M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

α18 O R 'P I D P . vestrarum, ac liberorum anima, de sortunis omni um , de seri,dibiis, de socis vestris, hodierno die vobis judicandum est . Habetis ducem , memorem vestri , oblitum sui : quae non

semper facultas daturd habetis omnes ordines, omnes homines universum populum . Romanum , id quod in civili causa ho. dierno die primum videmus , unum atque idem sentientem. Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium , quanta virtute stabilitam libertatem , quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque sortunas una nox pene delerit. Id ne unquam posthac non modo confici, sed ne cogitari quidem possit a civibus, hodierno die providendum est. Atque haeci non ut vos, qui mihi studio pene praecurritis, excitarem, locutus sum: sed ut mea vox , quae debet esse in republica princeps , officio suncta consulari videretur. X. Nunc ante quam ad sententiam redeo , de me pauca ducam . Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis es.se permagnam , tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video : seὸ eam esse iudico turpem , & infirmam , & comtemptam , & abjectam . Quod si aliquando alicujus furore &scelere concitata manus ista plus valuerit, quam vestra , ac reipublicae dignitas; me tamen meorum fallorum atque consiliorum nunquam , Patres conscripti, poenitebit. Etenim mors, quam illi mihi sortasse minitantur, omnibus est parata e vitae tantam laudem , quanta vos me vestris decretis honestastis , nemo est assecutus. Caeteris enim semper bene gestae , mihi uni conservatae reipublicae gratulationem decrevistis.

Sit Scipio clarus, ille, cujus consilio atque virtute Anni bal in Africam redire , atque ex Italia decedere coactus est: ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Carthaginem , Numantiamque delevit: h, beatur vir egregius, L. Paulus, ille, cujus currum rex Polemtissimus quondam Sc nobilissimus, Perses honestavit: sit in aeterna floria Marius, qui bis Italiam obsidione & metu servitutis liberavit: anteponatur omnibus Pompeius, cujus res ge-- stae, atque virtutes, iisdem , quibus solis cursus, regionibus ac terminis continentur . Erit profecto inter horum laudes ali-

262쪽

I N L. CATILINAM. 23' quid loci nostrae gloriae : nisi sorte majus est patefacere nobis

provincias, quo exire possimus, quam curare , ut etiam illi, qui absunt, habeant, quo victores revertantur . Qitanquam est uno loco conditio melior externae victoriae , quam domesticae r quod hostes alienigenae aut oppressi, serviunt, aut recepti, beneficio se obligatos putant: qui autem ex numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos, cum a pernicie reipublicae repuleris, nec vi coercere , nec beneficio placare possis. Quare mihi cum perditis civibus aeternum bestiam susceptum esse video: quod

ego vestro, bonorumque omnium auxilio, memoriaque tant

rum periculorum, quae non modo in hoc populo , qui servatus eii , sed etiam in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me, atque meis facile propulsari posse confido . Neque ulla profecto tanta vis reperietur, quae comjunctionem vestram , equitumque Romanorum , & tantam comspirationem bonorum omnium aierfringere & labefactare possit.

XI. Quae cum ita sint, Patres conscripti, pro imperio, pro exercitu , pro provincia , quam neglexi', pro triumpho , caeterisque laudis insignibus, quae sunt a me , propter urbis vestraeque salutis custodiam , repudiata , ero clientelis, hospitiisque provincialibus , quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor, quam comparo : pro his igitur omnibus rebus, & pro meis in vos singularibus studiis , prooue hac, quam conspicitis, ad conservandam rempublicam diligentia , nihil aliud a vobis, nisi hujus temporis , totiusque mei comsulatus memoriam postulo : quae dum erit vestris mentibus inis fixa , firmissimo me muro septum esse arbitrabor . Quod si meam spem vis improborum sesellerit , atque superaverit; commendo vobis parvum meum filium: cui profecto satis erit praesidii , non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem,

12 aeratia. I Provinetam Galliam , vineia, triumphum spectare poetassee. Idem . adeoque imperium , & exercitum deposuerae a 3 Urbanis opibus J Eloquentia, & auct in concione r quam deinde sortitus est ritate, tum in iudiciis, tuin tu senatu, elietv in ellua Celer l-tor. Misari telas provincialium sibi comparabat, ac tue

263쪽

26o ORATIO IV IN L. CATILINAM.s ejus, qui haec omnia suo solus periculo conservaverit , illum esse filium memineritis . Quapropter de summa salute vestra , populique Romani , Patres conscripti , de vestris conjugibus ac liberis, de aris ac focis, de sanis ac templis, de totius urbis tectis ac sedibus , de imperio , de libertate , de salute Italiae , deque universa republica decernite diligenter , ut instituistis, ac sortiter . Ηabetis enim consulem , qui & parere vestris decretis non dubitet ; & ea , quae statueritis, quoad vivet, defendere , & per se ipsum praenare possit.

264쪽

L. Μ URENA

ORATIO XXIII.

ARGUMENTUM.

Comitiis eonfuturibus, quae eo ut Cicero habuit , D. Iunias Silanus , o L. Licinius Mureng eonsules defignati sunt. Post comitia Murenam de ambitu competitor eius accusavit clari nominis iurisconsultus Ser. Sulpicius cum tribus subscriptoribus , M. Catone , probitate sensuque erga rempublicam insigni viro, Cn. Posumio , Ser. Sulpitio adoleycente. Defendit eum Cicero , defensum iam a Q Hortensio , o M. Crasso . Iuranda in priamis oratio es . Nam ct iurisconsulii propter Sulpicium exagitan-xur , ct Stoica disciplina , cui deditus eras Cato , facere lepideque deluditur : adeo ut Cato , disnam eonsule gravitatem ei detrabens, dixerit id, quod in Plutarebo legimus e Dii boni t quam fidiculum consulem habemus i MANU TIUs . UAE deprecatus sum a diis immortalibus, Judices, more , institutoque maiorum, illo die, quo auspicato , comitiis centuriatis , L. Murenam consulem renuntiavi ; ut ea res mihi, magistratuique meo, populo, plebique Roma nae , bene ac feliciter eveniret: eadem precor ab iisdem diis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum , & ut vestrae mentes, atque semientiae cum populi Romani voluntatibus, suffragiisque conse tiant, eaque res vobis, populoque Romano pacem, tranquiu

1 Renuistiaυι J Cur non eius eollega ter se comparare consules, aut terte sortiri, ouiu uia e lal priore loea creatus, in uter habiturus e ct comitia ; non semper ii initia habebae eonsularia . mmιt. Ostendit lud negotium datum et , qui prior renunti Getachius, ι.ε. x. comitias, consuevisse i tus eget. Fm Din.

265쪽

26a ORATIO

litatem , otium, concordiamque afferat . Quod si illa solemni comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata , tantam habet in se vim & religionem , quantam reipublicae dipnitas postulat: idem ego sum precatus, ut eis quocue hominibus, quibus hic consulatus, me rogante ', datus esset, ea res fau- se , feliciter , prospereque eVeniret. Quae cum ita sint, Iudices, & cum omnis deorum immo talium potestas, aut translata sit ad vos, aut certe communiis cata vobiscum : idem consul eum vestrae fidei commendat, qui antea diis immortalibus commendavit ; ut ejusdem hominis voce & declaratus consul, & defensus , beneficium populi Romani cum vestra , atque omnium civium salute tueatur. Et , quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus , atque etiam ipsa susceptio causae reprehensa est ; antequam pro L. Murena dicere instituo , pro me ipso pauca dicam : non quo mihi potior , hoc quidem in tempore, sit onscii mei, quam hujusce salutis defensio : sed ut, meo iacto vobis probato, maiore auctoritate ab hujus honore , sama , fortunisque omnibus, inimicorum impetus propulsare possim . II. Et primum M. Catoni , vitam ad certam rationis nommam dirigenti ', & diligentissime perpendenti momenta ossiciorum omnium , de ossicio meo respondebo . Negat suisse rectum Cato , me & consulem , & legis ambitus latorem , &tam severe gesto consulatu , causam L. Murenae attingere . C ius reprehensio me vehementer movet , non solum ut vobis,

Iudices, quibus maxime debeo , verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro , rationem facti mei probem . A quo tandem , M. Cato, est aequius consulem desendi , quam a consule λ Quis mihi in republica potest, aut debet esse conjunctior, quam is, cui respublica a me uno ' traditur sustinenda , magnis meis laboribus & periculis sustentata λQuod si in iis rebus repetendis, quae mancipi sunt, is perici luma in rotrante I Non , precante , sed in- i terram rati is n-mam dirigenti I Eterroganter ut cum diceret: Roeο υοι, stulis stoica disciplina. Idem. δευὴ viaisone L. Minitim Murenam eo .. 4 A me Maeo I A se uno tradebatur Mure. Dm , ri . Quod si populus probabat, suffra- aue respublica , non ah Antonio Cicerotria torum tabellas serebat ita ivseriptas, U. R. collega. Gne id est, Uti rogas. Manuti

266쪽

PRO L. MURENA . Ium iudicii praestare debet Τ, qui se nexu obligavit ε; profecto etiam rectius in iudicio consulis designati, is potissimum consul, qui consulem declaravit , auctor beneficii populi Romani , defensorque periculi esse debebit. Ac si , ut nonnullis

in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publicae constitueret tir, is potissime honore assecto defensor daretur, qui e dem honore praeditus non minus afferret ad dicendum auctoriatatis, quam facultaris. Quod si e portu solventibus, ii, qui iam in portum ex alto invehuntur, priecipere summo studio solent & tempestatum rationem , & praedonum , & locorum e quod natura affert Z , ut eis faveamus, qui eadem p ricula , quibus nos periuncti sumus, ingrediantur: quo tandem me animo esse oportet, prope iam ex magna iactati ne terram videntem , in hunc , cui video maximas reipublicae tempestates esse subeundas Quare, si est boni cons lis , non solum videre, quid agatur, verum etiam providere, quid futurum sit; ostendam alio loco , quantum salutis communis intersit , duos consules ' in republica Kalendis Ianuarii esse . Quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas , quam respublica consulem ad communem salutem defendendam vocare .

III. Nam quod legem de ambitu ' tuli, certe ita tuli, ut eam , quam mihimet ipsi iam pridem tulerim de civium periculis defendendis , non abrogarem . Etenim si largitionem factam esse confiterer , idque recte factum esse defenderem , facerem improbe, etiam si alius legem tulisset . Cum vero nihil

comiss Peristitum isaicia maestare Abee J Essee. re, in alienatio illa , & venditio rata sit ine quid is, qui emit, damni patiatur. M o abi s. Μινα-J M, qui se suaque bona nexa & obligata seeit ad evicti

nem praestandam . Hate dicebatur traditio ne xu. Vide Fabri seruestria lI. 3.& Salmas. de modo usurae. cap. 18. auod nataera asis J Num se Latini 1 quuntur Recte Lambinus in margine , tiMutetis in manu exaratia notis observarunt legendum esse, aisa --a fert. Sed sic quo. que Quintilianum legis. v. Instituti dudum Syruius notavit. Idem .s suus I silanum & Murenam . Unus enim esset , Murena condemnato . De eembri mense, de post Nonas habita videtueoratio, e iuratis intersectis r eum dixerit supra, qui eadem pericula, quibus nos per functi sumus, ingrediantur. -- . vide inamen victorii var. Lect. UL a 3. ubi probat hi tam esse ante Non. Decemb. nondum sumpto de Lentulo aliisque coniuratis supplicio. o Daem δε am,ies a Legem tulerat , ut damnati fimbitus decem annorum exilio p-nirentur i Calpurnia enim honorium tantum petitione, & Senatu privabat. Ferratia .

267쪽

eommissum contra legem esse defendam , quid est , quod meam defensionem latio legis impediat Negat esse ejusdem severitatis, Catilinam , exitium reipublicae intra moenia molientem, verbis, & pene imperio , urbe expuli sse : & nunc pro L. Murena dicere. Ego autem has partes lenitatis & misericordiae, quas me natura ipsa docuit, semper egi libenter: illam vero gravitatis, severitatisque perissonam non appetivi ; sed ab republica mihi impositam sustinui , sicut huius imperii dignitas in summo periculo civium postulabat. Quod si tum , cum respublica vim & severitatem

desiderabat, vici naturam , & tam vehemens sui , quam coingebar, non quam volebam nunc, cum omnes me causae admisericordiam atque ad humanitatem vocent , quanto tandem

studio debeo naturae meae , consuetudinique servire 8 Ac de officio defensionis meae , & de ratione accusationis tuae, fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit. Sed me , Iudices, non minus hominis sapientissimi atque omatissimi, Ser. Sulpicii, conquestio , quam Catonis accusatio commovebat, qui gravissime & acerbissime serre dixit, me s miliaritatis , necessitudinisque oblitum , causam L. Murenae contra se defendere. Huic ego, Iudices , satisfacere cupio, vosque adhibere arbitros. Nam cum grave est vere accusari in amicitia , tum etiam si salso accuseris, non est neglisendum . Ego, Ser. Sulpici , me in petitione tua tibi omnia studia atoque ossicia pro nostra necessitudine & debuisse confiteor, &praestitisse arbitror. Nihil tibi , consulatum petenti, a me defuit , quod esset aut ab amico, aut a gratioso, aut a cons te postulandum . Abiit illud tempus: mutata ratio est : sic existimo, sic mihi persuadeo , me tibi contra honorem L. Murenae , quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse econtra salutem , nihil debere . Neque enim si tibi tum, cum peteres consulatum , assui , idcirco nunc , cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo . Atque hoc non modo non laudari, sed ne concedi quidem potest, ut amicis nostris accusantibus, non etiam alienissimos defendamus. IV. Mihi autem cum Murena, judices, & vetus & magna

268쪽

amicitia , quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur, quod a, eodem in honoris contentione superata est . Quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis , vel honoris eius , quem adeptus est , amplitudo , summam

mihi superbiae crudelitatisque famam inussisset, si hominis, Sciuis & populi Romani ornamentis amplissimi , caulam tanti periculi repudiassem . Neque enim jam mihi licet , neque est

integrum, ut meum laborem hominum periculis sublevandix non impertiam . Nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data , quanta antea nemini, labores, per quos ea ce

peris , cum adeptus sis, deponere , esset hominis & astuti , Scingrati . Quod si licet desinere, si te auctore possiim , si nulla ine tiae , nulla superbiae turpitudo , nulla inhumanitatis culpa sulcipitur : ego vero libenter desino . Sin autem , fuga laboris desidiam , repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit: nimirum haec causa est eiul modi, quam nec industrius , nec misericors, nec officiosus deserere possit . Atque hujusce rei coniecturam de tuo ipsius studio , Servi , facillime ceperis . Nam si tibi necesse putas etiam adversariis

amicorum tuorum de jure consilientibus respondere : & , si tumpe existimas , te advocato illum ipsum, quem contra veneris U , causa cadere : noli tam esse injustus, ut, cum tui sontes vel inimicis tuis pateant, nostros rivulos etiam amicis

putes clausos esse oportere .

Etenim , si me tua familiaritas ab hac causa removisset,& , si hoc idem Q. Hortensio , M. Crata , clarissimis viris, si item caeteris, a quibus intelligo tuam gratiam magni aestimari , accidisset ; in ea civitate consul designatus defensorem non haberet , in qua nemini unquam infimo majores nostri patronum deesse voluerunt. Ego vero, Iudices, ipse me existimarem nefarium , si amico : crudelem , si misero e superbum , si consuli defuissem . Quare quod dandum est amicitiae , large Tom. V. L l dabito G adυοωo J Te consulto , ti cui tu oonderet , in causa tamen suam amico prae de iure consultus responsum dederis . Idem . semiam commodaret; ac ne tunc quidem D t assem conos v -ie J Saepe enim ex ne molestia serebat , amici adversarium linniebat , ut amiel adversario consultus res- tem perdere. Idem.

269쪽

dabitur a me, ut tecum agam , Servi , non secus, ac si meus

esset frater, qui mihi est carissimus, isto in loco . Qtiod tribuendum est ossicio , fidei, religioni, id ita moderabor, ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo di

cere.

V. Intelligo, Judices , tres totius accusationis partes sitisse ,

R earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam . At

que harum trium partium prima illa , suae gravissima esse debebat , ira fuit infirma & levis , ut illos lex magis quaedam

accusatoria , quam Vera maledicendi facultas, de vita L. Murenae dicere aliquid coegerit . Objecta est enim Asia , quae ab hoc non ad voluptatem Sc luxuriam expetita est , sed in militari labore peragrata . Qui si adolescens patre suo imperatore non meruisset, aut hostem , aut patris imperium timui Lse , aut a parente repudiatus videretur . An , cum sedere in equis triumphantium praetextati '' potissimum filii soleant , huic donis militaribuς patris triumphum decorare fugiendum suit, ut rebus communiter gestis pene simul cum patre trium

pharet 8 Hic vero , Iudices, & suit in Asa , & viro sortissimo , pa

renti suo , magno adjumento in periculis, solatio in laboribus , gratulationi in victoria fuit . Et , si habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam nunquam vidisse, sed in Asia continenter vixisse, laudandum est . Quamobrem non Asiae nomen objiciendum Murenae fuit , ex qua laus familiae , memoria generi , honos & gloria nomini constituta est : sed aliquod aut in Asia susceptum , aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. Meruisse vero stipendia in eo bello , quod tum populus Romanus non modo maximum , sed etiam solum gerebat, virtutis: patre imperatore libentissime meruisse, pietatis : finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum sui D

I 2 sedere in eqriis tνium'hanriuni plurex essent, equis sn laribus veni eurrum i J Moris erat , ut qui triumphati in uris persequebantur , ut scribit Zonaras tom. II. bem introibat, libero, ae eost nilox utriusque Amialium ex Dione . Vide quae notavimus sexu , si quidem praetextati essent . in curru ad Sueton. Tiberi c. 6. Graevis . iuxta se haberet ;sn grandiores essent, equis I 3 Doriis milit-iώων J ob virtutem a pa- iugalibus sui ratibusque imponeret . Quoia si O acceptis. Manutiων.

270쪽

P R O L. MU R E N A. 267 se , felicitatis fuit . Maledicto quidem idcirco nihil in hisce

rebus loci est, quod omnia lauς occupavit. VI. Saltatorem appellat L. Murenam Cato . Maledictum est , si vere obiicitur, vehementis accusatoris: sn fallo , maledici conviciatoris . Quare cum illa sis auctoritate, non debes , M. Cato , arripere maledictum ex trivio, aut ex scurrarum aliquo convicio; neque temere contulem populi Romani saltatorem vocare : sed conspicere , quibus praeterea vitiis assectum esse necesse sit eum , cui vere istud objici possit. Nemo enim sere saltat sobrius, nisi sorte insanit : neque in solitudiane, neque in convivio moderato atque honesto. Tempestivi convivii , amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi arripis id , quod necesse est omnium vitiorum esse postremum : relinquis illa , quibus remotis , hoc vitium omnino esse non potest . Nullum turpe convivium , non amor, non comissatio , non libido , non sumptus ostenditur.

Et, cum ea non reperiantur , quae voluptatis nomen habent, quaeque vitiosa sunt e in quo iplam luxuriam reperire non potes , in eo te umbram luxuriae reperturum putas Τ

Nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest Τ Nihil, in

quam , omnino , Iudices. Sic a me consul des gnatus defienditur , ut ejus nulla sinus , nulla avaritia , nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita proferatur . Bene habet: ja a sunt fundamenta defensionis. Nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum comsessione , virum bonum, atque integrum hominem defendimus. VII. Quo constituto , facilior est mihi adituς ad contentionem dignitatis : quae pars altera fuit accusationis . Summam video esse in te , Servi Sulpici , dignitatem generis, integrit iis , industriae, caeterorumque ornamentorum Omnium , quibus L I et fre-

Saharoνe- as peliat J An erum saltare in vitio erat ' Non inaei 'Liam aeditae are , loqui. vituperuloneni nil illis ninus contine iit, Iacatare quoniam in liis alnieius peneri nominibus aliis linplicata est notio immoderationis , qvie vitio nunquam C

erenae horam, quae erat nona, inibantur, ut illici Marii. de quo Iuvenalis ExωI a, seisυ a Marares &e. Haec vero temtri stiva convivia erant probro. sa . Nidia Romauis nota eo- υἰa pluribus d M:vit salinati ad Flavii vopi et Florianum . Grainus. Vide de Senoctute cap.

SEARCH

MENU NAVIGATION