장음표시 사용
291쪽
188 ORATIOrat ipsius plenus suroris, oculi sceleris, sermo arrogantiae t se ut ei jam exploratus , & domi conditus consulatus videretur.
Murenam contemnebat : Sulpicium accusatorem suum numera bat , non competitorem : ei vim denuntiabat: reipublicae mi
XXV. Quibus rebus, qui timor bonis omnibus injectus sit, quantaque desperatio rei publicae , si ille factus esset , nolite a
me commoneri velle : vosmetipsi vobiscum recordamini . Meministis enim , cum illius nefarii gladiatoris voces percrebruissent, quas habuisse in concione domestica dicebatur, cum miserorum fidelem defensorem negasset inveniri posse , nisi eum , qui ipse miser esset : integrorum , & fortunatorum promissis saucios , & miseros credere non oportere : quare qui consumpta replere , erepta recuperare vellent , spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet e minime timidum , &valde calamitosum esse oportere eum , qui esset futurus dux& signifer calamito rum . Tum igitur, his rebus auditis , meministis fieri senatusconsultum , reserente me , ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus . Itaque postridie , frequenti senatu , Catilinam excitavi , atque eum de his rebus iussi, si quid vellet, quae ad me allatae essent, dicere . Atque ille , ut semper fuit apertissimus , non se purgavit , sed indicavit , atque induit. Tum enim dixit , duo corpora esse rei publicae : unum debile , infirmo capite : alterum firmum ,
Uisum debile , infirmo e/ρite J Si con.
trariis contraria reserenda , legenuum videtur, firmo capis . ut unius corporis debilitas cum alterius firmitate , & eiusdem firmum caput eum nullo capite conseratur . Unum autem debile eorpus frimo capite, sunt partes Optimatum , quarum input est senatus, consul , praetor , & reliqui magistratus. Alia terum vero corpus firmum sine capite, plebs est, euius multitudo si ducem habeat, optimates facile vinei t. Sed quid disputo, quasi ambigua coniectura st y mecum sentit Pluistarchus , aut ego potius eum illo , ut antiquitati honor habeatur. Eius haec verba sunt in Ciceronis vita ἐν τι γῶν δεινὸν H,
reserantur, legi vult Manutius, firmo evire. At non optimam comparationem , & contra positis elegantem quaerebat Catilina; sed quam tempori , loco , & personis ad excitandam eonfidentiam maxime convenientem putabat. Eo eerte consilio id in senatu dixerat , ut multos novarum rerum studiosos ad coniura dum pertraheret. An vero id efficietat iacilius , si firmum esse diceret caput optima lium , contra quos arma laturi erant , quam si infirmum Legendum igitur, in νmst ean te , ut nomine eviris Cicero tonsul intelligatur, quem lenobilem, timidum, ac minime strenuum dicebant. Finartis.
292쪽
sne capite o huic , cum ita de se meritum esset , caput, se vivo , non defuturum . Congemuit senatus frequens , neque tamen satis severe , pro rei indignitate , decrevit . Nam pariatim ideo sortes in decernendo non erant , quia nihil timebant : partim , quia timebant . Tum erupit e senatu , triumphans gaudio , quem omnino vivum illinc exire non oportue
rat : praesertim cum idem ille in eodem ordine paucis diebuς ante Catoni , sortissimo viro , iudicium minitanti ac denuntianti , respondisset , si quod esset in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqua, sed ruina restincturum . XXVI. His tum rebus commotus , & quod homines iam tum coniuratos cum gladiis in campum deduci a Catilina sciebam , descendi in campum cum firmissimo praesidio fortissim rum virorum , & cum illa lata insignique lorica , non quae me tegeret, etenim sciebam Catilinam non latus, aut ventrem , sed caput & collum solere petere ) verum ut omnes boni animadverterent , & cum in metu & periculo consulem viderent , id quod est factum, ad opem praesidiumque meum comcurrerent . Itaque cum te , Servi , remissiorem in petendo putarent , Catilinam & spe & cupiditate inflammatum viderent, omnes , qui illam ab republica pestem depellere cupiebant ,
ad Murenam se statim contulerunt. Magna est autem comitiis consularibus repentina voluntatum inclinatio , praesertim cum
incubuit ad virum bonum , & multis aliis aὸjumentis petitionis ornatum . Qui cum honestissimo patre , atque majoribus, modestissima adolescentia , clarissima legatione , praetura probata in jure , grata in munere , ornata in provincia , petisset diligenter , & ita petisset, ut neque minanti cederet, neque cuiquam minaretur; huic mirandum est magno adjumento Catilinae subitam spem consulatus adipiscendi fuisse ρNunc mihi tertius ille locus est orationis de ambitus criminibus, perpurgatus ab iis, qui ante me dixerunt; a me, quo niam ita Murena voluit, retractandus: quo in loco Postumio ,
familiari meo, ornatissimo viro, de divisorum N indiciis, Sc
ς3 Divisiorum A quibus pecunias popu- hat. Manutius. Io pro Murena divisas esse , Postumius die
293쪽
de deprehensis pecuniis; adolescenti ingenioso Sc bono , Ser Sulpicio, de equitum centuriis 'Τ; M. Catoni , homini in o
mni virtute excellenti , de ipsius accusatione , de senatusconsulto , de re publica respondebo . XXVII. Sed pauca, quae meum animum repente moverunt, prius de L. Murenae sortuna conquerar. Nam cum saepe antea , Judices, & ex aliorum miseriis, & ex meis curis laboribusque quotidianis , fortunatos eos homines iudicarem , qui remoti a studiis ambitionis, otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt; tum vero in his L. Murenae tantis, tamque improvisis peric lis ita sum animo affectus , ut non queam satis neque cominmunem omnium nostrum conditionem , neque hujus eventum sortunamque miserari : qui primum dum ex honoribus continuis familiae , majorumque tuorum , unum ascendere gradum dignitatis conatus est, venit in periculum , ne & ea, quae r licta , & haec , quae ab ipso parta sunt, amittat: deinde propter studium novae laudis, etiam in veteris fortunae discrimen
Quae cum sunt gravia , Iudices, tum illud acerbissimum est , quod habet eos accusatores , non qui odio inimicitiarum aiuaccusandum, sed qui studio accusandi ad inimicitias descend rent. Nam , ut omittam Servium Sulpicium , quem intelligo non iniuria L. Murenae , sed honoris contentione permotum: accusat paternus amicus, Cn. Postumius, vetus, ut ait ipse , vicinus , ac necessarius , qui necessitudinis causas complures protulit, simultatis nullam commemorare potuit: accusat Ser. Sulpicius, sodalis filii , cuius ingenio patemi omnes neces 1arii munitiores esse debebant: accusat M. Cato , qui quanquam a Murena nulla re unquam alienus suit, tamen ea comissiti
p4 Ade Iesema I J Quis non intelligit , Ser. ducitur J Primum est ei timendum , ne di. Sulpicii filium si nificari qui & ipse cum gnitatem, & quam habet relictam a patre ,
Post uin Io , & Catone, patri Murenam accu- avo, maioribusque suis, & quam ipse ade- saliti, subscripserat. Idem . plus est, amittat et deinde, ne, dum studet ps Equitum renitoriar J Equitum Centurias novae laudi, veteris etiam sertunae iacturam octodecim a servio Rege institutas narrat faciat . Diuidit Cicero Murenae statum in Lixiu , & sui ira tum in prima elasse tulisi dignitatem, Ae sortunam. R. Hos a L. Natta Mureliae priviano ad oran- ω Sod Iis filii J Filii scilicet L. Mur dium inuitatos obiecerant adversarii. Ferror. na. FemsIius. Etiam in veteris fortuna discrimen ad-
294쪽
PRO L. MURENA. 29 I. ditione nobis erat in hac civitate natus, ut ejus opes & ingenium praesidio multis etiam alienissimis, vix cuiquam inimico exitio esse deberet.
Respondebo igitur Postumio primum , qui nescio quo pacto
mihi videtur praetorius candidatus in consularem, quasi deinsultorius in quadrigarum curriculum incurrere. Cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere destitit. Sin autem eorum aliquis largitus est : expetendus amicus est , qui alienam potius injuriam , quam suam persequatur .
XXVIII. Venio nunc ad M. Catonem , quod est firma me tum ac robur totius accusationis et qui tamen ita gravis est accusator & vehemens , ut multo magis eius auctoritatem , quam criminationem pertimescam . In quo ego accusatore, I
dices , primum illud deprecabor, ne quid L. Murenae dignitas illius, ne quid expectatio tribunatus '', ne quid totius vitae splendor & gravitas noceat: denique ne ea soli huic obsint bona M. Catonis, quae ille adeptus est , ut multis prodesse
posset . Bis consul suerat P. Africanus, & duos terrores hujus imperii, Carthaginem , Numantiamque deleverat, cum accusavit L. Cottam . Erat in eo summa eloquentia , summa
fides, summa integritas, auctoritas tanta, quanta in ipso imperio populi Romani, quod illius opera tenebatur. Saepe hoc maiores natu dicere audivi, hanc accusatoris eximiam dignitatem plurimum L. Cottae profuisse Noluerunt sapientissimi homines , qui tum rem illam iudicabant, ita quemquam cadere O o et in omnia , quae re Postumio , re Ser. Sulpicio , αδείς-
senti , responsa sunt , desiderantur ἀ
ps 'Hmtis eandietitus I Praetorius candidatus Postumius praeturam petere destiterat , in caudidatum consularem accusaret Mure nam . Quod mirari iure licuit . Cur enim suos potius competitore non accusaret auexspectabat, ire amicus aliquis alienam persequeretur iniuriam Nimirum, ait Cicero, eiusmodi hoe est , ut si desultoriux iit quadrigarum curriculum incurrat . Quid erum
desultorio cum qpadrigis insultorii di in hamur , qui ex uno equo in alterum , non intermissis eursu, eeIerrime desiliebant. Var.
ro lib. a. de re rust. cap. 7. Alite rius , ae destitiM. Livius tibia xxxiit. Duuia
295쪽
292 ORATIO. in judicio, ut nimiis adversarii viribus abiectus videretur. Qiiid P Ser. Galbam nam traditum memoriae est nonne
proavo tiio , sortissimo atque florentissimo viro , M. Catoni, incumbenti ad ejus perniciem , populus Romanus eripuit 8.Semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus &populus universus, & sapientes, ac multum in posterum proupicientes judices restiterunt . Nolo accusator in judicium potentiam asserat, non vim maiorem aliquam , non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam . Valeant haec omnia ad salutem innocentium , ad opem impotentium , ad auxilium c
lamitosorum : in periculo vero , & in pernicie civium , repudientur . Nam si quis hoc sorte dicet , Catonem descensurum ad accusandum non suisse , nisi prius de causa judicasset: iniquam legem , Iudices, δc miseram conditionem instituet periculis hominum , si existimabit , judicium accusatoris in reum pro aliquo praejudicio Valere oportere . XXIX. Ego tuum consilium , Cato , propter singulare animi
mei de tua virtute iudicium , vituperare non audeo : nonnulla in re sorsitan consormare , & leviter emendare possim . Mumulta peccas, inquit ille sortissimo viro senior magister ' : sed,
si peccas , te regere possum . At ego te verissime dixerim peccare nihil , neque ulla in re te esse hujusmodi , ut corrigendus potius, quam leviter inflectendus esse videare . Finxit enim te ipsa natura ad honestatem , gravitatem , temperantiam , magnitudinem animi, iustitiam , ad omnes denique virtutes magnum hominem & excellum . Accessit his tot doctrina non
moderata , nec mitis, sed , ut mihi videtur , paulo asperior& durior, quam aut veritas , aut natura patiatur . Et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut cum imperita multitudine , aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo
de studiis humanitatis , quae & mihi δc vobis nota & jucunda sunt , disputabo . In M. Catone , Iudices , haec bona , quae videmus divina& egregia, ipsius scitote esse propria . Qtiae nonnunquam requiis
I sero. Galbam J Idem ibid. Chirone Achillem , euius magister fuit , iu a Inquit iII. fortissimo viro senior magister I struente . Ma r. Ex aliqua fortasse ira edia sumptum , de . ι
296쪽
quirimus, ea sunt Omnia non a natura , sed a magistro. Fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cujus inventorum ae muli Stoici nominantur. Hujus sententiae sunt, & praecepta ejusmodi : Sapientem gratia nunquam moveri ' , nunquam cujusquam delicto ignoscere : neminem misericordem esse , nisi stultum & levem: viri non esse , neque exorari, neque plac ri : solos sapientes esse , si distortissimi sint, sormosos: si menia dicissimi , divites e si servitutem serviant: reges: nos autem , qui sapientes non sumus , sugitivos , exules , hostes , insanos denique esse dicunt : omnia peccata esse paria : omne delictum , scelus esse nefarium : nec minus delinquere eum , qui gallum gallinaceum , cum opus non fuerit , quam eum , qui patrem sutacaverit : sapietitem nihil opinari , nullius rei poenitere , nulla in re falli, sententiam mutare nunquam. XXX. Haec homo ingeniosissimus, M. Cato , auctoribus er
ditissam is inductus , arripuit; neque disputandi causa , ut magna pars , sed ita vivendi . Petunt aliquid publicani γ ὸ cave quidquam habeat momenti gratia . Supplices aliqui veniunt , miseri & calamitosi 8 sceleratus & nesarius fueris , si quidquam , misericordia adductus, seceris. Fatetur aliquis se peccasse, &ejus delicti veniam petit nefarium est facinus ignoscere . At leve delictum est : omnia peccata sunt paria Τ Dixisti quippiam ρ fixum & statutum est. Non re ductus es, sed opinione P sapiens nihil opinatur. Errasti aliqua in re ὸ male dici putat . Hac ex disciplina nobis illa sunt. Dixi in senatu me
nomen consularis candidati delaturum ε . Iratus dixisti. Numquam , inquit, sapiens irascitur . At temporis causa . Improin
bi , inquit , hominis est , mendacio fallere : mutare se
4 Gratia nunquam moveri J Nihil sacere , ut gratiarii ab aliquo ineat. Liam .s ritum ait uid νωἔIieani I Ut de minuenis da vectigalium mercede . Quibus restitit nus, & pervicit Cato . Vide ad Attie. lib.
sam Murenae sublevandam . Α Catonz accusatur , non quod contra leges secerit aliquid , sed quoniam in senatu semel dixit C to, se nomen consularis candiditi delat ruin . Alter quispiam, qua Stoicus non effet, fateretur, id se dixisse iratum,& dictum ac
mentem mutaret. Hoc lateri non vult Cato,
ne quid sectiste viileatur indignum sapienti gravitate atque conflantia . Idcirco ita ire reuq est Murena, quoniam Stoici docent, irasci non esse sapientis , & se Cato putat sapientem esse . Otim
297쪽
tentiam , turpe est : exorari, scelus : misereri, sagitium . . Nostri autem illi fatebor enim , Cato , me quoque in adolescentia, dissi sum ingenio meo , quaesisse adiumenta doctrinae ) nostri , inquam , illi a Platone , & Aristotele , moderati homines, & temperati , aiunt, apud sapientem valere aliquando gratiam e viri boni esse misereri: distincta esse genera delictorum , & dispares poenas: esu apud hominem constantem ἐ-gnoscendi locum : ipsi im sapientem saepe aliquid opinari , quod nesciat 1 irasci nonnunquam : exorari eundem , & placari e quod dixerit, interdum , si ita rectius sit, mutare : de sententia decedere aliquando : omneς virtutes mediocritate quadam esse
XXXI. Hos ad magistros si qua te fortuna , Cato, cum ista natura detulisset , non tu quidem vir melior esses, nec somtior , nec temperantior, nec iustior, neque enim esse potes sed paulo ad lenitatem propensior. Non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla laces litus injuria , pudentissimum homi-rem , summa dignitate atque honestate praeditum e putares, cum in ejusdem anni custodia η te atque L. Murenam fortuna posuisset , aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse conjunctum : quod atrociter in senatu dixisti , aut non dixisses , aut seposuisses, aut mitiorem in partem interpretarere Ac te ipsum quantum ego opinione auguror ) nunc & nimi quodam impetu concitatum , & vi naturae atque ingenii elatum , & recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam , usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit . Etenim isti ipsi mihi videntur vestri praeceptores & virtutis magistri , fines officiorum paulo longius, quam natura vellet, protulisse I ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen, ubi oporteret,
con- Custodia I Nam eodem anno Tribunus ultimo & extremo quodam bono constitilen- pl. Cato, Murena Consul futurus erat. ειν- do excessisse modum ecinditionis & usus vitae νMIu . hunianae. mando enim ad illud recta n , quod S F,aer ineis-- Id est a extremum & ipsi vocant, peri enietur, aut quae hu- ultimunt, quod est Haec etiam Cice- ius erit usurpatio in convictu&consuetudinem de alibi finitim verbo indieavit. Praesara hominum3 Fuisse igitur hoe eonsilium illo-tranuatio a terminix agrorum aut regionum , rum Cicero putat , non quod perveniri ad quibuε illorum hiatia & territoria definiun- tantam persectionem posse crederent , sed ut tur. Haec nune protulisse longius quam natu- a nitentes procederent longius . comerorιοδω a rerum pateretur, Stoicos ait , id est, in
298쪽
PRO L. MURENA. 293 consisteremus. Nihil ignoveris . Immo aliquid , non omnia . Nihil gratiae causa seceris. Immo resistito gratiae , cum ossi-eium & fides postulabit . Misericordia commotus ne sis . Etiatam i in ditat venda ' severitate : sed tamen est laus aliqua
humanitatis. In sententia permaneto. Vero; nisi sententiam sententia alia vicerit melior.
Hujuscemodi Scipio ille fuit, quem non poenitebat sacere idem , quod tu : habere eruditissimum hominem , & pene divinum domi: cujus oratione & praeteptis, quanquam erant eadem ista, quae te delectant, tamen asperior non est factus ,
sed ut accepi a senibus ) lenissimus . Quis vero C. Laelio comior quis jucundior, eodem ex studio illo ὶ quis illo gravior sapientior Possum de L. Philippo U , de C. Gallo di
cere haec eadem : sed te domum jam deducam tuam . Quem quam ne existimas Catone, proavo tuo, commodiorem , comi orem , moderatiorem fuisse , ad omnem rationem humanitatis de cujus praestanti Virtute cum Vere graviterque diceres, do
mesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. Est illud quidem exemplum tibi propositum domi , sed tamen naturae similitudo illius ad te magis , qui ab illo ortus es , quam ad unumquemque nostrum pervenire potuit: ad imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est , quam tibi . Sed, si illius comitatem & facilitatem tuae gravitati severitatique asperseris: non ista quidem erunt meliora , quae nunc sunt optima , sed certe condita iucundius. XXXII. Quare , ut ad id , quod institui , revertar, tolle
mihi e causa nomen Catonis: remove , ac praetermitte aucto
ritatem , quae in iudiciis aut nihil valere, aut ad salutem de bet valere: congredere mecum criminibus ipsis. Quid accusas, Cato λ
ς L. d.'--D I periculum est ne inisericordia iustitiae obsit, & aequabili severitati. Fer altu a
ro Eliatisimum a Panaetium. at De L. Phia νε. J Locus unus ex iis, quibus , contra veteres libros , coniecturam libenter sequor. Qitis enun li istoriae peritus, de L. Philo, non probabit magis , nuam de L. Philippo Philus doctrina , & 1apientia clarus ι itaque coniungitur , item ut hic , eum Seiolone, Laelio , Catone , In oratione
bste sonismum Distim , ct illis is Mibus d f smum M. Cat-- iuvim se M. Me ti a lita in locis . At de L. Philippo , tanquam sapiente, & docto , quae loquitur historia
299쪽
Cato ρ quid affers in iudicium 8 quid arguis P Ambitum accusas ρ non defendo . Me reprehendis , quod idem defendam,
quod lege punierim . Puni vi ambitum , non innocentiam . Amiabitum vero ipsum vel tecum accusabo , si voles. Dixisti , s natusconsultum , me reserente, esse factum , si mercede corri
pii , obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus vulgo locus tributim, & item prandia si vulgo esias ent data; contra legem Calpurniam factum videri . Ergo ita senatus judicat, contra legem facta haec videri , si facta sint decernit , quod nihil opus est, dum candidatis morem gerit. Nam sadium sit, necne e vehementer quaeritur. Si factum sit, quin contra legem sit, dubitare nemo potest . Est igitur ridiculum , quod est dubium , id relinquere ince tum : quod nemini dubium potest esse , id iudicare . Atque id
decernitur omnibus postulantibus candidatis: ut ex senatusconsulto neque cuius intersit , neque contra quem sit , intelligi possit. Quare doce , a L. Murena illa esse commissa . Tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam. XXXIII. Multi obviam prodierunt de provincia decedenti, consulatum petenti . Solet fieri. Eccui autem non proditur revertenti P quae suit ista multitudo Τ Primum , si tibi istam rationem non possim reddere, quid habet admirationis, tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos quod nisi esset sactum , magis mirandum videretur. Quid, si etiam illud addam , quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos Num aut criminosum sit, aut mirandum , qua in civitate rogati infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus, in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos ρ Quid, si
Omnes societates venerunt, quarum ex numero multi hic
sedent judices 3 Quid , si multi homines nostri ordinis honestissimi . Quid , si illa ossiciosissima , quae neminem patitur
non quem petentibus infimorum hominum filiis
i4 Soci etates J Publicanorum . Idem .ra Rogator I Ut in campum Martium adis uenienti ex provincia Murenae obviam pro dirent. Idem. Deductum J In campum, honorem ali-
300쪽
non honeste in urbem introire , tota natio candidatorum' si denique ipse accusator noster Postumius obviam cum bene magna caterva sua venit .' quid habet ista multitudo admira tionis p Omitto clientes , vicinos, tribuleS, exercitum totum Luculli, qui ad triumphum per eos dies venerat. Hoc dico, frequentiam in isto ossicio gratuitam , non modo dignitati ut lius unquam, sed ne voluntati quidem defuisse . At sectabaniatur multi. Doce, mercede , concedam esse crimen . Hoc quidem remoto , quid reprehendis
XXXIV. Quid opus est, inquit, sectatoribus 8 A me tu id
quaeris , quid opus sit eo , quo semper usi sumus P Hominea tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi, aut pro serendi beneficii locum , hanc in nostris petitionibus operam , atque assectationem . Neque enim fieri potest , neque postulandum est a nobis, aut ab equitibus Romanis , ut suos necessarios candidatos sectentur totos dies: a quibus si domus nostra celebratur , si interdum ad sorum deducimur , si uno basilicae spatio honestamur , diligenter observari videmur &coli. Tenuiorum & non occupatorum amicorum est ista assiduitas: quorum copia bonis & beneficis deesse non solet .
Noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum ossicii, Cato : sine eos , qui omnia a nobis sperant , habere ipsos quoque aliquid , quod nobis tribuere possint . Si nihil erit, praeter ipsbrum suffragium , tenue est: si , ut suffragantur, nihil valent gratia . Ipsi denique , ut solent loqui, Tom. V. P p non
Tota natio eandidatoriιm y I Praetorii I Uno Basiliis Datis 3 Cum spatiamur in candidati, aedilitii, quaestorii, &c. Idem . basilica , vel semel , non modo iterum Ber6 Aut promereudi, aut proseremit benefleti saepe . Amaeuritis. Ioeum I lai in binus referendi. Male. Promere 18 si , Me fusaeantvr , nibu valent maiamtist beneficium alteri ux, proferamus nostrum. ε/a J Manutius hoc totum abundare arbitr Gruteri Proferνε beneficium , pro conferre nun tur , & nihil omnino requiri post illudi siquam legitur . Nihil tamen sine lihris mu- nihiι erit praetre ipsistim suffrastiam , tentio to . si in ullo eorum quos ego vidi , aut G. Ego & necessarium alterum illud memia Τυοι Gluteru aliique inspexerunt , invenisi brum esse iudico ad absolvendam sente em νeferendi , recepissem id sane cum Ma- tiam, & duobus modis exponi posse conten. vutio . Nam vulgata lectio est insulsa & a. do . Nam suffragari nihil aliud est , Et s- Iiena a Latino sermone . Expectandum est , gnificat , quam suum dare sint gium , ne donee meliores eodiem eruantur . Nam de ab ipsius verbi notione recedatur . Iam eo Lambinianis merito dubitant homines erudi. stat, hane superioris membri esse appreab ti . Gravist . tionem e Si nibu erit pratis ipsorum με-- eismo