Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 2

발행: 1652년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Narrat Gumanus quibus in rebus seratori hero suo operam, praestiterit. Disseris de scurris S aliis voluptatum ministis.

C Ie est. Potentiae & divitiarum tu- - mor, Virtutisque in plerisque hominibus desectus faciunt ut bene & utiliter praestitis operis gratia non reseratur shlandis & dulcibus verbis, quamvis fausis ac saepe perniciosis reseratur. Quid caussae 3 Prius illud deberi sibi beatuli nostri existimant ; in altero gratiam sibi fieri sciunt. quia enim ea sibi tribui audiunt, quorum minime sibi sunt conscii Virtutes puta,& quidquid aliud est laudabile ) facile ea in acceptum reserunt ,

adeoque praesenti pecunia remuneran tur. Hic mihi in mentem venit optimi

Imperatoris M. Aurelii vel potius, ut ego judico Antonii Guevarae querela,

EO , inquientis, Nundi dementia ρο cormptela progressa est , ut quemadmodum viri graves cordatique dedecori sibi vanorum hominum conversationem ducunt 3 se Principes ac magnates magnificum sibi putent, si in aulis suis Sannionem nugatorem

bubeant, A t sanὸ si bie subsisteretur , fere

42쪽

Va Tn HuMANIE. 37 dum ut eumque esset. Sed quid dicemus,quod

nonnunquam tam varii domini, tum

ingeniosi Sanniones sunt, ut magis solliciali domini sint quomodo illis satisfaciantiquam illi quomodo dominis serviant. Fit

etiam boe quod minime omnium oportebat , nimirum ut ex illa hominum genere aliquunmittim majorem in aula licentiam habeat quam aulicorum ullud aut minister per vetus. Non credis hoc Z Perlustra omnes fere aulas: & verissimum deprehendes. ubi nihil usitatius quam artes parasiticae. quarum si ignarus sis, apage. tibi hic nec seritur, nec metitur. Placentinis locus est, non Veronensibus. Fit hoc humani vitio ingenii, ut sicut nobis ipsi adulamur, sic adulatores libenter audiamus. Adulatores vero appello hic non eos qui pravis consiliis Principes ad scelera & vitia impellunt; sed qui vel lingua, vel alia opera dominorum voluptatibus ancillantur. Equidem tam agrestis non sum, ut hoc genus omnes procul a Magnatibus habendos putem. quin et- sui iam aliquando necessarium est & utile utilis. hoc hominum genus: adeo ut facetus aliquis Sannio pluris sit quam gravis ac tetricus Consiliarius. Per jocum ille nonnumquam dicit quae alter cogitare .vix auderet. Et altius fere in animum descendunt quae ioculariter quam quino a serio

43쪽

38 P R O s C E N. VITAE serio dicuntur. Nec vero existimare debes , dissicilius esse hujus quam illius

munus. Mihi crede, minor est, omnis corporis labor eo qui in inveniendis verbis aliisque modis Principes ac Magnates oblectandi collocatur. sed & u cumque quis artificio hic contendat, frustra erit nisi ab ipsa natura & genio adjuvetur. Non verborum tantum cura habenda est ι sed & attemperanda VOX, Vultus, omnes denique mores & gestus. Rusa et Adeo verum hic illud est : Duo quum diar etint idem,nou est idem. Dicet unus aliquid: risu crepabunt omnes. dicet alius: frigebunt, immo nauseabunt. nihil ru- vita dices faciesve minerva. Sed maxime omnium sunt insipidi & infaceti diu ante excogitati sales. Qui aures animo'saudientium lepido aliquo dicto aut facto oblectare volet, tamquam gladiator in arena consilium capiat necesse est. Qua de re famosi hominis audi verbum. Toleti duo erant histriones seu Mimi, mira agendi dexteritate paene pares. Uni Manetano, alteri Cisnero nomen. Hic illi, Vides, inquit, ManZane, cuiusmodi artifices habeamur. Quid si . Rex fama nostra excitatus, ad se nos vocet3 id si fiat, & uterque nostrum ad Regem fuerit introductus, isque interrogarit, Tune Manetanus es, an Cisterus tuque

44쪽

HuM AN IE, LIB. II. 3stuque Te esse responderis ego enim ne verbum quidem dixero idem procul dubio subjiciet: Ergo lepidum aliquod dictum depromite. Quid tum,

quaeso , nobis dicendum aut faciendum putas regon' inquit Maganus . nihil quidem aliud ille ex me audiet, quam ova nondum cocta seu frixa esse. illud scilicet

innuere voluit, omni carere lepore ac

. pratia quae intempestive dicuntur aut fiunt. Tanto vero major mihi adhibenda cura ac sollicitudo erat, quod etsi ingenio eram promto & versatili, litteris tamen & eruditione vix leviter tinctus, nec ullo fere rerum usu imbutus essem.

Latinam quidem linguam ut in Cardinalis prioris heri mei domo brevi tempore & facile didiceram , ita multo breviori tepore & facilius postea sum oblitus. Illud caput meorum erat malorum,

quod florentem aetatem in tam vili &nihil olim profuturo ministerio consumebam. Sed praesentibus capiebar, futurorum securus. In vestitu, victu laute ha-bcbar. ex omnibus domesticis apud hem nemo plus poterat. Portae instar era, per quam quasit solam ad heri amicitiam patebat aditus. Unde tibi, quaeris, tantus fa-Vor , praesertim nullis fere bonis instructo artibus ' Quasi vero bonis tantum artibus dominorum favor colligaturi ni-

45쪽

o P Ros C EN. V I T AE si hil vidi minus. Quid melius, quid ho-

Magna nestius veritate 3 Atqui Veritas odium, Ob- ςin f senuium amicos parit. Famulabar ego he- ' ii eupiditatibus, simul& meis. Celebs ille erat, firmae & robustae aetatis, in omni rerum abundantia ad omnem hilaritatem pronus. nihil mirum si amoribus paullodicentius indulserit: ad quos

conciliandos me uno proxeneta utebatur. Verum quidem est nonnumquam

apud honestas feminas virginesque, quarum amores sollicitabam , ejusmodi xepulsas passum, ut existimationis suae memorem a tam turpi ministerio avocare merito debuerint ue quo etiam ipsa me incitabat conscientia : sed vicerunt nescio quomodo gratificandi hero stu-disum, & praedae, in quam nonnumquam veniebam, societas. De peribat herus meus amore nobilis cujusdam feminae, Fabiae nomine : quem suum affectum quum mihi aperuisset , rationes mecum inire coepi quibus eum voti sui compotem facerem. Commodissimum visum est, si ad ancillam Fabiae animum ego adjicerem, eamque in partem curae &Mhssi laboris assumerem .Quod quum ex Voloe μ' successisset neque enim ad saepius ante ἔμμη ' captum opidum validus aries admoven- dus erat, quod ultro quasi in mea venit

ditionem incredibile est quanto studio,

46쪽

Hu MANIL, Li B. II. AIquanta astutia pessima puella heri mei caussam egerit. Iam ipsa Fabia, etsi nec verbo, immb ne nutu quidem ullam turpis obsequii significationem dederat, eo tame male audiebat,& sere digitis ostendebatur, quod vicini quotidie me aedes ipsius quasi obsidentem viderent, meque

lenoniam apud herum agere non ignorarent. Tanto vero facilius locum inveniebat suspicio, quod virum provectae jam aetatis nec facultatibus admodum abundantem, eoque parcum & restrictum haberet. Indignabatur quidem illa , sinistris pudicitiam suam, qua nihil charius ac preciosius habebat, differri rumoribus sentiens; nec famam iurgiis, conviciis , vociferationibus aut aliis similibus modis, resutare, sed astu potius simul& me amoliri & innocentiam suam ostendere satagebat. Victam se simulat. Nicoletiam sid ancillae nomen) monet

ut hanc suam mentem mihi aperiat. Quid utroque nostium laetius Scutatis aliquammultis oneratam a se Nicolet tam dimittit herus: mihi benigne promittit. Condi Xerat mihi Fabia certum locum & tempus,quibus mecum de mo-clis obsequii hero praestandi ageret. at ter ad minimum vadimonium deseruorat, me frustra praestolantem ludificata.

sed quum illa semper nescio quid prae

47쪽

ma par

rema

a P Ro s C E N. V I T IEtexeret, fraudem non sentiebam : quam tamen iis quae alibi mihi acciderant monitus, merito olfacere debebam. Sed leto sapiunt Phryges. Die maxime pluvio ad colloquium invitarat me Fabia . Nox erat illunis , viae caeno ita oppletae ut vel ocreatus eluctari vix posset. Nihil tamen impedire me poterat quominus vadimonium obirem. Sic ergo totus madens in densissimis tenebris manu explorans iter, & caput parietibus hic ibi impactum, tuberibus plenum referens , ad condictum venio locum. Εκ- periundo tum didici, nullam rem tam

dissicilem esse, quin facilis fiat, si lubens eam facias. Sed humani vide perversitatem ingenii. Egone in re laudabili tantum laboris ac taedii exhausissem Z Vix profecto. nunc quum malefaciendum fuit, omnis mihi levis visus fuit labos. Ad datum a me signum ,

quum stillicidio insuper, sub quo standum mihi erat, vestes omnes perpluerent , tandem Nicoletia occurrit: suius

vocis flatu totus jam siccatus mihi videbar. Non multo post adest quoque Fabia, ancillam discedere , & domum, herum inprimis , dum ipsa mecum loqueretur , observare jubet. Usitatis

in ejusmodi congressibus , salutandi &percontandi formulis defuncti ego illi

meam

48쪽

HuMANAE, LIB. I s. meam benevolentiam, heri amorem expono ; illa, gratis humanissime actis, totam se in ipsius potestate sore promittit : Ego quum praemeditata oratione magis ipsam incitare exorsus essem, illa loquentem interfata. Quam vereor, in- Rutiquit, mi Gusinane , ne quis domesticorum aut vicinorum sermoni nostro sit - μ' arbiter. Tu, quaeso , interim dum ego mihi ab insidiatoribus caveo, & domum exploro, recta hinc perge, dc incon clavi quod invenies me exspecta , brevi

reversuram. Cave vero si me amas, ne

vel minimum excites strepitum. EO quo me iusserat; sed quum vix unum de alterum passum essem progressus, in montes velut quosdam quisquiliarum pedes lapsabundus, caput in harae haec enim conclave illud erat patietes impingo. Fetore offensus, non diu ibi moror. egressus, illam ipsam portam perquam intraveram adhuc apertam video.

Circumspiciens omnia quantum in tam densis tenebris fieri potuit, dubitare coepi, num sorte per tenebras a conclavi illo aberrassem : eoque dentio locum obire

omnesque angulos explorare volui. Iegredior ergo; sed alia via in angiportum fuemdam delatus , pergulam ruinoam invenio, in eaque locum alvo pur

gandae destinatu. Quid mihi tum animi O ue fuerit ν

49쪽

omnia me inde proripio, per portam illam do- Ο mum reversurus. Sed clausa jam erat. quare nihil aliud cogitatione mihi fi gere poteram, quam ab astutissima s mina insidias mihi structas; & mox maritum ad re qui me Venereum nepotulum & turpis amoris conciliatorem vel interficiat, vel probe depexum, semivivum dimittat.Inter has curas & anxietates jam enim pluviarum, se toris, aliasque molestias vix sentiebam nocte illa exacta, mane apertae strepitum portae audio. Stultus adhuc Fabiam ad me venire mihi imaginabar. Procedo i ter spem metumque , dextra gladium, sinistra pugionem tenens : sed quum neminem vidissem obvium, recondito in vaginam gladio per portam erum- por domumque reversus, uvidis de positis vestibus , in lectum me com pono, madore & gelu consecta ac paene emortua membra quiete & lecti calore Negotio- refocillaturus. Jam illa me unice tor-.quebat sollicitudo , quid hero procul- '' dubio emeissem, & quo in statu amores sui essent sciscitaturo respondere vellem. Verum si dicerem , paratas mihi videbam omnium voculas & vexationes. Negarem ne 3 atqui jam Nic letia scutatos aliquot, ut supra dixi, ac

50쪽

ceperat: dc verendum erat, ne herus meus id tantum a me actum putaret , ut argento ipsum emungerem. Sed res meaipsius opinione melius cecidit .Po, quam enim ille me rogavit, cur quid a me cum Fabia actum, non indicassem trespondi, hinc inde commeantium tota nocte in platea illa tantam suisse multi- tudinem , ut ante mediam noctem ad aedes Fabiae propius accedere ausus non

fuerim. tandem pulsanti mihi dictum, fieri nullo modo posse ut illa nocte ad herae colloquium admitterer. Jussit ille

me urgere negocium, eique sequentem noctem insumere. sed ego per valetudinem me excusabam : quam excus

trinem ipse vultus mei pallor probabilem faciebat. quare monitum ut valetudinem inprimis curarem, dc quaecunque necessaria a suis peterem, cubitum me discedere iussit. Tantam ego hu nati. manitatem verbis & gestibus decenter remuneratus, priorum laborum , quod ii, O beneficium bene collocatum viderem, m ut tanto facilius sum oblitus. Vix alter dies illuxerat, quum ecce a Nicoletia adest puella , litterulas, serens quibus scire cupiebat, quid cum hera sua actum, quid impetratum esset. Erant in iisdeni verba quaedam , quibus animus mihi non minus confundebatur quam pun O 6 geba

SEARCH

MENU NAVIGATION