장음표시 사용
71쪽
66 P RoscEM U ITIE per omnes urbis plateas inserre sta ui Dsem : rogo unam ex vestibus meis melioribus mihi adferri. Quid faceret homo venit ad me , narras quod acciderat:
Quid mihi tum animi fuisse putatis Non suspicabar , sed ariolabar a Salavedrae manu hoc esse. Sed quid facerem λsolabatur me Pompejus. missos a se qui
fures inquirerent. sperare, recte omnia successura. O miserum solatium t Dis. simulabam tamen omnem qui animo meo penitus infixus erat dolorem. Neque solum necessitas , sed ipsa quoque ratio id mihi suadebat. Quid enim 3 ob reculas quasdam neque enim omnem illam meam esse substantiam sciebat Pompejus) amicum ego abdicarem &quidem , ut facile colligere poteram, nullam suam ob culpam , nisi credulitatis : quam tamen mihi imputandam me mea ipsius convincebat conscientia.Cur enim Sajavedrae ignoto homini tantum fidei habui 3 cur sarcinas meas ipso inspectante colligavi 3 Sed fraudem non facile praesumit nisi fraudulentus. Tu quisquis es, cave etiam ab eo a quo cavendum tibi minime arbitraris. O quam saepe ipse cautor capitur i Superabundans cautela Jureconsultorum
phrasi loquor non nocet quidem; sed nec semper prodest. C A
72쪽
Gumant , amisso peculio, H rentiam pro ciscitur. in via Duelam obvium halet,
Nier spem metumque Senis triduum s - commoratus , de eo quod mecum tu- se celateram in Pompeii domo nihilominus p c
largos sumtus feci ἰ perinde ac si res meae Lomnes adhuc essent in integro. Damnu, etsi internecivum, verbis ac vultu aspernabar: quo majores meae divitiae crederentur. illud unice male me habebat, quod nullam haberem vestem qua in tam magnifica urbe dc inter praestanti Dsinias formas ostentare me posse. Commodum ad mensam assederamus, quum e domesticis Pompeji aliquis in conclave irrumpens, Lictorem adesse, clamat, manifestum esse furtum , & praecipuum auctorem apprehensum. Non hominis ego, sed angeli vocem audire mihi vi- .sus eram; nec dubitabam quin ad pulvisculum omnia quae amiseram in meam reditura essent potestatem. Jam ipsis animus laetitiam no capiebat sed in Vul-
73쪽
PRoscEN. VITAE tum, ita erumpebat ut vix apud me essem. Surgo propere, lictori non minus ac si thesaurum invenisset & ipsi laetanti obviam eo . rogo, quae de rebus meis spes. Ait, brevi omnia in salvo fore.Pergo querere, quid competisset. Respondet, unum de furibus comprehensum, ceteros evasisse. Sed ab illo Omnia resciri posse. Hic mihi animus repente iterum concidit, omnisque mea laetitia in summam indignatione adeoque furorem conversa fuit: quem tamen , utpote nihil profuturum, quanto poteram studio dissimulabam. Pallium sumit Pompeius, & ad Judicem currit, ut diligentiam eius excitaret, & favo Iem nobis tam flagitiose circumventis conciliaret. Sed nec hoc nec quidquam aliud nobis vel hilum profuit. Qui apprehensus erat, negabat a se, sed ab aliis furtum commissum. nihil inde ad se praeter nescio quem detritum centunculum rediisse, quem Florentiae vendiderit , & precium perquam vile in victum suum impenderit. Quid fit 3 Condemnatur a Judice furunculus ut virgis publice caesus e civitate eliceretur .Quod ubi intellexit quidam e Pompeii domesticis , laetus ad me accurrit, & ut ad ju- .cundissimum spectaculum exirem hortatur. Jamjam enim rerum mearum de
74쪽
peculatorum publice poenas daturum. Ego mecum: O te hominem insulsissimum i quem quidem ego , si potestas mihi esset, probe depexum daturus sim. Tune paupertati meae hoc adsers solatium 3 Et profecto in iurgium erupi L. iam , nisi in mentem mihi venisset id quod Hispali accidisse quondam audi-Veram. Convictus quidam quod falsam cudisset moneta, speciali supremi Consilii mandato ad furcam damnatus erat, posthabitis omnibus quas rei Procurator interposuerat exceptionibus, illa inprimis qua ad Ecclesiasticum Judicem
erat enim Clericus) provocabat. Reacriter disceptata, quum a rigido Judice nihil obtineri posset , Procurator reum ad supplicii us', locum comitatus quum implicitum laqueo collum jam haberet , furcae adstans, miserum inclamat,
protestatur se in caussa ipsius agenda nihil omnino praetermisisse: Judicem nihilominus de facto procedere. Cui quum vi resisti nequeat, hortari ut patienter omnia ferat. Se quidem etiam porro caussam ipsius strenue acturum,
nec discessurum quamdiu vivum viderit. O praeclaram & efficacem consolationem l Numquid Monetarius ille ad sollicitatorem suum dicere poterat: Fra ter mi, melius mihi fuerit ut tu huc
75쪽
P Rosc EN. VIT IE ascendas, & gulam tuam meae succidaneam hostiam laqueo praebeas, ego vero caussam meam ipse agam. Hanc ego historiam quum animo mecum reputarem, licet indignabundus, vix risum tenere poteram. Quid enim mihi salatii adferre poterat publica surunculi ignominia 3 An propterea quisquam damnum mihi erat compensaturus Z Illud rWm p ς' quoque considerabam, quam ridiculum . sit ignominia a maleficiis velle deterrere eos qui iam dudum animum & frontem ad omnem ignominiam obfirma
runt 3 Mihi quidem Judices qui fures
& ejusmodi mastigias virgis caesos aut notis inustos civitatibus ejiciunt, dicere videntur: Homo nequam , satis tu hactenus apud nos furtis & facinoribus tuis gi affatus es. nunc tempus est ut ad alios te conseras, ibique artem tuam similiter factites. Laqueus ejuscemodi furciseris debebatur, non proscriptio :quar &olim & nunc etiam non modo in immerentes, sed & virtute & gloria praestantis imos viros cadere solet. Demosthenis, Themistoclis, P. Ra- lilii , Scipionis Nasicae, Ciceronis, aliorum exempla notiora sunt quam ut commemoratione indigeant. Quid Atheniensium Ostracismus 3 numquid bonis tantum di eximiis metuendust Do -
76쪽
HuMANAE, L I B. II. 7riendum sane tervenificos, trifurciferos non alia fere poena affici quam quae bonis quoque viris saepius infligi solet. Memini in civitate quadam vidisse me
non minus justum quam ridiculum sere poenae genus. Civis erat cujusdam filius, Euri tam furtificis manibus, tam singulari gium E agilitate, ut eius tanquam harpyiae cuiusdam ungues vix quidquam posset effugere : Sed quia fere omnes eius fraudes &facta in iis quae ad victum pertinent versabantur, inhumanum Judicibus visum est hominem morte afficere squamvis saepe saepius recurreret. Colluergo eius ferreo incluserunt circulo, in cujus alte prominente cuspide ut manu attingere non posset, campanula appensia
erat, cuius sono omnes ut furem caverent admonebantur. Haec certe ad coercendos fures utilior mihi poena vita est, quam qua ignoti ad ignotos, ubi multo facilius surari queant, mittuntur. Multo melius qui desperatae salutis homines
ad remos damnant, aut ergastulis includunt: quorum unum quale viderim infra tibi narrabo. Nunc etiam mani- Itistitia
festis factis alibi non desunt patrocinia , o su si non desit pecunia. Sic plures in praedae veniunt societatem. Novi equidem in urbe quadam lictorum magistrum , qui quoties argento opus haberet, Opus
77쪽
a P RoscEN. VITAE.vero habebat persaepe, ut qui aleae valde esset deditus )ad sorum ibat, ubi si quem notum furem vidisset, adibat, tristi Vultu, caperata fronte. Roganti quid mali esset, aiebat opus sibi esse pecunia..tum ille paullulum abscedens, a sui similibus qui forum passim obsidebant, m mento quasi quadraginta aut quinquaginta colligebat scutatos I quos clanculum Cerbero huic tamquam offam objiciebat, ut grassantibus conni veret,aut indeprehensos vel omnino non vel leviter animadverteret. Sed ad meum redeo furem: qui factum confessus, sed eius in alium reiiciens culpam , per urbem virgis caesus fuit & proscriptus:dum ego interim cubiculo meo tamquam carceri inclusus, paupertatem meam , in quam tam repente praeter Omnem opinionem decideram, deploro..
rim S avedram obvium in ministerium recipit. Florentiae Descriptio.
DE hospitibus dici illud solet, cu
ere. triduom est. feret. quod quidem ego
78쪽
HuMANAE, LIB. II. 7 Iego in Pompeio quoque meo animadverti. Etsi namque fastidium egregiε
dim mulabat, paullatim tamen alieniora me factus, raro me adibat , adeoque a colloquio meo & consuetudine abhorrere videbatur. Quod si quando necessitas vel officium visere me cogeret , nihil nisi ceremonias & verba adserebat: quibus ego minime iuvari poteram. Quod si non vetitus esset ne albo sibi a me intentaretur majori n. diligentia in asservandis amici rebus uti debuerat) facile credo cum convicio aedibus me ejecturam fuisse. Sed ut ego omnem dolorem , quantum poteram, dissimu-,abam , ne homo pauci precii vidererrita illud quoque praevertendum mihi duxi, ne quasi invitum ex aedibus proturbatum me existimare quis posset. Quum ergo in cena dixissem , consilium mihi esse Florentiam proficissendi, miro gaudio exsultans, ea quae ibi viderentur Naturae & Artis miracula ita mihi depraedicavit, ut vel nolentem ad iter incitare potuisset. & ex illo quidem ad quaevis ossicia promtiorem quam ante
sensi. Sed & hic latebat hypocrisis. non multo post enim quum in familiari sermone inter alia dixissem, non esse mihi
animum unquam Romam revertendi,
ex eo tam frigide me tractabat, ut di-
79쪽
4 2 RoscEN. UITIEcere mihi videretur: Quin abis act tum ,. homo importunissime. quem quidem & absentem ego colui, quod opera ejus ad Oratoris Gallici favorem conciliandum meaque apud illum negocia promovenda esset utilis. Nunc egentem & nunquam eo loci ubi gratificari mihi possit reversurum, quid attinet honore aut beneficio demereri 3 Haec quum ego in fronte ejus.quasi legissem, equum conscendo, homini valedico , non sine lachrymis, quum ille
oculos suos exorare non posset, ut vel unam guttulam exspuerent: Sc quamvis
nescio quid triste in vultu & sermone vellet fingere, pellucebat tamen artificium. Sic ego solus viam ineo: nisi quod gravissimae cogitationes, quarum una aliam ut fluctus fluctum aspellabat, me
comitarentur. Vix pauca miliaria con- seceram , ecce Satavedram, qui Senis
profligatus sis enim ipse fuit qui solus
furti, ut dixi, poenas dederat) exsilium . adibat. Quem ut vidi, ira in misericordiam versit, lacrymas vix tenui: non tam maleficii squamvis tum mihi sensus esset ejus acerrimus ) in me commissi, quam pristinae liu anitatis & benevolentiae qua me contra puerorum insolentiam & insultus tuendum susceperat, memor. Nullum generosi ac magni animi
80쪽
HuM AN IE , LIB. II. 7s animi certius est indicium quam iniurias cito , beneficia nunquam oblivisci. Ad equito , alloquor humaniter , ille ubi me novit , solutis quasi in lacrymas oculis, pedes meos amplectitur, per Deum & sacra omnia rogat ut ignoscam : simul gratias agens quod captivum non accusarim. Se vitam, quam
mihi deberet , servitiis & commodis meis impendere paratum : iamque nexu& mancipio totum se mihi dare. Ego qui ingenium ejus acerrimum & ad quaevis habile cognoram, sciebam insuper multarum regionum & urbium esse peritum t gratificari ipsi statuo. Etsi enim nec illud ignorabam, furem esse astutissimum & omnibus in nequitiis exercitatum: commodior tamen rebus meis videbatur quam crassum ali
quod dc simplex pecus. Huic enim hominum generi nihil quod loquantur vel faciant recth credas. E tego si ignoto res di spes meas credidissem, futurum sorte erat ut ab ipso quoque deciperer. nunc quia Salavedram noram, necessitas mini erat imposita diligenter mihi prospiciendi ac cavendi. Dum sic iter una facimus, & variis de rebus colloquimur, mirum est quanto ille me desiderio tam praeclaram urbem videndi ac perlustrandi accenderit. Sole jam ad occasum Ver