Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 2

발행: 1652년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

is 5 P Ros CEN. VITIElunt intelligere. illud interim sciunt &intelligunt, se suamque salutem paullatim ad scopulos deferri. Ducunt insipientes in corde suo: Dicamus in bonis dies nostros. Turgent pecuma loculi, horrea frumentis,cellae vino aliisque rebus ad vitam iucunde de*endam spectantibus abundant. Gaudeamus dum tempus sinit. Quid enim attinet, vitam a Deo concessam spontaneis curis & laboribus amariorem reddere3 Sic durauli emendationem ex hora in diem, e die

in mensem, ex mense in annum procrastinant,numquam ad id temporis perveniunt , quod vel maxime serum , numquam tamen nimis serum venit. Usurarium & Avarum vide. Dei hominumque oblitus, solum Mammona colit. LI-bidinosum. Venatur id quod maxime

fugere debebat. Superbum. Stercore gloriatur :& elevans se in coelum, ad tartara deprimitur. Detractorem. Peior hic est quovis crumeniseca & iure. Furatur hic quando non est quo vitam commode sustentet: sed ea tantum quorum i a -ctura resarciri potest. illud alteri studet

eripere quod ipse quidem restituere nequit. quomodo enim reddat quod non habetὶ Quam multi sunt hypocritae, qui eodem ore preces tam longas quam frequentes demurmurant quo pauperum v vidua-

162쪽

es Inoo sum

Ilia M ANN. L I B. II. Isrviduarum & orphanorum bona devoranti Quam multi qui precio ad quodvis dicendum & faciendum adigi possuntl Sed ad orbitam redeo: ne dum alia aliorum vitia in scenam produco, me inde subducere velle videar. Quid fur non ει fecerit ut furetur quod furari instituit Z dissei-Ηic monitum te volo , quando de furi- min . bus loquor,me de miseris illis & triobolaribus, ut sic dicam, loqui:non de iis qui aedium suarum parietes conchyliatis aulaeis & peripetasmatis ornant f qui holo- sericis vestibus quotidie induti ambulat aut obequitant f qui denique mi seros illos suspendi jubent. Pro his nulla seritur

nec crescit canabis,nullae fabricantur triremes, nulla eriguntur patibula: quae infelicibus tantum destinata sunt,non reis. Non, inquam, de his loquor: quamvis non dubitem te, exemplo illius simiae, meae tamquam felis manu seu unguibus castaneam hanc de prunis extra, ctam velle. Sed retraho manum, ne am- buram. Non meum est , sed Regum ac Principum hos corrigere. Trivialibus lavernionibus pericula in quibus versantur, miserias & aerumnas quibus premuntur ut ostenderem , PICARI Asectoris personam indui:furtaque a me commis' sc m. sa mentior, ne tu committas, de ab eis qui committere velint caveas. Sed quid

163쪽

i s s P R o s c L N. V I T IEita ad furti & suris nomen exhorrescis Mihi crede, si rem ad mussim perpendamus, pauci erunt qui non ic ipsi vel hoc vel alio modo aliquid in hac vita furati sint & ad huc surentur. Quid enimΘSurripuit tibi aliquid surunculus. auctorem

nescis : eoque furcam ei imprecaris. quem si scires,tuum repeteres; nec curaxes , si etiam vitam una ille amitteret. nunc ille alius tuum habet, te sciente, Sctamen ne hiscente quidem. Quae enim

stultitia,Pygmaeum Herculi clavam velle extorquere 3 Mihi quidem perinde serest, si ve tu nescias aliquid de tuo penes me esse ; sive scias, repetere tamen necausis nec possis, si maxime velis. Sed ad

historiam revertor. . .

Vtra Vestibus aliisque omnibus necessariis honora' quam optime instructi ego & Sajavedrator,Πβν Mediolano discessimus. Genuam ut vir φ' veninius, dici non potest quant cum alacritate ab hospite excepti, quanta cura & honorificentia ab universa familia tractatus suerim. Tunc quidem non poteram non humanarum rerum damnare caliginem. Non multos ante annos

quum pannosus,malo quidem & depravato robustarum tamen nequitiarum adhuc ignaro ingenio eo venisse omnes

me aveis abantur ac tantum non con

spuebant; nunc superbe cultum & Ve' stituma

164쪽

HuMANAE, Lr B. II. Isost itum , quamprimum in publicum prodiissem, nemo erat qui non admiraretur , qui non revereretur: quum olim miseriae meae subvenire, tunc vero tamquam noxium aliquod animal sugere deberent. Plerique Sajavedram pone me incedentem rogabant,quis aut cuias

essem. Respondit ille, Don Joanni Gus. mano mihi nomen, patriam Hispalim ,

nobilissimo ortum genere,unicum opulentissimae viduae esse filium. Roma Genuam venisse, certorum negociorum

caussas quibus expeditis, Romam essem reversurus. Non pauci illud mirabantur quod tam bene vestitum rebusque 'omnibus aliis instructum viderent. Ajebant enim , iis qui vel Romam yel ad ab Atilia aliam quamcumque aulam proficiscuntur, idem accidere quod thynnis , qui 'm', nondum eiectis ovis, crassi sunt, pi gues & robusti; at post partum macilenti debiles fiunt & insipidi. Erat vero hospitium in quod diverteramus unum ex totius urbis praecipuis: in quo licet an gni fierent a nobis sumtus, nihilominus multum lucri faciebamus. Non semper, sed suo tempore sonat horologium. Ludebam nonnumquam cum aliis hospitibus, sed parvo. nec Salavedrae opera, sed mea tantum fortuna & arte utebar. Quod si fortunam adversantem mihi T 3 anim-

165쪽

I6o P R O s C EN. V I τ α animadverterem , cum exigua jactura absistebam : at faventem ad extremum prosequebar. Accidit aliquando ut inter ludendum notarem E spectatoribus aliquem , triremi cuidam Praefectum , lucranti omni gestu faventem. Finito lusu, centum & amplius ducatorum lucro auctus,sex duplos ei dono,amicitiae causa: gratissimum illi, ut postea intellexi, Scvalde opportunum munus. Est sane ubinumus unus centenis, aut etiam millenis aequivalet. Tanti est in tempore non venire tantum, sed etiam dare. Et ille

quidem & ingentes mihi egit gratias, &operam suam ad omnia prolixe detulit. Certe parva haec liberalitas fere sola mihi ad perficiendum quod institueram viam stravit. Sed & inter alios quoque

qui mensae adstiterant ducatos aliquot distribui ; omniumque animos ita devinxi,ut nemo esset qui non vitam suam pro mea periculo, si necesse, expositurus fuisset. Capitaneo illi nomen erat Favel

lo; non gentile illud quidem, sed a semina quadam , quam deperibat ut mihj ipse

postea narravit ipsi inditum. Erat autem nomo mire alacris, prudens , consilio de manu promtus, robustus, patiens,

nisi quod aliquando esset austerior demorosiors quibus omnibus seu virtutibus seu earum imaginibus contuberna-

166쪽

HuMANIS, L r B. ΙΙ. IGIlis erat paupertas: cui ego pro viribus subvenire allaborabam. Paucorum die- Ami rum usu & consuetudine tanta inter nos mu in coaluit amicitia , ut sua ille omnia mihi issi crederet. ego scopum quem mihi prae- dis. fixeram , solum ante oculos habens , ei omnia seci quibus benevolentiam ejus conservare possem: consiliorum vero intimorum unum Salavedram habebam conscium. Quia autem jam ante di x Iam , majores meos , atque etiam ipsum patrem Genua suisse oriundos, multi ultro accurrebant qui cognatione mihi se iunctos ferebant. Adeo facile est selicibus seu opulentis cognatos invenire , etiam si ex infima faece suerint prognati. Fuit etiam qui genus suum ad atavos meos & abavos referret. Quoniam vero nihil magis nosse desiderabam quam senem illum 1 quo olim tam misere tractatus& ludibrio habitus fueram i unum illorum ultro oblata occasione, rogavi, quid de patre meo sciret: an is fratres habuerit: & num horum aliquis adhuc esset in vivis. Ait ille tressuisse fratres, patrem scilicet meum, &duos alios . horum alterum iampridem fato funetiim:alterum, & quidem majorem natu , etiamnum in magnis divitiis vivere, sed decrepitum fere : nec uxo rem umquam habuisse. Ex his ego signis

T facile

167쪽

16 a P R O s C EN. V I T N. facile intellexi hunc illum ipsum esse qui mihi tam nequiter. illuserat. Ajo, velle me postero die domi illum visitare. quod ubi senex accepit, honoris causia praevortendum me statuit,& mane in hospitium meum, tremulum gradum baculo sustentans, aliis aliquot cognatis, quos ad id acciverat, comitatus venit. Quem ut vidi, nihil magis optavi quam ut aliquanto esset junior, quo diutius vulneris quod ipsi inflicturus eram , dolorem sentire posset. Desipiunt meo judicio, qui ut se ulciscantur,hominem interficiunt. cum vita quippe omnis quoque sensus finitur. quanto acerbior vim dicta est cujus sensus quamdiu vita durat circumferturi Post mutuam salutatione,

offert ille mihi pro hospitio domum suam: ad cujus solum nomen jam mille laxati daemones sub lecto mihi prodire,

meque impetere videbantur. Non, non,

cogitabam) semel deceptus sum. satis

id sit. Me quidem, praeter unum SataV dram, nemo deinceps decepit, nullo tamen suo bono. quod si alius post eum id fecerit, lubens ei ignoscam. Multis ultro citroque verbis habitis, rogat me silicernium , num ante id tempus fui Ciam Genuae. Sentiens quo ille sermo qua surus esset,ajo,ante triennium circiter

me quum Romam proficiscerer, urbem quidem

168쪽

ΗuM AN i, LI B. II. Isis quidem vidisse, sed unam modo noctem mansisse, summo mane viam cum comitibus ingressum: quod negocium quod Romae habebam, nullam moram pateretur. Hic ille recollecto

spiritu, quasi magnum aliquid & iucundum narraturus, sic fatus est : Scito ergo , charissime mi nepos , se- a plennium esse, plus minus , quum ado- mora lescens quidam pannosus, mendicus, . Hi '

fur, vel certe furum socius aut disci- L. Apulus ad me venit, non aliam ob causi tia. sam, credo, quam ut E domo mea aliquid surriperet, & aufugeret. Hic fratrisse mei filium mentiens, quum mem-dicabulum esset hominis &lavernio, non parvo nobis futurus erat dedecori , nisi astutiam eommenti essentius quaeum ita excepimus ut non aliter ac

canis, alligata ad caudam vesica, ex urbe profugerit; lecto in quo dormierat, coctis furfuribus oppleto. Credo nebulonem noctis illius perpetuo futurum memorem . Me quidem ut juvat hominem sie abactum; ita poenitet noti gravius punitum. Singula deinde articulatim exposuit, quomodo domum deduxerit, quomodo famelicum & cenae inhiantem fuistratus sit; nihil vero majori cum voluptate dc risu recitavit, quam quomodo'

larvati illi daemones miserum stragula

169쪽

164 2Ro s c EN. V I T IE convolutum veste tamdiu quasi ventill-rint, quoad ipsum intestinorum, alias plane inanium, fundum quasi egessisset. Miser ego haec audiens, jam iterum mihi in gravissimo illo meo conflictu ve

sari videbar, tanto cum dolore, ut i tum mihi corpus, non aliter ac inters cti,adducto ad cadaver homicida,vuln tibus dehiscere mihi & sanguinem er Etiam mre videretur. Et quamquam facere ς ς ςr non poteram quin mutati vultus & c .astillist loris aliquod se proderet indicium rsariαι- omnibus tamen viribus dolorem dissimulabam. nec illi, risu fere dum haecenarrantur emorientes , diligenter me 'bservabant. Tum quidem ego tanta i dignatione incensus sui, ut vitae prius sa-cturam facere quam ultionem omittere decreverim. Malum est male facere ; sed multo pejus male factis gloriari. Nec continere me poteram quin dicerem e Ergo nondum hactenus resciscere potuistis quisnam ille puer seu adolescens fuerit, qui ita sapuit ut honoratum g nus seu stirpem quaerendam sibi puta-xit 3 Quisquis fuerit, non parum ei a nobis deberi existimo. Quid enim , si forte magnas domi divitias habuerit , sed, quod communi dici solet prover- bio, ό proelio Roncevallon si evaserit nec contemnendum est , quod e tanto

170쪽

ΗuMANAE, LT B. G. r synobilissimarum, quae in Hispania sunt, Iuti A familiarum numero , nostram ille po- non se tissimum elegit cuius honore nudita. pq r ..tem suam tegeret. Equidem si talis ali rq quis ad me in Hispania veniret , iubenter ei bene facturus ac gratificaturus sim, interim dum certo mihi constiterit, quali ille animo ad me venerit. Nam in vita humana etiam magni viri eo nonnumquam delabuntur, ut consu-sione& ignominia pleni, non amplius qui fuerunt esse videantur. Nec dant vi tutem divitiae, nec paupertas adimit. Quod si talis aliquis vel non sit quem se fert , vel aliam ob caussam minus mihi placeat; satis mihi fuerit clam illum monere ut suas res sibi habeat, meque minsum faciat. Denique licet nulla me attingeret cognatione, non possem tamen non amare ejus electionem. Ad haec

Acherunticus ille senex: Illum quidem, mi nepos, si tu vidisses, non dicturus sis quae modo dixisti. Mihi quidem gratissimum accidit, atque etiamnum tacita voluptate animus meus persunditur,

quod temeritatis ab ipso paenas sumere licuit. Numquam ipsi , credo, magnis familiis sese miscere post hac libebit. Subiunxi ego ,λme illo ipso tempore Hispali apud matrem fuisse,nec parenti bus meis alium praeter me natum esse

SEARCH

MENU NAVIGATION