M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

quod non ante extingui atque opprimi posset , quam plane

exortum ac natum esset . Neque vero ea res fefellit homines,

divina mente & consilio praeditos . Nam post Q. Fulvium , Q. Fabium consules , quibus consulibus Capua devicta atque capta est, nihil eli in ea urbe contra hanc rempublicam, non dico factum , sed nihil omnino excogitatum M . Multa postea bella gesta cum regibus, Philippo , Antiocho , Persa , Pseudophilippo , Aristonico , Mithridate, & caeteris: multa praeterea bella gravia Carthaginensium , Corinthium , Numantinum :multae in hac repubsca seditiones domesticae , quas praetermitto : bella cum sociis, Fregellanum , Marsicum : quibus omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo non o

fuit , sed opportunissimam se nobis praebuit , & ad bellum instruendum , & ad exercitus ornandos , & tectis ac sedibus

suis recipiendos . Homines non inerant in urbe , qui malis concionibus, tum bulentis senatusconsultis , iniquis imperiis rempublicam miscerent , & rerum novarum causam aliquam quaererent . Neque enim concionandi potestas erat cuiquam , nec consilii capiendi publici : non gloriae cupiditate efferebantur , propterea quod , ubi honos publice non est , ibi gloriae cupiditas esse

non potest . Non contentione , non ambitione discordes : nihil enim supererat , de quo certarent : nihil , quod contra peterent : nihil, ubi dissiderent . Itaque illam Campanam a rogantiam atque intolerandam ferociam , ratione & consilio majores nostri ad inertissimum & desidiosissimum otium perduxerunt . Sic & crudelitatis infamiam effugerunt , quod urbem ex Italia pulcherrimari non sustuleriint : & multum in Posterum providerunt , quod , nervis urbis omnibus exsectis, urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt. XXXIV. Haec consilia majorum M. Bruto , ut antea dixi, reprehendenda , & P. Rullo visa sunt : neque te , Rulle , mnaina illa M. Bruti , atque auspicia , a simili surore dete

rent . 34 Excogitatum J Vera lectio ex Usurten. 36 Omina im BL E mei atque auspieio acn irarum. Graev. Nec times , ne n alam pestem opselas ut 3s Aee estustii capiendi νυM-JQuia non Brutu , qui & tribunus lenem tulit Agra. liceiat habete senatum . Τώνων. riamin apuam triumvir deduxit coloniam.

172쪽

DA LEGE AG R AERIA. 169rent. Nam & ipse, qui deduxit, & qui magistratum Capuae& Leocranti ceperunt , & qui aliquam partem illius deductionis , honoris , muneris attigerunt , omnes acerbissimas impiorum poenas pertulerunt. Et quoniam Bruti , atque temporis illius seci mentionem , commemorabo id quod egomet vidi , cum venissem Capuam , coloniam deductam L. Considio, & Sext. Saltio quemadmodum ipsi loquebantur praetoribus: ut intelligatis, quantam locus ipse afferat superbiam:

quae paucis diebus, quibus illo colonia deducta fuit , perspiciatque intelligi potuit. Nam primum , id quod dixi , cum caeteris in coloniis duumviri appellentur, hi se praetores appellari volebant. Qui

bus primus annus hanc cupiditatem attulisset , nonne arbitra

mini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros Deinde anteibant lictores , non cum bacillis , sed , ut hic praetoribus anteeunt , cum fascibus duobus . Erant hostiae majores in foro constitutae , quae ab his praetoribus de tribunali U , sicut a nobis consulibus de consilii sententia probatae , ad praec nem & ad tibicinem immolabantur. Deinde patres conscri- m. V. Y pti

Is enim acerba morte bello civili oppetiit,& , ut credo , Sylla eiusque iactio colonos Capua expulit . Fuit & eodem bello ei.ili L. Brutu , qui traiiciens in Siciliam navibus Pompeii circumventus sibi mortem con stivit. Hem.

3 Lest,nt. J Vetus liber hie valde deis

pravatu, est, in quo legitur , ct Loeream. . Quid si testendum sit , Capua sita ineante est.

peruut Nam verisimile est a triumviris ereatos esse duumviros coloniae. Idem . Ita corrido : ea ιete eraesti . Manutius . Uel legendum, ut alia innuatur deducta eo. Ionia. Ferrasitis . Absit ut coniecturam rectis piamus valde incertam . Praestat corruptam

lectionem servate cum ipso Manutio, Victi rio , Lambino , aliis , quam dubias coniecturas Ciceroni insarcire . Ex vestigiis coris ruptae scripturae colligo Tullium reliquisse a

Capua ab illo ereati . G v.

38 Emant Ainis maiores in foro eonstituta INaiores hostiae sunt , quae lactentibus opst nuntur . Cie. a. de legibus t uuistis h. iii enique Deo immolandum , eui majaeribus , cui DLntibus . Hie perspicue lactentes maiori. bus opposuit. Turneb. 3o Idus a, bis pratoribue δε tribunali JLegendum fortassis est , de tribunalie , ut re petatur ileὸ κοινὰ , inferne , sententia r hoc modo de tribunalis sententia. Lam . o P obsta J Ita Lambinus post Laureda num. Alii, probatis, Vel probantibus , de ad Consules reserunt i quod explicat Brissonius. in primis audiendus , lib. t. de Formulis ,

t AI tuisivim I Tibi eines rei divinae adhibebantur , & praecinebant . Virgilius r

Eratque Romae sacrorum ea a tibicinum eollegium . Livius r Eiusdem aαni rem distis parvam WHerirem , ni ad relisionem visa esset pertinere . Tibicines Oia νν bibiti eramea proximir censoribus in aede Iovis insci , quos traditum aut uultus erat , aegre pasῆ , D

uno semine abierunt et adeo Me nemo in surba

esset, qui saerifieiis maeinerer . Cumque tibi- eines ab uno sacrificante ad alium , qui et iam rem di Winam saceret , transirent , pro verbium factum est , reanseo tibicinis Latini modo , quo Cicero utitur peo Murena . R

173쪽

pti vocabantur . Iam vero Vultum Considii videre , serendum vix erat . Quem hominem vegrandi macie torridum , Romae contemptum atque abjectum Videbamus, hunc Capuae Campano supercilio , ac regio spiritu cum Videremus, Magios, Blossos mihi videbar illos videre , ac Iubellios . Iam vero quinietus erat tunicatorum illorum e & in Albana , & Sepu-sa , qtiae concursatio percontantium, quid praetor edixisset ρ ubi coenaret 8 quid enuntiasset 8 Nos autem , hinc Roma qui veneramus , iam non hospites , sed peregrini atque adve-n .e nominabamur.

XXXV. Haec qui prospexerint , majores nostros dico , Qui

rites , non eos in deorum immortalium numero venerandos a

nobis & colendos putatis Z Quid enim viderunt 8 hoc , quod

nunc vos, quaelo , perspicite atque cognoscite . Non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis, ac seminis, quam ex iis rebus, quae ab ipsa natura loci, & a vitae consuetudine suppeditantur : quibus alimur , & vivimus . Carthaginenses , fraudulenti & mendaces, non genere , sed natura loci, quod , propter portus suos , multis & variis mercatorum & advenarum sermonibus , ad studium fallendi, studio quaestus vocabantur . Ligures, montani , duri atque agrestes. Docuit ager ipse , nihil serendo , nisi multa cultura, & magno labore quaesitum . Campani, semper superbi bonitate agrorum, & fructuum magnitudine , urbis salubritate , descriptione , pulchritudine . Ex hac copia, atque omnium rerum affluentia, primum illa nata sunt: arrogantia , qua a majoribus nostris alterum Capua consulem

mani in suis sacri sciis, Latinis tibicinibus,

cap. 12.

sunt nihili lim iam liarum nomina, quae Capuae fictruerunt. Jubellii mentio est ante primum belli in Punicum , Livianarum epitoma

ri. Masii , bello Punieo secundo . Is enim dissuasor fuit Capuae Annibali tradendae, Blosi si , apud Ciceronem in Latio de Amicis.

cap. II. La redan.

43 nicatorum illarum a Tunieatos Circe ro vocat infimam plebem . Quam Horatius tunicatum popellum appellavit , I. Epist. VII. Nise 44 Er ia Albana , ω SoIasia I Fora Capuae . Se νιasa , inquit Asconius , pisua evaec y- , in aeneuentarii filii reant nego tismi. Idem. 4s Quid praetre. J Duumvirum praetorem appelLinant, ac nimirum ita vocari nonnulli volebant , ut Horatii locus indicae , LSat. V. 34. Idem .

174쪽

DE LEGE AGRARI AE. I7 Isulem postulavit: deinde ea luxuries , quae ipsum Annibalem ,

armis etiam tum invictum , voluptate vicit. Hue isti decemviri cum numerum colonorum ex lege Rulli deduxerint e centum decuriones , decem augures , sex pontifices constituerint: quos illorum animos, quos impetus , quam serociam fore putatis 3 Romam in montibus positam , & comvallibus , coenaculis sublatam atque suspensam , non optimis

viis, angustissimis semitis, prae sua Sipua, planillimo in loco

explicata, ac prae illis semitis irridebunt atque contemnent . Agros vero , Vaticanum , & Pupiniam , cum suis optimis arisque uberibus campis conserendos scilicet non putabunt. Oppiis dorum autem' finitimorum illam copiam cum hac per ritum ,

ac per iocum contendent: Labicos, Fidenas, Collatiam , i plum hercle Lanuvium , Ariciam , Tusculum , cum Calibus , Thea no , Neapoli , Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria comparabunt . Qitibus illi rebus elati & inflati, fortasse non continuo, sed certe, si paulum assumplerint vetustatis ac roboris,

non continebuntur: progredientur Iongius, ellerentur. Singularis homo privatus, nisi magna sapientia praeditus, vix faciale sese regionibus osticii , magnis in fortunis & copiis , comtinet ; nedum isti, ab Rullo , & Rulli similibus conquisiti atque elem coloni, Capuae , in domicilio superbiae , atque in sedibus luxuriae collocati , non statim conquisituri sint aliquid sceleris & flagitii . Immo vero etiam hoc magis, quam illi

veteres germanique Campani, quod in vetere fortuna illos natos , & educatos, nimiae tamen rerum omnium copiae depravabant : hi ex summa egestate, in eandem rerum abundantiam traducti, non solum copia, verum etiam insolentia com

movebuntur .

XXXVI. Haec tu , P. Rulle , M. Bruti sceleris vestigia , quam monumenta maiorum sapientiae sequi maluisti r haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia venderetis , & expleretis nova . Urbi Capuam ad certamen dignitatis opponere vis, ut sub vestrum ius, jurisdictionem, potesta-

J Cum enim Romani ob superior domus. Feννatiar. stiam loci extendere domos non possent , e- Expuretis noυσ Malim , .. rigebaal t ecenaculum autem dicebatur parL La πα

175쪽

tem , urbes, nationes , provincias, liberos populos , reges, terrarum denique orbem stibjungeretis: ut, cum omnem pecu- niam ex aerario exhausissetis , ex vestigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, imperatoribus coegissetis, tamen o- imnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent: ut ii

dem partim invidiosos agros a Syllanis possessoribus , partim

desertos ac pestilentes , a vestris necessariis , a vobismetipsis emptos, quanti velletis, populo Romano induceretis r ut omnia municipia, coloniasque Italiae novis colonis occuparetis: ut quibuscunque in locis vobis videretur , ac quam multis videretur , colonias collocaretis : ut omnem rempublicam vestris

militibus , vestris urbibus , vestris praesidiis cingeretis , atque oppressam teneretis : ut i pitum Cn. Pompejum , cuius praesidio sepissime populus Romanus contra acerrimos hostes, & contra improbissimos cives victor extitit , proscribere, atque horum conspectu privare possetis: ut nihil auro & argento violari , nihil numero, & sit stragiis declarari , ' nihil elata manu pe fringi possct , quod non vos oppressum atque ereptum teneretis : ut volitaretis interea per gentes, per regna omnia cum imperio si immo, cum judicio infinito , cum omni pecunia : ut veniretis in castra Cn. Pompeii , atque ipsa castra , si

commodum vobis esset , venderetis: ut interea magistratus re

liquos , legibus omnibus soluti , sine metu iudiciorum , sine

Periculo petere possetis o ut nemo ad populum Romanum vos adducere , nemo producere , non senatus cogere , non consul coercere, non tribunus plebis retinere posset. Haec ego vos concupiisse pro vestra stultitia , atque in temporantia non miror: sperasse, me consule, assequi posse, demiror. Nam

Φs Tamen J Vetus liber ii in omnes , uno verbo duo nomina Cicero adiunxerit , idque aliquanto meliu . Turis. & quemadnὲodam dixit, Aura er-ν- Lamb. ni νιι υι ιIIara o ni uu uri , numero oe s mutis Meiarari , iic di Grur. vi ac manu cat, ae mauu perfringi . sententia certe hu elata manu perseivi pare' J Ea- non tetrii anat . Laων. Probo εc ipse valdunatianus liber liabet v.rata ; unus meus v I Lauredani coniecturain , quam tamen malo Irtia i in impressi stellula est e regio re ap- in nolis legi, quam in contextu. Nec posita, quae corruptum locum significet. Fotis quam illain recepit nisi Gruterus. Victorius, a se autem, qu. anqu. m paulo inagis q:ra in Mimitius, alii , plurimorum codicum , qu M 1 oleo a vetere scriptura discedo Nihiι mi vis corruatorum , scripturam retinuprunt uoc manu , recte legi poterit. Ut temper cum Gravius.

176쪽

DE LEGE AGRARIA. I73

Nam cum omnium consulum gravis in republica custodienda cura ac diligentia debet esse , tum eorum maxime , qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules iacti. Nulli populo Romano pro me majores mei spoponderunt: mihi creditum est : a me petere quod debeo , me inium appellare debetis . Quemadmodum , cum petebam , nulli me vobis auctores seneris mei commendarunt e sic , si quid deliquero , nullae sunt

imagines, quae me a vobis deprecentur.

XXXVII. Quare , modo ut vita suppetat, quanquam ego sum is, qui eam possim ab istorum scelere insidiisque defendere , polliceor hoc vobis, Quirites , bona fide : rempublicam vigilanti homini , non timido ; diligenti, non ignavo commisistis. Ego is consul, qui concionem metuam Θ qui tribunos plebis perhorrescam 8 qui saepe, & sine causa tumultuer 8 qui timeam , ne mihi in carcere habitandum sit , si tribunus plebis duci iussisset ρ Ego nondum vestris armis armatus, insignibusque amplissimis ornatus, imperio, auctoritate , non homrui in hunc locum progredi, vobisque auctoribus improbitati

hominis resistere : nunc verear, ne respublica tantis munita

praesidiis, ab istis vinci, aut opprimi possit 8 Si antea timui L

lem; hac concione, hoc populo , certe non vererer . Quis enim unquam tam secunda concione legem Agrariam luasit,

quam ego dissuasi si hoc dissuadere est, ac non disturbare , ac pervertere . Ex quo intelligi, Quirites, potest, nihil esse tam populare, quam id , quod ego vobis in hunc annum consul popularis affero , pacem , tranquillitatem , otium . Quae

nobis designatis timebatis , ea ne accidere possent, consilio meo ac ratione provisa sunt. Non modo vos eritis in otio, qui semper esse volueratis, Verum etiam is os, quibus otiosi negotium facessimus, otiosissimos reddam. Etenim illis honores, potestates, divitiae , ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari solent e vos, quorum gratia in suffragiis consistit, liber

fragiis vestris ab h)miuibus gratiam inire potestis. Suffragia sunt vocata a suffringea do r quod initio fractis testulis serebantur . Livius et Testulis das a populum Iun*

177쪽

a ORATIO II. DE LEGE AGRARIA. liberta; in legibus , honos in judiciis & aequitate magistratus,

δc res familiares in pace, omni ratione otium tenere debetis

Nam , si ii, qui propter desultam in otio vivunt, tamen in

sua turpi inertia capiunt voluptatem : sub ipso otio , quo vos fortunam regitis, si hunc statum , quem habetis , este meliorem non ignoratis, non ut quas tum, sed vita partum otium tenueritis . Qiiod ego & concordia , quam mihi conlii tui cum collega , invitissimis iis hominibus , quos in conlulatu inimicos esse U & animis & corporis at libus providi , omnibus prospexi sane , & revocavi. Idem tribunis plebis denun

tiavi, quid turbulenti, me contule , conflarent . Summum S

sirmillimum eis illud communibus fortunis pr.isidium , Quirites , ut, quales vos hodierno die maxima concione mihi pro salute vestra praebuistis , tales reliquis temporibus populo Romano praebeatis . Pro certo polliceor hoc vobis atque confr-

O , me esse perfecturum , ut jam tandem illi , qui honori

inviderunt meo , tamen vos universos in consule deligendo plurimum vidisse sateantur

in privabantur a Rullo , ut huiux oratio nis initio disputatum . Menν. sa Dr , sed patνummueritis I Hι;c quoque tam ma num vulnit est , ut illi mederi me inpenate satear non Potaisse. Sunt tamen qui ''artim ex in enio, Parrim auxilio veterino librorum pro , quaesit tim , lexant , ignavia q: Utum ,πιta partum. Alii illud retinentes, de hoc haesitantes corrigunt, Non ne quiasidim ,ses ut partum otium . Laure latiuv. in constiIatra inimicor esse I Hos ad senius explendi,s inulta dei deramur. Videtur autem commemorare , quae ipsu Pro restis compararit ἔ hoc modo : llato ne quid res p. detrimenti accipere posset, Ac animi S cor poris actib ix petividi. Omnibu prolaevi sa- , & veterem dctendendae rei p. rationem revocavi. Idem tribunis pl. denuntiavi , ne quid turbulenti, me consule , conflarent . Aut alia eiusmodi, quae sibi quisque si aere pote rit. Di sticile est autem in tantis tenebri lticem videre, Se in tam depravatis rebuς quid νε-rum sit co noscere, ubi veteres libri aut deis siciunt , aut scriptur. im parum probabilem

trabent. In quibusdam libris, quos mihi videre eoni xit , scriptum est, Pro diem sane, er

revocavi. Iu Fnmiaiano , sane ro avi. Ut coniecturae locus mihi non videatur, legerem tamen e Dentimiavi ne quid , particula ne

gandi, quI in omnibus libris impressis defecerat, addita; sc enim postulat sententia , ut dubitari nullo modo possit, quin delideretur . Dena. Vetus liber , quos ver in couis latu. T Nase, quos video in consulatu . Haec ostren a pars inquinata misere est in omnius libris. Tnruebras.

34 Et animis, er J Hoc referri debet non ad quor in considata ac Proinde vides, aut aliquid tale deiideto sed ad oe concordia ,

ss Comporis actibus J Illud acti tie valde

suspectum est εe adulterinum , neque in hocpeucre at Ium dicere Cicero solet. Nam quod afferunt ex lib. I. de Leg. Sed etiam in pravis altibus Ais ηnis est humani gener ιν tuti, irreptilium est Sc notum pro pravi ο-DFur. Ego hie legendum esse censeam, oeanimi er ωνν,is artihut , id est , omni ratione, omnibus modis . Sic Plautus dixit :Sι 6rstaut in te artes animi; Si Sallustius et Variar esse animi artes . Idem .

178쪽

LEGE AGRARIA

ARGUMENTUM.VIde Argumentum Orationi prima de lese agraria promUsum. De hae brevissima oratione Cicero ad Attis. lib. II. vis. I. OMMODIUS secissent tribuni plebis, Quirites,

si, quae apud vos de me deserunt, ea coram potius, me praesente , dixissent. Nam &quitatem vestrae disceptationis, 3c consuetudianem superiorum , 3c ius suae potestatis retinui Lsent . Sed quoniam adhuc praesens certamen contentionemque sugerunt, nunc , si videtur eis , in meam concionem prodeant, & , quo provocati a me venire nolue

runt, revocati saltem revertantur . ι

Video quosdam , Quirites , strepitu fgnificare nescio quid ,& non eosdem vultus , quos proxima mea concione praebuerunt, in hanc concionem mihi retulisse . Quare a vobis, qui nihil de me credidistis ' , ut eam voluntatem , quam semper habuistis erga me , retineatis, peto : a vobis autem , quos leviter immutatos esse sentio , parvam exigui temporis usuram

bonae de me opinionis postilio , ut eam , si quae dixero , vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque abiectam relinquatis. Completi sunt animi, auresque vestrae, Qui ites, me grati

179쪽

1 6 ORATIO III.

ficantem sq,tem tyrannis ', caeterisque Syllanarum assignationum possessoribus, Agrariae legi & commodis vestris obsistere. Haec si qui crediderunt , illud prius crediderint necesse est , hac lege Agraria, quae promulgata sit, adimi Syllanos agros, vobisque dividi , aut denique minui privatorum possessiones, ut in eas vos deducamini. Si ostendo , non modo non adimi cuiquam glebam de Syllanis agris, sed etiam genus id agrorum , certo capite legis impudentissime confirmari atque sanciri: si doceo , agris his, qui a Sylla sunt dati , sic diligenter Rullum sua lege consulere, ut facile appareat, eam legem , non a Vestrorum commodorum patrono , sed a Valgii genero esse conscriptam : num quid est causae , Quirites , quin illa criminatione , qua in me absentem usus est , non ibium meam , sed etiam vestram diligentiam , prudentiamque despexerit λ II. Caput est legis XL, de quo ego consulto , Quirites, neque aeud vos ante seci mentionem , ne aut refricare obdu- . Aam 1am reipublicae cicatricem viderer, aut aliquid alienissi

mo tempore novae dissensionis commovere. Neque vero nunc

ideo disputabo , quod hunc statum reipublicae non magnopere defendendum putem : praesertim qui otii & concordiae patronum me in hunc annum reipublicae professus sim : sed ut d ceam Rullum posthac in his saltem tacere rebus, in quibus, de se & de suis factis taceri velit . Omnium legum iniquissimam , dissimillimamque legis , esse arbitror eam , quam L. Flaccus ' , interrex, de Sylla tulit, ut omnia , quaecunque ille ferisset, essent rata . Nam cum caeteris in civitatibus , tyrannis institutis, leges omnes extinguantur atque tollantur, hic reipublicae tyrannum lege constituit . Est

a Septem ιν πιε is J Indieat septem homi- seripsisse. Nem. nes maxime locuplete. ex possessionibus Si D 4 L. Maeess J Fuit interrex L. Flaeeus , ranae assignationis, quos tyrannos cum consules Q Marius Q Marii VII. eo vocat . , Gnarianes autem hoc loco agri a sulis F. Praeneste per Q. Lucretium, Cn. Pa- Sylla assignati dicuntur, iis , qui ipsum se- pirius, Cn. F. Carbo III. per Cn. Pompe- emi contra Marium arma tulerant . Laure- tum syllanos duces oceis essent , ae resp. dari. sine consulibus esset, & placuisset senatui in-3 A Valati xenero J Id est, Rullum ; non terremm prodi, qui comitia subrogandisco quatenus tribunux pl. est , sed quatenus pe- sulib. ha et . Mem. nee Valgii, hane legem excogitasse, & con.

180쪽

DE LEGE AGRARIAE. I

ἰnVidiosa lex , sicut dixi : veruntamen habet excusationem Non enim videtur hominis lex esse, sed temporis. Quid , si est haec multo impudentior Z Nam Valeria lege , Corneliisque legibus eripitur , cum datur .' coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria: sed tamen habet in illiglegibus spem nonnullam ille , cui ademptus est: aliquem scrupulum γ, cui datus est . Rulli cautio est haec , post C. Marium , Cn. Papirium , consules . Quam procul a sulpicione fugit , quod eos consules , qui adversarii Syllae maxime fuerunt , potissimum nominavit 8 Si enim Syllam dictatorem no minasset: perspicuum lare , & invidiosum , arbitratus est . Sed quem vestrum tam tardo ingenio fore putavit, cui post eox consules, Syllam dictatorem ' fuisse , in mentem venire non

posset

uid ergo ait Marianus tribunus plebis, qui nos Syllanos in invidiam rapit pose Marium ρο Carbonem consules aiagri 7 , aedificia , lacus , stagna , loca , possessones , caelum & mare praetermisit , caetera complexus est . Publice data , assignata, mendira, concessa sunt. A quo, Rulle Post Marium & Carbonem consules , quis assignavit Z quis dedit 8 quis concessit, praeter Syllam 8 Ea omnia eo jure sint. Quo iure 8 labefactati

videlicet nescio quid : nimium acer, nimium vehemens tribuisnus plebis Syllana rescindit . in quae optimo jure privata snt. Etiamne meliore, quam paterna & avita 8 meliore. At hoc Valeria lex non dicit: Corneliae leges non sanciunt et

Sylla ipse non postulat. Si isti agri partem aliquam iuris, liquam similitudinem propriae possessionis , aliquam spem δuturnitatis attingunt : nemo est tam imprudens istorum , quin

agi secum praeclare arbitretur . Tu vero , Rulle , quid quaeris l uod habent, ut habeant Τ quis vetat Ut privatum P at ita latum est , ut melior tui soceri fundus Irpinus ' sit , sive ager m. V. Z Irpis iniquam freupulum J Nam cui ame da- in I vetus liber , υνι , multo meatis est , ne rescindantur a Syllae metuit liore scriptura. Agros enim legi non potest, qui amisit, id sperat laturum. Tuνna,. cum sint verba legis Serviliae , ut mirer ac S/llam Dictaιorem J Ita Syllanos agrox quibusdam hoe animadverti non potuisse. Ddi assignationes confirmabat . cum post eos dem. Recepit ari Graevius .eonsules Sylla dictator fuerit. Idem . a Fundas Ivim a Id est , suadus, quena

valis

SEARCH

MENU NAVIGATION