Annales rerum belli domique ab Austriacis Habspurgicae gentis principibus, a Rudolpho primo, vsque ad Carolum 5. gestarum ... Per Gerardum De Roo, serenissimi Austriae archiducis Ferdinandi &c. olim bibliothecarium congesti, & Conradi Decij à VVeyden

발행: 1592년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

mus.

11ς HISTORIAE AUSTRI AC E. conatam, sed a regni Thesaurario Demetrio Gorato, id ne saceret, persuasam: Paulo haec aliter refert Alexander C uagninus, adductum in arcem ad celcbrandas nuptias V vili elinum,audito Iagellonis aduenti ab ijsdem qui adduxerat eiectum: reginam,vii, quod in arce prohibita erat, in urbe perficeret, seram amoliri voluisse. Vtut sese res habet,amorem certe mutuum inter ipsos suisse,nemo negauerit. V vilielmus igitur satis cum periculo, aduersantibus procerum stud ijs,illic se versari intelligens: nec deerant, qui reginae animum ab eo alienare, nec seruanda esse inter pueros pacta identidem persuadebant, & iam propius aduentare Iagello licebatur quam occulcissimis itineribus,Polonia excessit. Depo- istis apud Gnc uossium Davelicium thesauris, quos secum i n Poloniam attulerat, & iam tuto asportare nequibat, quibus praeter

fidem suppressis, Gne uossius postea multas amplasque possessones sibi comparauit, quas tamen liberi eius iuxta illud,male paria male dilabutur, turpiter dilapidarunt. Iagello adulta iam hyeme,

cum fratribus & numero Lituanorum ac Polonorum comitatu, urbem in resius, sacro regenerationis lauacro abluitur, & Vla-

dissaus postea diistus,optato matrimonio de dotali regno potitur. Sunt qui asserunt Bonifacium Pontificem, his nuptijs adsensum praebuisse, de prioris matrimonij pacta irrita fecisse, Vullielmum ad causam dicendam vocatum, de muliere inconstanti litem persequi, infra Archi ducis dignitatem esse, respondisse. Constat tamen, ipsum Urilielmum usque ad Heduigis obitu m,caelibem vixisse. Illa vero triennio post, ex pariendi dolore, ob ij t. Uladissaus

autem,ducta uxore altera, Anna Hungarica, stirpem regiam propagauit,quae nostro demum aevo, in Sigismundo Augusto,extincta est. Nos vero Vuillelmo, rebusq; Polonicis omissis, ad Leo pol dum & Helvetios reuertamur.

192쪽

AVSTRI AC RUM ''

PRINCIPUM HISTORIAE,

R G V ULI E NT U. tinet his uerbesia G- eorum causis, quae inter Leopridum III. c gnomento Prota es Helvetios gesta sunt, loca tum utram capta mu'merantur, opugna Sembarimna, in qua i e Leopolum cum multa nobilitate occuburi, recensietur. moraeparet Leo Hus IIII. S perbus dictus,Mgum cum Heluet frenouat, quo ost multa damna dura ctare pia, Mema ciuitatumstadio, sedatur. Ibertus cum traca, AcademIa iennense prius fundata, moritur. Albertus IIII. terramsancta tu , sub cuius reduit -- stria multis annis cem habuit.I encesum Memus ob ignauiam a rerum fas is Histitur,or pertus Palatinus in eius locum sincitur. Albertus Im. nenu n catur, re quem haerede Alberium V. de cuius tutela magnae contentiones O MAlum ciuileis Austria ortum, quod, Episcopo Tradentino mediante compositum HEPost Rupertum Sigismundussit Caesen qui satim concitium Cosannense Mur ut quo Ioannes Pontifexsubside Fraderita Austriaci venis se eius exitu non expectatofugam capit,quae res Fraderaco magno fuit exitios scribitur raram es omni- hnsfere ditionibus exuitum tandemno ne graui rerumsuaruiactura restituitur. Sigi undus Caesar se insertus gener m starum sectam, indes alescente, a mis extingueremtuntur sed In Boenua restarum 6 citer, in Morora aut edi si meliusDecedunt: quam Albertus breui tempore pubiecit se in ordinem rede LOTO EO tempore', quo Leopoldus bello Italico,& Taruisianis reb occupatus fuerat, vari j subinde motus, apud Helvetios cxorti,haud dubia futuri belli indicia extitore. Rudolphus enim Κiburgicus Comes, anno δ' eius seculi octogesimo secundo Sol odoren ' 4 μ in ses,Bernensium clientes, nocte quadam, necopinato aduentu, obruere aggressus est, pollicito in hoc operam suam Canonico quodam, qui hortum, moenib' oppidi vicinum, colebat, sed insidiis detectis, irrito conatu, abire coactus fuit. Bernenses, hac Comitis iniuria prouocati, vindictae se parant. Sed ne belli initia ab ipsis profecta videantur, legatos prius ad Leopolducum querelis mittunt, iniuriam sibi ac socijs illatam ultum se ire signincant, quid interim ipse facturus sit exquirunt. Archidux, audita legatione, nihil hic suo iussu actum, neque ad se quicquain pertinere, respondet, quo minus si res amica compositione tran-

193쪽

sgi non possit, suas quisque iniurias persequatur. Erat Leopoldo

cum pleritq; Helvetiorum pagis foedus, nihilominus tamen, ab inferendis utrinq; iniuriis, non abstinebatur. Nam Austriacorum prςfecti, qui vicinis locis prcsidio erant, nobilium factionem,qua poterant, fouere non abstinebant,&Heluetij, illorum subditis deficientibus, suaru in ciuitatum ius dabant, reliquis idem se facturos minantibus, tutelam &socia arma offerebant. Praetendebantur ab utrisq; causis, sed re ipsa inueteratum illud, quod semper fuit, inter Principes Zc ciuitates, libertatem pertinaciter Iropugnantes,odium, non patiebatur relligionem foederis, usque-qua'; fartam tectam custodiri. Itaq; Helueti; ruptum ab Austriacis foedus,qui Κiburgicum milite & commeatu iuvissent,Tunam& Arbergam arces ipsi noctu occupare' tentassent; hi vero illos non foedera tantum noua inter se facere', sed subditis suis nihil ad

ipsos pertinentibus locum in illis & perfugium dare; S quacunq;

ex causa deficiendi occasionem offerre criminabantur. Iamq; irritatis utrinqtinanimis, res in apcrtum eruptura bellum videbatur. Mortuo inter hςc RudolphoComite,frater eius Berchioldus, ini- ' H micitias quasi haereditate legatas, haud segnius cum Bernensibust & Sol odorensibus exercebat,&cum expedita suorum manu agris ipsorum populabundus magna inferebat damna, quibus exasperati, Raperiuilla tumultu rario incursu frustra tentata, contractis per hyemem copijs auxiliarib',ineunte sequentis anni vere,Burg-ὸorssum Ergouiae oppidum, obsidione cingui, quo relicto, quod fortiori praelidio defenderetur, Grunen bergam & vicinas aliquot arces expugnant, incolas in verba iurare adigunt. Fractis tandem taburgensium viribus, pax fit, & quadraginta aureum nummum millibus Comiti numeratis, Buroorssum traditur Bernensibus. Interea Leopolitus, recreatis ex morbo viribus, in Ergo uiam iis , Venerat, rebus. in ea constitutis, in Austriam reditum parans, ex

itinere TiFurum confoederatam sibi ciuitatem inuisit. Tigurini honorifice exceptum, Rapersuillam usq; , officii causa deducunt. Rapersu illae Suitensium Legati praestὁ erant, qui uti portorium quoddam,quod per suum territorium ad Insubres euntibus pendebatur,remitteret, supplices obtinuerunt. Leopoldus indoeabiturus Tigurinos corumque socios subditis luis ipsi vicinos amice commendat, ijsq; ne quid hostile in illos moliantur imperat.

194쪽

Iam vero locus ipse, & rerum narrandarum scri es admonet, cum Ioannes Stamplius, Helveticarum rerum scriptor, multus

hic sit in recensendis iniurijs & offensis, quas Austriaci, confoede ratis inferendo, belli initia quς sierint,cunam eius scripta vulgo extent ab omnibus terantu pauca quςdam ex Alberto Mulnero, equite & praetore Tigurino, scriptore non perinde omnibus vis-tato subij cere, ex quibus intelligere lector poterit, si quae ab Austriacis ossensiones, in Helvetios profectae sunt, ab ijs quoq; non rata elici Miesse cessatum. Nundinae celebrabantur Rapersuillae pridie seria- se

rum D. Thomae Apostoli, quo tempore Tigurini id oppidum

per insidias capere in animo nabebant. Eorum plurimi de more illuc mercatum venerant, alij huius consilij expertos, alij conscij, mercatorum specie fallebant. Exules quoq; Tigurini, qui sua culpa, urbe eiecti illic erant, etsi infensi ciuibus suis putabantur, spe tamen reditus, & admissorum venia proposita, ipsorum conatus adiuvabant. Glaronenses quoq; a Tisiarinis euocati, PDUngae M vicinis ei locis, delitescebat. Rapersuillenses clam ea de re moniti, Henricum G cisterum, Principis consiliarium, Gruninga ad se vo- n τὸ diricant, periculum exponunt, eis praecauendose parant. Tigurini detecta esse consilia sua, videntes, qua quisque potest, litabuntur. Idem & a Glaronensibus fit. Rapersuillenses eo periculo liberati, supplicationes quotannis eo die instituunt, metretas aliquot uu-

menti, in pauperes erogant. Haec anno octogesimosecundo acta

esse dicit Stumpsius, triennio rost Albertus, quem sequi visum

est. Sub eiusdem anni exitum, umili consilio, sed euentu meliore Lucernates Rotomburgum capiunt. Enc nia crant incuburbano a 3 y s. quodam templo,ipsis Innocentium ferijs, quo ciuium quam plu- rimi,Vna cum Hermanno Grunember copraesecto sStumpsus 'μ' Ioannem Vocat exierant inermes,& nisil hostile metuentes. Luta cernates igitur ex insidijs coorti, arcem de oppidum,ppugnatoribus vacuu, capiunt, prςsecto&ciuib' ad tumultu accurrentibus, portas occludunt,arceliruunt, moenibus deiectis, stas cornplanant. Hoc uti faceret, a pr secto iniurijsluocatos ais at Stum-pfius , Mitinerus pacis tempore, nec denunciato bello factu esse,

testatur. Interea non ullς in Sueuia,Franconia,& Rhenano tramaz, ' ni ciuitates, Leo pol do insenscio Tigurinis eorum 6; socijs Bernen -'punsibus, Sol odoretibus, de Tugianis societatem & foedus paciscun-

195쪽

Rjue eum expugna m. Meienburgum

exustum. Stratagema Leopol. Rhen

tueo HISTORIAE AVSTRI AC R

tur, cui imparem se agnoscens Leo pol dus cum Sueuis,& Franconibus in gratiam redit, ex inimicis amicos facit. Deinde Helueti co bello se parasicopias contrahit,auxilia aduocat, nobiles pi om- flos se &oosequentes exhibent. Uvothusiani interim&Roten urgici, quorum oppida dominis Torbergensi de Grunenber- sensi oppignorata erant, de graui ipsorum dominatu, Lucernati-Dus conqueruntur. Ii more iam usitato,in fidem illos & clientelam recipiunt. Torbergensiis vindictae incumbit, nonnullos ex desectoribus suspendit, & Lucernatibus ex itinere insit diatur. Illi

vero contracto raptim milite, Rotcnburgi arcem utcunque resectam,demoliuntur, & oppidum, ne hosti praesidiost, maenibus

denudant, Sempachiciales hoc exemplo moti,venientibus se dedunt,idem faciunt Enilibu chenses; virisque ciuitatis ius datur. Sequentis anni initio, Austriaci Richenseum a Lucernatibus munitum,Vi expugnant,direptum exurunt, ducentos primo impetu vivos occidunt, saeuitum etiam est in turbam imbellem, pars

gladiis caesi, pars lacu proximo suffocati periere. Confoederati Melcnburgum vi expugnatum, praesidio im eos ita muniunt. Austriaci oportuno loco occultati, paucos ex tuis adequitare ippius oppidum iubent, quos insecuti praesidiatij,insidias praecipitant, octoginta ex iis occisi, reliqui fuga salutem quae liuere. Helvetij ea re iritati,deducto inde praesidio, oppidum incendunt,& funditus

diruunt. Inter haec Rhenanae ciuitates, suas ex foedere copias mittunt, iis obuiam processit Leopoldus,oc antequam cum Helvetiis te coniungcrent, pr lio cos aggressus in Alsatia, octingetos equites occidit. Vocati in auxilium Sueui,mouere se noluerant, quod iamLeopoldo es lent conciliati. Itaque tota belli moles,in Helvetios incubuit, quibus a vicina omni nobilitate pax,& concordia renunciatur,bellum indicitur, idque non ab omnibus simul, sed quo maior esset metus,a singulis singulatim. Primi ad illos misere feciales suos Uvirtembergici,Ueringenses & Lupodunenses; hos secuti sunt alij multi Comites, nobiles, & vicinarum ciuitatum, quae sub Leoyoldi ditione erant, Praefecti. Cςterae vcro Sue uiae ci uitates,quae sub Imperij iure cententur, cum bellum utrinq; summo stucho parati, nec absque vicinorum graui incommoὸo geri posse viderent, omnem adhibebant operam, uti pacem inter ipsos facerent. De ea cum frustra diu laborast ent, induciae tandem ab exi-

196쪽

a uniunt. D

Levitasti a

ab exitu mensis Februarij,ad medium usq; Maium impetratciquo tempore tantum abfuit,de pace quidquam conueniret,uti neque induciarum, sidcs inuiolata seruaretur. Quanquam enim iusto praelio abstinebatur, fiebant tamen leues quotidie vclitationes, velut maioris belli praeludia. Exacto tempore induciarum, Lucernates suis & sociorum co- p ijs instructi,Vvolhusium oppidum una cum arce expugnat. Ca- δ υβ Nempscnbergo capto, Torbcrgicum inde pellii si perq; omnem Ergo - P ζ uiam, pagorum villarumq; incendia excitant.Tigurini quoq; situ loci, Aut triacis proximi,cx co foederatis ciuitatibus, mille sexcentos milites euocant, Se inpachium oppidulum prcsidio muniunt, quo euasurus sit hostium conatus, intentiori cura obseruat. Lcopold' interim cum sitis Sempachium propere ducit, loci prisidiu, antequam ci auxilia a Tigurinis adferantur, ataressurus. Qui Ti- Leoperus Sem. guri erant, itinere cius explorato,arreptis&ipsi armis,co aduola - 'hium duc .runt, factumq; est, uti eodem fero tempore, viriq; ad eundem peruenerint locum, Archi dux conspecto prς ter opinionem hostium agmine, suorum consilia exquirit. Ibi nobiles pleriq; pugnae aui - di,inhςc verba prorumpunt. Hos nobis rusticos DE vs male multandos in manus dedit. Arripienda igitur ici bene gerendae occasio, ncque ex nostra dignitatc est, tot armati cum simus, alias eo periri copias. Haec cum insolentius itentidem jactitarent, unus inter ipsos Ioannes Hascia bergicus, temerarium sociorum consilium, nimiamq; virium fiduciam, repraehendens, no contemnendos esse rusticos, quantumuis paucos, contcndebat, dubiam esse belli aleam,& pcacsi tempto hoste cruentam edi pugnam. Haec prudens viri aetate prouecti oratio, iuuenibus a timore proficisci visa, quos inter Ioannes Ochsensteinius: Hasen bergi, inquit, sa- si tis jam apparet te non agnomen solum, sed&cor leporis habere, Qsat nobis contra hos paucos semiermes virium est. Inde ad principem se vertens: hunc inquit rusticorum manipulum, hodie tibi advesperam, ut volucris, vel assum vel elixum exhibebimus. Hoc dicto,equos suisquisque famulis tradunt,&propter loci naturam equiti minus idoneam, pedites in hostem ire pergunt, si p. a s i. mulos anare spectatores jubet, & rusticis fugam inituris, est 4 ehiati vias intercludcre. Neque Helvetii pugnς moram faciunt, magnis utrique animis concurrunt. Nobiles egregie se primo consectu

gerere,

197쪽

gerere,hostium ad sexa lata, antequam quisqua eoru vulneratus esset, dethcere. Mox vero pugna grauescete Helvetiis acriter se defendentibus, cum diutius teneret pugna, sub pondere armorum depressi, aestu & lassitudine defectis viribus, cedere paulatim hosti expedito, & laboribus assueto, coacti sunt, multis passim cecidere,inter quos nonulli etiam absq; vulnere inuenti sunt. Principem ipsum,sunt qui asserat,a suis monitum, uti ex tuto loco pugnam spectaret, id facere noluisse, alij viso suorum periculo equo dis illisse, suamq; cum reliquis fortunam coniunxisse, neque tot- uiros egregios deserere voluisse prodidere. Id vero costat, strenuerispotoccisus. inter primos pugnantem esse occisum. Inclinata nobilium acie, multi ex famulis fugere,desertis heris. Ita victoria penes Helvetios

fuit,occisorum praecipui nominis,catalogum,ex variis manuscriptis collectum,ex amicorum auctoritate,inserere volui.

Catuletus occi- Hi praeter principem ipsum,crant: Otto Marchio Hochber- Ioram ad Sem- gicus quidam ab Hachone gentis auctore,Hachbergensem vo- Dcb. cant) Udatricus Palatinus Tubingenss. COMITEs: Fridericus a Tolleria cognomento Niger,Ioannes Furstembergicus, Donatus

Otto Dapisera Uvaldpurg, Ioannes & Udatricus Hasenbergici, Fridericus Monstralius, Uvaltherus Gerolteteggius, Uvaltherus Dichius,Petrus Pollvveilius,Fridericus Brandis ius, Goleto a Statissen, Suiggerusa Gundelfingen, Petrus Arbergicus qui diuenditis in Sueuia bonis, apud Austriacos sedem fixerat, Theobaldus, Petrus, Vverni inus & Uualtherus fratres Mors pergij, Albertus iam. Rechbergius, Fridericus Greistentiainius. E Q v i T s s : Egolsus ab Embs, Petrus Standerspergius, Burcardus Freybergicus iunior, Nicolaus a Bebenhaim, Rudolphus aUvahinge,VdatricusThier-

bergius,Ioannes Liechtenstainius Franco, Hamannus Liechten-felsius, Henricus Schellen bergicus, Hammannus Uvisvvilerus, Martinus Mallerer, Leutholdus Millhelmius, Henricus a Rhei nacti, Fridericus ab Era ingen, Ioannes Randeccius, Conradus Reichenstainius, Ioanes Suandeccius, Conradus a Lapide,Bern hardus a Domo, Burcardus a Masmunster, Petrus Andlouius, Golamannus a Baden, Franciscus Castelnouius, Theodoricus

198쪽

datricus Arbergicus,Henricus ab Esculo, qu*rum hic comitatus Tirotensis: alter Austria: vexillum in pugna gerebant.N o a I LE s: Nobile . Signi P Erbachius, Ioanes schellebergius,Vvesterus Andlouius, Henricus a Lapide,Hammanus ab EschentZ;cum HaintZomanno & Haliacmanno filijs, Udesticus, Fridericus,Gunterus & Rustmannus Reinacliij, Hanto Gyneccius, Berialinus, ContZcli nus,Lucius & Albertus Bernfeltii, Ioan: Grunbachius,Turinsus, Ioannes & Hanselinus ab Halvveil, Petrus Uelsenheimius, Eber-hardus Sternislsius, Ruimanus Κunagiscinius,Uvalterus a Neus no,Hammanus& Burcardus cognomine Longus abEhingen, Vvernimus a Flachssand, Udatricus ab Embs,Ioannes Sperberec-cius, Henricus de Petrus Rallamhusj, Simon Κeppenbachius, Nicolaus & Christophorus fratres Golscliij, Hermannus, Amma

dus Stulgius, Marquardus Baldeccius, Sigfridus Villen bergicus,Bruno & Hammanus Gusiij, Hosmannus a Biberbachio,Conra-radus ab Edccccn, Scharbo Berlichusius, Ioanncs Rudolphus &Burcardus Lobgasiij, Uvolso a Psinhvsen, Burcardus Gassterus, Ioannes de Lasiloannes Rudenbergicus,Nicolaus Bobethemius. Vualterus Spetus de Eselen, Uvilielmus Rotbachius, Ammannus VultZEusius,Thomas Bernlappius, Hermannus Uvitrenhemius, Albertus ab Mutinen, Henricus Uasilinus, Hieronymus Bolan-

199쪽

Golgo Mulierus, Rudolphus Horussius, Ioannes Bruci crus a Brucklicina, V datricus Rudenherinius,Vvol angus de Krarten, Osuualdus Uvigerus, Ioannes Fulachius, Cuno Storus, Heliat Z- mannus Κuitlingius, Andreas Guslingensis, Hermannus de Ma-gerinis, Georgius Κuchen maisterus, Ammanus Rotus, Ioannes&Humicus Stockerij, Theodoxicus Munchigensis, V veri rus Humenburgicus, Eberhardus a Mad ingen, Henricus V vallertis, Foelix Rauenspurgius,Cun radiis Κifferus, Horan serus Hotinannus, Henricus Collius, Hermannus Boemus, Luto idus Schasserus, V valterus Meterus, Ham manus a Turicon, Harim annus &Vdatricus fratres a Butticon , Ioanes a Uvetet ethaim, Hugo& Fudericus a Glati, Gebhari Vochardus ab Vlcnberg, Ioannes ab Ir- mensee, Lutfridus Schie steri Numerantur &Burgundi sedecim, quorum sex erat equestri dignitat reliqui nobiles. Praetores item Rhinfeldensis &Neoburgicus,cum binis uterque commilitonibus. Caesi cum iis dicuntur, duo hominum millia, o Helvetiis,

ducenti. Incidit haec pugna in septimum Id. Iulij. Principis corpus una cum optimatibus,Campi regij monasterio tumulatum et . Is ex Virida, Barnabovis Ducis Mediolanensis filia,reliquit V viliel-Levoldi zis, mum Sec dum, Ernestum Primum, Leopoldum Quartum &Frideri cum Quintum, de quibus suo loco dicetur. Filiam etiam habuit Elisabetham, pulchritudinc insignem, quae Henrico Go-' rici ς comiti desponsa, ante nuptiarum δiem obiit,quidam & Catharinae eius filiae meminere, quae sacris initiata fuerit. Post prςlium Sempactilente,multi nobiles, qui suos in eo propinquos amiserant, vindictae cupidi, bcllum in Helvetios conti- . ,- ὸ si nuari desiderabant. Iis ducem se prebuit Leo politus, patri cogno- bos. minis,animi fortitudine, eminenti statura,&armorum usu in si

nis; cui Ambitiosi, siue ut alij voluntὶ Superbi cognomen postea

fuit. Cumq; ob recentem cladem, nouo exercitu opus esset, alios

item nonnullos in suas partes pellexit. Ex quibus Adolphus Mo-guntinus praesul Archipresbyterum quidam vocantὶ Lambertus Bambergensis Episcopus,&Fridericus Burggravius Norim bergensis,bellum Helvetiis nersicialcs suos denunciant. Bernates, haud dubium bellum sibi imminere videtis, contracto 2x Vicinis agris milite,quasdam in Vchilandia arces, hosti oportu nas,

200쪽

expugnant,Torbergam, Hasen bergam&Uvilli uiam incendio de uastant,inq; Friburgensium messem falces immittui. Erat Fri- 'iburg burgum ea tempullate sub Austriacorum dominio, unde equites nonnulli, agrorum deuastatione , 5 villarum incendiis exciti, in

Bernatium agro Uileram & Dingenam arces capiunt, Iuonem Bollingentem,armis clarum, captiuum secum abducunt. IM MADgesis. Interea confoederati ineunte autumno, Vvcsenam ciuitatem

occupat, & praesidio muniunt,quasda circa eam arces demoliuntur. Cumq; iam bellum acerrimum, summis utrinq; studiis, non parari tantum, sed geri viderent Sue uiae nonnullae ciuitates, Imperio subditae,quae cum utrisq; amicitiam fouebant, sua interesseratae, pace inter ipsos conciliare, summa ope adnituntur. Sed apud obstinatos in bellum animos, pacis nulla ratio inari potuit; nobiles enim acceptae cladis memores, in ligni aliq ua victoria amis sana nuper gloriam, recuperare contendebant,& Heluet ij succelsu rerum alacriores, ac in spem libertatis crecti, fortunasq; omnes /ί illius obtinendae s ludio, impendere non recusabant. Tandem Vc aspra .ro adnitentibus Sueuis, omissa pacis tractatione, ad induciarum

foedera, quae sanctissis interdit quam pax ipsa seruari solet, deuentum est. Eae ab exitu mensis Octobris,usque ad initium Februari jrrimum factie, mox in annum integru extensς sunsiquo tempore a praeliis quidem cellatum, a leuibus utrinq; iniuriis non item.' Sub exitum induciarum Austriaci, re prius cum ciuibus quibuseam comunicata, Vuesenam aliquot milites callide submisc- Dissua a re, qui in coiciorum domibus latentes, ab ijsdem adiuti, ad quin- capta.

tum Calend. Mart ij praesidium inuadunt, praeseruim & octoginta amplius cum eo milites occidunt, reliqui qua quisq; poteli, ex moenibus praecipites noctis beneficio, & pernicitate pedum, salutem qua tuere. Cives in verba Ioannis Uverdem bergici, Sare-ganiij Comitis, Austriacoru prςfecti, juravere. Hoc bellum cum Da annos quatuor tenuillet nequc enim leuia utriusque illata & ac-

cepta damna numerare operae este putauimus tandem anno vnde nonagesimo,ab iisdem Sue uiae ciuitatibus, pax inter illos facta in septem annos,quinquennio post in plures prorogata est. Dum haec in Helvetiis geruntur, Albertus dictus cu Trica, Austriae rem agis istam quiete administrabat, pietati jam inde a puero addictissimus, - Trua. uendisq; bonarum artium studi s unice deditus. Quare Uicnnen-

SEARCH

MENU NAVIGATION