장음표시 사용
111쪽
quod tu imaginaris ibi fieri , sorte fit,
sorte non fit. peccatur sorte, sorte non peccatur, Jc forte illi quos observas non peccant, sed tu. Quid ad te ex omnibus illis molestiis quas tota nocte corycaeus
in specula stans percipis, lucri redit 3, Quid sit id ipsum videas quod nequaquam videre cupis ὶ Quid honoris ex ipsius tu accipies infamiat Quod sit tam in
. commodum & honorem alterius quam damnum ignominiam. tibi vigila dum esset, scio te minime facturum. In ma- Quod si ipse ille vicinus tuus te maxi-Mmpro' in opere orasset ut nocturnos fures aedibus ipsius insidias facturos observares :quid quaeso sis responsurus 3 Nimirum illud, Custodiendam sui puerilis monet
Cato suam cuique rem . nolle te valetia-dini tuae alterius caussa periculum creare . nec forte absurde. Quid ergo in damnum injuriam alterius vigilare sustines Quanto melius fuerat,te dum quaesoris geruntur observas, domi tuae circuire, & quid ibi ageretur explorare Ipsos ego qui ludunt quam qui lusium aspectant minus saepe peccare eXistimo. Qui ludit lucri caussa ludit: ad quod arripiendum duo aut bini inter se , Omnibus ingenii viribus confligunt.& quamvis tuam rem periculo exponas, non mi nus tamen ei conservandae invigilas. Imprimis
112쪽
ptimis vero id tibi persuade scerte persuadere debes in posse tam facile fieri ut
tua tu perdas quam aliena tua facias. Sed ad rem. Malicia hactenus fuerat in lusorio nostro mari. At mox intumescere coeperunt fluctus , & jam hujus jam illius navem ad brevia & scopulos deserre. Quem adversantis fortunae ictum quum is cui ego favebam perferre non posset, tanta indignatione exarsit ut nihil omnino recte atque ex disciplina fac Tet, aut sortunam arte corrigeret, sed quotiescunque res male successisset, oculis ira scintillantibus infortunatissimum se exclamaret, ac miris gestibus animi proderet impotentiam. ex quo factum est,
ut parvo temporis momento tamquam
naufragus, nudus ad litus fuerit ejectus. De lusibus, quinam liciti sint, qui illici- Dolosi. ti, anne & qui viris gravibus conveniant, bui. disputare hic nolo. hoc tantum moneo, ut si ludis, ludas, id est, animum ita componas ut etiam adversanti fortunae possis illudere. quod fiet, si plus non perdas quam perditurum existimaris: quidquid vero lucri accesserit mutuo tibi γ datum putes. At bono illi, ut postea intellexi , vix alterum tantum quantum perdiderat, ex omnibus facultatibus reliquum erat. di hujus quidem inopia tum
lusui finem fecit : ita tamen ut alter R ait
113쪽
io 8 PROCEN. VITAE alterum rursus in eandem arenam provocarint, condicta post cenam hora. Non. Interea bonus ille quum frustra pecuni- suur δε- am soris ab amicis & notis quaesisset, L domum redit , non tam collusoribus miti t. penes quos numos suos videbat, quam iis qui alienos ei credere nolebant iratus. quin etiam ipsam civitatem tamquam infelicem & cives omnes tamquam latrones ac proditores infamabat, dejerans nec se cuiquam posthac vel Obulum velle credere. Haec quum ille manibus tabulae saepius illisis detonuis- . set, quae ego facile audiebam, quod cubiculum meum ipsius esset proximum in lectum sese provolvit: in quo tamen, identidem surgens, ne momento quidem quievit. Ego ad Sajavedram: Scis quo loco res nostrae sint.Quod reliquum nobis est, vix paucorum dierum sumtibus suffcit.Quid si semel omnem iaci
mus aleam,ut vel Caesares simus, aut nihil ' Nescio quae me lubido incessit cum illis qui post cenam in hisoriam rursus
arenam descensuri sunt, confligendi. Et quamvis ipse animus bonii mihi spon
deat eventum; multum tamen C reno-
- stra fuerit si fortunam arte adjuvemus.
ὰ,--. HOς consilium miris modis laudanshnis m. SajaVςdra , ait, quidquid consti uterim istida facere,sive bonum illud seu malum sit, se
114쪽
ΗuΜΑ Ε, LIB. II. Iosmihi praesto suturum. inde ultro suggerit, se tamquam astutum eXploratorem hostiles copias pervagaturum, earum Vires, numerum, & quidquid ad victoriam scire expediret, mihi significaturum. Haec audiens, prae laetita vix apud me eram. Gratum erat quod ipse ultro
ad servitium parum honestum sese ob tulisset, quod ego sine existimationis iactura ab ipso petere non potui siem. Satius mihi erat ut ipse animi sui vilitatem proderet, quam ego. Inde inter nos disceptatum quibus signis ad noscendas hostium vires chartarum puncta) ute
remur. Tandem placuerunt nodi thora- cis,& digitorum articuli, quomodo doceri solet Musica : facto etiam bis, ter, quater periculo, ut signa illa mihi certiora essent quam quae ipsa voce fiunt. Interea venerant collusores illi, appositaeque mensae assederant, quum ego rosarium tamquam Eremita quidam religiosus manu ferens, per conclave obambularem , Salavedra vero in cubiculo lectum mihi curaret. Quum ludendi faciendum esset initium , quaeritur tertius ille omni argento suo paullo ante emunctus, ex omnibus notis 3c amicis ne unuquidem a se inventum qui vel pauxillam pecuniae summam sibi vellet crede re. Quod si verbis suis fidem habere vel-R a lent,
115쪽
i io P Ros C EN. V I Τα dent, paratum se nomen facere, &fide ptima exsolvere.Ibi alter conditionem detrectare dicere , semper se dum sic luderet, infeliciter lusisse. Jam jam illis discessuris, accedo ego, &, Quamvis, inquam, lusibus hujusmodi non valde delecter, nec valde multum sit unde id faciam : ne tamen tam bonus coetus re infecta solvatur, ego si vestrum utrique lacet , in tertii illius locum succedam.
am illi me tamquam recentem turdum aqueis.suis irretitum tenebant, iam praedam inter se partiebantur. Haec ego tacitus animadvertens, tunicam nodis resolvo , ut catena aurea quam collo appensam gestabam, conspici posset.Unde illi magis fuere accensi. Argumentabantur enim, me utpote juvenili sanguine adhuc praeservidum, amissis numis, etiaquidquid haberem pigneris depositu-xum. Accepta conditione, Sajavedram inclamo, ut si quos a me haberet numos adserret. allatis, Salavedra in cubiculum secedit. Procedente lusu, iterum Sala-vedram inclamo. quum venisset, Ergo, inquam, nos ipsi candelas emungemus An tibi in cubiculo tantum est negocii, glutis aut dormitionis, ut tam bonae societatis μfri ministerio vacare non possis 3 Ille humili admodum gestu , tacitus, candelam emungere, & tam ad meum quam alio
116쪽
HuMANAE , LIB. II. mum nutum sese sistere. Et sane impossibile erat ullam fraudem in eo deprehendere, ut qui ne semel quidem oculis me
adspiceret, nec manum umquam a pectore moveret. Licet vero digitorum
ipsius quasi vocem optime intelligerem:
non tamen semper occasione utebar, sed ultro saepe e manibus mihi elabi patiebar eousque etiam ut ex meo pecore aliquod nonnumquam ad illorum transiret stabulum: quod tamen mox retrahebam, ne damnum meum ludibrio quoque augeretur. Ubi vero animadverti lusum ad finem jam decurrere , remis velisque contendi ut quantum possem ad me
converterem. Et tum quidem puto alterum tantum me lucratum quantum illi antea lucrati fuerant.Id aegre ferentes, insequentem diem me ad eundem provocant lusum. Veniunt, ludimus, quum tri
ginta circiter scutatos perdidissem, altercorum, Finem faciamus, inquit. Et ipse Iaetus quasi assentiens, Placet, inquam. Quod si placebit, cras aliquanto temporius incipere poterimus. Sic boni illi turdi inescati, sequenti die ad eam de aream . devolant: marsupia aureis numis plena in mensam effundunt, & ad me, Ecce, a junt, domine miles, hos omnes ad ser- viendum tibi pronatos. Respondeo, quamvis tantas divitias nunc quidem in
117쪽
PRO SCEN. VITAE arca mea sorte non haberem ue quidquid tamen esset, non minus vicistim ipsis paratum. Incipimus ludere varia, ut fieri solet, fortuna. tandem omni mea arte & tacitis Sajavedrae usus monitis, brevi ambos quingentis circiter scutatis emunxi. Sed nihil mihi erat gratius, . quam quod uterque ludendi captus taedio ultromissionem in praesens flagitabat: sic tamen ut crastino die fortunae quisque suae rursus faceret periculum. Digressis omnibus , Salavedrae, Minime consultum mihi videri ajo crastini diei fortunam rursus experiri: quam etiamsi quasi certam haberemus, verendum tamen esse, ne mulctati illi tam opimo bolo fraudem nobis alia via struerent. quapropter recte facturos si summo mane in viam nos demus.
Ssa vela in itinere Vitae suae historiam Gumano narrat.
Dononia digressi , Mediolanum ma-
gna celeritate contendimus. nec quiescere poterat animus meus , quamdiu Bononia oculis meis apparebat: sive quod periculum quod mihi licet innocenti paullo ante ibi creatum fuerat,
118쪽
HuMANAE, LIB. II. Ii 3 seu aliorum facinorum conscientia me terreret. Sic ergo uterque pisce magis muti iter facimus , cogitationibus qui s. que suis occupati. Mihi hoc unum erat in votis, ut myopaxonem meum satis opulenta praeda onustum in tutum aliquem portum deductum viderem. at Sajavedrae animum, ut mihi ipse po- stea narravit, illae cogitationes torquebant, Quid de meo ingenio & mori- bus sentiendum i quid dc , quantum de lucro ad se rediturum esset. Tandem
ubi aliquanto longius jam progressi eramus , Salavedrae dico , non minus stulte videri mihi eos facere qui in via seu itinere nihil, quam qui in soro multa e
garriunt. Quin tu ergo , inquam , mi fuisti Sajavedra, narras aliquid quo viae tae-δει indium fallamus , & praeteritorum labo- Vis prorum obliviscamur. Ille oblatam sibi oc ' casionem gaudens, Equidem lubentissime, inquit, facturus sim quod petis , si prius scire possim , an lucri illius tuis quidem auspiciis , sed non sine
opera mea acquisiti particeps aliquomodo futurus sim. Nam etsi eam maxime ob caussam, ut flagitium meum utili aliqua opera expiarem, me tibi quasi nexui mancipioque dedi, de te ta men illud mihi promitto, nequaquam te
Opera mea plane gratuita usurum. Ego,
119쪽
ii P Ros CEN. VIT AEmi frater Sajavedra , inquam , quod factum est, infectum fieri non potest. Nemo hominum est quin aliquando impingat & labatur. unus hic, alius alibi. non tu solum, sed ego quoque erravi. Quis fuerim novi.; non quid me futurum sit illud ego experior, Necessitatem asperam quidem, certissimam tamen esse vitatae nostrae magistram. O quam durum est illud: Si non rei volumm, salιim rit posse funam i Scis quo redactae fuerint reS nostrae. Quod nos fecimus, crede mihi, fecisset Auivis alius . non nego, a furti infamia fraudem hanc parum abesse. Sed ego , ut quidem tum res meae se habebant, nulli marsupio,etiam patre & matre orbato , si vel mille habuisset scutatos, pepercissem. Quia ergo facile intelligis nullas mihi ex India argento aut
praeciosis mercibus onustas redire na-Pav j. Ves, nec Fucat orum mihi opes esse, nonem male mirum tibi videri debet si videas me ar-s tibus parum sorte apud severioris notae homines laudatis utentem. Suadet hoc non venter modo, sed & ipse honor. ego
enim vel pessimo letho perire malim quam quidquam de status mei decore remittere. Gallico quidem Oratori apuero sere servii: non tamen quod parentibus meis non esset unde me alerent ό sed ut in rebus maximi momenti
120쪽
ΗuM AN Og, L I B. II. II sexercitatus,ipse quoque dein Principum alicui utilem possem praestare operam. quo magis mihi enitendum est, ne quidquam meo genere & statu indignum committam. Suo quisque lucro , suisquisque commodis augendis intentus est. in quo multa saepe incidunt quae a Justitiae semita aliquantum abeIrent.
Capit qui potest capere. soli infelices
peccati poenam ferunt. Si tu luculentioris comm tis sur esses,' ex eorum puta numero qui multa aureorum millia una vice depeculantur: & favorem tibi com- Furer parare, &ipsum jus emere tibi posses, ab omni tutus periculo. at quorum o 'mnis nequitia circa minutias consumitur, parvi, inquam , illi furunculi ad remos damnantur, aut etiam in furcas aguntur: non quod furati sint, sed quod arte sua parum scienter usii sint. Et quot
tu putas malefici alicuius spectare supplicium qui illo longe sint digniores 3 Quid quod ipsi Judices sententiam mortis in eum serunt quem malitia & flagitiis seu latenter seu specioso sub praetextu perpetratis longe antecedunt. Ad me quod attinet , mihi animus est nihil mirari, nullam ob rem indignari. ut alter mihi sonuerit, ita ego saltabo. Quod ais, velle te firmiter in mea haerere amici