Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

fenaam, totos Vos bonis cujuscunque 'generis libris egendis a enitus . dedatis , i itaque . Ast i quodammodo emciamini veterum illorum do&ssunorumquest torum , a quibus plane ad praeceptores ip svestros omnis docti ina atque eloquentia profluit. Amate igitur libros , si vero bientiam atque et quentiam amatis, optimi adolescentes. Non vos a libris otium, aut somnus , auz Voluptates . aut festi ludorum dies , aut demque amicorum Consuetudines atque familiaritates abstrahant. Libri studia vestra atque ingenium alant . Libri Vos oblectent atque ornent. Libri vobiscum pernoctent, vobiscum p regrinentur, vobiscumi, rusticentur . . Illud denique von s fit penitus persuasum , summam. Vos . rerum omnium praeclarissimarum sCientiam , sammamque uentiam adepturos esse, si, quo doctissimi quique vim, ipsique praeceptores vestri , eo & vos Doni multisque libris assiduε accurateque lectitandis co tendatis , ac randem adspiretis, ut , propter m gnam antiquitatis totius, omniumque rerum haustam e libris eruditionem, bibliothecae quaedam animatae esse videamini '. . . U

172쪽

IULIANO

DE . COMITIBUS . SABBADNIs EPISCOPO . ΜUTINENSI VIRO . MAGNO ET. A . PROBITATE. PRUDENTIA. DOCTRINA CHRISTIANAQUE . ELOQUENTIA CELEBRATISSIMO VETERI . AMICO ET . SUO . QUONDAΜm . ORDINE . SCHOLARUΜ . PIARUM COLLEGAE ATQUE . INDE PER . GRADUS . CLARISSIMAE . VIRTUTIS AD . PONTIFICATUΜ . EVECTO ALEXANDER . POLITUS ORATIONEM . SUAΜAD . ACADEΜΙΑΜ . PISANAM DE . RECTO . ORDINE . STUDIOR

OBSERVANTIAE VETERISQUE . AMICITIAE . CAUSSA

174쪽

A LEX AN D R 1

POLITI

Emini. me, Patres Auditoresque odinatissimi, recurrente quotannis sinlemnis hujus 1latique diei celebrit te , quam maXime potui, omni a gumentorum atque eXemplorum ex veteri reCentique memoria petit rum genere , studio1os litterarum adolescentes ad litterarum studit eX hoc amplissimo ad dicendum loco cohortarum fuisse, in iplasque etiam caussas diligenter inquisivisae s Cur, quum omnes omnino adolescentes, s pientiae & doctrinae caussa, plerique etiam Cum ma- no rei familiaris detrimento inhuc sese in Athenas has Ρisanas stlidiosissime ac frequentissime conferant, neque iis erudiendis do iussimorum praeceptorum C Ta unquam atoue diligentia deesse Viaeatur; t men perpauci Iummam omnium ' rerum do strinam atque sapientiam adipiscantur. Quis enim vestrum, adO-

175쪽

1st ALEXANDRI POLITI

adolescentes , oratione mea inflammatus, ge privatis magistrorum Vestrorum . hortationibus impulsus , non sese a desidia ad industriam avocavit non prae amore sapientiae voluptatis illecebras repudiavit non semet totum bonis artibus atque disciplinis tradidit non quotidianam atque egregiam Praeceptoribus suis operam navavit non dies no stesque rotas, ceteris

longe curis sepositis, in bonis de Graecis & Latinis scriptoribus lectitandis contrivit Ergo , quum per- feeis jam atque exquisitae 1 apientiae Astare nihil videretur, quominus compotes ejus & participes fierent . quae & quanta memet spes ceperat, Certo . iam fore, ut , qui bonarum artium rudiores ven

rant huc adolescentes, summi tandem & philosophi& jurisconsulti & theologi , in omni denique liber lissima arte atque scientia perseehi, ad patrias suas

reverterentur Sed , quum in tanto hoc labore nihilo , quam antea melitis in adolescentibus quibusdam res studiorum procedant, unde tandem Cr damus, Iabem hanc itudiorum proficisci, nisi ex pe versa atque inordinata studiorum eorundem ratione quum , u bene studia instituuntur . minimo lab ris impendio facile possint adolesCentes ad summam do strinam pervenire . Quare studiis me litterarum vestris valde consulturum censeo, adolescentes , si de recto nunc studiorum ordine verba nonnulla fecerim, δέ, qua po. imum ratione doctrinarum mnium Cursum , quem ab his veluti carceribus h dierno die incipitis , ad calcem usque recta Contia

nuetis, Commonstraverim. , i

Neque ivero de recto studiorum ordine opus est Auditores, rem altilis ab ipsa rerum narura

176쪽

repetere , in qua nihil mehercule utilius , nihil pes

chrius, nihil ordine magis necessarium neque eise neque excogitari poteti, non modo ut tanta haec tamque disrusa ac patens uniVersitas rerum secum ipsa cohaereat atque concordet; sed etiam ut per partes clare ac cistincte Cognoscatur . Universae ariates atque disciplinae quum ad summam perfectamque do strinam in uno eodemque simul homine penitus

requirantur , Guis Omnes eas liberalissimas artes .

Irimo certe ad ectu , maximε aliquando inter sese iversas, & tuo quamque genere dissunetas, nisi

re num studiorum ordinem tenuerit , assequatur Disputatum acerrime olim a doetissimis & sapienatissimis viris accepimus , utrum pluribus simul arti hus Se disciplini, , ad perfectam omnibusque numearis absolutam eruditionem, opera eodem tempore danda sit, an Vero ita tempora studiaque littera- 'rum dispertienda , ut in bonis artibus addiscendis 'una aliam ars subsequatur atque excipiat. Sunt enim, qui multarum simul Vtimarum disciplinarum studio aut distrahi , aut certe confundi, humanum ingenium, non perfici aut excoli arbitrentur. Sed , quum vita hominis brevissimo temporis batio coarctetur, ut universe ea disciplinarum orbi percurrendo eo

siciendoque lassiciat , quid dubitemus primam quoque hominis aetatem pluribus simul disciplinis imbue

re, quando ingenii Vis multo in omnem partem agrulior est atque velocior ad res Vel diversiissimas peracipiendas An vero putetis , Democritum Abderitam , quae ad eruditionem aliquo modo pertinent, universa perfecte callere potuisse , nisi a teneris sese annis pluribus simul doctrinis cognoscendis assileQ-

. . . . V cisset p

177쪽

is4 ALEXANDRI POLITI

eisset An Eratosthenem tantam illam omnium rerum scientiam , quanta vel in paucis unus excelluit, comparaturum fuisse, nisi primos quoque pueritiae a que adolescentiae annos pluribus simul honeitissimis artibus excoluisset atque exornasset an Ariastotelem , an Platonem tantam omnium rerum d ctrinam , quanta hominum maximis atque sapientissimis contingere unquam potest , adepturos fuisse;

sis vel ab ima primi adolescentia pluribus simul

artibus ingenuis atque doctrinis eruditi fuissent an ceteros doctissimos viros , qui omni sapientiae ac litterarum laude in primis floruerunt , genere omni eruditiotiis atque scientiae praestare ceteris mortaliabus potuisse , nisi jam inde ab ineunte aetate in optimas quasque simul disciplinas diligentissime incubuissent Quid enim dicam de Theophrasto , c jus illa , alibi etiam a nobis percelebrata , de brevitate vitae quereIa satis superque ostendit , omnibus eum liberalibus artibus, omnibusque partibus Philosophiae , jam inde a puero studuisse Ergo , si illi viri tales ac tanti . tamque multiplici Variaque doctrina, excolenda pluribus simul disciplinis adolescentia, atque adeo pueritia, omnium magnarum re in atque artium sciehtiam sunt consecuti ; C sitatis ne, temere eos ac confuse, operaque quadam tumultuaria, studia sua pertraetiisse , &, qu cunque casus ac voluntas ferret, eo , tanquam adstopulos quosdam, tempestate ipsos delatos , adlia Me Nihil minliq. Immo vero quo illi doctiores sepientioresque fuerunt, eo etiam meliori Certioruque ordine censen si sunt studia omnia sua ad nor mam verae solidaeque doctrinae disposuisse, itaque ex multis

178쪽

multis variisque disciplinis , tanquam ex partibus qui

busdam , tecte atque ex ordine distributis , scientiam quandam maXimam atque perfectissimam, quae maximarum quarumque rerum' cognitionem Comprehenderet atque includeret, crum ipsam vocant si pientiam, concinnasse. Quo si ordine perturbato ,1 esse ii ad philosophiam , atque ad cetera litter rum studia applicuissent , profecto neque Democriatus, neque Eratosthenes , a quincuplici , hoc eae, ab nniverso doctrinarum atque eruditionis Orbe, tran lato eleganter a quinque certaminum vi storibus vocabulo , quinquertiones nunc ali fuissent, neque

Plato quali quidam Deus philosophorum habitus fui

set , neque princeps sapientiae atque eloquentiae Aria stoteles, neque dignissimus Theophrastus , qui Aristoteli in scholam Peripateticam succederet. Et quid

est , quaeso , Auditores, quod gravis dicendi aucior

Quinctilianus, qui primam nominis aetatem multa e dem tempore docendam praecipit ; tamen idem ipse Quinctilianus . longa viginti annonam experientia a que usu eruditus, oratorem, quem ad summam perfectamque eloquentiam informandum susceperat , per singulos Hudiorum quorumque gradus magna cum cura ac diligentia instituit, nisi quia sne o dine frustra omnis studiorum labor est futurus, a que ex ordinis perturbatione nascatur, Oportet perturbatio totius scientiae atque do 'rinae At vero quam aptus, quam appositus , atque ad cursum Omnium doctrinarum conficiendum quam accomm datus, ordo ille studiorum , quem laturo oratori necessarium Fabius Quinctilianus tradidit , ut pueres Graece disceret de Latine , de legenssi eXerc

179쪽

ALEXANDRI POLITI

tationem ab Homero & - Virgilio exordiretur , &aliarum quoque a Grammatica disciplinarum studia ingrederetur , & Geometria & Arithmetica, &mtrologia aliisque Mathematicis disciplinis & Di

Iereca instrueretur , itaque ad oratoris demum munus hene rithque eXplendum omnium prope maximarum rerum scientiam afferreti Quem quiciem st diorum ordinem si vos, adolescentes, minime omnium plerique tenuistis, quid tandem miramur, si maximis laboribus vestris vestri in litteris profectus -minime omnium reseondeant Quid enim refert mutita legere , & linris dies noctesque lectitandis impallestere, ac libris propemodum immori , nisi ea, Mne quibus boni scriptores aut omnino non interuligi, aut certo non bene intelligi possunt, praec gnita atque explorata habueris quid veteres recentesque' historias pervolutare, nisi & populorum ®ionum situm a Geographia , temporum autem numerandorum rationem a Chronologia perdidiceris quid in Poetis assiduh versari , nisi & hist

rias & fabulas & astrorum ortus atque occasus reliquosque motus Coelestes Cognoveris e quid operam dare medicinae , nisi Physicen antea pervestigaveris quid animum atque studium ad jus civile adhibere . nisi ad jus civile & Dialeeticam, & totius Romanae atque adeo Graecae antiquitatis, Pr, scarumque consuetudinum cognitionem adjecerist quid in Theologiam, hoc est , rerum divinarum , eX autioribus ac superioribus divinisque prorsus principiis,stientiam . incumbere , nisi reliquas Omnes , quae humanae sunt, & a Theologia verissime atque s

pientissilia judicantur, tibi antea disciplinas compa

180쪽

raveris quid denique studia bonarum artium persequi dissiciliora , nisi viam tibi, ex re sto doctrinae ordine , a facilioribus ad dissiciliora intelligenda m niveris Credite mihi , adolescentes, non nisi optimorum studiorum ordine constat summa doctrina, perfectaque rerum omnium eruditio; neque is vere solideque sapiens , qui multa Confuse atque ino

dinate, sed qui ordine didicerit . Nisi squis sorte Thersitam illum Homericum , hominem doctissimum atque sapientissimum judicet , cui Homerus a multi

rerum cognitione multum etiam verborum tribuisse videtur . Sed tamen , quia illa multa, quae utcumque Thersites sciebat, procul a recto Ordine, immo& praepostere, sciebat, quis Thersite apud H merum stultior atque insipientior quem temere loquacem frustraque verbosum Homerus appellat. Ν que Vero ego injuria adolescentes nonnullos, a b narum litterarum studiis praepostere perVersinue i stitutis , Τhersitae comparaverim: qui tamen adolescentes , propter varia & diversa optimarum diasciplinarum studia , sibimet ipsi & sapientia & et quentia Ulyssem atque Nestorem longe multumque antecellere videntur. O miseram ac deplorandam ad lescentium illorum conditionem ; o vanos illos & ine-Dtos Thersitas i qui, tametsi bono ingenio praediti, beneque a natura ad dod rinas atque ad honarum artium studia comparati. studia prorsus sua atque Ugenia pessundant, qui spem plane suam & suorum Mustrantur, qui non otio modo, sed etiam laborutae suis perversh abutuntur , qui sumptuum ac lam rum suorum, totiusque suae adolescentiae turpem mmanemque jaetium faciunt, qui, illotis , qt 3junt,

SEARCH

MENU NAVIGATION