장음표시 사용
71쪽
mul de exercitu Catilinae , Ode omnibus coniuratis decernere. quanto uos attentius ea agetis; tanto illis animus infirmior erit. si mussulum modo uos languere uiderint; iam omnes feroces aderiἔt. Volite existimare, maiores nostros armis re .
parua magnam fecisse. si ita res esset; multo pulcherrimam eam nos haberemus. quippe sociorum , atque ciuium, praeterea armorum, atque
equorum maior nobis copia , quam illis, est . sed alia fuere, quae illos magnos fecere; quae nobis nuIla sunt ; domi industria, foris iustum imperium sanimus in consulendo liber, neque delicto, neque libidini obnoxius . pro his nos hasemus luxuriam, atque auaritiam , publice egestatem, priuatim opulentiam: laudamus diuitias,sequimur inertiam: inter bonos O malos nullum disicrimen est; omnia uirtutis praemia ambitiopogs t. neque mirum; ubi uos separatim sibi quisque consilium capitis ; ubi domi uoluptatibus, lac pecuniae, aut gratiastruitis. eo fit, ut impetus fiat in uacuam remp. Sed ego haec omitto. Coniurauere nobiliss-- ciues patriam incendere: Gallorum gentem, infestissimam Romano nomini, ad bellum acce sunt: dux hostium cum exercitu supra caput es: uos cunctamini etiam nunc j dubitatis, quid , intra moenia deprehensis hostibus, faciatis ἰ misereamini, censeo: deliquere homines adolescentuli per ambitionem: atque etiam armatos dimittatis . na ista uobis mansuetudo, o misericordia , si
72쪽
illi arma ceperint, in miseriam conuertetur. Scilicet res ipsa astera est ; sed uos non timetis eam. immo uero maxime; sed inertia , o mollitia animi, alius alium expectantes, cunctamini; uidelicet diis immortalibus confisi, qui hanc remp. in maximis sepe periculis struauere. non uotis, neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur. uigilando, agendo, bene consulendo, prostere omnia cedunt. ubi socordiae te, atque ignauiae tradideris; nequiquam deos implores. irati, infestiq. siunt. I pila maiores nostroso Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnauerat, necari iussit. atque ille egregius adolescens immoderatae fortitudinis morte paenas dedit . uos, de crudelissimis paricidis quid jlatuatis, cunnitamini ζ uidelicet cet ra vita eorum huic sceleri obstat. uerum parcite
dienitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae,si
dis , aut hominibus unquam ullis pepercit. Vno siue Cethegi adolescentiae, nisi iterum iam patris
bellium fecit. nam quid ego de Gabinio, Statilio , paris loquar ὐ quibus si quidquam pensi unquafuisset, non ea consilia de rep. habuissent. postr mo P. C. si mehercle peccato locus esset; facile patener uos ipsa re corrigi, quoniam uerba mea contemnitis :sed undique circumuenti sumus: Caul na cum exercitu in faucibus urget : alij intra moenia, atque in sinu urbissunt hostes: neque parari, neque consuli quidquampotest occulte. quo magis
73쪽
properandum est. Quare ita censeo: cum morio consilio celeratorum ciuium resp. in maxima pericula venerit; hiq. indicio T. Vulturiis, O legat rum stobrogim conuicti, conse q. sint, caede , incendia, aliaq. se foeda, atque crudelia facinora in ciues, 'atriamq. parauisse is de confessis, sicuti
de manifestis rerum capitalium, more maiorum
supplicium sumendum. Postquam Cato
dit; cossulares omnes , itemq. senatus magna pars, βntentiam eius laudant, uirtutem animi ad caelum ferunt: at alios, increpantes, timidos uocant: Cato magnus, atque clarus habetur: Mnatus decretum sit oicut ille censuerat. Sed mihi, multa legenti, multaq. aadienti, quae popμlus R. domi, militiaeq., mari, atque terra praeclara facinora fecit, forte libuit attendere, quae res maxime tanta negotia sustinuisset. Sciebam , saepenumero parua manu cum magnis legionibus hostium contendisse: cognoueram, paruis copijs bella gesta cum opulentis regibus : ad hoc, saepe fortunae uiolentiam toleravisse: facundia Graecos, gloria belli Gallos Romanos antefuisse. ac mihi, multa agitanti, conflabat, paucorum ciuium egregiam virtutem cundia patrauisse; eoq. faetum, uti d uitias paupertas, multitudinem paucitas superaret .m, postquam luxu, atque desidia ciuitas corrupta est; rursus res'. magnitudine sua imperatorum , atque magistratuum uitia fustentabat; ac , . ueluti effata parentum, multis tepestatibus haudi sane
74쪽
sane quisquam Rotiue uirtute magnus fuit. sed, memoria, ingenti uirtute, diuersis moribus fuere duo uiri, M. Cato , C. Caesar: qlios quo niam res obtulerat, silentio praeterire, non fuit consilium , quin utriusque naturam O mores, quantum ingenio posem, aperirem. Igitur his genus , aetas, eloquentia prope aequalia fuere: magnitudo animi par, item gloria sed alia alij. Caesar beneficiis, ac munificentia magnus habebatur r integritate uitae Cato. ille mansiuetudine, O misericordia clarus factus: huic seueritas dignitatem addiderat . Caesar, dando, publeuando, igno- sicendo, Cato, nihil largiendo, gloriam adeptus es. in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. illius facilitas, huius constantia laudabatur. postremo Caesar in animum indux rat, laborare , uigilare; negotiis amicorum intentus ,sua negligere; nihil denegare, quod dono dignum esset , sibi magnum imperium, exercitum , nouum bellum exoptabat, ubi uirtus eius enitescere posset . at Catoni studium modestiae, O decoris ,sed maxime sieueritatis erat. non diuitra cum diuite, nec factione cum 'Itiosio, sed cum str nuo uirtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat. esse, quam μideri, bonus malabat . itaque, quo minus gloriam petebat, eo magis illam assequebatur. Postquam, uti diai,si natus in Catonis siententiam discessi, consul optimum factu ratus, noctem, quae instabat, ante ca
75쪽
pere, ne quid eo spatio nouaretur, triumuiros , quae adsupplicium postulabat, parare iubet: ip-δε, dg ositis praesidiis , Lentulum in carcerem δε- ducit : ceteris idem sit per praetores. Est locus in
carcere, quod Tullianum appellatur, ubi paullulum ascenderis ad lauam, circiter x I I pedes humi depressus. eum muniunt undique parietes, atque in luper camera lapideis fornicibus iuncta: sed
inculta tenebris, odore , atque terribilis eius
facies est . in eum locum postquam demissus est
Lentulus ; iudices rerum capitalium, quibus praeceptum erat , laqueo gulam fregere. ita ille patricius , ex gente clarissima Corneliorum , qui consulare imperium I oma habuerat,dignum morιbus, factisq. uis exitium uitae inuenit. de Cethego, Statilio , Gabinio, Cepario eodem modo supplicium sumptum est. Dum ea Romae geruntur , Catilina ex omni copia , quam O ipse adduxerat, o Manlius habuerat , duas legiones instituit , cohortes pro numero militum complet: deinde , ut quisque uoluntarius , aut ex sociis in castra uenerat, aequaliter distribuerat , ac breui istatio legiones numero hominum expleuerat ; cum initio non amplius duobus millibus habuisset. sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa e ceteri , ut quenque casus armauerat , lyaros, aut lanceas , alij praeacutasAdes portabant. βdpG-
quam Antonius cum exercitu aduentabat; Catia ilina per montes iter facere; modo ad urbem , modo
76쪽
do Galliam uersus castra monere; hostibus occasionem pugnandi non dare: sperata propediem magnas copias cte habiturum, si Romae hocii incepta
patrauissent: interea feruitia repudiabat: cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis stetus, simul alienum sevis rationiabus existimans, uideri caUam ciuium cum seruis
fugitivis communicasse. sed, postquam in castra
nuntius peruenit, Romae coniurationem patefa-ZIam , de Lentula, o Cethego, ceterisq. , quos, supra memoraui, si plicium seumptum: pleriqMe, quos ad bellum stes rapinarum, aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur: reliquos Catilina per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem adducit, eo consilio, uti per tramites occulte perfugerent in Galliam transa pinam . at Q. Metellus Celer cum tribus legioniabus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existimans, quae supra diximus , Catilinam agitare. igitur, ubi iter eius expers gis cognouit, castra propere mouit, ac sub ipsis Aradicibus montium consierit: qua illi descesus erat Vin Galliam properanti . neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis a aquioribus expeditos in fugam stequeretur. Sed Catilina, postquam uidet montibus, atque copiis hostium se clausum; in urbe res aduersas; neque
figae, neque praesidisi ullam spem; optimum factu
ratus , in tali re fortunam belli tentare, statuit
77쪽
cum Antonio quamprimum confligere : itaque, concione aduocata, huiuscemodi orationem habuit . Compertum habeo milites, uerba uirtutem non addere, neque ex ignavo strenuum, neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri . quanta cuiusique animo avdacia natura, aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria, neque pericula excitaui, nequidquam hortere. timor animi auribus officit. sed ego uos, quo pauca monerem, aduocaui, fiamul uti caussam mei consilis aperirem. Scitis equidem milites,siocordia,atque ignavia Lentuli quantum ipsi , nobisq. cladis attulerit; quoq. modo , dum ex urbe praesidia operior, in G a luam princisci nequiverim. nuc uero, quo loco res nos sint, iuxta mecum omnes intelligitis exercitus hostium duo, unus ab urbe , alter a Gallia obstant: diutius in his locis esse , si maxime animus ferat, stu- ι menti atque aliarum rem egestas prolabet: quo- Icunque ire placet, ferro iter aperiendum est. JQuapropter uos moneo, uti forti, atque parato animo sitis; O, cum proelium inibitis, memine ritu , uos diuitias, decus, gloriam, praeterea inbertatem , atque patriam in dextris uestris portare. si uincimus: omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia, atque coloniae patebunt. sin metu cesserimus: eadem illa aduersa sient: neque locus, neque amicus quisqua teget, qMem arma non texerint. Praeterea milites, non eadem: nobis,
78쪽
nobis , O illis necessitudo impendet. nos pro patria ,pro libertate , pro uita certamus: illis su- γ' peruacaneum est pro potentia paucorum pugnare. quo audacius aggredimini , memores pristinae uirtutis. Licuit nobis cum summa turpitudine in minuexilio aetatem agere . potuistis non nulli Aymae, a--1ω bonis, alienas opes expediare. quia illa foe- , Lia , atque intoleranda uiris uidebantur, haec sequi decrevisis. si haec relinquere uultis; audacia opus et . nemo , nisi uictor, pace bellum mutauit. na i fuga salutem 'erare, cum arma, quibus compus tegitur , ab hostibus auerteris; ea uero de- e ser ιν
mentia es. semper in proelio ijs maximum est e spericulum , qui maxime timent: audacia pro mu ε ro habetur. cum vos considero milites; O cum facta uectra Gimo: magna me stes uictoria tenet . animus, aetas, uirtus vestra me hortantur:
praeterea , necessitudo, quae etiam timidos fortes facit. nam, multitudo hostium ne nos circumu nire queat , prohibent angustiae loci. quod si uir tuti uestrae fortuna inuiderit: cavete, ne inulti a nimam amittatis , neu capti potius , sicuti pec ra , trucidemini , quam , virorum more pugnantes , cruentam atque luctuosam uictoriam hosti- ὼbus relinquatis. Haec ubi dixit; paullulum commoratus , signa canere iubet; atque infructos ordines in locum aequum deducit: dein , remotis omnium equis , quo militibus , exaequato periculo ,
animus amplior esset , ipse pedes exercitum pro E s loco,
79쪽
Ioco, atque copiis instruit. nam, uti planities e rat inter sinistros montes, O ab dextera rupea spera , octo cohortes in fronte constituit; reliqua Agua in subsidi s arctius collocat. ab his centu
riones omnes lectos , O euocatos, praeterea Ggregar3s militibus optimum quenque armatum in a primam aciem subducit: C. Manlium in dextra,r Fesulanum quendam in sinistra parte curare tu a , , , bet: ipse cum liberis, O colonis propter Aqui, lam adsessit: quam bello Ombrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. At ex altera parte A. 1 --Γ C. Antonius , pedibus ager, quod proelio adesse
nequibat, M. Petreio legato exercitum permit- tu. ille cohortes ueteranas , quas tumultus causesa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidi s locat. ine equo circueris,unum- quenque nominans, appellat, hortatur, rogat , ut meminerint, se contra latrones inermes, pro patria, pro liberis , pro aris , atque focis suis certare . homo militaris, quod amplius annos XXX 4 , . tribunη , aut praefectus, aut legatus, aut praetor Δ'' cum magna gloria in exercitu fuerat; plero'Me ipsos ,fantaq. eorum fortia nouerat; ea commemorando , mIlitum animos accendebat. seed, ubi, et omnibus rebus exploratis, Petreius tuba signum
dat; cohortes paullatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. postquam eo uentum est; unde a ferentarijs proelium committi posset; maiximo clamore, infestis signis concurrunt; pila s- .
80쪽
mittunt ;res gladiis geritur. veterani, pristinue uirtutis memores, comminus acriter instare: illi haud timidi remul: maxima vi certatur. interea Catilina cum expeditis in prima acie uersari: l borantibus succurrere: integros pro sauci s a cessere: omnia prouidere: multum ipse pugnare: sepe hsem ferire : Irenui militis, O boni
imperatoris officia simul exequebatur. Petreius,
ubi uidet Catilinam contra, ac ratus erat, magna ui contendere; cohortem praetoriam in medios hostes inducit; eosq. perturbatos, atque alios alibi resistentes, interficit: deinde utrinque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius O F sulanus in primis pugnantes cadunt. postquam iusas copias ,seq. cum paucis relictum uidet Catilina ; memor generis , atque prsinae dignitatis suae, in confertissimos hostes incurrit, ibiq. pugnans confoditur. Sed, confecto proelio, tum uero cerneres qNanta alidacia, quantaq. animi uis fuisset in exercitu Catilinae. nam sere, quem quisquepugnando uiuus locum ceperat, eum, amissa anima, corpore tegebat. palici autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paullo diuem sius, sed omnes tamen aduersis uulneribus, conciderant . Catilina uero longe ὰ Dis inter hostium cadauera repertus est , paullulum etiam adhucs iram, ferociamq. animi, quam habuerat uilius , in uultu retinens. postremo, ex omni copia, ne-qμe in proelio , neque in fuga quisquam ciuis in-E genuus
