Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

188 ALEXANDRI POLITI

na expugnarent . Quid enim tunc reliqui Christianis erat, subsidio jam atque ornamento spoliatis . optimarum disciplinarum Itaque, re Christiana ad incitas propemodum redacta, tum demum Christianorum patientia, quae invicta sane usque ad illud

tempus perstiterat, quaeque nullis unquam dissicuti ratibus, nullisque doloribus atque suppliciis, ne ipsa quidem morte, vinci ac superari polse videbatur ;tum demum, inquam, Victa ac superata est patientia Caristianorum, cum tandem aliquando Cnri1tiaiani, Iuliano Caesari minime cedendum rati, pro litteris ac litterarum studiis tuendis atque servandis, tamquam pro aris & socis , pugnare contra Iulianum aperto marte coeperunt; atque in primis Contra eum in aciem processerunt viri fortissimi, atque ab omnibus humanae sapientiae varieque eruditionis armis paratissimi, Gregorius NaZiangenus, Basilius, uterque Apollinaris. De quibus Basilius quantum in liberalissimis omnibus doetrinis, atque in eloquentia excelluerit , ipse perquam valde miratus eis summus & Theologus & orator Gregorius NaZianzenus . Gregorii vero Sc utriusque Apollinaris maxima atque immortalia in litteras humaniores , atque adeo in Christianam rempublicam, promerita quis satis pro dignitate commendet 8 aut quis etiam Verbis quomodocunque complectatur atque eXPriamat qui ut periclitanti Christianae eruditioni opitularentur, ad libros tandem varii generis , Varia que elegantiae conscribendos, atque ad carmina componenda, semet applicariant , quae Chrimiani quique magistri , ad liberaliorem Chrimianorum puerorum culturam, in scholis praelegerent, suisque

audia

212쪽

auditoribus in styli variaeque eruditionis exemplum Proponerent . Nam quid ego hic dicam de insporu Nagiangeni carminibus , in quibus, tanquam in speculo, & ejus vitam, & Variam ejus omnis.

que generis doctrinam eos is palam intueri / Quid cle dialogis Apollinaris junioris, in quibus secutus ille est exemplum Ρlatonis quibus ille dialogis ,

ut in dicendo valde erat exercitatus, universam

faehorum dictorumque admirabilium Christi, reliquamque sacra in hiitoriain, & quae principes Chriiti se-Aatores, homines oppido quam divini planeque admirandi , scriptia suis consignaverant , mire eth executus. Quid de Apollinari illo majori, homine , Syro, Viro utique doctissmo , & omni genere

disciplinariim, totiusque veteris hiltoriae Cognitione ornatissimo, qui artem quoque Grammaticam 'lita Christanorum usilin redegir; tanta autem faciendorum versuum copia ac facilitate fuisse traditur, ut antiquam humani generis Hebraeorumque historiam ab orbe condito usque ad Saulis regis tem-POra , ad Homeri exemplum , versibus heroicis,

quatuor & viginti libris , iisque singulis Graecae litteras nomine inscriptis , complexus fuerit ; reliqua vero divinorum librorum argumenta Vario Carini num Senere exposuerit, atque etiam Tragoedias ad imitationem Euripidis , Comoedias ad aemulationem Menandri, carmina Lyrica ad exemplum Pindari, conscripserit , tanta porro elegantia proprietateque atque ubertate sermonis, ut unus ille Apollinaris aderiscas illas Graecorum Poetarum laudes propius accesse sisse, immo dc eas laudes, in quocunque tandem scri bendi genere Veterum singuli excellitissent, penituS

213쪽

iso ALEXANDRI POLIUexaequasse videretur Atque hic ipse est Apollina ris, qui scripto contra Julianum, Graecosque mulosophos De Veritate libro , nullo prorsus tessimonio ex divinis voluminibus adhibito, ex ipsa Gra ea philosephia , atque ex ipsis Graecorum litteris aQ. dodrinis , eorum de diis sententiam acerrime a que acutissime confutaVit . Quid de aliis dicam, viris sapientissimis, & litterarum & antiquitatis h ne peritis, eoque ad Christianae Theologiae usum peritioribus , quo iisdem versatioribus in universo orbe humanarum disciplinarum Dies me deficiat ,

auditores , si eorum plene laudes persequi, aut nomina etiam commemorare duntaxat velim, qui, Christianorum litteratura in summum periculum a

discrimen adducta , pro ea cum Iuliano , seu si gulari proelio , seu integra jui aque acie, tanquam

pro factis, decernendum sibi esse censuerunt. Ta ti , auditores , Christianae reipublicae fuit , liberalissima atque . optima humanarum artium & disciplinarum studia protegere ac tueri. Neque enim, quot Graecis atque barbaris, id Christianis unquam sibi timendum erat , ut nequid damni ipsa eorumdem religio liberalibus Graecorum disciplinis iaceret, neve inde arma ad religionem Convincendam, auu certe debilitandam, suppeditarentur . Fuerit hic metus Iuliani, fuerit Graecorum , fuerit hominum superstitiosorum atque etiam barbarorum, quorum Plane religio vana est , abhorrensque a veritate. Cnriastianorum est semperque filii , liberales quasque disciplinas ultro amplexari ac fovere , easque ad omnes nationes & gentes longe lat que propagare atque amplificare: a quibus disciplinis tant imabest,

214쪽

ORATIO NONA. 191 abest , ni Christiana religio quidquam incommodi aedetrimenti accipiat, ut ex iis magis ea magisque confirmetur atque illustretur. Neque enim quidquam mehercule est, auditores , conjunctius veritati, quam msa eadem veritas . Ergo , quum religione Christiana nihil unquam verius Certiusve esse possit, quae a deo prose sta est , sonte uberrimo totius veritatis, quis non plane perspiciat ultroque fateatur, humaniores disciplinas , quae omnes Veritate quam maxime nituntur, dissentire nullo modo posse a relugione Christiana; sed .ei quam intime consociatas esse oportere, eique , tanquam ministras quasdam dominae suae , subservire ac famulari od & linsum in caussa fisisse intelliψmus , quamobrem summi quique olim Theolo6. M sapientissimi atque

elegantissimi librorum divinorum interpretes, Omne, quod a rerum divinarum meditatione tens us supererat, in litterarum studiis, atque in honis Graecorum artibus & disciplinis ad 1ummam iusque sene-etatem Contriverint: ut veritates nimirum Christi nas externis quoque illis humanarum doeti inarii veluti adminiculis apertius stabilirent, ac confirmarent , atque ut ex Graecorum doctrinis Graecorum ipsorum errores sortilis atque illustrita refellerent. Gotusquisque autem vestrum est, auditores, cui vel in innumerabili veterum exemplorum copia non in mentem prae ceteris veniat Didymi illius Alexandrini, hominis, si quis alius , & rerum divinarum maxime intelligentis . & rerum humanarum scientia eruditissimi quem , tametsi oculis jam inde a puero Captum , tamen ferunt & Poeticam, MMithmeticam, di Geometriam de Astronomiam , dc

215쪽

rset ALEXANDRI POLITI

Aristotelis syllogismos, dc eloquentiam Platonis, audiendo didicisse , quibus ille, veluti veritatis armis,

ad convincendum mendacium uteretur . Quod si in sequiora etiam tempora intuemur, Cum omnes

honae artes liberalissimaeque disciplinae, quae tanta quondam celebritate atque gloria apud Graecos Se Romanos floruerant, in Gothicam quandam rustia citatem atque barbariem a pristina illa elegantia d generasse penitus videbantur, quem mihi dabis Th ma Aquinate in omni philosophiae parte, atque in - omni doctrinarum genere , Versatiorem qui ut ab . Orationis elegantia atque ornatu, pro temporum iuiorum barbarie, longe abfuerit ; tamen quid in eo

unquam ad summam Consummatamque omnium L

rum maximarum scientiam desideres qui vel unus documento eiIe potest, quid & quantum ad rei, gionem Christianam muniendam atque corroborandam

valeat philosophia; quum, quidquid unquam vel phialosophi a Christiano penitus nomine alieni, Vel Pe verti de Christianis nominibus malique opinatores, ad Christianam veritarem corrumpendam Vel adulterandam , ingeniose comminiscuntur, id omne Τ mae unius dialectica, petitisque ex Thomae arma mentario argumentis, facile diisolvatur . Quem etiam Thomam quis non miretur ingenio & do strina tantum potuisse, ut, tametsi Graece fere nesciebat, tammen Latinis qualibuscunque commentariis adjutus , Aristotelem, philosophum illum quidem maximum , sed & eundem, maxime fortasse omnium philos phorum , verae & sanctae in Deum religionis hostem atque inimicum. Christianum, quod alunt, prope- inodum secerit, certe quidem , prae ceteris aliis phi- .los.

216쪽

losophis , atque etiam prae Platone, viro omnium philosophorum sapientissimo , & rebus saepe nostris concordistimo , Cluistianae Veritati militare coegerit.

Nec enim jam in scholis Christianis , nisi ex Ariastotele , principe & auctore Thoma illo Aquinate.

pleraque religionis nostrae, eaque summa M vissima capita , explicantur . Adeo Verum est .

ruod ego hactenus demonstraVi, humanas quasque isciplinas arma Christianae religioni aptissima & pra, sentissima copiosissime suggerere atque subministrare,

quibus ipse jam religio vanissimam Graecorum omniumiaque aliarum gentium superstitionem atque impiet rem debellet , extern que , quam Vocant, phil

sophia expugnata ac deviAa, justissimum ex ea

triumphum agat , & praestantist nos quosque atque celebratissimos Graecorum philosophos , Virosque t rius antiquitatis sapientissimos , veluti CaptiVos , anis te currum ducat . Quae quum ita sese habeant , quis non summis sibi lauoebus efferendos atque ornandos putet, veluti de religione Christiana optio me promeritos, principes quosque Chrisbanae rei publicae viros, qui , sequioribus jam rudioribusque temporibus, clim inclinari fere litteratura, atque ad barbariem desciscere coepta esset, Christianae sese religioni commode satis consulturos atque prospecturos esse duxerunt , si veluti munitissima quaedam Veritatis Christianae propugnacula , erroribus & imstitiae Academias Christianas opponerent atque ONjicerent et quibus in Academiis non divinarum m do, sed etiam humanarum rerum scientia , in omni genere doctrinarum artiumque liberalissimarum , ube rime traderetur. Quis autem primas hujus instituti B b talis

217쪽

roa ALEXANDRI POLITI

laudes non ipsis Romanis Pontificibus, summis rei Christianae moderatoribus ac magistris, impertie das cenieat , qui, ut Provinciam sibi divinitus demandatam substinent religionis tuendae atque intes uretandae, ita muneris semper sui esse exutimarunt. ut seminaria haec totius & clivinae & humanae et ditionis atque Arientiae, Academias Christianas pes cheltimis sanetiuimisque legibus munirent, foverenti protegerent, omnibusque honoribus atque orname G cumularent atque augerent λ Itacitae, quantum. studii atque operas Iulianus Caesar , aesertor ille detrausfuga Cestinanae religionis , in eo posuit, ut ii teras ac doctrinas , ad religionem Cnrissimam Ieu infirmandam . seu delendam , Christianis hominibus auferret , tantum industriae ac diligentiae , Christi ni in primis Pontifices Maximi , deinde optimi quiaque reges Christiani , in id contulerunt, ut ad re tigionem Christianam qua defendendam, qua confirmandam atque amplincandam . liberasisima quaepe dominarum studia , atque adeo has ipsas Cl ti nas Academias , omnibus beneficiis ac decretis o narent, omnibusque amoris singularisque nevolentiae argumentis complectarentur . Quo quidem loci quomodo ego te silentio praeteream , & non omni potius laude concelebrem , Francisce III. Lotharinge . Magne Dux Etruriae, idemque Rex Hier solymorum , sapientissime, justissime. atque mutetissime . pro tot ac tantis , tamque singularibus Meximiis tuis erga Pisanam hanc Academiam mersetis cujus qui aem patrocinio divinaque ersa ras beneficentid tantum honoris ac iugnitatis nostrae huic Academiae accessit , ut ea plurimarum toto

218쪽

ORATIO NONA. 19sChristiano orbe Academiarum princeps , nulli certe alteri cuiquam vel celeberrimarum Academiarunia secunda esse videatur. Ο Academia Hianal O sedes ac domicilium Certum elegantioris doctrinae t oliberalissimorum studiorum mater sanctissima l o p

rens educatrixque optima bonarum omnium artium

atque disciplinaruml Gratulor ego tibi de dignitate ac felicitate tua et gratulor de tuo isto tam excellenti bono: Fatulor de hac illa tua tanta , tamque beata copia omnium do strinarum: quae tanta est prosecto, ut, quanuis magnam nuper jacturam feceris, extin ius clarissimis duobus veluti luminibus. altero Μathematicarum disciplinarum , altero phil

sophiae; tamen Propter maximam ubertatem tuam, tuamque praeclarissimam Optimorum studiorum institutionem atque disciplinam , nusquam alibi litterae neque fortius neque felicilis Christianae religioni m litare posse videantur. Redit nunc tandem oratio mea ad vos , a quibus potissimlim coepta est , optimi adolescentes, bonarumque Omnium artium atque disciplinarum stidiosissimi. Nam si nihil in rebus hi manis praestantius diviniusque est religione, si nihil homini ad salutem atque felicitatem utilius comm diusque est religione, si nihil vobis Charius atque antiquius neque est, neque esse debet religione , via dete etiam atque etiam, adolescentes, quanti Vos titterarum stadia facere oporteat, quae tantoper Prosunt religioni.

220쪽

QUOQUOVERSUS . AΜΡLIFICATA IURIS . CIUILIS OMNIUΜQUE . DOCTRINARUΜ . STUDIO RESTITUTO ACADEMIA . UNIUERSAE . SAPIENTIAE FUNDATA LITTERIS . ΡRΟΡAGATIS PRINCIPI . QUONDAM . POPULORUΜETRURIAE

NUNC . VERO . SUB L AEQUISSIΜΟFRANCISCI I. CAES. . AUGUSTI . IMPERIO

L. M. Q. D. D. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION