Fran. Polleti Duacensis I.C. Historia Fori Romani. Restituta, illustrata, & aucta corollariis, et praetermissis, quibus series affecta conficitur per Philip. Broidaeum Ariensem, ... Accesserunt eiusdem Broidaei Argumenta singulorum librorum, & capitu

발행: 1587년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

I bellus litis

u. HISTORIAE FORI ROM.

idque tanquam ex professo assidue factitarent,de ei studio uni incumberent,nomen aliud induunt: Sunt enim Formularij vel Legulei, quos Graeci Pragmaticos vocant, qui imperitos agendi instruebant, Actionesque concipiebant, ubi dolo Flauij eo munere defuncti essent Pontifices, qui Asconio etiam Advocati sunt,quia ius suggeriit, sed se non posse agere fatentur. Fab.lib.xij. c. viij. Pessimae consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut Litigator,qui confugit ad Patronum, quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere Advocatorum , qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id, quod est in agendo dissicillimum. Quo in loco Formularios designari quis ambigit i Hi consulti a Litigatoribus libello describebant summa litis capita, iurisque

accomodi articulos, hunc ad oratorem instruendam ferebant partes. Memini huiusmodi libellum vocari ab eodem Fabio litis instrumentum. Sed hoc interest inter Iurisconsultum & hunc Rubricarij iuris interpretem, quod inter Rabulam & Oratorem. Formularios & Leguleos dici, idem Fabius auctor est capite tertio eiusdem libri duodecimi Institutionum Oratoriarum e-rsim ea,quq de moribus excolendis,studioque iuris praecipimus, ne quis eb credat reprehendenda , quod multos cognouimus , qui studio laboris , qtiem ferre tendentibus ad eloquentiam necesse est, confugerunt ad haec diuerticula dissi diae, quorum alij sese ad album, S rubricas contulerunt , & Formularii, vel sut Marcus Cicero ait) Legulei quidam esse maluerunt, tanquam V

tiliora eligentes ea, quorum solam secuitatem

162쪽

LIBER II. IIJ

sequebantur,s c. Cum haec describerem venit in mentem prouerbij,fiuntAuloedi,qui non possunt esse Cytharoedi,cuius meminit in haec verba Cicer. in oratione pro Murena: itaque mihi plaeri- que videntur initio hoc multd maluisse,post cum id assequi non potuissent,is huc Potissimum sunt delapsi, ut aiunt in Graecis Artificibus, eos Aulidos este, qui Cy tharoedi fieri non potuerunt.

Sic nonnullos etiam videmus, qui Oratores euadere non potuerint, eos ad iuris studium deuenire.Monitores etiam dicuntur. Idem eodem:HOC Monitorem maximum ignorantiae malum , quod credat eum scire qui moneat, neque sum nostri moris ignarus oblitusve eorum,qui velut ad arculas sedent,& tela agentibus subministrant,neque idem Grς cos quoque nescio factitasse, unde nomen iis Pragmaticornm datum est. Cicero in Diuinatione: Qiud ad haec dici potesti neque enim quaero, quid tu dicturus sis, video mihi non te, sed hunc librum responsurum elle, quem Monitor tuus hic tenet, qui si recte te monere velit, suadebit tibi,ut hinc discedas, neque mihi verbum ullum reseondeas. Idem quarta Acti. Videtis illum subcri o capillo nigrum,qui eo vultu nos intuetur, ut tibi ipsi peracutus elle vidςatur λ qui tabulas tenet Z qui scribit Z qui monet ξ qui proximus est 3 Sunt enim Submonitores postici quidem S ibmonitaria.

adiutores, qui omissa reddunt memoriae agentium. His similes sunt qui hodie Sollicitatores vocantur, qui actum rerum diligentia procurant. Fortassis Ministratores iidem e- Mini'ai.r . runt cum Submonitoribus. Idem secundo de Oratore: Vt cum te Sulpiti obiurgabam. ha

163쪽

iis HISTORIAE. FORI ROM.

quod ministratorem peteres, non aduersarium.

Idem pro Flacco :Vidi ego in quodam iudicio nuper Philodorum Testem Trallianum,uidi Parrhalinum, vidi Archidemum, cum quidem idem hic

mihi Meandrius, quasi ministrator, aderat, subiiciens quod inter suos ciues, ciuitatumque dicerem , si vellem. Ex quibus constat, non omnino eosdem suille Submonitores, Ministratoresque cum Formulariis & Pragmaticis, qudd hi solum ius suppetant & ex professione, illi recentes sine in ea re,&quiduis subiiciant etiam extra rem so rensem. Tranquill.in Aususto:Die Senatus nunquam Patres, nisi in Curia salutauit,' quidenasedentes, ac nominatim singulos , nullo submonente. Formularius sine controuersa idem cum Pragmatico, cuius haec mihi descriptio, de peri-pbrasis videtur ex j.de Oratore:Leguleus cautus, de acutus praeco actionum, cautor formularum, auceps syllabarum. De eodem idem eodem libro: Itaque ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti ministros se praebent in iudiciis, Oratoribus,tj,qui apud illos Pragmatici vocantur: sic in nostra ciuitate contra amplissimus quisque& clarissimus vir,vt ille qui propter hanc iuris Ciuilis scientiam, sic appellatus a lummo Poeta est :Egreale cordatus homo catus e lite Sextus, Multique praeterea,qui,cum ingenio sibi auctore dignitatem reperistent, perfecerunt,ut in respondendo iure,auctoritate plus etiam,quam ingenio ipso valerent. Deinceps eodem in dialogo:Itaque

illi disertissimi homines,ministros habent in causs Iurisperitos, cum ipsi sint peritissimi,& qui,ve bi te paulis ante dictum est, Pragmatici vocantur

164쪽

tur,tri quo nostri omninb mesius multo,qubd clarissimorum hominum auctoritate, leges, & iura tecta esse voluerunt. Sed hoc tamen non sugillet Graecos homines , si ita necesse esse arbitrati essent, Oratorem ipsum erudiri in iure Civili, non ei Pragmaticum adiutorem dare. Qujbus locis comparantur Graeci pori pragmatici cum Ro manis Iurisconsultis, non cum Formulariis : puduistet enim dicere Leguleorum opera,viros eloquentissimos Oratores indigere.

COROLLARIUM AD CAP. 11.

i. Sunt autem Cognitores) Vide Alc. parari Iurilibr.2.c. b. quis dicatur Cognitoris iure, quid

ab Advocato differat. ARGI M. C A P. III

Discrimen ponit inter Leguleos,et Iureconsultos, atque in Fori Rabulas,Sycophantas,et id genus pestes genuinum sigit.

sVnt autem isti formularii, quasi Iurisconsultorum seces,3c quanto Rabulae oratoribus,& DrLegulis, sin re medica Empirici Methodicis: tanto For- Duision recinularij Iurisconsultis sunt inferiores. Vt enim triticum in solo in foetici , aut alterius occasionis maleficio in lolium aut aegilopem sterilemque a uenam degenerat:Ita qui in ipsa qquitatis arcana mentis indagine non penetrant, circa rubricas,

ali simque sorense cum haerent, Legulei fiunt. Int v ionQuod genus hominum, solum dignum est his odiis , quae Iurisconsultis immeritis imprudentes quidam creant.Audiant enim isti vitilitigatores, philodici,philaetii,spernolici,apud Demost h. contra AEschinem & H, ἀγόραι mi με μανα, quasi fori

165쪽

vastamenta, & Veteratores, & Aristophanicum

ita protensum in sesquipedem accommodum est lites extrahentibus in aeternum. Audiant Harpyiae , Hyrudines generis humani, AEruscatores, Impostores, Veteratores, qui captiunculis sormularum, sutelis sycophantiis, technis concenturiatis,ut est apud Plautiim,& faetitiis fabricis, Holophantae sint, an Sycophantae potius nescio, in labyrinthos , maeandrosque litium aeternarum Clientulos imprudentes in trudunt,quos suorum ipsos pudet pigetque morum : nam Menae limus Causidicus apud Plautum ita in consertium collegarumque sordes inuehiturὶ

hoc vivitur more morum molino maxume omnium r

ogique vis quique optumi sunt maxumi, morem hunc habent: Clienteissibi omnes, volunt esse multos. boniae,an

mali sient, Id haud quaeritant: Res quaeritur magis , quum clientumsides, Uiusmodi cluat,sipauper e st,ais haud malus, Aequam habetur Sin diues malus est, habetur is

cliens Frugi.

Hi sunt, qui cum se Iustitiae Satellites profiteantur,eam nummo produnt,aut eius cum se iactent Sacerdotes nefario in caestoque contrectatu temerant, violant, corrumpunt ter facrilegi:Excipiant

eorum impetum, quos irritarunt suis latrociniis, pyraticis pactioni ous , tyrannicis concussioni . bus, repetundarum causam dicant apud Rhadaman

166쪽

, ' LIBER II. Itymanthum,aut alium rigidioremQuq sitorem,non edita,sed reddita professionis ratione. Adsit tandem unus, qui ex illo nebulorum grege culpam agnoscat,& praestet: Iurisconsultum verum, san- istum , integrum , indignum conuitiolo minimo vindicet a maledicis,conclamet tandem cumNiso Vergiliano, ut Euryalum eripiat:

se me ad um,qui feci,in me conuertit errum, . O Rutuli,mea fraus omnis,nihil iste,nec ausus, Nec potuit,coelum hoc,ω 'de a conscia testori Vt enim orator Catoni non est nisi vir bonus: Ita nec Iurisconsultus, qui tanto maior est Ora- bomM.tore, quanto Pallas Mercurio, Iustitia Eloquentiae, Ratio denique orationi longilis praeit. Eloquentia ratione destituta, res est perniciosissima: aurisperitia nunquam a ratione seiungitur, ius absit,aberit longisssime & ratio,adiit autem, adererit & illa comes coniunctissima: Quid enim aliud ius, quam recta ratio summi Iouis Z Accedit & Virtuta aιω, palmaris illa, quod virtute abuti nemo potest, cam reliquorum omnium propensus,& facilis sit

abusus. Nemo autem inficias tuerit,Iurisprudentiam speciem elle Iustitie distributiu , bub ipsam

esse Iustitiam, suum Prudentia reliquis etiam virtutibus sit permixta: vi & agnoscunt Ethici,cum etiam quidam sint,qui artis nomine omne Virtutum genus comprehendi contendant. Forenses ergb isti Impostores,Sycophantit,&HOlophante, cum technas suas obtendunt simplicibus , non magis iure abutuntur, quam qui Curiossimulant, est Bacchanalia vivunt, fronte conficta, oarbaquc immissa,bonorum,& frugi virorum,di a voluptatum illecebris alienoruni speciem prae se ferunt,

167쪽

11o HISTORIAE FORI ROM.

Temperantiam non l dunt,commutant,aut pe uertunt, neque vitium suum virtute, sed specie virtutis obumbranci Virtus enim ita pura,candida,simplex , natiuique coloris, ut fucum adscititium non retineat. Istorum itaque decipulae nona iure sunt, sed a malitia quadam improba,quq iuris speciem ementitam praetexit. Desinant erg5 tandem isti impingere Iurisconsultis sordes m litiosas, laqueos pernitiosos, latrocinia, prardas que ex imperitis raptas : Non miniis sancti sunt, quam Oratores, non minus boni, quam docti, suas inuectivas categorias in istis non iuris, sed Iutaria ima- malitiae con sultis experiantur.Et si unquam For-ε - mularij forensesque Harpyiς Astraeam ipsam nudam forma,atque filo virginali,aspectu vehementi lumini b. oculorum acribus, neque hΗmilis,neque atrocis, sed reuerendae cuiusdam iustitiae dignitate praeditam vidistent,ut quondam Chrysip pus ille, i pridem os illud suum impurum,improbumque dimisistent,frontem illam impudentissime perfrictam abieci sient, recantassentque illud Plauti,qubd toties decantauerunt, Polpudere praestat,quam pigere totidem literis. 'Eius est facies tam amabilis, ut si oculis cerner tur, mirabiles sui amores quibulnis excitaret, ut Socrates in Pli dro Platon .de Sapientia dicebat,

tam verenda ut horrorem incutiat eius maiestas

pr. euaricatoribus, simulatisque De principis Sa- ltellitibus. Sunt & alij eius farinae Impostores forenses , qui etiam impune imponunt, & illudunt sitis ciuibus , & clientibus, qui tamen non tam odio, quam ludibrio digni sunt, quod non

eam dolo peccant quira inani quadam philautia, de

168쪽

LIBER II. HI

&ambitiosa iactantia conivruct a cum summa ignorantia, qui, si nihil aliud, quam tempus perderent, ferendi essent,ut Moriones, aut Histriones animi gratia tolerarentur,sed quia etiam, v-na cum tempore,& oleo,lites,& causas clientum perdunt, non sine magna fraude clientum , sua stultitia abutuntur, qui re vera faciunt lites huiusmodi suas, & ex imperitia rerum male gestarum, iudicio tenentur. Ij sunt, qui multa quidem declamant in foro, quae nihil ad rem clientum pertineant promouendam,contenti illic detonare, quae in umbris, de scholis aliquando meditati sunt, de fictis & fabulosis argumentis: Interim rem clientis negligentes, quos irridet nasutEMartialis lib. vj. sub nomine Post humi cuiusdam Rabulae, qui ctim nihil ad rem diceret, tamen in parergis & parecbasibus ingeniosus ita videri volebat, ut tam longe a materia excurreret, ut ad eam nunquam recurrere Versus Martialis face

tissimi hi sunt:

Non de vi,neque caede,nec veneno,

Sed lis est mihi de tribus capellis, Vicini quaeror has abus urto, me Iudexsibi poItulat probari: Tu Cannas, Mithridaticum, bellum, Et periuria Punici furoris, Et Syllas,Mari 1,Mutiosi,

Afagna voce sonas anussi tota, s Iam die Ponthume de tribus capellis.

COROLLARIUM AD CAP. III.

i. Chrysippus ille In libris,qui inscribuntur πι- - γλῆ- λω.Verba autem refert Gelliui lib.i .c. -

169쪽

ci Liuiles.

Optimo iure inuehitur in hos fori Rabulas , in quo et iri docti, em p nunquam mo um adhisesnt. Sed quid cum illis agatur, qui neque ius , neque sonum atque aequum sciunt ' quibus si tel mica pudoris in- set , aut iam resipuissent , aut in auiam soli Adine is iampridem,exitiums voluntarium, idem perpetuum sese amandassent , aut sus endio Oit .m Diuis Hominibus inuisam Aluissent. Ohi plures inue ἱliuas cupit, et ideat Budaeum in annotationibus D sin Pandectas, metium in suis comment.ad La.derigituris, Gaudium Cantiunculam in sua parans, de rationes dii legatis. ARGM M. CAP. IIII. aDe Cunioribus, Capsariis,Subscriptoribus, O Sub seriptione, Laudatoribus, Deprecatoribus.

Monitoribus pollicis liaud abiimiles sunt,

qui dicentibus apponebantur Custodes, apud quos litis instrumentiana tabulae inquisitionum, testificationum, reliquoriimque scri ploruin, quibus litium articuli confirmandi erant, in capsis deponebantur custodienda: ante enim ex quarta Verriana de Claudio adduximus,

qui tabulas tenet i qui monet 3 qui scribit qui proximus est i quod etiam pertinuerit ad Custodes non tantum monere,verum etiam capsas depositas custodire,cauereque ne qui agant praeu ricentur, aut colludant cum Aduersario. Asconius : Custodes dc Subscriptores non tantum Chartarum causa, neque adiuuandi Accusatoris adhiberi solent, sed etiam,vi non sacile corrumpantur. Vlpianus tit. de adminis . tutor. ini. si

plures. Dati sunt sinquid quasi obstinatores

170쪽

ctus eius & custodes. Custodes etiam apponebantur ex legis permissu Accusatoribus, qui obseruarent ex eo die,quo delatus erat Reus, usqxye in posccausae diem,quid illi agerent, qua via molirentur in

accusationem,quibus modis instruerent, dolumne, corruptelam, ambitum admiscerent. Auctor . . Plutarchus in Catone Vticensi: sicut eleganter& lepide a Zelotipis dantur Custodes Coniugibus iuspectis apud Martialem: '

spodes das Polla viro,nec accipis ipsa, Hoc est uxorem ducere Polla virum. Exemplo Argi centoculi Io obseruantis, qui Argus eadem ratione apud Vergilium sub finem . , . vij. Eneid. Custos virginis vocatur. Custodes etiam apponuntur captis pignoribus Reorum debitorum, quando creditores in eorum bonorum possessionem ex primo decreto Priaetoris mittuntur, ne ipsi debitores fraudem ficiant creditoribus, vel incustodita bona dilapident. Porro Custodum forensum, i ne quid imponere Videamur , amplissime meminit Cice. in Diuinatione

contra Garcilium: Custodem inquit me Tullio apponite vim dimihi quam multis Custodibus

erit opus, si te sen et ad meas capsas admisero, qui non solum ne quid enuncies, sed etiam, ne quid auferas, custodiendus sis. Sed de isto Custode toto, sic bre 'isim respondebo, non esse hos

tales viros commissuros , ut ad causam tantam,

a me susceptam , mihi creditam, quidam Sub scriptor me inuito aspirare possit. Etenim fides mea Custodem repudiat, diligentia speculatO- cana. 'rem reformidat. capsas hic forulos seu sac-

SEARCH

MENU NAVIGATION