장음표시 사용
61쪽
ss P Ros CEN. VITAE desiderio r prius tamen Italiam in qua jam eram, obire constitui: sicque ad iter
Quotidie interim veniebat ad me Hispanus ille iuvenis, E Sajavedrarum quae nobilissima est apud Hispalenses familia) gente se mentiens, quum Valentianus esset: ceteroqui ingenio perquam & celeri & eleganti, moribus gestibusque ad honestatem ac decentiam mire compositis, tanta vero facundia ut alter quasi Mercurius videretur. Is in sarcinulis meis componendis tam voluntariam quam gratuitam mihi praestabat operam. Roganti quo primum iter habiturus essem , respondi, Senis amicum me habere, Pompeium nomine s ad quem sarcinulas meas essem praemissurus. inde me Florentiam iturum. Interim dum ille me reculas meas convasantem non videt tantum sed &adiuvat, facile notavit quid in quaque esset sarcinula. Erat inter alias una, in
qua torquem aureum, gemmas aliquot, nodos aureos, trecentos insuper scutatos Castellanos incluseram. Unde, tibi, inquis, tantae divitiae 3 Dicam: Su trahebam hero quantum poteram, tam
caute tamen ut fraus non pateret. Multa quoque dona ab iis qui aedes nostras frequentabant accipiebam , ut quem
62쪽
HuMANAE, LIB. II. plurimum apud herum posse non ignorabant. Sed nulla e re majorem quaestum feci quam e lusu: non quidem
ipse ludens, sed chartas aliorum observans. quod si herus lucrum fecisset, ad me quoque adventitii pecoris pars redibat. sin alii ue nemo erat ex omnibus squi primo chartas mensae imponentem , deinde cuiusq; nutibus intelitum omnibusque ministrantem , immunem dimitteret. Alias artes quibus plerique meae sortis homines peculium sibi a quirunt, taceo, ne docere videar. Sed ad Sajavedram redeo. Is ubi sarcinulas meas & in iis multa quae sua esse vellet,
vidit, in hoc unum omnes curas & cogitationes intentas habuit, ut ipse potius quam ego iis frueretur. & ecce statim Lavernam alumno suo faventem.
Dum quadam die ventitabat enim ad me quotidie) variis de rebus , sed inprimis de meo itinere colloquimur, domestici me vocant, a junt 3 Nobiles quosdam adesse, qui me conventum cupiebant. Quia vero cubiculum meum
sordibus , ob convasationem & propinquum meum discessum, jamdiu purgatum non erat s descendo, amicos, quos adesse putabam, alloquuturus. Sajavedra interim , qui antea notarat quo loci claves mearum sarcinularum
63쪽
18 P Ros CEN. VITAE reposuissem, earum formam cerae,quam e candelarum reliquiis hinc inde per cubiculum sparsis collegerat, aut sorte ei rei paratam secum attulerat, imprimit: dum ego cum aurigis hi scilicet erant illi Nobiles ) de vectura transigo, diemque crastinum constituo quo sarcinas meas illis consignarem. Reversus rem Omnem expono : nimirum.velle me μ reculas meas praemittere, &post octia SH duum', quod amicis valedicendo in- medea sumturus essem, sequi . Post unum &D I alterum diem venit ad me Sajavedra sub ipsum noctis confinium , vultu plane tristi, facie, ut mihi videbatur , subpallida. Rogo, ecquid valeret. ait , magis se vexari capitis doloribus. immo totum corpus sibi dolere. Domum se ire velle. rogare ut ne boni & fidelis amici obliviscerer. In selicem ego me putabam quod meo in cubiculo occasionem bene tractandi amici non haberem. Rogo ubi habitaret : ut & ad ipsum visere , & ex iis quae aegris gratae& salubres sunt rebus mittere aliquid possem . Respondet, se in contubernio
vivere cuiusdam seminae, quae omnino . agnosci nollet. Ceterum si morbus non remitteret, missurum fidum hominem, deque suo statu certiorem me facturum. Mane celeri conducto equo Senas con
64쪽
HuMANIT, LIB. II. sotendit Sajavedra , quo paullo ante sarcinulae. meae delatae erant. Praemiserat vero suae farinae quosdam,qui diligenter omnia observarent, ejusque adventum praestolarentur. Senas quum venisset Sajavedra, ad insigne S. Marci, praecipuum ea in urbe hospitium divertit. Adsunt mox Laverniones socii. illum Nobilem Hispanum, se minist ros fingunt. Personas utrique suas egregie agunt. Eodem statim die mittit e ministris unum Sajavedra ad Pompeium, quem supra dixi: adventum suum nunciare jubet. Quo intellecto, tanta incessit laetitia Pompeius, ut quid primum, quid postremum faceret, non satis sciret. In-jecto propere humeris pallio, ad hospitium advolat. Post mutuam salutationem dc complexum, magnam ait sibi
se istam iniuriam, qui non potius in domum ipsius quam alio diverterit. Se suaque omnia in ipsius esse potcstate. uteretur pro libitu. Digressuro jam Pompeio, personatus ille Gusmanus, ipso vidente & audiente, e ministris uni
clavem dat, cum mandato ut e sarcina, quam certis designabat notis, vestem, cujus item formam describebat, deprom- tam sibi adferret. Ad cenam Pompejus vinum lectissimum & exquisita amico , uti putabat, mittit bellaria, absentiam P se suam
65쪽
6o P Ros CEN. VITAE suam per negocia excusans. Vix diluxerat , adest. Aiunt ministri, is lecto
adhuc esse, quod noctem eam non satis commode habuerit. abeuntem nihilominus summa vi retinent, jurgia ab hero sibi parata dicentes, si tanti amici adventum non significassent. Accersitur statim in cubiculum Pompejus. Post varios sermones Sajavedrae iterum domum suam pro hospitio amicissime offert. agit ille gratias : hoc tamen beneficio jam uti se velle negat, quod propediem dimissis ministris, longum iter ingredi constituisset. rogat ut sarcinulas
Pompeius per domesticos sibi mitteret. Paucos se fidos habere: qui quum pro 'pediem dimissum se iri non nesciant,
tanto magis ab eis cavendum esse. Prudenter hoc excogitatum arbitrans Pom-
pejus, quidquid erat apud se mearum sarcinularum baiulorum humeris imponi, & uno e suis comitante ad Salavedrae hospitium deferri curat; simul missis lautis quibusdam ophantis, una cenat, totusque se, oblectando hospiti, ad letitiam componit. Post eius abitum Sajavedra & socii statim aliam in domum
se conferunt: summo mane Florentiam proficiscuntur: praedamque omnem in
medio positam inter se dividunt. Habebat Sajavedra in comitatu suo homines aliquot.
66쪽
Hu M AN IZ , L i B. I I. si aliquot, ab ipsa, ut sic dicam, natura ad omnem fraudem & nequitiam factos tinter quos familiam ducebat Alexander quidam, patria Bononiensis, cujus pater
in ejus urbis territorio magni erat nominis Jureconsultus, & in magistratu quoque constitutus. Duo huic erant Glii, tam disparis ingenii ut magis dive sum vix quidquam cogitari possit. M
jor natu Vincentius nomine, ingenio erat aperto & hilari, sed vano admodum& jactabundo, ut qui praeter militaria exercitia squibus ne ipsi quidem Marti
cedere se a jebat) etiam Musices, Poetices, omniumque litterarum scientiam sibi arrogabat, & in circulis passim vaniloquentia sua mirificos risus excitabat. Equidem quum recte cogito 3 sic statuo, etiam N. N. multosque alios magnifice de se sentientes , aliorum contemtores, ex hujus esse prosapia. sed fruantur sua insania. Frater Vincentii
hujus suit Alexander ille quem diximus: homo taciturnus, tristis, ingenio &manu ad quidvis promto , qui quum a puero malis hominibus familiariter ansuevisset, parentum indulgentia eo processit ut nullum in eo facinus incredibile videretur. Hunc ipse quoque Salave dratamquam ducem suum & caput vereba tur , ejusque decretis stare cogebatur. P a Pecu
67쪽
5 a P Ros CEN. VI ΤαPeculiolum vero meum hic ita partitus fuerat, ut inter Sajavedram ac socios vestimenta aliquot detrita 5c non magni precii distribuerit , gemmas, aurum omne & argentum, praeter scutatos aliquot, sibi servarit. Divisis spoliis, Alexander Florentia in Bononiense territorium , ad declinandum periculum , alii alio discesserunt. Quum interea altero die Pompeius in hospitio me frustra quaesitum jam discessisse, insalutato se, intellexisset: statim fraudem subesse suspicatus, ad summam diligentiam nihil reliquum fecit ut quonam ille tam carus sibi hospes sese proripuisset, expiscaretur. Ubi ergo cum ministris Florentiam celeribus equis profectum cognovit; magistratum adit, & lictorem quem cum publica auctoritate ad apprehendendos fures mitteret , dari sibi petit, quod quidem non dissiculter impetravit. Sed a personato
Dum haec fiunt, ego mei ignarus infortunii tam domi quam soris hilariter admodum dies aliquot transigO,amicis valedicens: angebat me tamen Sa-javedrae morbus f a quo quum frustra nuncium exspectassem, summam
adhibui diligentiam ut ipse hospitium ejus indagarem. Sed explorare
68쪽
hi in mentem venerint, illud tamen credebam , aut mortuum esse , aut
hospitium suum eo celare me voluisse, ne paupertatem suam , quam honesto habitu egregie dissimulabat , coram arbitraria . Ne tamen ille frustra me post discessum meum quaereret s Uni familiarum duos vel tres scutatos dedi , quos ipsi daret. Tandem decreta in sequentem diem prosectione , hero valedixi: qui auream catenulam quam assidue ante gestaret, collo suo detractam meo injecit, Sit hoc, inquiens, amoris mei & benevolentiae erga te
monumentum,cui ego Deum testor, ex Orarsi
animo semper bene volui, bene volo, &bene volam , quamdiu in virtutis semita permanseris. Quam calidis inde exhortationibus ad virtutem me incitarit, quam salutaribus praeceptis instruxerit , etiam nunc recordor, tum Vero
omnium statim oblitus. Crumenam insuper mihi dedit aureis scutatis plenam , tenue, ut ipse ajebat, Viaticum. Tanta liberalitas, mihi lachrymas quoque expressit, tum demum intelligenti qualem herum habuerim , & in quantis bonis vixerim , quibus mihi postea
carendum esset. Equum insuper e melioribus unum dari mihi iussit, quo mul-
69쪽
64 P R os C E N. V I T IEt is deinde annis commode usus sum. Edomesticis nemo erat qui non magnam e discessu meo caperet molestiam. Semper omnibus fueram amicus. etiam offensus, injuriam, quoad ejus fieri potuit , dissimularam . Apud herum nihil in cujusquam praejudicium vel odium loquebar. si quid animadverterem minus recte vel dici vel fieri, ipsos delinquentes amice admonebam. Ut omni
bus opera mea parata erat ue sic vicissim Omnes meis utilitatibus unice studebant. quod quam utile mihi fuerit, dici non potest. Et quamvis herus meus me praecipuum suis haberet rebus & consiliis , non tamen supra ceteros me efferebam, sed tamquam frater inter fratres versabar ; omnibus nihilominus me non tamquam aequalem sed superiorem observantibus. Verum quidem est, in illo meo insortunio neminem sere suisse, qui risum tenere potuerit : sed prosecto ita cum rebus h minum comparatum est , ut cum somtuna , non fides tantum , sed etiam respectus cadat. Nec tam tristis ille casus meus erat quam ridiculus: licet inde , vel potius a Nicole ita mea, omnis mei mali origo profluxerit. Potuin
set quidquid hujus factum erat, vel oblivione sepeliri, vel variis modis excusa
70쪽
HuMANAE, LIB. II. 6sti sed pessima puella ubi a me nihil
amplius sibi sperandum vidit, omnibus suis amicis & amicabus quod mihi acciderat tam graphice enarrabat , ut risu crepare omnes viderentur. Vides Muuemquam noxia sit indomita malae mulie h 'ris linguas quae sine ullo suo commo- laetiti do me quasi pessum dedit, domum herae suae infamavit,& herum meum fideliministro privavit. Cato sis. non modo non secretum, sed vix quidquam quod alios scire nolis, feminae committc. Tinni et olla quam primum pulsata fuerit. parva scintilla magnum incendium excitabit. Roma egressus, brevi Senas provo-Ia vi, multa animo volvens ac revolvens.
Quaero Pompeii aedes. Excipit ille me promtus quidem & alacris , sed perturbato , ut statim mihi videbatur, animo; utpote eius quod acciderat gnarus In cubiculum deὸuctus, circumspicio. quum nihil mearum sarcinularum viderem, & ipse animo haesitare coepi. Cenamus una laute,& in speciem hilariter: quum utrique ne unicus quidem bolus uti debebat, saperet. De sarcinulis meis altum silentium, mihi vero incivile videbatur ubi eae essent rogare, ne amico viderer dissidere. Sequenti die quum magnifice me