Conciones vespertinae quadragesimales, super septem poenitentiales Psalmos. Per R.P.F. Didacum de la Vega, Toletanum ..

발행: 1603년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

magno cordis dolore Deum alloquens dicebat: Attende Domine ad me, aud vaeam aduersariorum meorum. Nunquid reditu pro bono malum , quia foderunt foueam anima meas Recordare quod steterim in eo lectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, is auerterem indignationem tuam ab eis propterea da filios eorum in famem .is deduces in manubila dis, fiant uxores omni absque liberis .cte. Et in fine capit is, postquam alia mala, non tam imprecatus est, quam praedixi r concludit dicens: Nepropitieris peccato eorum, is iniquit- eorum a facie tua non deleatur an corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui

abutere eis. Abuti eis appellat, secundum Hugonis, tyrani expositionem, eos quos ail gloriam creaverat ad poenam aeterna supplicia ordinare. Sed quare tot calamitates illis praedixit 3 non ob aliud ,nis quia reddiderunt pro bono malum, Ingrati quia ingrati Prophetae beneficiis extiterunt.Vt hinc discamus rudum quam graue peccatum sit ingratitudo, quantumque caelo odi - με pecca bilis:quae tantis suppliciorum generibus punitur. Sed aduerte, tum quod in Hebrato Min versione diui Hieronymi, sic habetur: Veso Et in die furoris tui De in eus. Et non decernit quid facturus D.Ηier sit ut significet, quod deficiunt verba & supplicia ad vindictam sumendam de homine ingrato, qui pro bonis sibi exhibitis mala retribuit. Sed ne ultra protrahamus sermonem,quia sorte plus iusto calamum progredi permisimus. Ad Dauidem accedamus. Videns Rex sanaus, quod illi, qui strictioribus vinculis,& beneficiorum catenis astricti esse deberent,in coniuratione filii sui Absalon. hi ma ras contra eum insurrexeranr..de illius honore male apud populum loquebantur, dicentes illum esse adulterum, homicidam, ideo diademate regni indignum, ut inquit Theodoretus,quem diligere oportebat secundum leges naturae, hunc tanquam mortuum grauiter olentem dctestabantur , extremam inimicorum suorum

malitiam explicet, illud quoque addidit:Lu retribuunt malappo bonis detrahebant mihi. Vellem ad alia progredi, sed video qucretam hanc Dauidicam ad nos etiam pertinere. Est enim quas rete magnum Omnes filios Adae compte hendens. Omnes enim creatori lenefactori nostro Deo, mala pro bonis reddimus,& pro beneficiis ab eo acceptis tanquam ingratissimi iniurias contumelias rependimus. Nec mirum quia ab illo homine trahimus originem, qui cum o in sua creatione beneficia acceperit: in iustitia originali creatus,& sit per omnia opera quae de manu Dei processeratu conititutus, Scio Paradisu voluptatis collocatus,

tamen Diyitigo b c oste

322쪽

tamen omnia haec beneficia obliuioni madans: statim in ereatorem suum insurrexit, & iugum legis eius e ceruicibus suis excussit a faculo, inquit Hieremias, eo egisti iugum, rupisti Hiere. z. vincula se dixisti, non seruiam Anculo, id est, a principio saeculi, statim ac creatus es. Non enim annorum saecula pertransierant , ut successu temporis beneficiorum oblitus esse posses, sed in eadem die qua creatus es , beneficij immemor, iugum praecepti mei rupisti, & legem es transgressus. Hinc ortum habeti ut existimo kquod homo aliquando Enos p Hρ ρ pellatur in scriptura. Triplici enim appellatione gaudet, ut ex ' μ qHebraeo constat Aliquando appellatur Adam, interdum is, aliquando etiam Enos,quod obliuiosum significat. Quare ubi in Iob cap. is dicitur auis es homo ut mundu sta In He Iob s. braeo habetur, qui est Enos tutaque, homo ipsa est obliuio riuare Esin pedas de oluido Quapropter ad imaginem Dei crea homo ad tus est, Min ipso Deus similitudinem sua expressit,ut seipsum similitu- intuens tactoris sui necessario recordaretur,is in illius deue iane Deiniret cognitionem. Et hoc est quod ab anima sponsa sua peti factu . Deus Cant.8. Pone me ut signaculum super cor tuum, v si , Cant. 8.saculumsuper b-chium tuum,id est,mei semper memoriam

abe. Quia, ut inquit glossa: Solemus signum aliquod digito Gussa.

vel brachio alligatum circumferres, quo admoneamur illius rei,cuius frequentiorem volumus habere memoriam. Cui explicationi Chaldaeus Paraphrastes consonat, sic habens Pol e ciat me esculpturam anuli super cor tuum, is seuper is chium μμ p. sh Pon me por an illo de memoria para n oluidar me. Sed obsex Vuandum est, qu5d memoria hare Dei ad illum diligendum ordinari debet,& ad praecepta eius obseruanda alioquin memoriari recordatio eius magis erit culpabilis. Quod adnota- .uit D.Augustinus lib. m. super Genesin ad literam quaest. 3OH D. PIbi inquirit rationem, quare serpens interrogauerit rinalierem Not . de ratione praecepti sibi a Domino impositi &inquit , Ideo prius. interrogauit serpens,& respondit, haec mulier, ut praeuaricatio esset inexcusabilis,nec ullo modo dici posset,id quod praeceperat Deus oblitam est mulierem, quanquam 5 obliuio praecepti, maxi unius Wiam necessarij, ad maximam

culpam damnabilis negligentiae peltineret, verumtamen eui dentior eius transcitellio est, cum memoria retinetur, Man- quam in illo Deus assistens praesensque contemnitur. Id ipsum

ego dico in praesentia. Quid recordatio Dei metus memoria mihi praestat, si illum non amo si non totis visceribus diligo si praecepta eius non observes Talis memoria potius obliuio, ne dicam

323쪽

ne dicam eontemptus,dicenda est: eum pro gratia culpam, pio beneficio onsensam,& pro bono malum, Deo conseramus.Nescio enim quomodo passio in nobis tantii contra rationem praeualere possit, ut Deum, a quo tot aceepimus beneflaia, pro vili voluptate passim ostendamus. Si enim beneficia nihil aliud

sunt, ut dicitur, quam voluntatis compedes, quasi catenae aureae,quibus animus trahitur quomodo tot ab eo beneficimacceptis,creatione,inquam,& redemptione,& aliis innumeris, Genesst, non deuincimur Geneceap. 39. Cum uxor Putiphar Leastinsimo Ioseph peteret,ut suae libidinis voluptatem expleret,in ipse dictis eius non aequiesceret, his verbis usus est, quae non solum Domini sui seruum, sed etiam benefieiorum laqueis

captiuum ostenderunt Eece, inquit, Domissu meus, omnib- mihi traditis, ignorat quid habe t in domo sua, nee quicquam est quad non in meas potestare,vel non tradιῶνι mihiprate ee. qtι uxor eiu es:quomodo ergo possum hoc malum facere, is

preeMe in Deum Io verba summae gratitudinis literis aureis in uni euiusque nostrum eordibus aseribenda. Non enim diis xit,quomodo malum hoc faciam, sed quomodo pollam malum hoc Beerea quasi beneficia non solum voluntatem , sed etiam facultatem, potentiam adimant, ad peecandum in eu, a quo recepta sunt. Si ergo Ioseph propter bona temporalia, quae a Domino suo aeceperat latum illi teneri fatebatur,quὁd impotentiam ad precandum in eum allegabat, quanto magis nos,oui a Deo creatore nostro,non temporalia solum,sed spiritualia, non transitoria, sed aeterna, partim coepimus iarii aeeepturos speramus, debitum hoc recognoscere tenebimur,ne eum a quo tot recepimus offendamus Mac una voce diabolum,mundum, & camem peccatu nobis suadentes Christianus confundere posset saeuomodo passum madum hoc facere peccare in Deum qui tot ab eo benUria aerapi Sed proh dolor spudet me in praesentia ingratitudinem nostram reser-ret,quae tanta est quod haec eadem quae ab eo aecepimus,in OD sensionem illius conuertamus, is beneficiis arma sabricamus ad bellum illi inserendum. Persimiles filiis Israel quos eduxit de Egyptiam seruitute argento lauro plenos, Viuitiis affluentes, ex illo auro argento conflauerunt vitulum in deserto, ut illum adorarent, vero Deo Israel cultum latriae denegarent.Quibus per Prophetam Oseam improperat dicens: Multiplieam eis aurum is argentum qua feeerunt Baa Erat enim Baal idolum Sodomorum, vel Babyloniorum. Vbi

Triod inquit Theodoretus: Quae ab Deo dona acceperasi ea ad Dei hostes

324쪽

CONCI DECIMA. 237

hostes detulit. Quandocunque enim dona quae Ξ Deo aecepimus,sive valetudinem eorporis,sive intellectus acumen , aut faeie pulehritudinem, siue etiam diuitias, rerum abundantiam, quibus uti deberemus, ad Deum glorificandum lauperum inopiam subleuandam. Quandocianque enim haec in maliam commutamus, cin proximorum nostrorum perniciem, ad vindictam sumendam, ad pauperem opprimendum, de ad honestatem virginis oppugnandam, sensualitatεmque nostram explendam: nihil aliud tacimus, quM ex auro margento desuper nobis cone eta,vitulum eonflare,& in iniuriam Dei idolum nobis constituere. Quare timeo, ne illud Hiere

mias ouinto de nobis diei possit aturaui eos 'moechati sunt, ct in domo me errieis luxuriabantu ν. Si enim in hominem homo ingratus , seuerissima nota dignus est: quanto magis in Deuma Bernardus libro de septem miserieordiis sermone secundo. Ingratitudinem definiens, aite Peremptoria res est ingratitudo, hostis gratiae, inimita salutis. Dico enim vobis, quod,meo iudicio,nihil ita displieet Deo quemadmodum ingratitudo. Potest nobis haedera esse ingratitudinis symbolum, quae ab aliqua arbore, siue cypresso, siue pino adiuta, usque ad ultimum fastigium ipsi arbori inhaerens ascendit,& postquam ad optatum finem peruenit se arborem ipsam complexibus praemit,quod exsceare eam saeti Dareseere. Quot hodie vivunt in mundo,in supremo dignitatis lonoris fastigio eonstituti,qui, cum prius in summa egestate obliuioneis miseria taeerent,aliquibus usi sunt ad dignitates quas habent obtinendas r quorum statim obliti, quasi ingratissimi mala pro bonis rependunt, pro dilectione odium,& pro honore ignominiam. De quo eonquerebatur David Pal. 3 . dieens: Retribuebant m 3 .

mihi mala νο bmisseνilitatam anima mea. Et inquit The doretus, hoe propter Saulem dictum esse: a quo eum,eitharam percutiens psallens,daemonem expulisset, arripuit laneearn ut eum eonfoderet, interfieeret.Quem modo etiam earpens omnes eius satellites, qui animam eius quaerebant ad per dendum eam, inquit: stu perribuunt mala pro bonis detrahebant mihi.

Detractio vitium est commune r , ut inquit Hieronymus ad Celantiam,rari sunt,qui illi renuncient:quae nihil aliud est, quam alienae famae denigratio, α tanto grauior furto, quanto

tama omnibus opibus pretiosior.Dicitur enim Proverbior. 22. Pr .aa. Melius est bonum nomen, quam diustia multa. Et Ecclesiast. I. r,

curam habe da bono nomme, hoc enim magis permanebit tib .

325쪽

is SUPER I SAL. III. POENIT.

auam mille thesauri pretis magni Quare sicut diuitiarum fures,oqui bona temporalia diripiunt, poena suisendi mulctantur: sic etiam qui famam proximi surpant, tiarantur, e demicepa deberent puniit.Quodvi Athenienses seeisse,&4e-winm gem de hoc statuisse fertur, ut radit tirius in suo libro de . d. Dei legibus.Detractores, inquit, secundum leges antiquas, contubi meliis acerbis assecti Athenis occidebatur. iudicabant quidpe Reipublieae vald perniciosos eue,quia ex detractionibus iae penumero lites & contentiones oriuntur, Reipublicae tran- Fabula inutilitas perturbatur. Et quis est qui dubitet Poetas eos signi- i. care voluisse,cum finxerunt,quod Cadmus seminauit dentes serpentinos, ex quibus statim milites armati nati sunt qui ad inuicem contra se insurgentes se occiderunt Quidnam line

Deus.sa scirpentini dentes, dicat nobis Moyses in Deuteronom. p. 32. Dentes beniarum i mittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium. Vbi per dentes bestiarum aliqui expositores murmuratores intelligunt:Et recte quidem,inquit Cassiodorus lupet Psalmos Quia dentes dicti lunt a demendo,ideo pulchre linguae detrahentium dentes vocantur. Quiaticut illi cibora partes demunt, ita desisti opiniones hominum corrodunt. Ex his ergo dentibus seminatis, quos diabolus in mundo seminat, lites, bella, & dissensiones oriuntur. Nonne dens serpentinW ibi videtur uille Doech Idumeus qui vi- .dens quod Abimelech sacerdos recepisset Dauidem in panes altaris dedisset ei, detulit ad Saulem verbum istud Taeerdoti detrahendo, tervertendo sanam intentionem eius, propter quod excanaescens Saul occidit oetuaginta quinque viros in-1itet. a dutos Ephod, mulieres ac paruulos interfecito primo Regum vigesimo tertio An non principes filiorum Amon dentes serpentinos indicabis: qui detrahentes nuntiis David, peruerterunt puramin sanam intentionem eius & fuerunt caua discordiaeis belli, ex quo quamplurima homicidia subsecuta Vistoc. n. Ea propter de talibus David ipse loquens Psalm. i. inquit Dentes eorum arma agitta, edi lingua eorum gladικε acutus. Et Ezechiel capite in Viri detractores fuerunt in te

adussiundendum sanguinem. Sed aduerte quod non sine magna rei proprietate dentes isti serpentini dicuntur. Comparatur namque detractor turpenti,non solum propter eius virus,quo. inficie,sed etiam propterea quod serpeus non directhe,sed oblique tortu es lucedit, quod detrachoris proprium est. Inci- ..... pit enim laudare, ut securius detrahat,& verbis eius maiorem fidem adhibeant. Dicit aliquid ad commendationem eiust pertinens,

326쪽

pertinens, statim addit, sed tamen: quae coniunctio vere aduersaliua est, quia ex diametro, famae eius de quo loquitur, aduersatur: ut honestior eius detractio appareat, dacie se non eredere mala quae de fratribus suis narrat, vel non animo detrahendi dicere, sed ex compassione 4 animo corrili. Quam probe monstrum hoc humanum Salomon - .gnouerat, quiram vicis coloribus Eecles Io illud depinxit q' Si mordeat serpens in silentio, inquit nihil eo m- hahet ''am occiali detrahit. Serpens animal est proditorium in silentio mordens. Non enim ut taurus comminatur eornibus, neque rugit ut leo, aut latrat ut canis contra eum quem inuadere vult, sed silenter accedit ut mordeat. Sic multi sub silen tio,in sub relegionisvi pietatis zelo, dentibus mis serpentinis vitas aliorum dilacerant,& linguis suis vipereis, famas eorum inficiunt, denigrant. Vnde Diuus Bernardus in quo λχ Rem. dam sermone inquit Nunquid non vipera est lingua detraetoris ferocissim, Plane nimirum, que tam lethaliter inficit flatu uno. Nunquid non lancea est lingua ima Prosecto ae

tissima, quae tres penetrat ictu uno, scilicet,detrahentem,audientem, meum cui detrahit. Quod si detractio tam pernitiosa est,in tanta ex ea mala pronciuntur, obsecro vos,fra.

tres, per misericordiam Dei, ut ab hoc infami vitio abstineatis,de omnibus bene loquentes,& de nemine male.sentientes: semper res dubias in meliorem partem iudicantes , quia famares fragilis &delicatii Tima est, quae si semel fuerit amissa,tarde recuperatur, quia ut in Prouerbio dicitur H. . . . Luemsemel horrendis maculis infamia nigrat. Ad bene tergendum, multa laborat aqua.

Plus enim est validum quod est in opinione, quam quod est

in veritate, multi hodie contra iustitiam & veritatem , propter alicuius detraetoris dictum infamati sunt. Quane, sanum est consilium quod Salomone confertur, Eccles is EccDφ.

Ati ἐι a verbum aduersim proximum tuum commoriatur in te sidens , quoniam non se dirumpet, a facie verbi parturit

fatum tanquam gemitus partus infantis Sagitta infixa foe- mori canis sic verbum in corde sulti. Quasi diceret Concepisti verbum aliquod detractionis, vel intamiae aduersus proximum tuum, commoriatur in te tanquam filius abortivus, ut nec tu retineas, nec aliis reseras. Cum enim mulier feeit abortivum statim illum sepeliunt, nec patiuntur in lucem

edi, ut ab aliquo videatur sic verbum qu bd contra fratrem tuum audisti, ita te commoriatur, millud sepeli neque di uulges

327쪽

uulges illiud. At , inquit, fatuus a facie verbi quod coneepit paIttitit, tanquam gemitus partus infantis, id eli, profert illud vel in manifestando illud, sicut partus mulieris ex gemitapulti manifestati solet quia disti tile partus occultatur , cum statim p retae extiam et infarris Vel tanquam gemitus inflintis parturit, quia sicut mulier eum dolore emittit partum, ita detractor dicit se eum dolo te referre quod audiust. Sagι ita. simile inquit, maea, die Est aptissima similitudo ad explieandum detractotis ingenium Clinis enim , qui habet sagittam ce mori suo infixam,non quiescit, sed dentibus conatur eam extranere: sic stulius homo non quiescit, demee quod andiuit euomuerit,ouasi verbum illud sagitta esset acuta,quae cor eius transfigeret Quod si detracmio, quaeeunque sit,iam graueseecatum est, quid detrac io virtutis Si contra pereatorem oblatrare nefas censetur, quid contra iustos csanctos, 8 contra viros religiosos qui virtutiae sanctitati studentu Quid eorum sanctitatem hypoctisim,ete eorum pietatem fictionem appellare; Ptimum impedimentum quod inuenerunt Iudaei Hierusalem, sta reaedificantes fuit Samaritanorum derisio& obtrectatio, ut

N. habetur, Esdrae, siue Nehemiae, eapit. . Vnde dixit Tobias

vi sis, Arnanites irridendo eos Si astenderit vulpes transilio mu δει=act. rum strum pi eum. In Hebraeo habetur, Usipabat murum,

id est, tam debilis erit murus quem aedificabunt,quod vulpe- eula pollit eum dissipare, demoliti. Non seeus dum aliquis

incipit coeli aedifieium eonstruere , Si virtuti studere, vitiis mundo renuntiare, statim detractores suis irrisionibus, detractionibus, eum ab incepto opere retrahere conantur. Atsi detractores quicunque grauiter puniuntur,4 in perditionis laqueum caduntrauanto magis laceratores,& detractores virtutis vindlethus flammis exurentur,&ὁebitas poenas Dersoluent illi nimirum qui aliqui detrahunt,eis solum quδd mun-4um contemnit,vitia relinquit,& virtutem sequitur 3 Sed qui nam sint isti, explicat nobis Dauid in praesenti versiculo, dicens sani retribuunt maia pro bonis . detrahebant mἀi,quo

Sed dicet mihi aliquis r Ego nulli detraho, neque de alicii- tu honore malessenties: sed si aliqtiis coram me in statrem μ' η' sutina oblatret , libenter eum audio, licet dictis illius fidem non praebeam. Inciuilitas enim esset loquenti mihi attentas' 'π' non praebere aures tui ego eum Beato Bernardo respondebo. Deltahere aui detraheurem audiue, quid horum sit damnabi-

328쪽

Iius, non Deiledixerim.Et inde considera,inquit iustinet Po-ehor,quia Detractorvi libens auditor,uterque Diabolum portat ille in lingua, hic in aure. Quare caueat, nusquisqv , ne aut linguam,aut aures habeat prurientes,ideirine Misjitis detrahat,vel detrahentes audiat:sed potius debet quilibet, vel

detractorem redarguere,vel latrem ostendere vultin quod dedi tractio eius sibi displiceat.Nam ut dicitur Prouerb. I. Venσω Prou as Aquila dissipat pluvias . facias triuis linguam de rahentem. Gusta. Vbi inquit glossa: Si hilari vultu detractorem audieris, tu illidas fomitem detrahendi si vero tristi, discit non libenter dicere,quod didiscerit non libenter audire. Ne deradinquas me,Domine Dem meu , ne discesseris a me. His duobus versibus Psalmum suum finiuit Propheta, diuinum implorans auxilium & fauorem , praesertim contra detraetores sciuia solum Deus potest aliquem a calumniosis detractorum linguis liberare. Sed obserua, quὁd prius dixit: Ne derelinqua me, Dρmine Deus mam is statim addidit: Nodiscesseris a me. Quasi dicat Optarem Domine, neque per momentum, a te, qui Deus meus mominus meus es, separari: quod si aliquando me dereliqueris , obsecro ne longius discedas. Solet enim Deus aliquando suos ad tempus derelinquere, sed non ab eis longe discedit. Sicut mater puerum simiti. derelinquit,ut expuuitur instare aut i redere possit, sed ta- - admen non discedit ab e dii, , eum est, esu Forte titubare te mceperit,statim marru sua. eum apyrehendat ne cadat,quem sta videturtim amplexatur. de haEmit arisivi. Sic Deus videtur suos deserare. ad momentum derelinquere, quando laboribus vexari patitur. Et sie dicebat Christus in eruce existes: Deus. Deu mein, Mat. a .

ut quid dereliquisti me At vero non procul absceditesquia statim eos protegitis liberat. Vnde per Isaiam cap. 14. Ad Isa. s . punctum in modie dereliquit in miserationib- marnis

congruabo te. Et eap. 26. Vade opul- mem, intra in enbicu Nomao. la tua elaude fria tua super te, abscondere morieum ad mo Simile. mentum doneepertranseat indignatio. Sicut cum aliqua magna tempestas ingruere solet, quὁd omnes ad Ecclenas, vel domus confugiunt, ut ibi se proteganta grandine, pluuia, lirae tamen cito transeunt sie solet esset indignatio Dei,& ira qua in suos desaeuit, transit enim cito sicut tempestas in starim eos consolatur. Sunt enim aliqui homines arincipes Simalo. ciueri diu Ombres apitonados, qui Aciliter in iras prorumpunt, quos tamen oportet serre, quia cito eoru ira transit,4 seruum

quem

329쪽

3o SUPER PSAL. III. POENIT.

ouem eontumelia aMeerunt, muneribus prosequuntur Su- pati e eνιad una mari palabra I uego desenojase, dati un-Rido sie sunt irae Dei quibus in suos deseruit, quos corrigit, eastigat.Laboribus,infamiis, infirmitatibus,, aliis per feeutionibus eos affici flissimulat: verum huiusmodi ira sunt illis utilissimae,quia ex earundem perpessione magna sibi praemia eomparare solent. Licet enim iustos ad tempus deserere ae derelinquere videatur: sed non longe ab eis discedit, quia si clamauerint ad eum, cum ipsis est in tribulatione, ut eripiat, i liberet,& glorificet, hie conserendo eis gratiam,& insuturo gloriam.

Amen.

a . .

330쪽

QUARTUM POENI.

Vserere mei Dein pecundum ni nam misericordiam

. . . . . . . . . . .

tuam.

Et secundum mulsirudinem miserationum tuarum dele

rniauitatem meam.

. molim laua me ab iniquitate mea , Ex a peccato meo

munda me.

Buonus m iniquitatem meam ego cognosco, Et peceatum meum contra me est semper.

M E comnes Psalmos poenitentiale Davide conscriptos quibus Ecclesiam ditauit, miserieordiam Dei magnificauit, peceatoribus ad lachrymas persuasit, illisque excplum poenitentiae pariter, spem certam veniae deiadit: hie unus inter omnes P incipem locum obtinet. Nam ad illum eomponendum specialem Dei gratiam spiritum habuisse, nemo est qui diibitet. In quom gnitudinem misericordiae, peceat graimatem, ad ymarum valorem ad culpam delendam, omnesque unimae nostra maeulas lauandas,uiuis coloribus depavgis D Chrysostomus D ch, in in expositione huius Psal.inquit,quod prophetias ictura quae s. ,, dam est ae per consequens Prophetae frictores erunt appetuan kis ah, di, qui non humana inuentione, aut arte,sed diuino potius, ac ictis,a supercoelesti spiritu profundissima mysteria aptum nostrae

mentis excedentia, nossiis depingunt, &repraesentanta Nam si sicut ars naturam imitatur, uictores Olornm diuersiitate leonem fingunt,elephantem, aut hominem,Mulisque corporalibus contemplandum objicium t sic Prophctae ea quae prae- . . terita transierunt , vel tutura nondum aduenerunt, praesentia nobis faciunt, ante oculos mentis proponunt. Nemus arboribuq

SEARCH

MENU NAVIGATION