장음표시 사용
141쪽
os CEN. VITAEnea. Sic ergo a me ille discessit, ipso
etiam monente tempore : ut qui herone tantillum quidem, uti semper hactenus ρ in mora esse vellet. Non omnem Sajavedrae hic sermo mihi exemit scru--pulum : quamvis vero non omnino dis.1entaneus mihi videretur. Sumto pallio cum Sajavedra per urbem aliquantulum obambulo. in hospitium inde re-Versus, ne verbo quidem ejus quod dixerat Sa javedra mentionem facio: totus eam in curam ne us malii sublineretur, incumbens. In meis Argus eram : in eo quod Salavedra mihi de Aquilera dixerat, Ulysses, varias animo machinati nes agitans quibus operae precium aliquod fieri posset: certus tamen nullam aquam ingredi nisi vado prius bene tentato Sc explorato. Stultorum est ob exiguum lucrum , magnae jacturae subire periculum. Quid enim ego totas noctes curis & machinationibus insomnes tra figam ob vilem aliquam rem , cujus acquisitae precium vix unam in cenam sufficiat 3 Quia ergo suspicabar posse nobis
Aquilerae operam maxima asserre emo- Iumenta, domum reversus ad Sajavedram, Tu inquam , totus enim cogitabundus sedebat) vix apud te esse mihi videris. ita te forte mercatoris illius cui Sajavedra servit,pecunia sollicitum habet
142쪽
HuMANAE, LIB. II. II bet. Equidem ejusmodi inventionibus seu machinationibus Archimedi non cessero: si modo aliquid esset in quo ut in liter talis opera collocari posset. Quid, inquit ille , utiliter Θ Parumne videntur tibi viginti ducatorum millia 3 ut de pannis aliisque mercimoniis nihil dicam. Ergo non mirum , inquam , quod curas tuas in rem tantam iacias. Sed quid invenisti3 An machina aliquam habes qua D , tam dives oppidum expugnemus Z Ille, tabis . Nihil ad nodum, inquit, quin etiam parm.
quanto magis cogito, tanto minus video. Quoniam igitur res tanta est , inquam, quam partem mihi dabitis si ego utile aliquod consilium invenero, quod
voti compotes nos faciat Domine, ait
ille, & ipse & mea omnia jamdudum in tua sunt potestate , de. quibus pro arbitatrio tibi licet disponere. Ad Aquileram quod attinet, cum ipso agendum est: nec dubito quin facilem se praebiturus sit Abi ergo, inquam, & quaere hominem,& ut quando commodum fuerit, ad me veniat roga. Cave autem ne quisquam te cum illo loquentem videat. Postridie .condicto loco venit ad me Aquilera : equo etiam minutissima quaeque ad heri personam pertinentia exquiro: inprimis
quantum auri & argenti,& cujus mone
tae , ubi, & in quibus loculis haberet.
143쪽
138 P Ros CEN. V I T IEIlle se exorsus est: Animadverto, domine , mei apud Dom. Vestram a Sal vedra factam esse mentionem. De Me sile' vero sic habet Genus mihi plebeium et ' is pater, nauta. In paupertate nato in genium tamen ad quaevis habile mihi Natura largita est,quod puer ad scribendi & computandi artem applicui. Adolescens inde cum aequalibus aliquot exteras adii regiones, variis artibus victum quaerens : ubi interim nonnulli e nostro
grege Justitiae litarunt: cui rgo quoque
ceu non minus merita debebar hostia. Sed servatus Dei benignitate quum ante annum & paullo amplius in hanc urbem venistem, operam meam diviti cuidam mercatori locavi : qui ante quatuor circiter menses: omnes Rationum suarum libros meae permisit curae , aera
xii vero claves solus ipse in sua habet potestate. Et fateor non semel a me initas rationes quibus opimo aliquo bolo hominem possem emungere; sed periculi metu hactenus fuisse deterritum: quod tamen subire non detrectem, si . magnum aliquid & diu profuturum patrandi detur occasio. Cogitationem hanc meam Salavedrae revelavi, ut eum
quasi Achatem mihi adsciscerem, quem olim noram ad eiusmodi negocia maxime idoneum di quasi a Natura factum:
144쪽
HuMANAE, LIB. II. I 39-ctum t eoque ubi me accersitum vidi , magnam spem opulentae praedae sine magno periculo ex herili agro agendae
concepi. Quod ad heri mei facultates seu divitias attinet , scio ego vidi enim "idie video omnia) plusquam viginti
in ducatorum millia possidere. Numi qui- ereaeas. dem binis ferreis cistis inclusi sunt. &ante paucos dies idem tria scutatorum millia in sacculo quodam nigris maculis distincto recondita earum alteri intulit : inter quos scutatos nullus omnino
est simplex, sed omnes vel dupli vel quadrupli. & hi quidem eo a reliquis
seclusi sunt, quod nescio cui alteri mercatori summam eam feneri dare consti- tuerit. Sed intelligo illum conditiones detrectare, quae sunt, ut ipsa usura, quae enormis admodum est , ex ipsa summa in antecessum detrahatur s tota vero
summa in obligatione exprimatur, his
verbis additis, Gratis praestari. Quid de
illo ego dicam 3 Homo est unus omnium Ap ta maxime toti Civitati, ob immodica fenera & varias alias fraudes exosus : & omisu certo scio neminem esse qui non male exos. factum ei velit. Nomen deinde hominis , aedes, tabernam , capsularum in quibus pecunia asservabatur notas, aliaque omnia tam dilucide indicavit ut in rem praesentem me duxerit,d singula di-
145쪽
, o P RoscEN. VITAEgito quasi demonstrarit. Rogavi, an clavium posset habere copiam. Facile, respondit Aquilera, ut quae eidem quibus ceterae claves annexae essent catenulae: quas omnes non raro sibi traderet,ad expromendas merces & reliqua quae in diem viderentur necessaria: tunc tamen, ut qui & avarus & suspiciosus sit, nusquam avertere oculos priusquam res dantur, verentem scilicet ne scrinia expilentur. Jussi ergo ut ante omnia clavium quas vellem formas cerae impressas ad me perferret. illud restabat, ut constitueremus inter nos quid & quantum ex tot illis bonis esset involandum; ea adhibita cautione, ne id nimium esset, ut quod tam facile expediri non posset; neque etiam nimis parum, quod non Nis hic multum utilitatis esset allaturum. Commium modissimum visum fuit arietem ad eam . nec ρο- capsulam admovere in qua tria illa de 'φ' quibus supra dixi, ducatorum millia asi servabantur: quae inter tres aequalibus portionibus dividerentur. Illud unum
mihi curae erat ne magno me committerem periculo, sed furtum hoc ita patrarem ut, praeter utilitatem, etiam honori esset. Quod ut tanto lubentius facerem, Salavedra & Aquilera sic mecum pacti sunt, ut tertia pars praedae integra mihi cederet i deinde reliquae duae par
146쪽
Η u M A N AE, L r B. II. T rtes aequaliter inter nos dividerentur. Acceptis ab Aquilera formis, claves mihi fieri curo: de quibus Aquilera quam dili gentissime nos edocuit quae ad tabe nam, quae ad scrinia pertinerent. Eidem
dixi, velle me postero die herum ipsius
accedere. arrigeret tum aures, & verba
mea diligenter notaret,ut ex iis deinceps consilia quoque sua moderaretur. simul rogavi,ut quotidie sub vespertinum crepusculum certo loco ad nos veniret. Sequenti die ad tabernam merca- ω'atoris me consero, & audiente Aqui-
Iera, hiec fere cum ipso loquor: Esse s ' his
me Nobilem Hispalensem. ante Paucos cator dies certorum negociorum caussa in urbem venisse, quae ante nuptias quas
iam tractarem, maxime expedita vel- Iem. attulisse vero mecum tria circiter
ducatorum millia. diversari in hospitio maxime frequenti. & licet claves ejus capsulae in qua num os illos meos repositos habebam mihi datae essent s vereri tamen ne alii earum similes haberent; sicque aurum illud mihi surriperetur. Monitum autem esse a quibusdam amicis, posse me facile hoc metu liberari, si quidquid mecum haberem numorum apud ipsius Dominationem depone rem , bona fide quandocumque vellem postea reddendum. Rogare me exg
147쪽
a a P RoscEN. VITAE ut eos numos diebus aliquot apud se esse pateret uia id me magni beneficii
loco habiturum , atque etiam remun
Taturum. Haec quum ego iis gestibus de verbis quae maxime fidem conciliarent, eloquutus essem, ille non modo in hac Verum etiam aliis quibus posset rebus lubentissime se mihi gratificaturum respondit. Credo equidem utriusque nostrum tum idem fere fuisse propositum , idem consilium, eamdem mentem et nec minus illum meae quam me
j. N' ipsius pecuniae inhiasse. Discedo, ita ut dicerem me ad hospitium ire , ut pubcrum illud depositum asportarem : cum eoque paullo post rediturum. Ubi. inhospitium venimus, Sajavedra quasi a tonitus rogat me, unde tria illa sucatorum millia sumturus essem. Subridens ego, Quid Z inquam non tu iamdudum illa ad mercatorem deportastiξQuum dc ipse rideret, Quid tu, inquam, rides3 e quidem hoc scio meum illud depositum in eo quem Aquilera mihi designavit sacculo bene & recte asservari,nec quisquam inde mihi periturum. Sed amico illi nostro dic, ut post octi duum ad nos veniat, & librum aliquem rationarium heri sui secum afferat. Dum telam hoCquo dixi modo, coeptam pertexere si
deo, di animum nunc hue nunc illuc di
148쪽
ΗuM ANAE, L I B. II. I 3vido, quodam die quum jam uterque in lectum decubuissemus, Sajavedram dc ipsum, quod in tota re parum athuc
prospiceret, fere insomnes noctes agentem, sic alloquutus sum: Scito, mi Sajavedra, Asinum gravissime olim aegrotantem, & jam morti vicinum, roganti- testa-bus amicis & filiis quorum sane infini- εν tus propemodum est numerus tale testa-- mentum fecisse. Jubeo ut post mortem meam lingua mea detur adulatoribus& ealumniatoribus. cauda cholericis&iracundis ; oculi , lascivis; cerebrum
alchymistis, Astrologis, Judiciariis, A
bitris & machinatoribus; cor , avaris saures, seditiosis dc delatoribus: os, Epicureis, epulonibus dc bibonibus:ossa pigris : Iumbi, superbis: spina dorsi conatentiosis: pedes posteriores Proculatoribus; anteriores, Judicibus: caput, Caunsidicis, scribis & Notariis: caro paupertibus: pellis autem inter nothos meos diavidatur .Quorsum hoc Z inquis. Eo. nolo ego, ut dum Aquilerae ductu&suasumercatoris illius auro tendimus inmdias, Aquilera illud parum quod habemus nobis subducat:sicque Testatoris nostri pellem, qua culpam nostram dc inesetiam tegamus, solam nobis relinquat.
Et profecto dignus palma fureit Aquilata si os nobis sublinat. Quod si
149쪽
1 4 P Ros CEN. V I T IEF isti. lit facere , non sortassς ei deerit occasio. Ore Ut Mim fallaciam hanc ad optatum fiaduhωρ. Πςm pςrducamus , necesse erit ut decem illos ducatos, quorum quilibet denos valet simplices, ejus fidei permittamuri quam ille summam sorte non aspernabia
tur, neque ea nos circumducere & frau
dare religioni habebit 3 Quid ergo si
eam rationem ineamus, ut ab ipso tantundem quanti summa illa est, sub alia uadam specie sumamus ' Hic Sajavera, Nihil ait tali cautione opus esse. eam esse Aquilerae fidem , multis experimentis sibi cognitam, ut non modo talis summula, verum etiam quantacumque alia recte ipsi credi possit. Noster enim , inquit , mos sic habet, ut erga socios fidem inviolatam servemus. quod si ille centum illos ducatos interverterit, fiet id meo periculo, tamquam pro Aquileia fidejubentis.
mano tilis succedit furtum. Is , Aquilem promissa datis
portione, cum Sa vela Genuam alis.' quidem spes miserorum omnium velut asylum quoddam : illud
150쪽
ΗuMΑkn, L I R. II. I stamen habet incommodi quod & nihil
certi promittit, & a metu raro sejuncta est : eamque ob causam animos hominum saepe magis cruciat quam solatur. Quam diversis cogitationibus animos duorum illorum meorum sociorum,
quibus vix scintilla consilii mei adhuc alluxerat, distractos ac veluti discerptos fuisse putas 3 Ubi ad constitutum diem adfuit Aquilera librum quem si
cum attulerat evolvo: quaero solium cui inscripta erant quae octo proximis retro diebus mercator egerat. annoto haecueba : Deposuit apud me Don Ioannes Ο-sorius tria ducatorum millia, inter quos de cem sunt qui denos valent, reliqui omnes quadrupli sunt dupli. Idem praeterea BD galium duo millia custodiae meae commisit. Totum deinde hoc quod scriptum erat , Iitura, ut fieri solet, delevit ad marginem Vero, mercatoris manum doctissime imitatus, adscripsi, geminatis pro more verbis, ristitutos esse. Inde librum Aquilerae reddi , simulque decem illos
ducatos decuplos; ac jussi ut per occasionem e capsula qua tria ducatorum millia asservabantur , quinquaginta duplos auferret, eorumque loco decem hos reponeret. Duas etiam eidem dedi scedulas, quarum uni inscriptum erat: Triabaec dacatorum milia sunt Don Ioannis os