M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

FLACCO

RATIO XXIV.

ARGUMENTU'M. ACcusatum a D. Laelio L. Flaccum de repetundis ex Asia , cui triennium post praeturam praefuerat , Cicero defendit. Tota fere defensio ex confutatione resium 2 Fiaticorum , ct Graecorum , qui Flaccum oppugnabant , ct ex ipsius Flacci superiore

vita , magnisque erga rempublicam meritis consat . MANUT.

UM in maximis periculis hujus urbis, atque imperii, gravissimo atque acerbissimo reipubli-

cae casu , socio atque adjutore consiliorum , periculorumque meorum , L. Flacco , caedem a vobis, coniugibus , liberis vestris , vastitatem a templis , delubris , urbe , Italia depellebam esperabam , Iudices , honoris potius L. Flacci me adjutorem futurum , quam miseriarum deprecatorem . Qiiod enim esset praemium dignitatis, quod populus Romanus, cum hujus ma-3oribus semper detulisset; huic denegaret i cum L. Flaccus veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope quingentesimo ' anno reipublicae retulisset 8 Sed si forte aliquando aut beneficii hujus obtrectator , aut virtutis hostis, aut laudis invidus extitisset: existimabam L. Flacco multitudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo , quam sapientissimc ruinia lectissimorum virorum judicium esse lubeundum . Etenim , quibus auctoribus, & defensoribus omnium tum salus esset non civium

1 Prope quingente fimo anno J Anni vere nu- tilinae ineolumem servavit, CD I. sed Ci- meramur a Valerio Poplicola, patriae libera- eeroni miri est non subtiliter annos interdum tore , ad eonsulatiam Ciceronis , quo praetor numerare. valeriiri Flaccus patriam a coniuratione Cain

312쪽

PRO L. FLACCO . 3

civium solum , verum etiam gentium defensa ac retenta, neminem unquam putavi per eos ipsos periculum hujus fortunis, atque insidias creaturum . Quod il esset aliquando futurum , ut aliquis de L. Flacci pernicie cogitaret, nunquam tamen extinstimavi, Judices, D. Laelium , optimi viri filium, optima ipsum spe praeditum , summae dignitatis, eam suscepturum acacusationem , quae sceleratorum civium potius odio & surori, quam ipsius virtuti atque institutae adolescentiae conveniret. Etenim cum a clarissimis viris ivilissimas inimicitias saepe cum bene meritis civibus depositas esse vidissem , non sum arbitratus , quemqliam amicum reipublicae, posteaquam L. Flacci amor in patriam perspectus es Iet, novas huic inimicitias, nutila accepta iniuria , denuntiaturum Sed quoniam , Judices, multa nos Zc in nostris rebus, & in republica fefellerunt: serimus ea , quae sunt serenda. Tantum a vobis petimus, ut omnia reipublicae subsidia , totum statum civitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum , salutem praesentium , spem reliquorum , in vestra potestate , in vestris sententiis, in hoc uno judicio positam esse & defixam putetis . Si unquam respublica consilium , gravitatem , sapientiam , providentiam judicum imploravit : hoc tempore , hoc , inquam , tempore , implorat. II. Non estis de Lydorum , aut Mysorum , aut Phrygum , qui huc compulsi concitatique venerunt , sed de vestra republica iudicaturi , de civitatis statu, de communi salute , de

spe honorum omnium , si qua reliqua est etiam nunc , quae sortium civium mentes cogitationesque sustentet . Omnia alia

perfugia bonorum , praesidia innocentium , subsidia reipublicae , consilia, auxilia , jura ceciderunt . Quem enim alium appellem Τ quem obtester P quem imploremὶ Senatumne 3 at is ipse auxilium petit a vobis, & confirmationem ' auctoritatis suae , vestrae potestati permissam esse sentit . An equites Romanos iudicabitis principes eius ordinis quinquaginta, quid cum inmnibus senseritis . An populum Romanum P at is quidem o

mnem

a Confirma:ionem Flaeeo absoluto in gra- iuratos puniri voluit,& praemio dignos ce tiam extinctae per ipsum coniurationis , se- fuit, quν tunc temporis heip. operam navR natus auctoritatem confirmabitis, qui & coa- verant. Ferraι.

313쪽

3io ORATIO

mnem suam de bonis potestatem tradidit vobis. Quamobrem, nisii lioc loco , nisi apud Vos , nisii per Vos, Judices, non at sectoritatem , quae amissa est, sed salutem nostram , quae spe exigua extremaque pendet , tenuerimus nihil est praeterea, quo confugere possimus : nisi sorte quae res hoc judicio tenis itur , quid agatur , cui causae sundamenta jaciantur, Judices, lnon videtis . lDamnatus est is Τ, qui Catilinam , signa patriae inferentem, interemit; quid est causae , cur non is, qui Catilinam ex umbe repulit , pertimescat Τ Repetitur ad poenam , qui indicia communis exitii excepit : cur sibi confidat is, qui ea proserenda & patefacienda curavit Z socii consiliorum , ministri, comitesque vexantur : quid auctores , quid duces, quid principes sibi expectent 3 Atque utinam inimici nostri , ac bonorum omnium , mecum potius contendant , utrum ' tum omnes boni , duces nostri , an comites fuerint ad communem conservandam 1alutem RIII. Hunc igitur virum , Laeli, quibus tandem rebus oppu- lgnas P Fuit, P. Servilio imperatore , in Cilicia tribunus militum : ea res siletur Fuit M. Pisoni quaestor in Hispania r vox 'de quaestura nulla missa est Bellum Cretense ex magna parte lgessit , atque una cum summo imperatore sustinuit e muta est lhujus temporis accusatio . Praeturae jurisdictio , rex varia & mul- ltiplex ad suspiciones & simultates , non attingitur . Ea vero in summo Sc periculosissimo reipublicae tempore , etiam ab inimiciς laudatur . At a testibus laeditur . Antequam dico , a qui- lbus , qua spe , qua vi , qua re concitatis, qua levitate , qua egestate , qua perfidia , qua audacia praeditis; dicam de genere universo , δc de conditione omnium nostrum lPer deos immortalest judices, Vos, quomodo is, qui anno ante Romae jus dixerat, anno post in Asa jus dixerit , a te- l

stibus quaeretis ignotis ipsi conjectura nihil iudicabitis 3 In tam l

varia jurisdictione tam multa decreta , tot hominum grati oloin t

Permulta defint . :

3 Dammatur est D J C. Aialonius , a M. nuitur. Glio accusatus, a Cicerone desensus. Insra Ut imi J Imperfecta sententiar eum no cap. Oppressus es c. A itonius , &α nulla deiiderentur Idem

314쪽

PRO L. FLACCO . 3 Drum laesae voluntates . Qirae est unquam jacta non suspicio , quae tamen solet esse falla , sed iracundiae vox , aut doloris ΤEt is est reus avaritiae , qui in uberrima re turpe compendium in maledicentissima civitate , in suspiciosissimo negotio , maledictum omne , non modo crimen effligit . Praetereo illa quae praetereunda non sunt o nullum riuius in privatis rebus factum avarum , nullam in re pecuniaria contentionem , nullam in re familiari sordem posse proferri . Quibus igitur testibus ego hosce pos um resutare , nisi vobis P molites ille vicanus, homo non modo nobis, sed ne inter suos quidem notus , Vos docebit, qualis sit L. Flaccuς λquem vos modestissimum adolescentem , provinciae inaximae lamctissimum virum , nostri exercitus sortissimum militem , diligentissimum ducem , temperantissimum legatum , quaestoremque cognoverunt Z quem vos praesentes constantissimum senatorem , jultissimum praetorem , ac amantistimum reipublicae civem judicastis P De quibus vos aliis telles esse debetis , de iis ipsi Diios testes audietis ρIV. At quos testes 8 Primum dicam id quod est commune ) Graecos e non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem . Nam , si quis unquam de noitris hominibus a gens re lito, studio , ac voluntate non abhorrens fuit , me & esse arbitror, & magis etiam tum , cum plus erat otii , fuisse 'sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui adthoe iudicium deducti non sunt: multi impudentes , illiterati

leves; quos variis de causis video concitatos. Veruntamen hoc dico de toto genere Graecorum e tribuo illis literas, do multarum artium disciplinam , non adimo sermonis leporem , ingeniorum acumen , dicendi copiam : denique etiam , si qua sibi alia sumunt, non repugno: teitimoniorum religionem & fiadem nunquam ista natio coluit, totiusque hujusce rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant . Unὸe illud est Da mibi testimomum mutuum . Num Gabiorum , num Hi spanorum putatur Z Totum istud Graecorum est: ut etiam qui Graece nesciunt , hoc quibus verbis Τ a Graecis

diei

315쪽

3ra ORATIO

dici soleat, sciant. Itaque videte, quo Vultu , qua confidentia dicant: tum intelligetis, qua religione dicant. Numquam nobis M ad rogatum respondent: semper accusatori plus, quam ad rogatum . Nunquam laborant , quemadmodum probent, quod dicunt : sed quemadmodum se explicent dicendo . Iratus Flacco dixit M. Lurco , quod ut ipse aiebat libertus 7 Grat ejus turpi iudicio condemnatus. Nihil dixit, quod laederet eum , cum cuperet. Impediebat enim religio . Tamen , id quod dixit , quanto cum pudore , quo tremore & pallore dixit ZQuam promptus homo , P. Septimius 8 quam iratus de iudicio , & de villico ' 8 tamen haesitabat : tamen ejus iracundiae religio nonnunquam repugnabat. Inimicus M. Caelius , quod , cum in re manifesta putasset nefas esse, publicanum judicare

contra publicanum , sublatus erat e numero recuperatorum ' .

Tamen tenuit se , neque attulit in judicium quidquam ad laedendum , nisi voluntatem .

V. Hi si Graeci sui sient, ac nisi nostri mores, ac disciplina Plus valerent, quam dolor , ac simultas: omnes se spoliatos, vexatos , sortunis eversos esse dixissent . Graecus testis cum ea voluntate processit , ut laedat : non iurisjurandi , sed laedendi verba meditatur . Vinci , reselli , coargui putat esse turpissimum t ad id se parat : nihil aliud curat . Itaque non optimus quisque , nec gravissimus , sed impudentissimus, loquaci ias musque deligitur . Vos autem in privatis minimarum rerum iudiciis testem diligenter expenditis . Etiam si Armam hominis , si nomen , si tribum nostis , mores tamen exquirendos putatis. Qui tum dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat i ut omnia verba moderatur i ut timet , ne

quid cupide , ne quid iracunde , ne quid plus, minuive , quamst necesse , ὸicati Num illos idem putatis quibus jusjurandum iocus est : testimonium , ludus: existimatio vestra, tenebrae : laus, merces, gratia, gratulatio posita est omnis in impudem

6 m πονιι J Cum Rei patronus eo o Rempreatoriis. J In causis civilibus Probiterrogat, nunquam respondent ad id, quod tor Reeuperatores dabat, qui de iis iudica- rogantur : cum accusator, plura etiam diis rent . Flaccus autem nefas esse putaverat, c t, quam rogantur. Ferrar. Glium publicanum sedere iudicem contra

Luenus I De quo infra. alium publicanum , quem fore damnandum 3 De-J De quo infra. manifestum erat. Finat.

316쪽

PRO L. FLAEC CO. 3I 3

pudenti mendacio. Sed non dilatabo orationem meam . Etenim posset esse infinita, si mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare vanitatem . Sed propius accedam :de his vestris testibus dicam . Vehementem accusatorem nacti sumus , Iudices , & inimicum in omni genere odiosum , ac molestum : quem spero his rebus sore magno usui & amicis, & reipublicae. Sed certe inflammatus incredibili cupiditate , hanc causam , accusationemque suscepit. Qui comitatus in inquirendo Τ comitatum dico Jimmo vero quantus exercitus quae iactura 3 qui sumptus Τquanta largitio 8 Quae quanquam utilia sunt causae , timideramen dico; quod vereor , ne Laelius ex his rebus, quas sibi suscepit gloriae causa , putet aliquid , oratione mea, sermonis in sese , aut invidiae esse quaesitum .

VI. Itaque hanc partem totam relinquam : tantum a vobis

petam , Judices , ut , si quid ipsi auditiis communi fama atque sermone , de vi, de manu , de armis, de copiis: memineritis , quarum rerum invidia , lege hac recenti ac nova, certus est inquisitioni comitum numerus constitutus . Sed , ut hanc vim omittam , quanta illa sunt quae quoniam accusae torio jure 3c more sunt facta , reprehendere non possumus,

queri tamen cogimur: primum , quod , distributis partibus U, sermo est tota Asia dissipatus, Cn. Pompeium , quod L. Flacco est vehementer inimicus , contendisse a Laelio , paterno a- mico ac pernecessario , ut hunc hoc judicio arcesseret : omnemque ei suam auctoritatem , gratiam , copias , Opes ad hoc negotium conficiendum detulisse . Id hoc veris milius Graecis hominibus videbatur, qui paulo ante familiarem Laelium in eadem provincia Flacco viderant. Pompeji autem auctoritas cum apud omnes tanta est , quanta esse debet, tum excellit in ista Provincia , quam nuper & praedonum , & regum bello liberavit . Adjunxit illa , ut eos , qui domo exire nolebant, Tom. V. R r testiro Lege boea Quam paulo ante Caesar Con- . Ir Dipviburis parri us J Multis ex suis e sul de Repetundi, promulgaverat. In illa au- mitibus in varias Atiae partes distributis, quitem lege certus comitum numerus Accusatori sermonem illum de Cn. Pompeio dissiparent. in requirendo assigrabatur , ob invidiam it. Idem .iarum rerum , quas in Flaccum secerat Ia Regum I Mithridatis , & Tigranis .

317쪽

3r ORATIO

testimonii denuntiatione terreret : qui domi stare non poterant , largo & liberali viatico commoveret. Sic adolescens, ingenii plenus , locupletes '' metu , tenues praemio , stultos errore permovit. Sic fiant expressa ista praeclara , quae recitam tur , plephismata , non sententiis , neque auctoritatibus declarata , nec jurejurando constrista , sed porrigenda manu , pr fundendoque clamore multitudinis concitatae . . VII. O morem pr. eclarum , disciplinamque, quam a maioribus accepimus , si quidem teneremus i sed nescio quo pacto jam de manibus elabitur. Nullam illi nostri sapientis imi & lanctissimi viri vim concionis esse voluerunt. Quae scisceret plebs, aut quae populus juberet, summota concione , dii tributis partibus , tributim & centuriatim V descriptis ordinibus , classibus, aetatibus , auditis auctoribus , re multos dies promulgata & cognita , iuberi, vetarique voluerunt. Graecorum autem totae respublicae sedentis concionis temeritate administrantur . Itaque , ut hanc Graeciam , quae jamdiu suis consiliis perculsa & afflicta est , omittam e illa vetus, quae quondam opibus, imperio , gloria floruit , hoc uno malo concidit , libertate immoderata , ac licentia concionum . Cum in theatro imperiti homines , rerum omnium rudes ignarique , conlederant : tu in bella inutilia suscipiebant ; tum 1editiosos homines rei publicae praeficiebant ; tum optime meritos cives e civitate eliciebant . ,

Quod si haec Athenis tum , cum illae non solum in Graecia , sed prope cunctis gentibus ' enitebant, accidere sunt solita : quam moderationem putatis in Phrygia , aut in Mysia concionum suisse P Nostras conciones , illarum nationum homines plerumque perturbant. Quid , cum soli sunt ipsi , tandem

Testimonii denuntiarisis. J Quintil. lib. s. cRP. 7. ,, Duo , inquit , sunt te. ,, stium, aut voluntariorum , aut eorum, qui- ,, hiis iudex in publicis iudiciis teste denun- ,, tiare solet . Quorum altero utraque par is utitur, alterum accusatoribus tantum coninis cessum est. I. Loc Dpletes J Hi passi sunt fieri psephisma. ta, ne co .eremur venire Romam ad testim niuan dicendum: tenuiores, viaticum spera tes, si Romam ipsi a civitatibus mitteremuelerati: stulti, Pompeii auctoritate permoti .

is Τνibutim , er renturiatim a Tributim, eum scisceret plebs t centuriatim , cum po pulus universus iuberet. Manuttur.

15 ADAινώας J Iis qui plebiscitum , po

puli ve iussitim suaderent. Idem . a Vict. Man. eminebam l

318쪽

PRO L. FLACCO . 31 Idem fieri putatis Τ Caesus est virgis V Cymaeus ille Athenaia

goras , qui in fame frumentum exportare erat ausus . Data

concio Laelio est . Processit ille , & Graecus apud Graecos non de culpa sua dixit, sed de poena questus est. Porrexerunt m nus r psephisma natum est . Hoc testimonium est ρ Nuper epulati, paulo ante omni largitione saturati Pergameni , quod Mithridates, qui multitudinem illam non auctoritate, sed sagina tenebat , se velle dixit , id sutores , & zonarii conclamarunt . Hoc testimonium est civitatis 3 Ego testes a Sicilia publice duxi . Verum erant ea testimonia non concitatae

concionis , sed iurati senatus . Quare jam non est mihi comtentio cum teste e vobis videndum est , sintne haec testimonia Adolescens bonus, honesto Ioco natus , disertus , cum maximo ornatissimoque comitatu venit in oppidum Graecorum : postulat concionem : locupletes homines & graves , ne sibi adversentur , testimonii denuntiatione deterret: egentes &leves spe legationis & viatico publico, privata etiam benignitate , prolectat . Opifices & tabernarios , atque illam omnem faecem civitatum , quid est negotii concitare , in eum praesertim , qui nuper summo cum imperio fuerit , summo autem in amore esse , propter nomen ipsum imperii , non potuerit ZMirandum vero est , homines eos , quibus odio sunt nostrae secures ; nomen, acerbitati ; scriptura , decumae , portorium , morti ; libenter arripere facultatem laedendi , quaecunque detur . Mementote igitur, cum audietis psephismata , non audure vos testimonia ; audire temeritatem vulgi , audire vocem

levissimi cujusque , audire strepitum imperitoriim , audire concionem concitatam levissimae nationis . Itaque perscrutamini penitus naturam rationemque criminum : jam nihil praeter spem , nihil praeter terrorem , ac minas, reperietis. R r a IX. In

Deesse videntur nonnulla .

b Iidem. C/nirer ut decretum tu FIaeeum suerent , hortatusa misti. J Ab Asiae urbe Cyma , cuius est. Frerat ur. Displiisma proferebatut i qui ob exportatum 18 Do I Cum accusarem C. Verrem. rumentum virgis caesus , de Flacco proinde aevitias.

iratus, data Laelio concione, populares suos , in

putanda VIII.

319쪽

316 ORATIO

IX. In aerario nihil. habent civitates, nihil in vectigalibus. Dilae rationes conficiendae pecuniae , alit veriura , aut tributo . Nec tabulae creditoris proferuntur , nec tributi consectio ulla recitatur . Qtiam vero facile salsas rationes '' inferre , & in tabulas, quodcunque commodum est , reserre soleant, ex Cn.

Pompeji literis ad Hypsam in , & Hypisi V ad Pompejuni

missis , quaeso cognoscite . LITERE POMPEII , & HYPs I . Satisne vobis coarguere his auctoribus V dissolutam Graecorum consuetudinem , licentiamque impudentem videmur λ nisi sorare , qui Cn. Pompeium , qui praesentem , qui nullo impellente , fallebant , eos , urgente Laelio , in absentem , & in L. Flaccum aut timidos fuisse , aut religiosos putamus. Sed fuerint incorruptae literae domi : nunc Vero , quam ha here auctoritatem , aut quam fidem possunt 8 Triduo D lex ad praetorem deferri , iudicum signis obsignari jubet . Tricesimo die vix deseruntur . Ne corrumpi tabulae facile possint , idcirco lex obsignataς in publico poni voluit. At obsignantur corruptae . Quid refert igitur , tanto post ad judices deserantur , an omnino non deserantur λ Quid , si tellium studium cum accusatore sociatum est Τ. tamenne isti testes habebuntur

X. Ubi est igitur illa expectatio , quae versari in iudiciis

solet 8 Nam antea , cum dixerat accusator acriter & vehementer , cumque defensor suppliciter demisseque responderat ; tertius ille erat expectatus locus testium , qui aut sine ullo studio dicebant, aut cum dissimulatione aliqua cupiditatis . Hoc vero quid est ρ Una sedent , ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimillant , non verentur : de subselliis queror 3 una ex domo prodeunt: si verbo titubarint, quo revertantur , non

netiae , qua Flaceus fuerat accusatus . Ferin

a 3 Illa expectatio J Testium , qui loco tertio die ebant. Quid enim dicturi essent , a dita accusatione & defensione expectabatur . Nam si ecirum studium cum accusatore sociatum est , scitur quid dicturi sint, non expectatur . DIU.14 revertantur J Non enim eos ain. plius hospitio Laelius recipiet . Femat. ro Fassar ratisnes J Tabulas publicas civitatum recitaverat accusator , in quibus erat summa pecuniae, quam ex ararici 5t --ctigalibus rumpiam se Flacco dedi se dice.

bant . Farratius.

ao Mycaeum a Qui Pompeii Mithridat leo

hello quaestor suit. Manutius. ai liis auctoribus J Pompeio, & Hypsaeo. Idem a1a niduo J Postquam Romam delatae sui nsent. Hoc autem caput unum erat legis Cor.

320쪽

PRO L. FLACCO . 3I7

habebunt. An quit quam esse testis potest , quem accusator sine cura interroget nec metuat , ne sibi aliquid , quod ipse nolit , respondeat Z Ubi est igitur illa laus oratoris , quae vel in accusatore antea, vel in patrono spectari solebat Z Bene i stem interrogavit : callide accessit : reprehendit : quo voluit, adduxit : convicit, Sc elinguem reddidit. Quid tu istum roges , Laeli , qui , priusquam hoc , Te rogo , dixeris , plura etiam est undet , quam tu ei domi ante praescripseris ρ Quid ego autem defensor rogem Τ nam aut oratio testium refelli solet , aut vita laedi . Qua disputatione orationem refellam ejus , qui dicit , Dedimus , nihil amplius pIn hominem dicendum eli igitur , cum oratio argumentaIio nem non habet. Quid dicam in ignotum P Querendum est e

go & deplorandum , id quod jamdudum facio , de omni ac

cusationis iniquitate : primum de communi genere testium. Dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa . Propius accedo . Nego esse ista testimonia , quae tu ipse psephismata appellas: sed & fremitum egentium, & motum quemdam temerarium Graeculae concionis . Intrabo etiam magis.

Qui gessit , non adest : qui numerasse dicitur , non est dedu

ctus e privatae literae nullae proseruntur : publicae retentae sunt in accusatorum potestate . Summa est in testibus . Hi vivunt cum inimicis : adsunt cum adversariis : habitant 'cum accusatoribus . Utrum hic tandem disceptationem & cognitionem veritatis, an innocentiae labem aliquam , aut ruinam so-

re putatis ρ Multa enim sunt eiusmodi Iudices, ut etiam si in homine ipso , de quo agitur, negligenda sint, tamen in imi

tatione atque in exemplo pertimescenda videantur .

XI. Si

xs summa est in testibus J Vis totius eau- ner It pro imitatione , quod sacile intelligila. Camerariust. tur, ponere eonditione, quod dissicilius intelas Tamen in conditione a&3ue in exempla ligitur . Potuit autem imitaris, ex sequenti pertimescensa vi leairtur J Graevius ex Victo. bus liue trahi, sive aberrante librarii oeulo,riana reposuit , imitatione ; scilicet quia se- ut fit , sve corrigente Grammatico aliquo. aitur paulo post, imitatis eompii. sed hoc Quidquid commodxm inteψr ipsum docere poterat , imitationem & exem- tatiotiem habet. Sensus verborum hic est e sipItim sere idem esse , & αυτ λογων Cicero- dentur pertinaesten a , quod haec nostrorum ma nem , si ita scripsisset: ut taceam, dicendum guttatuum & civium conditio misera utique potius suisse in exempla imitatione. Neque sutura est, ut hoe exemplo invitati homines, varo video, quomodo librariis in mentem ve- ipsis molestias huiusmodi & pericula creare

SEARCH

MENU NAVIGATION