Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 2

발행: 1652년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

s m lis

gaudet simile.

1 6 P R os C EN. VI T ILatio tibi hospitio opus non est . illud

quidem in quo diversaris, unum ex optimis est totius civitatis: sic tamen statuo , nullum in toto Mundo bonum , nedum optimum esse, id est , tale ubi res tuas secure & tuto asservare possis. Nec mirum tibi videri debet , si senex ego te iuvenem hac in re admoneam , ut scit. iter faciens semper tecum portesseram aliquam pensilem, qua cubiculum ab hospite tibi assignatum, quotiescumque exieris, obseres: siquidem plerumque vel hospes, vel mulier , vel alius aliquis e domesticis alias habent claves ad aperiendum aptas.Quod si quidquam amisisse te questus fueris, hospes ultro tibi litem intentabit, teque ex actore

reum constituit. Quare omnino tibi consulo, praesertim si magni precii

sit quod tecum habes, ut id tuto aliquo deponas loco. In hospitio non hospes ab hospite tutus est. Licet vero facile animadvertam tibi tamquam juveni

non placere apud me senem, ut verum fatear, aliquanto morosiorem diversari : poteris tamen quidquid visum fuerit

rerum tuarum tuto in meis aedibus deponere. Tu, si me audis, in hospitio non plus argenti aut pecuniae relinques,quam quotidianis usibus tuis sit necessarium. Hae oblatione mirum in modum e hilara-

182쪽

ΗuM ANAE, L et B. II. I77 hilaratus, gratias ago maximas, & ille laetari mihi videbatur tanto thesauro quem in suis aedibus esset habiturus. Viderat enim jam ante vasa mea argentea, catenas aureas, annulos, numos: quos

ego sic promere & explicare noram, ut semper majorum divitiarum facerem suspicionem. Ex hoc in alium, nempe de nuptiis meis sermonem delapsi sumus: quas omnibus modis persuadere mihi conabatur. Ajebat, non quidem nimis talis

mature, sed nec nimis sero uxorem du- '. cendam. Senum matrimonia orphano rum esse seminarium. non tam volupta

tem quam commoditatem in hac re sp ctandam. Etiam a fidelibus ceteroqui

servis dc domesticis rem heri nonnum- , quam arrodi,adeoque consumi: praesese

tim si vel amoribus, vel lusui, vel helluationi operam dare coeperint. Haec aliaque multa de matrimonii commoditatibus , de ejus in quo viverem status dissicultatibus & incommodis disserentem non semel lubido fuit interpellare,dcrogare , ut suam ergo mihi filiam nuptui daret:quod legeram philosopho cuidam

a nescio quo responsum. Ηem l cogitabam apud me: Homo hic numquam uxorem duxit. cur ergo tibi persuadere velit ut ducasξ nimirum, credo, monstri

quid alit. sed ut silerem melius fuit. In-

183쪽

' i g ΡR o se EN. V ITIE terrogo, quaenam illa & qualis sit quam

nuptam mihi cuperet. Ait, de matris suae esse prosapia, nobili ortam genere, ιὸis . . sep uperculam . quem tamen de- inire,. sectum sormae supplere possit elegantia, cum decentissimis moribus conjuncta. . nec uxorem modo, sed filiolam quoque eadem opera mihi conciliaturum scujus patrem ajebat fuisse nobilem quendam & primarium civem, qui pro- misso matrimonio irretitam deceperit, alia post uxore ducta. Matrem habere, seminam prudentem valde & solertem,

maxime in educandis liberis 3 quam non minus quam propriam matrem charam

mihi sore speret. Ego laetum vultum animumque simulan nihil aliud respondi, quam omnes spes meas opesque me fidei ipsius commendare; nec displicere posse aut debere quod ipsi placeret,

a quo persuasissimum haberem ine filii

loco amari. Sed ecclesiastico quodam gaudere me beneficio: quod in materterae meae filium transferre iam ante constituerim eoque hac in re nihil mihi praecipitandum. Mihi quidem conditionem illam mirum in modum allubescere, ut cui unice in votis sit vitam meam apud ejusmodi cognatos qui consiliis & auxiliis mihi numquam defuturi

euent, transigere. Haec

184쪽

HuM A N IE, L I B. II. Iro Haec dum colloquimur, ecce Saja- De com Vedram . quem ut vidi, passum unum dc alterum rotrocedens , aurem quasi ma- ρ ι gnum aliquid nuncianti applicui. Quum ille nescio quid insusurrasset, e Xclamo: Quid tu ergo i ille non minus clara voce, Quid aliud responderem, ait, quam, Fore uti peteret Male , inquam ego, fecisti, mi Salavedra. Scis tu non me

Romae jam esse, aut Hispali. Numquid - insipientia est promittere te id quod ipse, ne si velim quidem, praestare ponsim 3Sed quia id factum:agedum, ponderosiorem illum torquem areum ad eam defer, dicque meo nomine, Commodare me quod prae manibus sit. utatur eo. nec petat a me quod non habeam. Excusationem pro tuo temperabis arbitrio.

Tum Satavedra, Ergo, inquit, bajulum conducere mihi necesse fuerit, qui tam grandem & ponderosam catenam dese-Tat. Ego, Fae, inquam, quod facere te iuς

s. Vel potius ad tabernam aurifabri deser pigneris loco. Ab eo dein petere ibiam iube quod placuerit. Quod usurae nomine debebitur ego praestabo. Quod

si catenae seu torquis precium non suffecerit, adde e theca illa, quam scis, non illa altera,gemmarum aliquid quantum satis sit. Certe aliam ratione non video

qua stultam illam tuam in prmittendo

185쪽

Igo P R os CEN. VITAE facilitatem emendate queam. Horum Omnium sermonum arbiter patruus,

Ecquid , ait, mi nepos , pigneris est de quo loqueris 3 Mi patrue, inquam: Scis heris saepe famulorum. luendam esse stultitiam. id quidem mihi jam accidit. Degit hac in urbe Castellana quae- dam praenobilis semina ; quae in eo jam

est ut nuptias cum Equite eiusdem nationis celebret. Uterque, sponsus& sponsa, ' mihi noti sunt. utrique etiam debere me fateor, lubens bene faxim. Rogavit me illa ut suis opibus apud exteros de-'. stitutae succurrere , & mundum muliebrem ad decenter peragendas nuptiasi procurare velim : quarum dies tam

prope est, ut quasi impossibile mihi sit

tam ipsius, quam meae voluntati satisfacere. illud male me habet, quod fungus iste tantum non sapuit ut me excusaret ea in re quam sciebat sine incommodo a me praestari non posse. sed credo ego hunc potius priusquam illa

me compellarat , ultro , me nescio , , Speram meam obtulisse. neque enim verisimile est , feminam prudentem ab homine benevolente quidem , non minus tamen apud exteros quoque agente, tale quid petere ausuram. verum enimvero quia aliter existimatio mea

conservari nequit, age t l, fac quod

186쪽

ΗuMANAE, L IB. II. I 8 Iilla voluerit Pessimo letho emori malim , quam ullum vilis & genere meo indigni animi indicium praebere. Tum senex : Ne feceris , mi nepos, ut tantillares negocii tibi aliquid aut curae facensat. Ibi locorum nunc es , ubi nihil tibi

deesse potest. Respondi, Id mihi quoque esse persuasum: nolle me tamen cuiquam molestum esse; maxime quum nesciam quisnam cognatorum hac in re commode iuvare me quear. Esse quidem mihi non contemnendam gemmarum copiam; sed eas loco movere mihi quasi religioni ducere . nec omnia omnibus locis & personis apta aut decora. ille quieto me esse animo jubet. se cum reliquis cognatis sedulo ςsffecturum ne quid quod vel ad usum meum vel existimationem pertineat, desit. Digredentem monet, ut si ita mihi videretur sarcinas meas domi suae extra omne periculum asservandas mitterem. Egi iis verbis gratias, quae ad id quod agebam essent appositissima , quaeque maxime simplicis di sinceri animi facerent fidem. In hospitium reversus, duas illas cistas lapidum , sed non valde preciosorum plenas,ternis seris,ita factis ut sine fractione non nisi legitimis clavibus aperiri ponsent, munitas, per baiulos, comitante Sajavedra, ad patrui aedes deferri jubeo: V a cui

187쪽

lapidesis a P Ros CL N. V I Τ IE cui tam onustus tanti thesauri, ut putabat , portatores videnti, non supercilium modo , sed & ipsa praecordia saliebant. Depositis eo quem monstrarat loco sarcinis, Sajavedram rogat, quae

res in cistulis illis inessent. Respondet Sa javedra, Res esse magni precii, & magnam facultatum heri sui partem , sed maximi omnium precii lapides esse

quosdam raros admodum, quos herus uius multo labore quacumque iter socisse conquisierit, & hactenus non nisi paucissimis inspiciendos dederit. Dimi Dius a sene cum diligentis costodiae promisso Sajavedra, ct in hospitium reversus, rem omnem, & maxime senis vultum, oculos, gestus mihi exponit: uterque vero ad instar columbarum gutturbetantium & rostra inter se conserentium, S paleam & similem materiam colligebamus, e qua nidum construeremus. Et variis quidem inventionibus tota illa nox nobis transacta fuit : quarum multas, tamquam chimaeras, statim damna

Vimus , in plerisque vero illud , dilan ID

quet, usurpandum, & consilium e re nata capiundum censuimus.

Aries ad Jam senex ille patruus meus ha--ὰ .,, mum VOIRIat s tanto minus quid- ιαν οἱ quam fraudis suspicatus , quod futu- iam illam sponsam meam non raro adi-

188쪽

adirem, meque vehementer eam am

te fingerem. Erat alius quidam , nescio quoto gradu itidem cognatum se mihi ferens , aetate iuvenis, opulentus , sed cautus valde , dc ad rem non minus quam senex ille, attentus. Scelus nobis videbatur hunc intactum relinquere , ne aliis de mea fraude postea conquesturis solus stultitiam exprobare , posset. Vix orto sole tragulam quam in hunc injiceremus, adornamus. Satavedrae trado duas cistellas,

sub pallio deserendas, sic inter se similes ut discerni non possent quarum unicatena aurea, alteri spuria & orichalco, utraque a me Mediolani emta, in .

clusa erat) mecumque ad cognati illius mei domum proficisci jubeo. Surrexerat iam ille; sed adhuc vestiebatur. quod ubi mihi a familia dictum fuit , abitum fingo, post prandium

reversurus. interea h famulis quidam ei indicarat me adesse , sed iterum abire. quo audito , ille vehementer indignari , exclamare , increpare omnes quod me recta in cubiculum non deduxissent. Sic revocatus post mutuam salutationem & quae in congressibus adhiberi solenticeremonias, dum vestitur. variis de rebus cum eo colloquor. inde in coenacia

189쪽

i8 P Ros CEN. VITAE Juni deducori ubi ille me interrogat, quid antia vellem tam matutinus. Respondeo , ideo me venisse ut bonum ejus diei sumerem auspicium , cui praeterita nox non admodum fuisset jucunda. illud vero quod rogatum te volui

est, inquam, ut unum e timulis tuis , cui cor sapiat, vocari cures; cujus Opera, cum bona tua venia, in meo negocio utar. Ad campanulae sonitum advolant duo vel tres. tum quemdam Stephanum nomine ad se vocans, jubet ut mandatis meis praesto esset. Hoc te rogo , inquam ego , mi Stephane, ut cum Sajavedra aurifabrum aliquem adeas.&pΟndus ac precium seu valorem ejus catenae

quam Satavedra huc detulit, exquiras. Statim porrigit mihi cistellam Salave- Ostheto dra. re se, O , catenam inde depromo :fam ω- quam bono illi mirifice placuisse, ex re m. ipso vultu aliisque gestibus facile potui conjicere. sumit ipse in manus, artem contemplatur , miratur pondus, adeoque deierat vix umquam sibi vel artissicio similem vel pondere parem Visam. Dum illi auris abrum adeunt, variis de rebus, de nuptiis praesertim meis sermonem habem ut Reversi scedulam afferunt aurifabri manu subscriptam , precium seu valorem catenae esse Lex- centum quinquaginta trium stulatoriam

190쪽

alos Castellanorum, paullo plus. Petenti mihi Sajavedra illam arculam in qua adulterina erat,porrigit. Promo. inspectam aliquandiu repono , & arculam claudo. inde sic a jor Amplius aliquid est, mi cognate, quod petere a te velim. Jam aliquot noctes cum primariis hujus urbis Nobilibus seu Patritiis ludendo , pro more tam vestrae gentis n scio quam laudato ) consumsi, varia fortuna , uti solet, fere tamen semper melioriis Eorum aliqui nuper a. me non contemnenda summa emuncti, vadimonio me ad plurium ho Wrum lusum obstrinxerunt. quod quum sine probro

nec ausim nec velim desereres fortunam interim non nesciam mire inconstantem esse , 5c tam facile jacturam quam lucrum objicere, non velim, ut quando maxime fervet lusus, numis ego, sicque omni spe damni resarciendi una destituar. Apud patruum quidem de- . posita habeo circiter quinque ducatorum millia : sed ea vix attingere audeo. est enim Romae mihi negocium , ad quod conficiendum illis ipsis mihi opus est. & litteras tantum Hispali exspectorquibus allatis, extemplo Romam mi hi eundum, & solutio quibus debetur facienda est ; modo illud beneficium , cuius caussa hoc ipsum iter mihi susceptum

V fuit ,

SEARCH

MENU NAVIGATION