Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 2

발행: 1652년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Dece prio Ne nimium

friptio.

6 PR os CEN. VITAE gente hospitium ingredimur , in quo Sajavedra diligenter admodum mihi ministravit; ego nihilominus id operam dabam ut ne equum mihi surriperet, aut quid aliud mearum reliquiarum involaret. Altero die primus urbis adspectus tanta admiratione me percussit ut via quamvis brevis, longa mihi videretur. Ubi in hospitium devenimus, nesciebam urbisne pulchritudinem &magnificentiam, an incolarum elegantiam & comitatem magis admirarer . Certe noctem illam totam somno suavissimo sine ulla cura exegi. quod qui- 'dem & bonae cenae & lecto perquam commodo acceptum resero. Haec enim duo iter facientibus sunt exoptatissima. Ubi diluxit, largo , vestitum muto,&ad audiendum sacrum in primarium templum cum Salavedra me conferos qui deinde me per omnes urbis regiones circumduxit, & quidquid visu dignum erat monstravit; ut qui ante ista in urbe anno & amplius habitarat. Sed quid si & ipse te circumducam , & sine tuo sum tu tam praeclarae urbis ostendam miracula

De primis urbis huius initiis post di-

mus. Quantis vero difficultatibus

avorum nostrorum memoria , quam

gravibus bellis implicita fuerit Florentissima

82쪽

HuMANAE, LIB. II. 77tissima haec Respublica , superiorum temporum , Guicciardini inprimis docent historiae: donec Carolo V. in Italia bellum gerente, Cosmo Mediceo in Principatum fuit tradita, qui a singulari prudentia & rara fortuna Magnus Dux Hetruriae fuit appellatus: ut cuius imperium, praeter Florentiam, Senas etiam dc Pisas, nobilissimas urbes , amplecteretur. Tanta vero Du- cum horum fuit & adhuc est potentia, ut sola dignitate non uno Europae rege inferiores esse videantur Quinetiam

hanc ipsam dignitatem iam impetrarant, nisi quorumdam obstitisset invidia : cui quidem illi cedendum pro

tempore censuerunt. Caeterum tempus

jam est ut ipsam urbem obeamus. Florentia, vulgo Floreneta, vel ob florentem sortunam , vel florida incolarum ingenia sic appellata , ac quod esset praefluenti Arno apposita, olim Fluentia dicta, civitas elegans, florens, potens, ampla, & pene regia, a Syllanis militibus X C. annis ante Christum natum condita, Romanorum , ut contendunt nonnuli, colonia, a Triumviris deducta, a Totita Gothorum rege, ut ipsius Annales loquuntur, diruta, a Carolo Magno reparata, & amplificata, ex ruinis Fesularum. Florentia a Ru dol-

83쪽

8 P R os C EN. VI T Ndolpho primo Imp. libertatem emit pecunia, & Reipub. administrandae X II.

viros creavit, cum artium Praetore, ut

ipsi nominant, Justitiae vexilli fero. Rursus a Carolo Quinto , adjuvante Clemente septimo Pont. Rom. subacta , &Alexandro Medices, cui filiam Margar tam elocavit, concessa, cum Ducis titulo. Media perlabit dr Arnus, quatuor pontibus stratus, tamque rapide fluit, ut adverso amne navigari haud possit. Hospitalia hic sex majora , minora alia XXXII. Ecclesiae Parochiales XLIV. Coenobiatam virorum, quam mulierum LXXVI. Collegia scha Fraternitates puerorum IX. totidem virorum vel etiaplura. Palatia hic infinita: Campi octo. Templum Cathedrari cognomefito S. Mariae Floridae magnificentissimum, Scinter tria Hetruriae nominatum, ris incrustatum marmore, albi, nigri, rufi que coloris. Portae a fronte tres sunt, ex quibus media sculpta, & caeteris ornatior est, supra tamen rudis: tum aliae duae ab utroque latere: quatuor lata Sacella habet, alterum alteri. praee minens adeo ut in modum crucis facta videantur, in quibus miraculo simile, quod sua dispositione sint stabilita di nullis enim pilis aut contignationibus sustentantur. Turri templi glob. aeneus deauratus,XVI. fortasse

84쪽

ΗuMANAE, LIB. II. 7stasse homi tam capax , impositus est.

Turris quadrata templo proxima , marmore tota incrustata, alta est cubitos

CCLXXX. adscensus in summum per gradus CCCC VI. in altitudine educta. Sacellum S. Joannis Baptistae, opus urbis antiquissi naum: olim Marti dicatum, non omnino rotundum, sed potius sexangulare,ex nigro, albo viridique marmore. Pilas habet sex, quibus singulis binae columnae interpositae viridis marmoris, ubi Altare summum est,aliud eminet veluti

Sacellum, quatuor laterum. Portae tres aeneae deauratae, praeclari operis, cum sacris historiis & imaginibus sanctorum Limina item aenea, tectum marmoreum , intus in orbe positae columnae XUI. totidemque pilae, senestrae XX. Septa chori ex nigro alboq; marmore, tensellata. Apud portam, quae est e regione majoris Ecclesiae sunt binae columnae porphyreticae,quas Pisani, parta de Saracenis victoria, honoris causa miserunt Florentinis. La Cita delia vulgo dicta, Arx est munitissima in planitie lita,PHago desia signoria vulgo dictum , foris eam magnificentiam non habet quam intextus , ubi statuis & picturis artificiosissimis est ornatum. ejus Turris sundamento, quod videri possit, non innititur, siquidem sub ea ex omni parte conclavia

85쪽

go P RoscEN. VITAE cernuntur, & ob id in aeέ pendere dicitur. Magnum Ducem tres habere Turres mirabiliter insignes in proverbio est, unam in aere, de qua jam dictum: alteram sub terra : tertiam in mari. in hujus Palatii conclavi, vulgo Garderoba dicto , est thesaurus Principis , ex variis& innumerabilibus rebus preciosissimis constans,interque alia supellex mensaria ex puro auro. in eodem est horologium, in quo Sol annuo spacio, & reliqui Planetae, quisque suum cui sum iusto tempore absolvit: ibidem videntur Tabulae Geographicae omnium fere provinciarum , itemque multae Virorum illustrium effigies. Ante Palatium locus est , La Donana vulgo dictus, ubi merces deponuntur, item Fontana antiqua, in cuius medio Gigas est , currui triumphali marmoreo insidens , ejusque quadriiuges marmorei aquas evomunt. Ante portam est regis Davidis statua marmorea. In Foro vulgo La piaeteta dicitur est insignis statua equestris aenea Cosmi Ducis, insignis magnitudinis &artificii. Ex jam dicto Palatio,per contigua conclavia iri potest in aedificium quod intra sua septa concludit aream. in hoc aedificio habent stationes Omnium artificiorum magistratus, in inferiori contignatione , in superiori vero

habet

86쪽

ΗuMANAE, LIB. II. grhabet Princeps imagines omnium nationum Principumque, & in his statuam Scipionis Africani: etiam Globum coelestem immensae molis & artis. hic quoque est Amphitheatrum inter media

conclavia, ad imitationem veterum sua tuosissime exstructum: circumcirca sunt multa conclavia, in quibus monstranturres, quoad formam, tanti artificii, quoad materiam , tanti precii ut nihil supra, di quo ad numerum , extremae infinita

tis. in eorum uno monstratur clavuS, cu

jus medietatem ex ferro , auream fecit

arte Alchymistica nescio quisna: in alio est effigies Magni Ducis Ferdinandi, supra quem estSpeculii, in quo cernitur effigies magnae Ducissae. Haud longe hinc est Armamentarium Principis, suntque in tribus distinctis Cameris tanti artificii arma, ut vel ingeniosissimus hic videat quod admiretur. in altera hujus aedificii parte est Globus terrestris, sed adhuc imperfectus. Supra hoc aedificium hortus non contemnendus, inque ejus parte intrinseca, miraculi instar, conspicitur mensa Rudolphi secundi Imperat. quam artifices magno conducti, jam plurimis annis conficere coeperunt. Palatium vulgo de gli Pitti dictum, trans Arnum est. ejus fabrica numerari potest inter Italiae magnificentissima. habet

enim

87쪽

ta P Ros CEN. V ΙΤ n. enim conclavia ex marmore, aures incrustationib. & laquearibus atque picturis exornata. in hujus Palatii contignationes omnes ascendum: gradu cochlidis structurae, quae moles ex ma more , nulli innititur columnae , &vel subter vel desuper intuenti apparent extremitates & circuli omnes aequissimi, quasi in puteum despiceres. Opus hoc est magni artificii & impensae permagnae , habetque a tergo hortum amoenum in colle, & juxta castellum sive

arcem novam omnium munitissimam. Belvedere dicitur. Tertia Arx , extra urbem in colle sita est; Castello Vecho dicitur. in ea Templum est sumptu sissimum , crustis dc scalis marmoreis Isuggestum vario marmore artificiosissime intessellatum est , senestrae marmoreae. In E quilis principis atrio , sunt aves Indicae, Apric icures, Cameli, Leones, Ursi, Tigrides, Lupi, Aquilae, servantur locis ad id destinatis. La Stin-ca dicitur carcer publicus ; Loiscio delhonesta autem , locus , ubi duo cives

senes, perpetui iudices, causas cognoscunt publicorum scortorum, eorumque qui lupanaria frequentant. Colonna della Iustitia vulgo dicta, notabilis est cra L. studinis, marmorea: in ejus fastigio est simulachrum iustitiae. La Canina pala-

88쪽

Η u M A N AE, L I B. II. 83 palatium est novum , asservantur expoliunturque in eo omnis generis lapides preciosi. Ad moenia urbis loco remoto aluntur complures Leopardi, Omnes cicures , qui in sylvam vicinam emittuntur, ut feras, lepores praesertim, pabuli sui causa capiant , domumque re Vertuntur , sed non sine duce. Hortus Cardinalis Alexandri Medices spaciosus est, latus & elegans , in eo Linum Indicum complurium annorum spacio in eam excrevit altitudinem ut arborem proceram reserat: iuxta eam Sacellum

est magnificae structurae, itemque palatium : In templo S. Laurentii sepultura est Cosmi Medicis cum hac inscriptione : Decreto Publico pater patriae. item Sepultura Petri Medices. Supra Sacellum est Bibliotheca excellens, ex manu scriptis libris constans, instituta a Clemente septimo Pontis Rom. qui diris devovit illum, qui vel minimam schedulam exportare nititur. monstrantur inter caeteros libros manu scriptos Comoediae Terentii, quae ipsiusmet manu eXaratae

assirmantur:.Item Virgilii Opera, ab ipso Poeta scripta . . Castellum Novum Viridarium est casura Magni Ducis Hetruriae,cum Palatio ubi Nρ-W aestiva est statio primogeniti ejus filii amoenissima, constans ex Hortis mirao indu-

89쪽

84 P Ros CEN. V ITIE industi ia excultus: ubi videre licet fructus& plantas raras, tum omnis generis arbores, ut Cypressum, Laurum, Myrtum, Amygdalum, Citrum, &c. est denique Aquaeductus insigniter artificiosus. nam primo Fons ibi est quasi triplex, altissimus, in cujus summitate collocatum est Herculis simulachrum,

dextera manu puerum comprimentis, ut aquam copiose evomat. Circumcirca est area rotunda, aquarum aspergine insidiosa. Non procul ab hoc alius fons spectatur, cujus aqua ex capillis statuae feminam veterem reserentis defluit , dum ipsam et femina capillos omnes manu utraque quasi lotos siccandosque comprimit. Ibidem est rupes ca- Vernosa, vulgo La grotta dicitur, in ea

omnes omnis ferarum generis effgies, ut Cervorum, Leonum, Tigridum, Elephantorum, Volucrum, quae item desuper, & ab omni parte, aquas evomunt: certae quoque venae, ipsiusque cavernae meatus aquam prosundunt tanta arte, ut imber naturalis exactissime repraesentetur, coelo sereno, Sole radios in ca-Vernam immittente. Iris artificiosa in eo conspititur, antequam ad cavernam

pervenitur , ascendendi sunt aliquot gradus, qui perturati accommodatique

suis ad madefaciendos ex insidiis sca

90쪽

HuM AN IE, L I B. II. 8s dentes. Collis quoque artificialis at bo ribus septis , adscensus lapillis minutis stratus , insidiosas habet aspei gines, quas nec in ipso fastigio licet effiagere,

volente hortulano , e mensae quoque lapideae medio aqua prosiliens, misiis in canalem certis ad eam rem factis institimentis repraesentat successione tamen) modo facem ardentem, modo rotundum, modo oblongum, insignisque magnitudinis vitrum , suam intrinsecus habens cavitatem. Sed de his satis. quae quidem talia & tanta sunt, ut quidquid animo conceperis, reipsa multo minus futurum sit. Unum non possum non addere,quod summopere mihi displicuit. Vulgatum Me Dest ; Cui libet perito in sua arte credendum esse. Idem de me hic judica. Quum viderem eos qui sub pavperum nomina eleemosynas passim colligunt, tam incautos , tam inconsideratos & omnis fere artis artem enim hic quoque locum habere prima Pars te docere potest )Iudes , non poteram non indignari: adeoque continere me vix poteram quin Censuram mihi in hanc tribum sumerem , & commodiora etiam non petentibus traderem praecepta. Quae ratio est, mendicum tantum panis aliarum que rerum mendicando acquisitarum

SEARCH

MENU NAVIGATION