장음표시 사용
91쪽
Et tamen hae immensae opes propter rapacitatem Ministrorum non sumciunt, sed immane aes alienum insuper Contrahitur. Proximum post Galliam locuml obtinet Hispania, cujus praecipui reditus ex fodinis A mericanis petuntur. Sed ipsa quoque Hispania,quae totum orbem auro dc argento implet , magna tamen paupertate & inopiat borat : ita quidem , ut Rex Hispaniae toties prae magnitudine debitorum foro cessit, ac creditores suos fraudare coactus fuit. 3. Omnis igitur cura & ars Politicorum in hoc consistit, ut novos Tributorum modos eXcogitent, quibus aer, rium quam minimo populi sensu ac
damno augeatur.Ac constituunt etiam
publica praemia illis, qui inauditos hactenus exactionum rationes inveniunt, qua arte reliquos populos superant Belgae. . Communia vectigalia fere profiscuntur ex salinis : metallis, & rebus consumptibilibus. Vectigal Salinarum hodie praecipuum est in Gallia, cui Regis aerarium innititur. Hispania praecipue & Metallorum Copia ac praestantia ditescit,praesertam Mons Poto-
92쪽
si in Peru via infinitam copiam argenti effundit. Proventus Belgarum fere dependent ex rebus consumptibilibus, quae vectigalia vocantur Acci-fen Belgice. Atque haec vectigalia quotannis pro certa pecunia privatis quibusdam elocantur, ita & Respublica Ccrta est suorum proventuum , & tamen Omnis invidia populi derivatur in illos conductores ac exactores.Sed par
ticularem rationem omnium Tributorum eXponere non est instituti nostri , ac possunt ea de re videri particu lares Rerum publicarum Scriptores. S. In universum hoc circa Tributa observandam est, ne illorum gravitate populus ad desperationem adigatur,ni'hil enim est, quod facilius populum ad
arma concitare potest, quam gravia Tributa , praesertim si violenter CXi- gantur. Interrogati aliquando Pannones a Tiberio cur toties rebellarent,
Respondebant: bis ipsi in causa estis,
qui non pastores sed lupos nobis praeficitis. Unde illa praeclara adhibetur vox : Boni pastoris est tondere pecus non deglubere. Nulla historia feracior rebellionum est, quam Neapolitana, ac memorabilis praecipue atrox ille tumultus
93쪽
8 U L Y s s Ε Smultus, quem nuper quidam piscator Thomas Angelus; vulgo Mas Angelo,
excitavit propter tributorum exacti
nem. Et huc pertinet factum Rehabeami,qui ad gravandum populum d fectioni decemTribuum dedit ca sam. Neque alia tumultuum Belgicorum fuit causa, quam quod Dux Albanus decimum nummum rerum venalium vi extorquere voluerit.
6. Summae igitur artis est talia excingitare vectigalia quae cum minima invidia & maximo commodo Reipublicae conjuncta sint.' Superioribus annis. cum aerarium novo subsidio indigeret, ordinus publico edicto ingenia excitarunt , ut aliquid excogitarent aerario utile & populo non grave. Tandem repertus fuit quidam Gallus qui vectigal chartae sigillatae excogitavit, cujus haec Crat ratio, ut Omnibus codicillis 6c actis publicis Sigillum ordinum vel majus vel minus impriseretur , & nullum Instrumentum esset ratum , quod ni si tale sigillum haberet. Pro majori sigillo Asses sex persolveremur , pro minori tres. Hoc inventum imprimis placuit ordinibus propter has ratio
nes. I.) quia modicum erat quod per
94쪽
PER RARINANS . 79 solvebatur set.) quia pauperes erant exempti. 3.) quia maXimum aerario emolumentum accidebat propter magnam copiam litigantium & Mercatorum. Fuit etiam aliud excogitatum vectigal , non minus utile & ad pravos mores corrigendos necessarium , ut nimirum qui aliis intendant litem, &Causa cadunt, certam suae pecuniae summam persolverent. Exempli gratia : Si summa de qua litigatur sit quinquaginta Florenorum , persol- Vuntur asses triginta ; si centum , asses sexaginta, atque ita porro.Quanquam enim hoc vectigal non impedire potuit
temere litigantium frequentiam, attamen Respublica ex malis eorum moribus emolumentum caepit : nemo
enim conqueri potorat de illo vectigali, ad quod pendendum nemo cogebatur nisi litigiosus. Optima igitur sunt illa vectigalia, quae vitiis publicis imponuntur, ut Respublica , quia plane vitiis cavere non potest, saltem ex illis utilitatem capiat. Sed, quia haec Ο-mnia vectigalia non sussiciunt ad onera Reipublicae si istentanda, hinc aliae insuper viae & extraordinaria media usurpantur. Ac primo quidem pecu
95쪽
8o ULYssΕSnia mutuo sumpta sub fide publica, qui modus imprimis in Hollandia obtinet. Sed ad hoc imprimis requiritUr ,
ut pecuniam mutuam repetentibus
absque mora satisfiat, & reditus annui prompte solvantur. De hoc vectigali gloriabatur Dux Wirten bergicus , quod nimirum nullus suorum subditorum esset, a quo non urgente necessitate mutuam pecuniam habere posset. Secundo ducentesima vel millesima omnium facultatum, quod est extremmum quasi aerarii subsidium, quo nostri non utuntur, nisi ultima necessitinte, ex quo, propter immensas incolarum opes, ingens pecunia Conficitur.
Atque haec fere sunt usitata &honesta Reipublicae vectigalia,ad quς accedunt etiam alia, sed partim noxia, partim immolesta. Qualia sunt venditio honorum & Magistratuuum, dc valor
publicae monetae auctus vel imminutus. Quod quidem ultimum inter maxime exitiosa Reipublicae censetur. Quemadmodum Germania sensit Anno 1622. & Polonia cum gravissimo suo malo experitur. Potest tamen interdum prava pecunia cudi, sed ea conditione, ut cessante necessitate iterum; cum
96쪽
PEREGRINAN s. 8 Icum proba commutetur.Quemadmodum in hac urbe s Lugduni Batavo rum ante octoginta octo annos a Hispanis obsessa monetam chartaceam usurparunt, sed post solutam obsidionem cum argentea & proba iterum
7. Quemadmodum tributa non nisi necessitate urgente sunt introducenda, ita semel introducta,non facile debent abrogari. Nam, etiamsi1 causa tributo- ru m sit sublata, quia tamen populus semel assueta facile tolerat,dissiculter autem iterum, ubi semel exemptus fuerit ad ea adduci poterit. Hinc Consultius est, specie necessitatis antiqua tributa continuare. Praesertim cum nulla pax sit diuturna inter mortaleS, a aerarium in omnes casus pecunia instructum esse debeat. QuapropteFcum aliquando Nero deliberaret de cunctis vectigalibus omittendis; idque pulcherrimum donum generi humano dare vellet , impetum ejus attinuerpSenatores, dissolutionem Imperii timendam, si fructus, quibus Respublica substineretur, diminuerentur. Tacit. lib. I 3. Annalium. Fuit tamen ali-
qu ando Urbs Roma longo tempore
97쪽
81 ULYss Esab omnibus tributis libera,quippe Paulus 2Emilius confecto bello tvlacedonico, tantum auri & argenti in aerarium Intulit, ut nullum persolvi tributum, Civibus opus fuit usque ad Hyrcide Pansi Consultatum : teste Plutarcho invita Pauli AEmilii.Illud quoque studiose est cavendum; ne pecunia ex tributo collecta in causas ludicras estundaturo Quod imprimis tempore Hentici III. Regis Galliae fuit observatum, de quo videatur Philipp. Cominaeus lib. Io. Comment. Atque haec etiam de tributis dixisse sussiciant. Sequitur nunc. ut de Foederibus, & bellis quaedam adda
I. Hactenus Rempublicam per se
honsideravimus. Sequitur nunc, ut etiam, quatenus respectum ad alias hintiet, consideremus. Tres autem indrespectus Reipublicae erga alias, Vel enim considerantur ut Foederatae , velut hostiles, vel ut pacatae. Foederatae Respublicae dicuntur , quae certis qui bus clam conditionibus conjunguntur. Talia autem foedera possunt esse multiplicia. I. Datur Redua aliquod deditiatium
98쪽
PEREGRINAN s. 83tium, cum populus infirmior, potentiori sese subjicit, vel absolute, vel certis quibusdam conditionibus, qualia foedera erant inter Romanos & inter Porsenam Regem Hetruriae , cujus conditio fuit, ne Romani ullo ferro, nisi ad agriculturam uterentur. Qualoetiam foedus inter Philistaeos &Israelitas fui Te legitur. Et tali foedere 4ibertas amittitur, aCpopuli tributarii redduntur. a. Aliud est foedus quod Protectionis vocatur,
in quo libertas & proprium Dominium non amittitur, sed salva manet, ac Protector pro sua opera, non nisi utilitatem non Dominium capit, &talia stolera, inter multas Germaniae Civitates ac Principes reperiuntur. Quamquam periculosum sit, potentiorem habere Protectorem, facile enim Protectio transit in usurpatio
2. Sed foedera quae proprie ad Rempublicam spectant, communiter divi duntur in aequalia & inaequalia. AEqualia vocantur, in quibus utraque vel Omnes partes aequalem habent auctoritatem ac reciproca sunt.
Atque horum foederum haec fere
99쪽
praecipua est conditio, ut eosdem amicos & inimicos habeant, atque omnia mutuo consensu ac pari auctoritate
Quo spectant illa Virgilii lib. m.
AEneidOS. Non ego nec Teucris Italos parere Iu- sebo Nec mihi regna peto:paribus sed legibus ambae Invictae gentes aeterna in foedera mise
3. Inaequalia foedera appellantur,in quibus una pars praevalet, vel viribus, sive authoritate,sive utroque modo: ut si quis auxilia promittat nec restipui tur, aut se foederato subjiciat,stipendia solvat,obsides det, & ubi quis tenetur alterius Imperium ac Majestatem com servare,de tali foedere loquitur Livius lib. X. In eo foedere superior Romana res erat. Et talia foedera fere sunt inter Gallos Zc Helvetios, & plerunque inter potentiores & inferiores, inde superioritas quaedam emergit, non quidem potestatis sed authoritatis ac dignitatis. Ac magnae controversiae in iis foederibus inaequalibus submergunt.
Quandoquidem periculosa est omnis Societra
100쪽
PEREGRINANS . 8s Societas cum potentiore. Quemadmodum fabula 2Esopi de Leone Screliquis animalibus ostendit. Talia foedera olim erant inter Belgas, Gallos& Anglos, sub initio motuum Hispanicorum, quae eo periculosiora sunt, quando superior habet jus in praesidia ipsi Civitati inducenda. . AEqualia autem foedera, sunt inter illos, quibus vel par est potestas, vel
saltem aequalis authoritas. Atque talia foedera, aut propter Pacem, aut pro pter societatem inita. Foedera aequalia vacis causa alias vocantur defensiva
aut offensiva, de quibus in materia de bello erit tractandi locus. Foedera S
cietatis , alio nomine vocantur Commmerciorum,aut communitatis belli.
Commercia plerunque spectant ne vectigal ullum, vel ut aequale solvatur, aut ne majus solvatur quam ad praesens, aut ad certam quantitatem. Qualia foedera sere sunt Batavorum lc Ciavitatem Hanseaticarum cum Regibus Daniae.Si vero sit societas bellica,COnditio est, ut paria praestent equitum, Peditum, navium,vel pecuniae auxilia, posiluit etia aliae esse conditiones pro
