장음표시 사용
191쪽
186 P Ros CEN. UITAE suit, mihi aut uni ex copnatis meis salvum velim. Melius ergo facturum me putavi, si iis quas non paucas habeo
ex auro & argento rebus ad necessitates meas uterer, ita tamen ne vendam aut alienem. Eo sine catenam hanc auream mecum attulit cujus precium, auxi bri testatur manus. Nunc illud tantum rogatum te velim , ut clam , ne
mihi res haec apud alios pudori sit sexcenti ducati in pignus hoc tua opera concilientur: quos ego, seu damo una seu lucrum ludendo faciam , una cum usura, statuto qui videbitur termino , reddam. Addidi, in simili quadam occasione me alibi apud mercatorem quemdam vas argenteum inauratum pigneris loco deposuisse ; id vero interea tam male tractatum fuisse, ut receptum , sine pudore mensae non adhiberi posset
ministerio. ne idem vero in catena accideret mihi cautionem esse : eoque rogare me in alienas manus pervenire eam
Iinat. Graviter ille. so ferre simulat quod pro tantula re , uti loquebatur, pignus offerrem. sed ego manum Operculo incutiens, arculam claudo, sicque clausum ei trado, protestans numquam me quos petieram num os recC-pturum, nisi ipse pignus apud quem scirem aeque tuto atque apud meipsum ad-
192쪽
HuMANAE, LIB. II. servari. quumque nemo exploratum habeat quamdiu victurus sit, aequum es.se ut in omnem eventum indamnis ipse praestetur. Amicabilis hujus contentionis is tandem finis fuit, ut recepta ad se
catena, negocium hoc meum prae omnibus curae sibi fore prini serit. nec fides promisso defuit. eo enim ipso die inter prandium venit quidam ex ςjus ministris, in saccillo sexcentos ferens ducatos: quos quum mihi tradidisset, jussi
hero magnas meo nomine agere gratias. Vix ille abierat, ecce herum ipsum intra hospitii limen, recta ad me sese inserentem. Parum aberat, quin metu fue- Iim exanimatus. Certe in omnibus meis
venis vix gutta sanguinis reliqua fuit.
neque enim cogitare aliter poteram, quam arculam apertam , & fraudem deprehensam , eoque venire ut nondum traditos numos ministrum domum reportare iuberet, aut traditos, a me repeteret. Collecto tandem animo, ino cursum propero, Vultumque ejus laetum & hilarem conspicatus, frustraneum meum metum deprehendo, tanto ce
tius quum ille amantissimis verbis, quidquid in sua esset potestate mihi offerret. Aiebat, aureos illos ab amico sibi commodatos ad usuram , sed parvum hoc fore damnum. Ad hoc ego verbis V s qui-
193쪽
Ys3 P R os C EN. VI T IEquidem respondi, Parvam rem esse , pignus & sorte dc usura tam parvi temporis longe esse melius : tacitus vero sic mecum cogitabam: Atqui damnum hoc multo majus tibi futurum est quam velis. Dum haec dc alia loquimur, adveniunt collusores,/post dictam salutem& quae solent in ejusmodi fieri congressibus, a Syjavedra chartas poscunt. quibus allatis, conflictus oritur acerrimus, quo aliquamdiu spectato, abit cognatus
meus, bonam mihi fortunam comprecans. Quia vero propediem discedere mihi constitutum erat, tam arte meas cui sortuna insuper non parum favebat,
quamSalavedrae indiciis ita usus sum, ut paucis horis quindecim Regalium millia
ad me traxe im. neque enim tum tempus
erat flores , sed fructus potius colligendi. Distribui aliquid inter adstantes; Fa-vello autem , qui paullo ante intervenerat , quinquaginta ducatos dedi, quibus dicere poteram quasi mancipium a me emtum. Dilapsis collusoribus, F vellus mecum secedens, indicat, proximam Dominicam , intra quatuor scilicet dies, profectioni esse destinatam. Ego tam maturae & propinquae messi falcem mihi quacumque possem immittendam ratus, omnibus illis qui
reliqui erant diebus nihil aliud egi
194쪽
quam quod litteras od cognatos meos misi , quibus nunciabam constitutum mihi esse postridie proximae Dominicae sponsalia celebrare. quod ut tanto honorificentius a me fieri queat sperare me opem ipsorum quam saepe promisissent,
mihi non defuturam. non tam frequentia onera estate a formicis in cavernas, aut apibus in alvearia, quam ab amicis in cellam meam quam in hospitio habebam, comportabantur. Certe pudorem nonnumquam fingebam , dicens , quaecumque illa fierent , tam meritis quam exspectatione mea longe esse majora. In primis senex ille Patruus meus, praecipuus matrimonii nutus, uti putabat, Hactor, cimelia aliquot, collare, cingulum, pennam ad pilei ornamentum , aliaque id genus tam exquisita partim dono partim commodato mihi miserat, ut precium aliquot ducatorum millia excederent. Sic quum biduum sere muneribus acci- .piendis consumsissem , sequens biduum tot enim dies mihi ad d iscessum , nuptias scilicet meas, mihi restabant) visitandis amicis es gratiis agendis impendi. interea missa mihi dona etiam ipso Favello inscio, in navim comportata cistis quas ibi habebam includebantur. ra die Dominica se uenti hilarem
195쪽
PRos CEN. VI Τα me omnibus praebui , ut nuptiarum propinquitate laetari viderer, sub vesperam hospiti a jo , Abire me ad quorundam Nobilium aedes, ubi lusorium condictum sit certamen , quod si in multam lusus noctem protrahatur , forte
me ibi pernoctaturum , si quidem lusus
ante lucem finiatur, venturum tamen
Sajavedram, si ejus ministerio mihi opus non sit. quidquid foret, cubiculi mei curam haberet. sic domo egressus, &hospiti pro eo quod debebam duas cistas non preciosorum, sed montanorum lapidum plenas relinquens, per amfractus ad litus proficiscor, in quo Favellus
me exceptum in triremem deduxit; tanta in me usus posthac semper comitate quantam optare vix quisquam ausit.
Roganti quomodo negocium illud meum de vindicta successisset,dixi me
per occasionem omnia ipsi expositu-Tum. Cenatum inde Favellus cubitum me deduxit. & quamvis omnia tam abundanter quam commode ad meum usum essent instructa, fugiebat tamen diu somnus ab oculis meis, menti semper obversantibus quae designaram facinoribus . tandem curis lassus, in somnum delabor : quum interea triremis , soluta ora, multum in altum processis et,
me ne minimum quidem strepitum sen-
196쪽
ΗuMANIS, LIB. II. Isrtiente. Tandem in cubiculum meum i rumpit Favellus, nuncians Notianum promontorium jam esse praetervectos rventumque ita favere ut speret intra paucos dies in Hispaniam nos appulsum iri. Sec non semper ridet sortuna : Immo saepe quanto magis propitiam sese dat, tanto majus malum confidentibus
In toto hoc meo itinere hoc unum scire cupiebam , quis post discessum meum sensus fuerit cognatis meis , quae mens, quis animus.Jam videbar mihi videre hospitem meum effiactis cistis la pidum conspectu tamquam Gorgone obstupescentem, adeoque ipsum fere inpetram conversum. Jam circumcursantes mihi videre videbar cognatos meos, ad nuptiarum solemnia me quaerentes, ac non invento, inter se mussan-
. tes, & mihi quid acciderit sententiis discrepantes. Dixerit hic: quid si a maleficis hominibus seu sicariis interceptus, & rebus omnibus, etiam vita spoliatus sit 3 Alius: quid si sorte ab ipso famulo clam sit interfectus Z Alius: quid si paullum aliquo secesserit, tantum ut si male de ipso judicemus, tanto melio- rL jure postea id nobis exprobrare pocst. Sed credebam eos maxime ad Ve- . ritatem accessuros, qui existimaturi
197쪽
x a PROCEN. VITAE essent, Don Gusmanum nequam suis
se, & impostorem, Sc cum cognatorum adscititiorum exuviis alio terrarum
abii sse, & forte cum classe Hispaniensi vela in altum dedisse. At proculdubio nemo omnium erat qui plus sapere sibi
videretur quam patruus meus, ut quem penes omnes meae essent divitiae: ille vero cujus in custodia tam perciosa erat catena , etiam lucrum fecisse sibi proculdubio imaginabatur. Sed inspectis omnibus, dc deprehensa veritate, Deus bone , quot cruces digitis efformasse , quoties coelum suspexisse , quantas exclamationes edidisse censes t Poterat tam hospes quam patruus meus e petris illis seu saxis tumulos sibi construere: alter vero ille congatus catenae se appenderem longam literam ex se facere. . Item , sic datur l Illud unum non erraverim, credo , si dicam in mente & ore omnibus fuisse : O scelestum & maledictum ventrem qui tantum P IcΑRuM, Lavernionem , tenebrionem peperiti Sed discedimus nos, manent illi. Pol ram illis tum dicere quod Toleti qqidam caecus ad alterum : Valete dum M- ter alterum rursus videat.
198쪽
In Hispaniam navigans sufmanus adversa tempestate Φehementissime actatur: cm Ius vi alienatu sensibus S mvela in mares praecipitat.
Am prospera hucusque usi fueramus navigatione , ut altero post die in conspeliu nobis fuerit Massilia. inde eodem vento provectis sub post rioris diei vesperam Hispania nobis apparuit , magna cum omnium laetitia squae minime fuit diuturna. Tum enim aer obtenebresens e densissimis nubibus inusitatae magnitudinis guttas effundere, ventus vero in contrariam plagam vertere coepit. Simul cum aere vidisses obnubilatas omnium tam nautarum quam vectorum mentes: nec fere quisquam erat quin atrocem tempestatem vel praevideret vel praesagiret. Conveniunt naucleri & nautarum magistri. consuliant. sed increbrescente vento,ad suum quisque officium dilabitur.demittitur maius velum, adstringuntur ante
nae, tota navis a puppi ad proram,robustissimis iunibus vincitur. Vectores s
199쪽
is 4 Ph os CEN. VITAE milites, etiam inviti iubentur ad stationes suas & cubicula descendere, ne nautica impediant ministeria. Tunc domum ego Virgilianam tempestatis descriptionem , quam puer legeram , recte intellexi. Adstabat clavo fideli sibinus gubernator , vitam citius quam eum amissurus. hunc plerique de periculi magnitudine , de spe salutis nostrae
percontabamur i eiusque verbis tamquam oraculo habebamus fidem. Vide humani ingenii caecitatem. nemo fere erat quin verbis ejus , etiam contra animi sententiam loquentis , plus fidei quam sui sipsius oculi, tribueret: quibus nihil aliud quam plurima mortis imago undique se repraesentabat. Mendacium nos pro solatio accipiebamus. Quid enim ille verum dicendo nos ad desporationem redigeret Medici quoque de aegri salute rogati, spem semper faciunt,& Bene omnia sore dicunt. post mortem scilicet. Memini saepe illum in haec Verba erupisse : Ne timete. nihil quidem hoc est. Et sane nihil illud erat praeut alia quae mox sequuta sunt. Sic cum saevissima tempestate luctantibus aliud supervenit infortunium , dum navigium quoddam de classe in pippim nostrae triremis ita impegit, ut ipsum clavum , in quo uno, post Deum, spes nostrae salu-
200쪽
ΗuM AN IE, L I B. II. Ipssalutis sita erat, excusserit. Maius hoc erat periculum quam quisquam nostrum sentire proterat , gens tamen nautica duobus ad puppim accommodatis r mis, clavi vicem studebat supplere, ac nulli omnino parcebat labori ut se nosque conservarent. Quid tibi ego dicam quae durante illa tempestate viderim , quae audiverim 3 Sed tacere melius est. nec tu Lector, sorte ita maris expers es quin tale quid ipse videris. Hoc modo per totam noctem jactata navi, mane cum sol & ventus mutavit, & fluctus conquiescere coeperunt;& pavore omni in laetitiam converso, melior spes nobis alluxit. Eduob is mortis periculis magis semper timetur id quod est propinquius : quod alterius vitandi tanto major spes sit quanto plus temporis
superest : cuius vel unicum momentum magnas adferre solet mutationes. Ad me quod attinet, non tam naufragii me φ mptu, terrebat periculum, quam ille metus ne in portum unde egressi eramus reiice Iemur. quid enim tum me futurum
erat, in tam infamibus sceleribus deprehenso 3 In Favello quidem spes erat: sed sciebam & hominem,& unum modo eΩse, & aliis subesse. O quam lubenter sae- .pe, dum maxime saevit tempestas, exclamassem : Ego Jonas ille sum , cujus
