M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

: 18 ο R A T I O ILHi pueri tam lepidi ac delicati, non solutar amare, & amari ,

neque cantare , & ' saltare , sed etiam sicas vibrare, δc spargere venena didicerunt: qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiamsi Catilina perierit, scitote hoc in republica seminarium Catili narium futurum . Veruntamen quid sibi isti miseri volunt ρnum suas secum mulierculas sunt in castra ducturi ρ quemadmodum autem illis carere poterunt, his praesertim jam noctibus Θ quo autem pacto illi Apenninum , atque illas pruinas ac nives perserent ρ nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant , quod nudi in conviviis saltare didicerunt . O bellum magnopcre pertimescenduin , cum hanc sit habiturus Catilina ,

scortorum cohortem praetoriam

XI. Instruite nunc , Qtiirites , contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia , vestrosque exercitus: & primum gladiatori illi consedio & saucio , consules, imperatoresque Ve- 1 ros opponite: deinde contra illam naufragorum ejectam ac

debilitatam manum , florem totius Itali e ac robur educite . Jam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. Neque vero caeteras copias, Or-Namenta , praesidia vestra , cum illius latronis inopia atque e gestate conserre debeo. Sed, si , omissis his rebus, omnibus, quibus nos suppeditamus, eget ille, senatu , equitibus Romanis , populo, urbe , aerario , vectigalibus, cuncta Italia , provinciis omnibus, exteris nationibus: si , inquam , his rebus omissis, ipsas causas, quae inter se confligunt, contendere Velimus; ex eo ipso , quam valde illi iaceant, intelligere possumus. Ex hac enim parte pudor pugnat , illinc petulantia :hinc pudicitia, illinc stii prum : hinc fides , illinc fraudatio :hinc pietas, illinc scelus: hinc constantia , illinc furor : hinc honestas, illinc turpitudo: lii ne continentia , illinc libido: denique aequitas, temperantia , sortitudo , prudentia , Virtutes inmnes, certant cum iniquitate, cum luxuria , cum ignavia ,

R Man. psallere Ubi enim tumet terra , ibi tumulus dicitur. b Man. Laisb. Sed in quibus da in veteribus libri hoc lin. 33 Cobortem I Quam ipse prae- lenitur , eum uIis: quod fortasse vertas sit; ut Or, id est, imperator, perpetuo circa se ha. cumulo sit estres vocet illam rustieortin ii

M. t. Mure . milium temere coacergatam , atque ac Παν36 Tumulis a Tumulus a tumendo est . iarum manam.

232쪽

I N L. CATILINAM. 229

cum temeritate , cum vitiis omnibus e postremo copiae cum egestate , bona ratio cum perdita , mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit.

In huj ii modi certamine ac praelio, nonne , etiam si hominum studia deficiant , dii ipsi immortales cogent ab his praeclarissimis virtutibus, tot δc tanta vitia superari ΤXII. Qitae cum ita sint, Quirites, vos , quemadmodum iam antea dixi , vestra tecta custodiis vigiliisque defendite : mihi,

ut urbi sine vestro motu, ac sine ullo tumultu, satis esset praes dii, consultum ac provisum est . Coloni omnes, municiis pesque vestri , certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae , facile urbes suas, finesque defendent : gladiatores , quam sibi ille maximam manum , & certissimam sere putavit, quanquam meliore animo sunt, quam pars patriciorum, poteitate tamen noltra continebuntur . Q. Metellus, quem ego prospiciens hoc , in agrum G. allicanum Picenumque praemisi , aut opprimet hominem , aut omnes ejus motus conatusque prohibebit . Reliquis autem de rebus constituendis , maturandis , agendis, iam ad senatum reseremus, quem vocari videtis. Nunc illos, qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis salutem , omniumque vestrum , in urbe a Catilina relicti sunt, quanquam sunt hostes, tamen quia nati sunt cives , monitos etiam atque etiam volo . Mea lenitas adhuc sicut solutior visa est , hoc expectavit, ut id , quod latebat , erumperet . Quod reliquum est, jam non possum oblivisci,

meam hanc est e patriam , me horum esse consulem: mihi aut cum his vivendum , aut pro his esse moriendum . Nullus est portae custos: nullus insidiator viae: si qui exire volunt, consulere sibi possunt. ui vero in urbe se commoverit, cujus ego non modo factum , sed inceptum ullum conatumve contras atriam deprehendero : sentiet in hac urbe esse consules vigiantes, esse egregios magistratus, esse sortem senatum , esse amma , esse carcerem , quem vindicem nefariorum ac mani sest rum scelerum majores nostri esse voluerunt. XIII. Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut res maximae minimo motu , pericula summa nullo tumultu, bellum

233쪽

diaci ORAETIO II. IN L. CATILINAM.

intestinum ac domesticum , post hominum memoriam crudelissimum ac maximum , me uno togato duce & imperatore ,

sedetur . Quod ego sic administrabo, Quirites , ut, si ullo lmodo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat . Sed si vis manifestae audaciae , si impendens patriae periculum me necessario de hac animi l nitate deduxerint; illud prosecto perficiam , quod in tanto ,

& tam insidioso bello vix optandum videtur , ut ne quis bonus intereat , paucorumque poena vos iam omnes salvi esse possitis . Quae quidem ego neque mea prudentia , neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites : sea multis , & non dubiis deorum immortalium significationiblis: quibuς ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressius e qui jam non procul , ut quondam solebant, ab extero hoste , atque longinquo , sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa , atque urbis tecta defendunt 2 quos vos, Quirites , precari , venerari , atque implorare debetis , ut, quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis, terra marique superatis, a perditissimorum civium nefario scelere defendant.

234쪽

L. CATILINAM

ORATIO XXI.

EMPUBLICAM, Quirites vitamque o mnium vestrum , bona , sortunas , conjuges, ibberosque velims, atque hoc domicilium clari L simi imperii , fortunatissimam pulcherrimam que urbem , hodierno die , deorum immort lium summo erga vos amore , laboribus, comsiliis, periculisque meis, ex flamma atque ferro , ac pene ex faucibus fati ereptam , & vobis conservatam ac restitutam viis detis. Et , si non minus nobis iucundi atque illustres sunt ii dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur: quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta conditio : & quod sune sensu nascimur, cum voluptate conservamur: prosecto , quo niam illum , qui hanc urbem condidit , Romulum , ad deos immortales benevolentia , famaque sustulimus : esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is ', qui eandem hane

urbem

x Rempnιιι eam , Puirites J Hane orati nem alii scripserunt tablaam esse Non. miseemh. ipsis: qua in re, non magno nenotio, manifesti erroris convinci queunt. Etenim ea, qua proxinis hanc sequitur, habita est iu senatu Noliis Decemia quod epistola prima li- hei seeundi ad Atticum Cicero ipse testatur. autem biduo ante habita suerat, ut indieant verba illa e sequenti r Is re nudius --ωκe Rom. dedit μν-νIies ouem mihi dere se ἰ re let emodis masti,nis praemiis oseis . constat istitur hanc habitam esse Irr. non. Decemb. Conistinetur autem quatuor praecipuis partibus . Priinum enim brevi exordio populum , &sibi conciliat , & attentum ac docilem res dit . Deinde narrat , quem ἰn modum a se patefacta atque oppressa coniuratio fuerit tquidque super ea re decretum a senatu. Hanc narrationem sequitur amplificatio, quae constat commemoratione prodigiorum , quibus liaec coniuratio praesignincata suerat :& cominaratiotis illius eum caeteris civili ι , tot in isque bellis . Postremo breui peroratione eommendat se liberosque suos populo Romano, & se in suscepta defensione reip. et iam deposito magistratu , constantissimum s re pollicetur. Muretur. εa Derit dis, is I Lege , ut est in veteri. hus libri dει. t is . Non enim de die loquitur , sed de seipso r ac seipsum cum Ra. mulo tacite conseri . Hem.

235쪽

urbem conditam amplificatamque servavit . Nam totius urbis templis, delubris, tectis, ac moenibus subjectos prope iam ignes, circumdatosque restinximus: iidemque gladios in rempublicam destrictos retudimus , mucronesque eorum a jugulis vestris rejecimus. Quae quoniam in senatu illustrata , patefacta , compertaque sunt per me , vobis iam exponam breviter, Quirites , ut 3c quanta , & quam manifesta, δc qua ratione investigata , & comprehensa sint, vos, qui & ignoratis, & cxpectatis , scire posutis. Principio, ut Catilina paucis ante diebus ' erupit ex urbe, cum sceleris sui socios , hujusce nefarii belli acerrimos duces , Romae reliquisset : semper vigilavi, & providi, Quirites, quemadmodum in tantis , & tam absconditis insidiis salvi esse pos-

1emus.

II. Nam tum , cum ex urbe Catilinam ejiciebam non enim jam vereor hujus verbi invidiam , cum illa magis sit timenda , quod vivus exierit ) sed tum, cum illum exterminari volebam ; aut reliquam coniuratorum manum simul exit, ram , aut eos, qui restitissent , infirmos sine illo ae debiles

fore putabam . Atque ego , ut vidi, quos maximo furore &scelere esse inflammatos sciebam , eos nobiscum esse , & Ro- lmae remansisse : in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur , senti rem ac viderem : ut, quoniam auribus vestris , propter incredibilem magnitudinem sceleris, minorem fidem faceret oratio mea, rem ita compre- henderem , ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque ut comperi, i

gatos Allobrogum , belli Transalpini ', & tumultus Gallici

excitandi causa , a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos cives, eodem itinere , cum literis mandatisque , ad Catilinam esse missos, comitemque iis adjunctum Vulturcium , atque huic datas esse ad Catilinam literas : facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum , quodque ego semper optabam a diis immortalibus, tota res non solum

a me

3 Par eis ante diebus I Hic vicesimis quar. tumultum in citeriore Gallia dicit . Intertus a Catilinae prosectione erat dies . Idem . liae autem vocabula quid intersit , disces e 4 Betii Tνε ala I Bellum in ulteriore, Cicerone vIII. Philipp. Idem.

236쪽

IN L. CATILINAM.

a me , sed etiam a senatu, & a vobis manifesto

deprehende

retur .

Itaque hesterno die L. Flaccum , & C. Pontinum praetores sortissimos, atque amantissimos reipublicae Viros , ad me voc vi : rem omnem exposui : quid fieri placeret, ostendi . Illi autem , qui omnia de republica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione, ac sine ulla mora negotium susceperunt, Sc, cum advesperasceret, occulte ad pontem Milvium pervenerunt . atque ibi in proximis villis ita bipartiti fuerunt , ut Tiberis inter eos, & pons interesset. Eodem autem & ipsi sine cujusquam suspicione , multos sortes viros eduxerunt, & Ggo ex praefectura Reatina complures delectos adolescentes, quorum opera Τ utor assidue in reipublicae praesidio , cum gladiis miseram . Interim tertia sere vigilia exacta ' , cum jam pontem Milvium magno comitatu losati Allobrogum ingredi inciperent , unaque Vulturcius, fit in eos impetus: educuntur &ab illis gladii , & a nostris . Res erat praetoribus nota solis:

ignorabatur a caeteris.

III. Tum interventu Pontini atque Flacci, pugna , quae erat commissa , sedatur . Literae , quaecunque erant in eo comitatu , integris signis, praetoribus traduntur: ipsi comprehensi , ad me, cum iam dilucesceret , deducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem Cimbrum Gabinium , statim ad me, nihildum suspicantem, vocavi : Deinde item arcessitur L. Statilius, & post eum Celsegus. Tardissime autem Lentulus venit, credo quod literis dandis, praeter consuetudinem , proxima nocte vigilarat . Cum vero summis ac clarissimis hujus civitatis viris , qui, Tom. V. G g audis stureum vera I Emenda e veteribus li- bebat sane ad eonsultandum Cicero. Eorumhris: quo um opera utor assi Iue in rep. y-- imitur opera non ut ehatur iis reptistiea , sed dia etim alariis miseram . Ut sit , miseram iis νυ sis reipauisa. Olivetu . praesidior non autem, in prassio re . Idem . o Tertia fere vianis exacta I Vigiliarum . Unus e principum quatuor editionum cura- in quas nox a veteribus distri ueretur , me toritas, Mureti emendationem Lambinus ap- minit & Iulius Pollux libro primo: sed -- probavit . Graevius admisit in contextum . rum ratio planius explieatur a Suida , qui nolui . Ut enim scite animadvertit Bu- ait, vigiliam , id est , , esse quar herius, eorum opera uteris in , quos tam partem notas. Tertia igitur vigilia feruin consilium advocas: opera in Nip. prodis exacta, est, quat e sere horis antequam di ab iis ponitur, qui manu eam defendunt . lucesceret. Μuret. Reatiuos Autem adolestentes illos non adhi-

237쪽

audita re , frequentes ad me mane convenerant, literas a me prius aperiri , quam ad senatum referrem , placeret ; ne , si nihil esset inventum , temere a me tantus tumultus injectus civitati videretur ; negavi me esse facturum , ut de periculo publico, non ad consilium publicum rem integram deterrem . Etenim , Quirites , si ea , quae erant ad me delata , reperta non essent: tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae perieulis mihi esse nimiam diligentiam pertimescendam . Senatum frequentem celeriter , ut vidistis , coegi . Atque interea statim , admonitu Allobrogum, C. Sulpicium, praetorem , fortem virum , misi , qui ex aedibus Cethegi , si quid telorum esset , ei serret . Ex quibus ille maximum sicarum numerum , gladiorum extulit. IV. Introduxi Vulturcium sine Gallis : fidem ei publicam , iussu senatus , dedi : hortatus sum , ut ea , quae sciret , sine timore indicaret . Tum ille , cum vix se ex magno timore recepisset, dixit: a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata & literas, ut servorum praesidio uteretur 7 , & ad urbem

quamprimum cum exercitu accederet e id autem eo consilio , ut , cum urbem omnibus ex partibus , quemadmodum descriptum distributumque erat , incendissent , caedemque infinitam civium secissent , praesto esset ille ' , qui & fugientes exciperet ', & se cum urbanis ducibus conjungeret . Introducti autem Galli , iusiurandum sibi, & literas P. Lentulo , Cethego , Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt : atque ita sibi ab his , & a L. Cassio esse praescriptum , ut equitatum in Italiam quam primum mitterent: pedestres sibi copias non desuturas: Lentulum autem sibi confirmasse , ex satis Sibyllinis aruspicumque responsis , se esse tertium illum Comnelium , ad quem regnum hujus urbis , atque imperium pervenire esset necesse : Cinnam ante se , & Syllam suisse : eundemque dixisse , satalem hunc esse annum ad interitum huius urbis' in stomum prasidis titeνειών J Catilina -.euim, ut narrat Sallustius, servitia repudia- to G D is Fata sibyllina di-hat. M Lentulo displicebat. Idem . cuntur oracula Sibyllina , libri Sibyllini sa. 8 Ille J Catilina. Idens. tales, & satidici. o Eaciperti J A venatoribus sumptum . D

238쪽

IN L. CATILINAE M. 233 urbis atque imperii , qui esset decimus annus post virgi

num absolutionem , post Capitolii autem incensionem vic simus . Hanc autem Cethego cum caeteris controversiam fuissis

dixerunt , quod Lentulo & aliis , Saturnalibus caedent fieri , atque urbem incendi placeret ; Cethego nimium id lon

gum videri.

V. Ac , ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae . Primum ostendimus Cethego signum : cognovit. Nos linum incidimus : Iegimus. Erat scriptum ipsius manu ; Allobrogum senatui , & populo , lese , quae eorum legatis confirmasset , esse facturum : orare , ut item illi facerent , quae sibi legati eorum recepissent . Tum

Cethegus , qui paulo ante aliquid de gladiis , ac sic is , quae apud ipsum erant deprehensae , respondisset , dixissetque , se

semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse : recitatis literis debilitatus atque abjectus, conicientia convictus, repente

conticuit .

Introductus Statilius , cognovit manum , & signum suum . Recitatae sunt tabellae in eandem sere sententiam : confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo : & quaesivi , cognosceretne signum . Annuit. Est vero, inquam, signum quidem notum, imago avi tui , clarissimi viri, qui amavit unice patriam , Rcives suos ; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit. Iaeguntur eadem ratione ad lenatum Allobrogum

populumque literae . Si quid de his rebus dicere vellet , feci potestatem . Atque ille primo quidem negavit : poit autem

II Detimur a inut J V l. Cicer. in Bruto, se at , 'm'abimus , qum in omnihus libris, eap. 67. Ec quae ibi ad hunc locum annotat 9 mam cr. fit moeritur , sic ean i Corradu, . terpretablinur: Ut item illi sacerent , videra Cadi; alii autem incensu am J L. licet sei lacu, & γ pulli Ganorum, quae si Scipione & C. Norbano Cois. cui Mlum ne- bi, nempe sen. tui & impulo Gallorii m , t Capitolium confla ea est qu Mi a pati praece, issent, id est , praescri ' si sent , &Q. Catulo postea, Hortentia & Metello Giis faciend im eme ostendi sent. Sed Muretusce Testitutu in ea. set testendum , νε e=im ιε. ut sit hie Cicer 13 Saturnalibur J xvi. xal. Ian. nis sensita, quae silii, nemue Lentulis , 4 PraerepuseM J Ita est k in libris vete- ti eoru.n , recepissent, iii est, si opondiissem,ribus . Sed nihilo seciu , , te, enitum censeo, su a periculo promisissent. ac d alde pr. - Rut. Recipere autem ii Q loco ea , iisu bo. liceri. adiaretias . Si hanc lectionem pra pis

239쪽

236 ORATIO III.

aliquanto , toto jam indicio exposito atque edito , surrexit :qtii sivit a Gallis , quid fibi esset cum iis : quamobrem do mum Iliam venissent ; itemque a Vulturcio . Qui cum illi breviter , constanterque respondissent , per quem ad eum , quotiesque venissent : quaesissentque ab eo , nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus : tum ille subito , scelere demens, quanta conicientiae vis esset , ostendit . Nam , cum id posset infitiari , repente praeter opinionem omnium consessus est . Ita eum non modo ingenium illud , & dicendi exercitatio , qua semper valuit , sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi , impudentia , qua superabat omnes, impro-hitasque defecit. Vulturcius vero subito proserri literas, atque aperiri iussit, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat . Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus , tamen & signum tuum , & manum cognovit . Erant autem scriptae sine nomine , sed ita e Sui sim , ex eo , quem ad te misi , cognosces . Cura, ut vir sis , o cogita , quem in locum sis progressus : re vide , quid iam tibi sit necesse . Cura , ut omnium tibi auxilia adjungas , etiam ins morum . Gabinius deinde introdulfius , cum Primo impudenter respondere coepissetet, ad extremum nihil ex iis , quae Galli insimulabant , negavit . Ac mihi quidem , lirites, cum illa certis stina sunt visa argumenta atque indicia sceleris , tabellae , signa , manus , denique uniuscujusque consessio : tum multo illa certiora , color, oculi , vultus , taciturnitas. Sic enim obstupuerant , sic terram intuebantur, sic furtim nonnunquam inter se aspiciebant, ut non jam ab aliis indicari , sed indicare se ipsi viderentur . VI. Indiciis expositis , atque editis , Quirites, senatum consului , de summa reipublicae 'ε quid fieri placeret . Dictae sunt a principibus acerrimae ac sortissimae sententiae , quas senλ-

tus si γε est, quem ad te misi eaeno. io D. summa reis. J Lambinus in mares ses J Apud Sallustium, hoe litterarum Leu- ne , νυ. Consulatur Cuiacius lib. RI . Ob euli exemplum ita relatum est i sim , ex servat. cap. 32. G tenos e misi , . Fae eo iter, ir melis furit a pjiiseipibus J Ab iis , qciqπη t4 calomita e sire o mimineris, eo primi sententiam rogati sunt . De ordine Au cle visum: est silerest , φυιd tuae rationes νο- tem rogandi sententias videatur Gellius , lib. flutent et a lx lium peias ab omniaux , etiam IV. cap. IO. ab infimis . Μuret.

240쪽

I N L. CATILINAM. 237

tus sine ulla varietate est consecutus . Et quoniam nomdum est perscriptum senatus consultum , ex memoria vobis,

Qturi tes , quid senatus censuerit , exponam . Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur , quod virtute , consilio, providentia mea , respublica periculis sit maximis liberata :deinde L. Flaccus , & C. Pontinus praetores , quod eorum opera sorti fidelique usus essem , merito ac jure laudantur: atque etiam viro forti , collegae meo , laus impertitur , quod eos , qui hujus coniurationis participes suissent , a suis & reipublicae consiliis removisset. Atque ita censuerunt , ut P. Lemtulus , cum se praetura abdicasset , tum in custodiam traderetur : itemque uti C. Cethegus , L. Statilius , P. Gabinius, qui omnes praesentes erant , in custodiam traderentur : atque

idem hoc decretum eit in L. Cassium , qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat : in M. Caeparium , cui , ad sollicitandos pastores , Apuliam esse attributam erat indic tum e in P. Furium , qui est ex his coloniis , quas Fesulas L. Sylla deduxit : in Q. Magium Chilonem , qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione ve satus : in P. Umbreniim , libertinum hominem , a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta conjuratione, tantaque vi ac multitudine domesticorum hostium , novem hominum perditissimorum poena , republica conservata, reliquorum mentes sanari posse arbitraretur.

Atque etiam supplicatio diis immortalibus , pro singulari

eorum merito , meo nomine decreta est, Quirites: quod mi

hi primum post hanc urbem conditam togato contigit: & his decreta verbis est , God urbem incendiis , caede cives , Italiam

bello

is Sina vilia πιν, rate J Non, tum igitur constitutum erat de supplicii getiere: qua de re

postea variae sententiae suerunt. Mur. 1s Ut P. Lentuιων , eiam se praelitra ab AJ Quomodo praetor erat Lentulus, tam senex Intelligen tum est, hane ipsius secundam praeturam sultis . Cum autem lege Coris elia eundem magistratum capere, nisi inter

lecto dGennio , non liceret: verisimile est, M primam praeturam gessisse L. Licinio M. eullo , ti C. Aurelio Cotta Coss. Eo magἰs, quod interiecto ex more biennio, consul fuit una evin Cn. Aufidio Oreste. Cum igitur iam eonsularis , a censoribus Gellio & Lentulo,

qui severissimam eensuram egerunt , probri gratia , senatu motus esset , exacto legit lino tempore, ad recti perandam senatoriam dignitatem , denuo praeturam petierat, 'uam tum gerebat . Id testatum reliquerunt Plutarcho

SEARCH

MENU NAVIGATION