Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

x 3 ALEXANDRI POLITI

cique sensu donaverit , quum , quae ex ceteris smi sim Iibris 'hauriri Ussunt, bonae omnes artes atque disciplinae, multo eae Certilis multoque purilis ex hoc uno sacrorum librorum Volumine deriventur , atque eXprimantur, quum denique tanta sit horum sacrorum librorum praestantia , atque citi nitas, ut , quod Graecὰ nomen commune est litorum , id porro , ad notam quandam audi ortitatis atque eXcellentiae, proprium ac peculiare horum divinorum librorum habeatur. quis hos libros, tam divi Is, tam sanistos, tam refertos copia omnido strinae atque eruditionis, totos investiget, atque

intelligat, nisi qui omnem sibi doctrinae elegantiam

adsciverit, omnemque sibi rerum omnium maxima-τum , artiumque liberalissimarum scientiam Comparaverit Dicat hic aliquis, quae steris litteris Deus Consignata esse voluit, non ea utique omnia scitu Cuique esse ad salutem sempiternam necessaria.

Od qitis unquam neget, auditores Sed, quamvis de divinis his libris plurima ignorare Cestitiano homini liceat , quae non ita ejus interest scire , paucisque omnino capitibus , quod ad salutem cu- Iusque sempiternam attinet , Christiana scientia d finiatur ; tamen quid in sacris libris, ac divinis nescire ei unquam liceat, qui interpretem sese e rum librorum atque explanatorem profiteatur Talis autem est Theologus Christianus, hoc est, praeceptor, & magister religionis Christianae: Cujus proiecto est , oracula divina, tum quae litterarum mO- numentis commendata divinitus sunt, tum suae sine scripto, Deo auctore, memoriae hominum sunt tra-dna, itaque ad posteritatem veluti per manus transi

202쪽

missa, ad nos tandem PerVenerunt, evonere atque interpretari. Qui si quid forte ignorat, quod ad divinorum librorum intelligentiam atque interpret tionem quomodocunque pertineat , nae ille nullo

modo possit tantum illud Christiani Theologi, dia vinique interpretas munus pro testate sustinere . Age vero, quid si Christiano Theologo sua est religio non explicanda modo, sed etiam ab ompugnatoribus defendenda, de qui Christianae reli*oni errores adversantur , sunt ii refellendi atqρο pr sigandi Quam multa, dc quam magna, ti quam

multarum 8c magnarum rerum cognitio est huic Theologo necessariat Quid enim siqui hominum eo unquam impietatis prolabuntur , ut , quod fecisse olim Diagoras ille atheos , & Theodorus ferumtur , Deum . de medio tollere, divinamque provia dentiam e mundo, rebusque humanis, nec soliunsngulis , sed etiam universis , auferre conantur e Non ne argumentis ex intima philosophia petitis tanta haec , tamque immanis & ferina impietas fusitatis convincenda Quid si contra alii, quod har hari & Graeci tam inde a vetustissimis temporibus secerunt, multos in mundum deos inducendos, &, quem unius soliusque Dei cultus penitus sustulit.

multorum Cultum deorum reducendum atque redinia

tegrandum suadent Non ne ficta haec & commentitia deorum multitudo ex principiis ipsis phil sophiae , atque ex ipsis Graecorum interioribus litteris atque disciplinis destruenda funditus atque disturbanda

Quid si impii quique perversique philo hi si phi

losophi tamen ii vocandi, qui philosophia, pulche

rimo dei munere, ad religionem , conculcandam a

Z et que

203쪽

rgo ALEXANDRI PVLITI

que perdendam abutuntur ; quid si, inquam. impii consceleratique philosophi, quales & Celsus & Ροωphyrius & Iulianus, aliique hujusmodi fuerunt, in

religionem Christianam acerbitis & contumeliositis invehuntur, & , quae ejus sunt summa ac sacrosancta in primis capita, omni argutiarum gener

infirmare atque abolere; Vel, ut rationi humanae

repugnantia ac plane falsa , in dubium revocare nituntur Non ne horum ipsorum philosophorum in Christum sacramque Christi doctrinam maledicta ex iisdem eorum doctrinis retundenda , & , quae

contra sunt argumenta, ex illis ipsis , ex quibus dueha sunt , locis dissolvenda; Christianae vero re ligionis decreta quam cohaerentia inter sese sint , quamque nihil ea discrepans atque a recta ratione alienum , contineant, ex iisdem istis, ex quibus ea oppugnantur, disciplinis Graecorum Commonstrandum Quid enim testimoniorum nostrorum auctoritas , tametsi gravissima atque divina, apud eos unquam valeat , qui omnem iis testimoniis fidem derogandam superbe arbitrantur aut quis etiam Cyprianum, hominem utique de nostris eloque timinum atque sanistissimum, non jure olim de imprudentia inconsuli que ratione reprehensum late tur , quod Demetrianum, hominem a religion Christiana maxime omnium abhorrentem atque alienum , non philosophorum & Getarum , quorum ipse unice auctoritate nitebatur; sed noliris dunt Nat, hoc est, sacrorrum librorum, testimoniis, e rumque librorum una ac sola auctoritate impugnaverit Vos ego appello, Chrissianae religionis vindices acerrimi, vos, assertores sortissiau, qui alienis

204쪽

armis, non nostris, decertandum Vobis cum adiaversariis sapientissime censuistis , & quae vobis maxime perniciosa atque adversa humanae dota inae a que eruditionis arma esse Videbantur, ipsa eadem ex hostium manibus extorta atque erepta, ad impietatem confodiendam, Christianamque veritatem vindicandam atque tuendam adhibuistis . Te ego

appello, Origenes, omnium Christianorum Ρatriunnon in sacris modo, sed etiam in humanis liti ris , eruditissime : cujias Variam multiplicemque doruinam scripta hodieque tua in Celsum satis s C ue testantur: qui certe qualis & quantus vir, quam admirabilis in Dialeotica fueris, in Rhetorica, in Ρhysica, in Geometria, in Astronomia, tu omnibus Mathematicis disciplinis, in Ethica, in omni Ρhilosophid, tum Graecoriam. tum etiam vi barorum , omnique in genere eruditionis, discipulus ille tuus Gregorius Thaumatu s in laudibus tuis clarissime & dissertissime demonstravit. Te appello, Apollinaris, te, Cyrille Alexandrine, oppugnator alter Ρorphyrii , alter Iuliani. Te quoque appello, Eusebi Caesariensis, non Porphyrii modo, sed etiam Hieroclis , hominis in primis impii atque contumeliosi , acerrime atque inseniosissime oppugnator .mis enim vobis ab omni politiori litteratura imstruetior Vos etiam appello, qui non unius alia. Cujus impii perditique nominatim philosophi ; sed

omnium ubique gentium errores propriis certisque libris confutandos atque coar 'endos sortissime s

scepissis, te , Iustine philosophe , te philosophe

Hermia, te Athenagora Atheniensis , te, The

phile Antiochene, te, Cyrensis Theodoreἔeὴ r

205쪽

181 ALEXANDRI POLITI

quoque de Latinis , Tertulliane , in Apologetico tuo, te, Arnobi, te, Minuti Felix, te in libris tuis De Civitate Dei, summe atque absolutissune

Theologorum , Augustine. Quis enim vobis in st diis humanitatis omniumque doctrinarum, atque in totius antiquitatis cognitione eruditior aut quis vobis fortitis atque melius Christianam caussam contra gentes ex ipsis gentium doctrinis, atque

ex philosophia ipsa Graecorum, defendit atque o tinuit o ineptos illos homines maleque superstiatiosos , qui optima haec atque liberalissima stiidit

vocare in crimen audent, eaque, tanquam vana. aut etiam noXia , Certe quidem periculosa, reprehendere atque insectari l Sunt quoque nonnulli , auditores, insigni homines inscitia atque temeritate, qui somnio illo capti ac propemodum perterriti V pulantis Hieronymi, quod ille esset Ciceronianus,inidiosis eloquentiae adolescentibus studium quoque Ciceronis , veluti vanum . Christianoque homine, quam quod maxime, indignum . Vehementer dis, suadent. Qui utinam ad exemplum potius Hier nymi, quam ad Hieronymi somnium, respicere

seseque accommodare atque aptare maluissenti Quis enim toto fere vitae suae tempore Ciceronem magis

in oculis tulit, quam Hieronymus uis pluria Ciceronem fecit , quam Hieronymus Quis magis Ciceronem dies noctesque manitius versavit, quam Hieronymus Quis non Ciceronem modo, sed etiam Maronem, Plautum & Terentium & Flaccum, ceterosque praestantissimos auctrares & politissimos Latinitatis , magis commendavit atque probavit, quam Hieronymus t quem , magna hominum as

206쪽

miratione , videre erat , grandiorem jam natu, in Bethlemitico illo gymnasio pueris & Ciceronem suum , & Maronem , & Poetas Comicos atque Lyricos , humanioris eruditionis caussa , praelegentem atque explanantem . Quid tibi tunc, Hieronyme , consilii fuisse credendum est , ut magister talis , ac tantus Religionis Christianae , Christianis pueris , quos Christiana tibi pietate imbuendos a

que excolendos acceperas, profanos gentium libros exponeres atque interpretarere , nisi ut ita per si teras humaniores melius eos ac facilius ad Christi nam doctrinam praeparares atque instrueres Quo eodem fere conusio non in humanioribus modo Ιi

teris ; sed etiam in Graeca philosophia usum Origenem fuisse ferunt, ut, quos de discipulis suis eκ-cellenti optimoque ingenio esse animadvertebat, eos

Geometria & Arithmetica, aliisque hujusmodi discuplinis eruditos , in milosephiam , atque in varias

philosophorum stetiis introduceret; quos Vero imbecilliori hebetiorique ingenio, eos plerosque omnes ad humaniorum litterarum studia excitaret atque adduceret , quippe qui solitus esset dicere , plurimum eos facultatis atque adjumenti ex liberalissimis iliis atque honestissimis studiis ad libros divinos i telligendos esse relaturos. Facessant igitur, qui ex somnio illo Hieronymi studio illi Ciceronianae elo uentiae invidiam quaerunt, & ad humaniores litteras damnandas, in quibus tota ferδ vita Hieronymus multus habitavit . Hieronymi ipsius auctoritate abutuntur et qui nec prorsus intelligunt, quorsum tandem illud, sive somnium. sive monitum in semnis divinum . spectaverit. Non enim quidem Certe ,

quod

207쪽

184 ALEXANDRI POLITI

quod mnians Hieronymus promiserat , sese num; quam neque Ciceronem , neque alios suoscunque piolanos libros amplius lectiarum , id eo unquam se postea vi ans pertinere censuit , ut a Cic rone aliisque hujusmodi elegantioribus Latinioribus. que scriptoribus in posterum lectitandis abstineret;

1ed ut, quam ex Cicerone eloquentiam Latinam , quam ex Comicis Latinis elegantiam , quam ex aliis Latinis Graecisque scriptoribus variam multiplicemque eruditionem subinde acquireret , totam ad Christianae dodisinae usum atque ornamentum C ferret.

Quis mihi igitur audeat humaniorem hanc litteraturam , veluti Christianae rei perniciosam ac noxiam, aut certe valde admodum periculosam , objicere, quam Christianorum Ρatrum doctissimi & erudithmmi quique non perutilem modo , sed etiam sibi pe necessariam, ad res divinas tractandas existimarunt mis , inquam, Christianis hominibus ponere in criamine audeat politiores humanioresque disciplinas , quas rebus Cnristianis tantum praesidii , tantumque utilitatis , sive ad defendendum, sive ad impugna dum , afferre ipse accerrimus religionis C istianae hostis , Iulianus Caesar judicavit, ut, quo erat ingenio acuto atque Perspicaci ad Christianismum e Turbandum , funclitusque evertendum, nihil tam V Iere putaverit, quam si liberalissima humaniorum. litterarum & disciplinarum studia Christianis hominibus eriperet atque auferret. O cladem illam deplorandam Christianorum studiorum i o illam Christianae Reipublicae a Christo nato maximam & lu-Giosissimam calamitatem l o Iuliani in Christianos immanissimam, o teterrimam, o maxime omnium

208쪽

barbaram crudelitatem , cum Christianis ille homi nibus liberalibus litterarum studiis interdicebat linos tu mihi Nerones , quos Domitianos , quos Decios , quos Diocletianos & Maximianos, quos mula decem aliosve complures , hostes saevissimos; impiosque instetatores Christianorum Commemoras quae mihi crudelitatis in Christianos monstra , quae feritatis atque immanitatis portenta, quae superi ris memoriae teterrima saevitiae barbariaeque exempla ob oculos ponis quas mihi narras Carnificinas, quae genera poenarum ac suppliciorum, ingeniosissi me in Chrissianos excogitata ac constituta , eisque miserrime atque atrocissime ubique locorum ac gemitum inflicta cum Christiani, hoc uno soloque

Christianitatis nomine . honis omnibus rebusque . suis spoliabantur, exilio mulctabantur, relegabantur, deportabantur , uno aliquo membrorum mutilabantur , ad metalla & bestias damnabantur , vinc Iis & verberibus, omnique supplicio excruciati necabantur , ferinis pellibus contecti a canibus dii niabantur , Crucibus affigebantur, igni cremaba tur, atque , ubi dies defecisset , ad luminis noctiirni usum urebantur . Haec & alia superiorum.. Caesarum in Christianos exempla atrocissima Crud

litatis Iulianus quis credat , auditores Iuli nus , ille, inquam , Iulianus , qui Christiano sese

sanguini parcere velle prae se ferebat, interdicto Christianis bonarum litterarum usu, longissime sup ravit. Illi enim Levitiam in Christianorum corpora adhibuerunt, Iulianus in animos Christianorum. Illi vitam Christianis eripuerunt, Iulianus Christianis doctrinam atque sapientiam . Illi mori Claristianos V

Α a luerunt.

209쪽

Iuerunt , Iulianus rudes Christianos bonarumque litterarum ignaros vivere . Quod si multo pejus, mutitoque atrocius atque miserabilius sapientissimis viris visum fuit rudem Vitam atque incultam in infamtia, summaque omnium bonarum artium ignorati ne, pecudum initar , transigere , quam gloriosam mortem atque illustrem pro veritate & religione occumbere , quis unquam dubitet , quod minimo dubitandum duxit Augustinus, Iulianum saevissimis jam & crudelissimis Cnristianorum hostibus acce sere , eique etiam in insectandis persequendisque Christianis primas inter omnes Caesares immanitatis partes vindicare , qui hominibus Christianis glori 1as illas praeclarasque mortes. quas mira animi at

critate oppetere antea Consueverant, malitiosissime inviderit, eosaue optimarum artium rudes & δε-

peritos , interaictis earum artium studiis, esse iusserit cujus quidem factum illi ipsi summi laudum Iuliani fautores, acresque inimici Christianorum, tam

ferum, tam barbarum, tam immane , tamque omnis

rationis & humanitatis expers judicarunt, ut obluvione illud sempiterna obruendum exi1timaverint. Neque vero mihi hic disputandum, auditores, quod docti ac diligentes Christianarum antiquitatum investigatores curiositis fusiusque anquirunt, utrum Christianos Iulianus humaniores litteras docere, an Vero discere vetuerit. Nam Christiani quidem seria Vores , plerique omnes affirmant, Iulianum Christianos a bonis litteris ediscendis prohibuisse: quum tamen ex ipso eodem Iusano manifestissimum ac perspectissimum sit . quod diserte alicubi Augustianus testatur, edicto eum sito Chrissianos a liberalia

210쪽

oRATIO NONA. t ratibus artibus humanioribusque disciplinis edocendi,

arcuisse. Qua de controVersia dico ego. quam. brevissime , riuicule eos & imprudenter facere, qui a primo illo Juliani ferali in Christianos edicto . alterum sibi eius edietiam excogitant, de quo neque Ammianus, neque Hieronymus, neque Ambrosius, neque Orosius , neque alter Veterum 'uisquaci quidquam sciverit; atque adeo edictum illud unum ac istum Iuliani ad Christianos duntaxat magistros , qui politiores Graecorum libros in scholis praelegere , liberalioresque litteras profiteri prohiberentur, nominatim pertinuisse . Sed, quum qui de magustris superstitioni atque impietati Graecorum addiciuerant, summis si ad coelum laudibus deos suos e

tollerent , atque ad eorum deorum Cultum audit res suos omni verborum atque ' eloquemiae lenocinio allicere conarentur, quis non intelligeret, quod probe tunc re neque Clu istiani, posteaque , eX Communi, neque obscuro , Christianorum sensu, Augu- stinus, intellexerunt , amotis a docendi munere Christianis masistris, eadem simul opera ab hum nioribus litteris ediscendis prohibitos quoque esse adolescentes Christianos, quibus per sacrosancta religionis suae jura minime omnium fas erat ad , eos unquam ludos accedere, in quibus a superstitiosis& impiis magistris superstitioso atque impio deorum cultu imbuerentur Quae Vero tunc, Deus hone ab edicho illo Iuliani, vetitis atque interdictis humanioriam litterarum , liberaliumque artium studiis, Christianae passim reipublicae perturbatio λ quum Christiani tunc homines erepta sibi arma esse Ce nerent, quibus , ut antea , sua defenderent, . alle'

SEARCH

MENU NAVIGATION