M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

α38 ORATIO III. bello liberassem . Quae supplicatio si cum caeteris conseratur , Quirites , hoc intersit ; quod caeterae bene gelia , haec una ,

contervata republica , conlii tuta est .

Atque illud , quod faciendum primum suit , factum atque

trans altum est. Nam P. Lentulus , quanquam patefactus indiciis & consessionibus suis , iudicio lenatus , non modo praetoris ius, verum etiam civis amiserat; tamen magistratu se abdicavit : ut , quae religio C. Mario , clarissimo viro , non fuerat , quo minus C. Glaticiam , de quo nihil nominatim erat decretum , praetorem occideret , ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur.

VII. Nunc , quoniam , Quirites, sceleratissimi periculosissimiqtie helli nefarios duces captos jam Sc comprehensos tene tis , ex illi mare debetis , omnes Catilinae copias , omnes spes , atque opes , his depulsis urbis periculis , concidisse . Quem quidem ego cum ex urbe pellebam , hoc providebam animo , Quirites, remoto intilia a , nec mihi esse P. Lentuli somnum , nec L. Cassii adipem , nec Cethegi furio Iam temeritatem pertimescendam . Ille erat unus timendus ex his omnibus , sed tamdiu , dum moenibus urbis continebatur . Omnia norat , omnium aditus tenebat; appellare , tentare , lollicitare poterat, audebat: erat ei consiliu in ad facinus aptum: consilio autem neque lingua , neque manus deerat . Jam ad caeteras res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat . Neque vero cum aliquid mandaverat , cor se-im putabat. Nihil erat, quod non ipse obiret , occurreret, vigilaret, laboraret: frigus, sitim , famem ferre poterat . Hunc ego hominem tam acrem , tam paratum , tam audaeem , tam callidum , tam in scelere vigilantem , tam in perditis rebus diligentem , nisi ex domesticis insidiis in castrense Iatrocinium compulissem , dicam id , quod lentio , Quirites

non iacile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem .ao Sam sum J Quamvis superius Lentulim iam spem , qtis ex libris sibyllinis somnia sat inolentuin sui se in omnibus, quae arreret, bat im .,erium Romanum Lentul M. Gνaυ. tetiderit , Se commode sic imuit intellis , I κι ais taetreaa res ad ceνι ν est, fouiaeue: non frustra tamen somnιum in alitia omnes libri veteres. Et ita emenda . Nυνε quiuianis iniiaibus habetur, quo eu

242쪽

IN L. CAETILINAM. 239

lissem . Non ille vobis Saturnalia constituisset , neque tanto ante exitium ac sati diem reipublicae denuntiasset, neque commisisset , ut signum , ut literae suae testes denique manifesti sceleris deprehenderentur . Quae nunc , illo absente , sic gesta sunt, ut nullum in privata domo surtum unquam sit tam palam inventum , quam haec tanta in rempublicam coniuratio manifesto inventa atque deprehensa est . Quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset: quanquam , quoad fuit, omnibus ejus consiliis occurri, atque obstiti, tamen, ut levisti me dicam , dimicandum nobis cum illo suisset, neque nos unquam, dum ille in urbe hostis suisset , tantis periculis rempublicam, Ianta pace, tanto otio , tanto flentio , liberassemus. VIII. Quanquam haec omnia , Quirites, ita sunt a me administrata , ut deorum immortalium nutu atque consilio &gesta, & provisa esse videantur . Idque cum conjectura consequi possit mus , quod vix videtur humani consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse : tum vero ita praesentes his temporibus opem & auxilium nobis tulerunt , ut eos pene oculis videre possemus . Nam , ut illa omittam , visas nocturno tempore ab occidente faces , ardoremque coeli , ut fulminum jactus , ut terrae motus relinquam , ut omittam caetera , quae

tam multa , nobis consulibus , sacta sunt , ut haec , quae nunc sunt , canere dii immortales viderentur e hoc certe , Quirites , quod sum dicturus, neque praetermittendum , neque relim quendum est . Nam prosecto memoria tenetis , Cotta , & Torquato consulibus , complures in Capitolio turres de caelo esse percus ias , cum & simulacra deorum immortalium depulsa sunt , &statuae

ax Nam , Mi Ma omittam J Sed ea omnia hus haec eontinentur, propter mirificam ipso. nemo melius, nemo copiosius 'ersecutus ea, rinii pulchritudinem, adscribam: qtiam Cicero ipse longe pulcnerrimis versi. Nune ea era. Muretus. bus , quos reeitat Quintus lib. I. de Divi- Vide lib. I. de Divin. cap. II. Tibi vero no Mat. Idem . pitacent Ciceronis versus. At placuerunt Nu-23 At ne pr tremittendum , neque relim reto, nam hic vides. Placuerunt Camerario, quo Praetermittimus ea, quae ne attin- in suo. aes. Placuerunt Turne , Asueri. rimus quidem t relinquimus iam suscepta. II. o. Placuerunt Casauhono, capitia. GπλFieri etiam potest , ut duo idem valentia Placuerunt Buherio, in Tus=LILR Veniam Conim verit. Idem . hane igitur peto a te , ut errare cum illis 4 cotta er Torquato Cer J Teneri non malim, quam ieeum vera sentire . OUυτιών. possum, quin hoc loco versus Ciceronis, qui-

243쪽

statuae veterum hominum deiectae , & legum aera liquefacta . Tactus est etiam ille , qui hanc urbem condidit , Romulus: quem inauratum in Capitolio parvum atque lactentem , ubeiaribus lupinis inhiantem , suisse meministis . Quo quidem tempore cum aruspices ex tota Etruria convenissent , caedes , atque incendia , Sc legum interitum , & bellum civile , ac domesticum , & totius urbis atque imperii occasum appropinia quare dixerunt , nisi dii immortales omni ratione placati, uio numine prope sata ipsa flexissent . Itaque illorum responsis tunc & ludi decem per dies iacti sunt , neque res ulla , quae ad placandum deos pertineret, praetermissa est iidemque jusserunt , simulacrum Jovis facere majus, & in excelso collocare, & Contra , atque ante fuerat, ad orientem convertere : ac se sperare dixerunt , si illud signum , quod videtis , solis ortum , & forum curiamque conalpiceret , fore , ut ea consilia , quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, illustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent . Atque illud ita collocandum consules illi statuerunt : sed tanta fuit operis tarditas , ut ne que a superioribus consulibus , neque a nobis ante hodiernum

diem collocaretur.

IX. Hic quis potest esse , Quirites , tam aversus a vero, tam praeceps , tam mente captus , qui neget , haec omnia , quae videmus, praecipueque hanc urbem, deorum immortalium nutu atque potestate administrari 8 Etenim cum esset ita responsum , caedes , incendia , interitumque reipublicae comparari , & ea per cives , quae tum propter magnitudinem scelerum nonnullis incredibilia videbantur : ea non modo cogitata a nefariis civibus , verum etiam suscepta esse sensistis . Illud Vero nonne ita praesens est , ut nutu Iovis optimi Maximi factum esse videatur, ut , cum hodierno die mane per forum

meo iussu & conjurati , & eorum indices in aedem Concordiae

ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur quo collocato , atque ad vos , senatumque conversio , omnia & senatus,& vos, quae erant contra salutem omnium cogitata , illustra

244쪽

I N L. CATILINAM. et IQuo etiam majore sunt isti odio , stupplicioque digni , qui

non solum vestris domiciliis atque tectis , sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati . Quibus ego si me restitisse dicam , nimium mihi si,mam , & non sim serendus . Ille , ille Iupiter restitit : ille Capitolium , ille laaec templa , ille hanc urbem , ille vos omnes salvos esse voluit . Diis ego immortalibus ducibus hanc mentem, Quirites, Voluntatemque suscepi, atque ad haec tam

ia indicia perveni . Iam vero illa Allobrogum sollicitatio , sic

a Lentulo caeterisque domesticis hostibus , tanta res , tam dementer credita & ignotis , & barbaris , commissaeque literae nunquam essent profecto , nisi a diis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum . Quid vero 3 ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat, quae

populo Romano bellum facere & posse , & non nolle vide tur , spem imperii & rerum amplissimarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam negligerent , vestramque salutem suis opibus anteponerent o id nonne divinitus factum esse putatis praelertim qui nos non pugnando , sed tacendo superare potuerunt X. Quamobrem , Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria ' supplicatio decreta est , celeGratote illos dies cum conjugibus ac liberis vestris . Nam multi saepe honores diis immortalibus

iusti habiti sunt , ac debiti , sed profecto justiores nunquam .

Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu , &erepti s ne caede, sne sanguine , sine exercitu , sine dimicatione . Togati, me uno togato duce , & imperatore , vicistis .

Etenim recordamini , Quirites , omnes civiles dissensiones , neque solum eas , quas audistis , sed & has , quas vosmetipsi meministis , & vidistis . L. Sylla P. Sulpicium oppressit : ex

urbe eiecit C. Marium , custodem huius urbis e multosque sortes viros partim ejecit ex civitate , partim interemit. Cn. γ m. V. H h cta-

as Ad omnia νυ inaria 4 Supplicationes interdum hule , aut illi Deo , interdum ad omnia pulvinaria, id est, omnibus diis, coninstituebantur . Ibant per urbem coronati pue ri , matronae , virgines , nonnunquam etiam laureain manu tenentes, eanebantque hymnos

compositos in laudem morum , ac decern batur supplieatio vel ad avertendum aliquod malum, quod aut premeret, aut immineret, vel ob rem bene ac feliciter gestam. Mure

245쪽

ctavius , consul , armis ex urbe collegam suum expulit .. omnis hic locus acervis corporum , & civium sanguine redundavit . Superavit postea Cinna cum Mario : tum vero , clarissimis viris intersectis, lumina civitatis extincta sunt. Ultus est hujus victoriae crudelitatem pollea Sylla : ne dici quidem opus est , quanta diminutione civium , & quanta calamitate reipublicae . Dissensit M. Lepidus V a clarissimo & sortissimo

viro Q. Catulo : attulit non tam ipsius interitus '' reipua

blicae luctum , quam caeterorum .

. Atque illae dissensones erant hujusmodi , Qtiirites , quae non ad delendam, sed ad commutandam rempublicam pertinerent.

Non illi nullam esse rempublicam , sed in ea , quae est et , se

esse principes : neque hanc urbem conflagrare , sed se in hac urbe florere voluerunt . Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium reipublicae quaesivit , eiusmodi fuerunt , ut non reconciliatione concordiae , sed internecione civium dijudicatae sint . In hoc autem uno post hominum memoriam

maximo , crudelissimoque helio , quale bellum nulla unquam barbaria cum sua gente gessit , quo in bello lex haec fuit a Lentulo , Catilina , Cassio , Cethego constituta , ut omnes , qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero duceremtur , ita me gessi , Quirites , ut omnes salvi conservaremini :& , cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi restitisset ; tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset: & urbem , & cives integros incolumelque servavi . XI. Quibus pro tantis rebus , Quirites , nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo , praeterquam hujus diei memoriam

sempiternam . In animis ego vestris omnes triumphos meos , Omnia

Dissutis M. Lop .Iut J Cum impediret, tum erat priueeps senatus , atque adeo civine Sylla in eam reo Martio sepelire ite, qui tati . idem. resti hut tantum ante Syllam tributus . 18 Non tam ipsius interitur J Animadverserat & acta illius rescinitere conaretur. te , quam considerate loquatur . Non enim Livius , lib. O . Appianus lib. t. de hellis prorsus negat, Lepidi mortem luctuosam sui Dciv libus . Plutarchus in Pompeio . Florus se r aetit enim ad populum e & Lepidus te lib. cap. ult. Muret. nuior uin se propin atorem adversu Syllanos cartilo J Hie est Catulus ille , qui haberi voluerat i sed nepat eam tam luctuo Ciceronem patrem patriae nominavit: quique iam sui me, quam caeteroruia . Idcin.

246쪽

I N L. CATILINAM. 2 3

omnia ornamenta honoris , monumenta gloriar , laudis insi

gnia , condi & collocari volo . Nihil me mutum poteli delectare , nihil tacitum , nihil denique huiusmodi , quod etiam minus digni assequi possint . Memoria vestra , Quirites , n

strae res Mentur , sermonibus crescent , literarum monumentis inveterascent , & corroborabuntur : eandemque diem intelliisgo , quam spero aeternam sore, & ad salutem urbis, & ad memoriam contulatus mei , propagatam : unoque tempore in hac republica duos cives extitisse , quorum alter fines vestri

imperii , non terrae , sed caeli regionibus terminaret ς alter Gjusdem imperii domicilium , sedemque servaret. XII. Sed , quoniam earum rerum , quas ego gessi , non est eadem fortuna atque conditio, quae illorum , qui externa bel- .a gesserunt: quod mihi vivendum sit cum illis, quos vici ac subegi ; isti hostes aut interfectos , aut oppressos reliquerunt: vestrum est, Quirites, si caeteris recla sua facta prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego providi : ne mihi noceant, vestrum est providere. Quan

quam , Qiairites , mihi quidem ipsi nihil jam ab istis noceri potest . Magnum enim est in bonis praesidium , quod mihi in

perpetuum comparatum est: magna in republica dignitas, quae me semper tacita defendet: magna vis est conscientiae , quam qui negligent, cum me violare volent, se ipsi indicabunt . Est etiam in nobis is animus, Qtiirites, ut non modo nullius audaciae cedamus , sed etiam omnes improbos ultro semper lacessamus. Quod si omnes impetus domesticorum hostium depulsi a vobis , se in me unum converterint : vobis erit prΟ-Videndum , Quirites , qua conditione posthac eos esse velitis , qui se pro salute vestra obtulerint invidiae, periculisque omni

bus . Mihi quidem ipsi quid est , quod jam ad vitae fructum

possit acquiri , praesertim cum neque in honore vestro, neque

as Eandemqκε disnν-I Die hie idem valet, quod ten pus: ut in Diὐinatio-Biduo breυDeenx diem . Quod autem lite dicit Cicero , tale est . Inteaizo , eandem diem , id est , idem tempus pronat aratu e Dis , Et ad salutem urbis , & ad memoriam consulatuu mei et quod quidem tempus spero aeternuin fore . Itaque quandiu stabit urbs ,randiit recordabuntur homines, uno te ni ore duo in liae tepublica extitisse cires, dec. se aut ein, & Cn. Pompeium significat. Item

247쪽

et 4 ORATIO III.

in gloria virtutis, quidquam videam altius, quo quidem mihi libeat ascendere ρ Illud perficiam profecto , Quirites , ut ea, quae gessi in consulatu , privatus tuear, atque ornem : ut, si qua est invidia in conservanda republica suscepta , laedat imvidos , milii valeat ad gloriam . Denique ita me in republica tractabo , ut meminerim semper quae gesserim , curemque , ut ea virtute , non casu , gesta esse videantur . Vos , Quirites , quoniam jam nox est , veneramini illum Iovem , custodem hujus urbis , ac vestrum , atque in vestra tecta discedite : & ea , quanquam iam periculum est depulsum , tamen aeque ac priori nocte , custodiis , vigiliisque defendite . Id ne vobis diutius faciendum sit , atque ut in perpetua pace esse possitis, providebo .

o ti dem mihi libeat ascendere I Nam vis non esset . Non enim sere dicebatur diis nullus est magistratus superior consulatu , prae- ctator, nisi periculos sinis reip. temporibus. Me dictaturam. Hanc autem optare boni ci. Mem.

248쪽

L. CATILINAM

IN SENATU .

ORATIO XXII.

M. ANT. MURETI Praefatio ad LEONARDUM MOCENICUM .

SI praemiis tantum , Moenice , ct iis praemiis in quibus praee puam felicitatis partem vulgaris opinio conseiruit , ac bene

merendum de humano genere praestanti hom nes ingenio adducerentur : multos , ut opinor , ct certe , ab insituro υirturis itinere mnimadversa superiorum aetatum exempla revocarent . Nam si creplicare memoriam temporum , ct antiquitatis monumenta excutere velimus , deprehendemus unaquaque in rep. eos fere, quorum plurima in eam extabant maximaque beneficia , omni scelere laceratos , omni erudelitate raptatos , omni acerbitatis genere divexatos fuisse. uod quamvis ita exploratum est re tibi , re iis omnibus , qui operae aliquid in antiquitatis cognitione pinuerunt , vix ut consimmationis indigeat e tamen , ut, s qua esse potest , dubitatio eximatur , aliquot , qua mibi nunc in mentem veniunt , illuseria ejus rei exempla fu*iciam . Primae autem in hac cogitatione Oc- eurrunt illae omnium lauiandarum artium , ipsiusque adeo humanitatis parentes Athenae : quam optimis stadiis 2editam , refertam Usdue , atque , ut ira dixerim , foetam eruditissimis hominibus civitatem , cui unquam insigniter adiu re impuve licuit Nouilla Miltiadem , Cimonem , Themistoclem , Aristidem , chinem, DemosMnem , quorum omnium summis erat usa beneficiis , in ωilium pepulix non illud probitatis , modestae , integritatis , s pientiae specimen Socratem veneno necavit : ct constituto adversus pios , ac prave de rebus divinis sentientes supplicio eum potiss- me assecit , qui unus ex omnibus ad veram Dei cognitionem pro

xime

249쪽

xime accesserat ρ Sed Romana resp. quanxo cateras omnes magni- rudive virium , atque imperii amplitudine superavit : tanto malo rem nobis , atque ampliorem huius generis exemplorum copiam stib-

miniserat . Cuius in hisoriam quisquis ingreditur , is in ipso qum si mesibulo ilium ipsum urbis parentem Romulum senatorum manibus crudelissime Ascerptum , ac dilaniatum videt. God si tam horrendi facinoris immani atrocitate sterilata , intro tamen ire perrexerit , non longe progrusiis , obvium habebit Collatinum , ob inanem popularis Iuspicionis curam , in exilium proficiscentem ea

ex urbe , quam ipso magna ex parte dominatu regio liberarat Atque ut Coriolanum iacitus pratereat , Marcum certe Camillum , haud facile dixerim , militarine virtute , an se , ivsulaque majorem , mirabitur , o miserabitur eadem calamitate perculsum . Scipionem vero illam , de quo vere scripserat Ennius nullam columnam a populo R. erigi posse , quae magnitudini rorum ab ipso gestarum responderet, quis es , qui cum intelleverit eo pos tot tamque infigura victorias redactum , ut exilium sibi fuapte sponte conscis it , non debilitetur , ac concidat animo :planeque judicet , nullam iis attingendam esse reip. partem , qui commodo ac tranquillitati suae consultum Celint ρ Quid iam illor rurbines , illas procellas , illas tempestates ciυilium dissensionum

commemorem ρ quibus non unus aut alter praeclarus re salutaris

reip. civis perculsus es e sed ibi acervi , ipsa millia immortalitate dignorum hominum , nssariis consceleratissmorum latronum manibus trucidata jacuerunt . O acerbum illud , re vel Romani nominis hostibus miserabile spectaculum : cum passim per vias immanium gladiatorum in principes civitatis debacchabatur furor ocum qui aliquando re p. praesulio fuerant , eis nullum iu civitate prodium reperiebatur : cum quorum eloquentia ipsis gloriae , aliis admirationi , reip. saluti fuerat , eorum ex tuis 'his Roseris , equibus tam sepe con ovati erant , incisis cervicibus , capita fau-guinolunta pendebant . Sed ut haec mittamus , quibus fatis dolenter deplorandis , alicuius eorum , qui tunc occubuerunt, opus efferingenio : Ciceronis casus , totiusque vitae iactatio quem non , qui in juvanda patria commodum suum , aut aliquod ejusmodi prae

250쪽

I N L. CATILINAE M. 2 7

hominis vel plura , vel mojora merita populus Romanus habuit λὰθ ille tamen , eui senatus togato Iupplicationem decreverat , quem a Catulus , princeps senatus , qWem M. Cato , quem alii parentem patriae meritissimo vocaverant , cui L. Gellius coronam civicam a rep. deberi dixerat ἰ quid non posca calamitatum , indignitatum , acerbitatum in ea , quae ipsius consiliis stabat , e irare perpessus est Z Ipse in exilium ab homine teterrimo pulsus , direpta bona , vexata uxor , vexati liberi , domus incensa e qui quid denique meruerat Clodius , Cicero pertulit eos ob ipsas res pertulit , quibus nulla saris ampla praemia poterant in niri . Guoeirca si sola , ut initio dixi , praemiorum expectatione praeclari

ri ad mirtutem , ct ad iuvandum genus hominum adducerentur'.

multi sine dubio , cognitis aliorum casibus , a proposito abducerentur . Sed es profecto , Mocenice, es major quaedam vis , quae tiabi , ae tui simitibus persuadeat , virtutem non modo dotractis nauibus praemiis , verumetiam propostis omnibus suppliciis , esse everendam : pulchrum esse adjuvare cives suos , o omura curas , omnes vigilias in re . Ialute defigere : nullum eius ea a periculum , nullam inυidiam , nullam dimicationem defugere : cives beneficiis affecti si quid praemiorum retulerint , non repudiandum esu parum grati , parumque memores fuerint , quid denique nos reip. non quid alii nobis ducant, cogitandum . Saepe enim ex re au)ivi , cum diceres , gratulari te tibi , ct magnam gratiam δε-bere omnium rerum moderatori deo , quod ea in rep. natus esses, in qua verendum non esset , non modo ne quisquam ob virtutem

in invidiam moraretur , sed ne vel minimis in remp. beneficiis sua praemia denegarentur : sed tamen s mixisses illis remporibus ,re optionem tibi desus tulisset ς Ciceronis fortunam ab urbe conisse ala evulantis fortuvae Caesaris , in eadem oppressa domini tis anteposturum fuisse . Ac plane ita es , ut dicam : gratuita

prorsus non mercenaria est virtus : ncque praemiorum mercisibus ad

recte agendum excelso homines ingenio , scd ipsa dignitate , atque honestate ducuntur . Aut s quando de aliquo praemio cogitant, de gloria , deque immortalitate nominis cogitant o cuius splendore

capti re incens , omnia quae aspera , molem , difficilia porpessu,

impatibilia creduntur , vel non sentiunt , vel despicatui ducunt. Neque

SEARCH

MENU NAVIGATION