Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 2

발행: 1652년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

46 P Rose EN. VITICgebatur. Rescripsi, venturum me illo ipso die t observaret me eo quem designabam loco. Erat is ad posticam o dium , in quibus Fabia habitabat, partem,angiportus,pervius ille quidem,sed

tam angustus ut alter alteri si sorte occurrerent , ViX possent cedere ritum ita coenosus , stercoribus , aliisque sordibus oppletus, ut Vix a quoquam tereretur. accesserat prioris diei ac noctis pluvia, ut mihi quoque ad destinatum lo- Ridisti. cum, unde cum Nicoletia commode poteram colloqui , pervenire diffici-G le fuerit. Ubi illa me vidit, eadem quae prius per litteras expostulans, cum ingenti admiratione quae priori nocte accidissent ex me audit. Dum sic tamdς praeteritis quam futuris verba serimus : ecce porcus grandis crassim - , mus, quem e vicino stabulo solum rostro fodientem equiso multis ictibus abegerat, tam repente in me N I C OL E T T IZ sermoni intentam incurrit,

ut non dato declinandi spatio est

enim animalis hujus ingenium ut non minus quam Terminus , Nulli cedat, sed viam suam recta pergat divaricatis cruribus me insidentem , & cadendi

metu caudam tenaciter amplexum,

multos passus abstulerit priusquam a tali equitatione expedire me possem.

52쪽

HuMANIS, Li B. II. ISie insidens in sordidissimum simetum

destror, in quo ne dejicerer aut decid rem summa mihi cura fuit. equum ergo meum non calcaribus sed pugnis quantum possum incito ; ille rostro mihi obverso grunniens, Pegaso velocior, nulli bi consistens, quacunque apertum videbat iter, pervolat. Quum interim plurima turba ad tale spectaculum occurrisset , melius facturum me putavi, si desultoriam facerem, & vel

in medium coenum me praecipitarem.

Quod utinam initio statim fecissem , 5c quadrupedi me potius quam invidis& malevolis conculcandum ac differendum praebuissem l Metui scilicet ne

Vestes commacularem ; dum interim omnem de me existimationem ma- culo , & toti civitati deridendum me propino. Sic e fimo ac coeno aegre erm seselisiapo, totus quantus quantus eram, sordibus oppletus, ut modo e balenae quasi sir μβης Ventre in terram ejectus videret. non m ' μ' oculi, non os, non frons apparebant. nihil vero tam molestum mihi erat, quam quod ab ingenti hominum multitudine, puerorum inprimis, cinctum me viderem, qui clamore suo me quacunque ibam prosequebantur , & ad insaniam paene redigebant. Certe pa rum abfuit quin tanquam alter Aj κ

53쪽

Tacenti homines plerhmisque -- iustam.

4s P Ros EN. VITAE stricto gladio in pecora & in homines fuerim irruiturus. Sed continuit me ratio , qua monstrante, subito in domum quamdam irrumpo, & occlusis soribus, populi ludibrio me subduco.

manus fabula vulgo factus,

Roma relicta, Florentiam se confert. Ab imposiore , cum

quo in via amicitiam contraxerat, magna peculii parare spoliatur.

IAM dies abierat. Quum ergo a dium dominus, qui me hactenus sub

interiore porticu latentem, tulerat, adhuc morantem & de abitu nihil cogitantem videret s iurgio & conviciis domo me exegit r ne situlam quidem aquae, abluendo vultui, a suis mihi po rigi passiis. Plena adhuc erat platea ca

sum meum commemorantium , eique illudentium. Inter centum vix unus erat qui mei commiseratione tangeretur.

quin plerique aedium dominum incla mabant ut purum hominem quanto 'crus ejiceret: adeoque nonnulli lapidi-

54쪽

HuMANAE, LIB. II. 4o bus fores impetebant. Ego interim cultro de vestibus quod poteram coeni ac luti abradebam. sed nihil hoc erat. Fiami enim loquor non interiorem tantum vestem , sed & ipsam cutem mihi irrigarat . illud tamen lucri feceram, quod i terea humor e vestibus aliquantum e stillarat. alioqui enim per plateas incedens similis futurus eram illis linteis quae ad solem siccanda , iam jam ex ipso

aquali depromta exportantur. Hoc modo egressus, caput pallio involvo , &celerrimo gradu aufugio. nec tamen illudentium mihi dicteria effugere poteram . nec pueri tantum clamoribus se S& canes, parvorum illud inprimis pessimum genus latratibus adeoque morsicationibus me persequebantur. Inter omnes unus prodierat juvenis ,

robustus, toto corporis habitu militari: qui non modo tam acerbe mihi insultantes increpabat, sed & insectantes abigebat: cujus praecipue opera domum tandem veni. Sed ecce aliam calamitatem. Dum clavem quaerens, caligarum sacculos Omnes excutio, nec

quidquam invenio , dici non potest

quantopere suerim consternatus. Vid bam enim clanculum, uti speraram, in aedes meumque cubiculum surrepere

me non posse nec dubitabam quin si

55쪽

'so P Ros CEN. VITAE vel uni domesticorum visus essem, statim res omnis ad heri notitiam esset perventura. Sultum me , qui rem lippis& tonsoribus natam clam habere cupiebam i similis in eo nescio cui seminae, cui quum tota facies cultro transversim ducto esset convulnerata, illaque chirurgum & circumstantes unice rogaret, ne marito quod acciderat patefacerent, chirurgus, Vulnus , inquit, hoc celari forte poterat, si natibus tuis esset inflictum: nunc quum tam conspicuum locum Occupet, ut omnes celent, tu ipsa numquam celaberis. Sic ego mecum:

Quid miser i tune vis ut quod omnes sciunt, nesciant An soli manum oppOnes, ne luceat ὶ Quin tu quod factum est

aequo ser animo, nec hominum voculas Animo & judicia morare. Amicum ergo ma XI- boum in me tutum in rebus adversis perfugiumrς 'μμ existimans , unius e domesticis mini- .stris cubiculum pulso : qui ubi me vidit,

tamquam adspectri accursum cohor ruit. Rogo, quoniam clavem cubiculi mei amisissem, ut fabrum accerseret qui illud aperiret. Quod ubi factum, vestes abjicio, recentes induo. Vix hoc fece-xam , quum herus de infortunio meo iam certior factus , venire me ad se iubet. ὶ Scribendo tum erat valde occupatus herus. non verbum ille ad

56쪽

ΗuMANAE, LIB. II. SI me priusquam familiares omnes cubitum concessissent. Tum quid mihi acciderit rogat. Narro non hoc,

sed quod ego finxeram, quodque credi vellem. sed & herus credebat quod ipse vellet. Tandem , Video, inquit, Gusmane , te quidquid hujus machi-

. natus es , die Martis auspicatum esse. Ergo , inquam , here , in eadem tu superstitione es qua Hispani mei, qui diem hunc inauspicatum plane

arbitrantur 3 Sed licet omnia sortunae tela in me dirigantur, nihil tamen erit quod animum hunc valde possit laedere, dummodo gratum tibi obsequium praesare queam. At ille talem quidam aD

sectum exosculari, sed non tam voluptatis quam existimationis curam habendam sibi dixit. Et iam minimos nae vos in publica persona notari. Domesticorum culpam dominis plerumque imputari, & saepe luendam esse. Nobili prognatam esse genere F ΑΒ Ι Α M : tantoque majorem sibi curam adhibendam ne mihi illatum ludibrium in se quoqoe redundet. Fate ri, F A B i AE amore se suisse percussum r atqui jam instar generosi falconis , si vel ultro sese offerat gratiam ei facturum. Desinerem post hac ista- Ium rerum. Quo verba illa tenderent,

57쪽

sa P Ros C EN. V I T IEfacile intelligebam. Et ut verum fatear, quia toti urbi eram fabula, ipse quam primum cupiebam discedere. A

mantium vero caecitatem tacitus me

cum admirabar. Quid Θ tantumne & in omnium positum oculis virum suum existimationem quasi manibus meis &fidei committere t illud vero multo magis mihi mirum videbatur, qui fieri potuerit ut homo tam mendax ad intimam tanti viri familiaritatem penetrarit: ut ille mihi secreta sua, aurum , argentum, vestes crediderit. Sed profecto ipsa mendacia , tempestive tamen& cum colore adhibita ad haec mihi profuerunt. Sed & postea res meas omnes everterunt. Adeo nihil stabile mendaciis inaedificari potest. Quod vero discessum meum maturavit , illud fuit, quod jam pueris quoque ex infortunio meo notus, vix in

publicum prodire auderem ; & si quando prodirem , ab obviis digito demonstrarer. Vere quidam dixisse mihi vid

tur, qui rogatus, quanto tempore opus esset ad transeundum de sapientia in stultitiam, respondit, Pro ut, quis, celem riter vel lente, a pueris incitaretur. Me

quidem quum die quodam in publico nacti essent pueri quibus casus meus notus erat, tantis sibilis, tantis clamoribus

58쪽

HuM AN IE, LIB. II. 33& ludibriis insectati sunt, ut tantam iniuriam sic rebar) etiam morte aliquorum vindicare statuerim. Dum insana ejusmodi agito consilia , ecce idem ille juvenis quem auxilium mihi tulisse supra dixi, cum uno & altero amicorum supervenit 3 &tam verbis quam factis mei suscipiens defensionem, dum socii inconditam turbam sermonibus suis detinent ac deliniunt, domum me sua manu deducit. ago gratias quam humanissime, nomen quaero, ut ex occasione

pro beneficio gratus esse possem. sed nihil ille aliud , quam quidquid fecerit, id se animo benevolente fecisse i & in

majori re, pro virium suarum tenuita in te, gratificari mihi paratum. Rogo ut in posterum visitare me velit: ucque hominem multis promissis oneratum dimitto. Etsi autem vultum maxime ad hilaritatem fingere conabar, herus tamen facile primo aspectu sinistri aliquid mihi accidisse deprehendit. Tacuit tamen , quidquam se scire dissimulans. at ministri, quibus immistus stabam , alius mappa os sibi obturare, alius faciem manu tegere, omnes avertere se ,

ac tandem ex ipso cenaculo se proripere, risu ilia paene rumpente. Hic herus gravissime indignari, inclamare omnes, increpare , adeoque in convicia ac mi

59쪽

Ecce perfectum

nas erumpere: quod numquam ante ab eo factum videram vel audieram. Totum ego me tum quasi in alium hominem mutatum sensi. In hoc veluti speculo ludibrii omnes maculas, omnes naevos ingenii & morum meorum intueri

mihi videbar: & nisi her im ipsum habuissem ej us quod actu fuerat consci u m,

e vestigio , nemine salutato, eram ausu-giturus. Prandere me jubet herus, ipse cubito mensae incumbens & mentum manu suffulciens. quum paullulum adhuc sedisset, propere surgit, non sine magna omnium domesticorum perturbatione, qui sibi iratum existimantes intempestivu illum risum magno redemtum volebant. Ego quum dies aliquot cubiculo me inclusum tenuissem, lectioni & Musicis exercitiis vacans, & cum amicis qui interdum ad me ventitabant colloquens, hero interim pastum, Jc quidem solito lautiorem mihi praebere jubente 3 mox non tantum domesticorum liberatum me ludibrio, sed in majori qua antea existimatione & honore esse sensi. Inter alios frequenter ad me venie

bat ille qui bis mihi iam succurrerat ju-

Venis : cujus consuetudine tanto magis delectabar quod ex eadem esset natione. Aiebat Romam se venisse, nescio cujus

dispensationis obtiendae caussa : jamque diu

60쪽

diu multos , frustia sere, sumtus fecisse. Is in sermone aliquando iecerat, mirari se quomodo in cubiculo tamquam in monasterio sic delitescere possim. Quod si meo loco esset , se libertate rebus

omnibus praelata , exteras regiones perlustraturum . quae quidem res iis qui

emergere cupiant, magno sit emolumento. Ex omnibus vero regionibus nullam

esse visu digniorem Italia r cujus caput quum mihi melius forte quam ipsa mea patria cognitum sit, recte me facturum si nobiliis ma quoque ejus membra, dc

quae passim monstrantur tam Naturae quam vetustae Artis miracula ipsis oculis usurparem. Digressus ille totum me unica ejus de qua dixerat rei cogitatione & cura occupatum reliquit. Aperio propositum meum oratori: quod ille summopere probabat, adeoque magis me incitabat. Etsi enim opera mea non ingrata ipsi erat s Veritus tamen ne mea infamia in se quoque redundaret, jamdudum abitum meum nequaquam

aegre tulisset. Quod si in Galliam proficisci mihi esset animus , litteris suis apud amicos essecturum se aiebat.ut nihil mihi deesset eorum quibus pere

grinantes iuuari amant. Ego quamvis

non levi Totentissimi regni , sed i primis maximi Regis videndi tenerer desi-

SEARCH

MENU NAVIGATION