M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

hon dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum ssuam potant: atque haec a nobis petunt omnia r neque ullare alia, quae a nobis consequuntur, nisi Opera sua, compensari putant posse . Itaque & legi Fabiae , quae est de numero sectatorum , & senatus consulto , quod est L. Caesare consule Linum , restiterunt . Nulla est enim poena , quae possit observantiam tenuiorum ab hoc Vetere instituto ossiciorum excludere .

At spectacula sunt tributim data , & ad prandium vulga

vocati . Et si hoc factum a Murena omnino , Judices, non est; ab ejus amicis autem more & modo factum est : tamen adia monitus re ipsa, recordor, quantum hae quaestiones, in senatu habitae, punctorum nobis , Servi , detraxerint . Qiiod enim tempus fuit aut nostra , aut patrum nostrortam memoria , quo haec, sive ambitio est, sive liberalitas , non fuerit, ut locus& in circo & in foro daretur amicis & tribulibus P Haec homines tenuiores primum , nedum qui a suis tribulibus vetere instituto assequebantur . XXXV. Praesectum fabrum semel locum tribulibus suis dedi Lse : quid statuent in viros primarios , qui in circo totas ta

tenue est ; nimirum . si in reserenda gratia nobilibus viris, pro tot ac tantis sibi eollatis beneficiis , nihil tenuiores habeant, prater suffrazium , tenuis adin tum est eompensatio. Qua de eausa Si, iat δειεν astantur,n I. a valent erotia ἔ quoniam , prout sustra. ramur, in serendis suifras lix , nulla tenuiorum pratia est . Hac eadem oratione Cap. 13. ubi agitur de postulatis Sulpitii a Senatu repudiatis e confusionem suffragiorum fla irasti , proro rationem Deis eronem stratiae, distulistir, stis torum . Lx Manilia iam vel xhmrata, vel repudiata iubebat , confusis omnium Centuriarum suffragii, , eos esse consules c idemque puta de caeteris Magistratibus qui plura tulissent. Eadem lex ut restitueretur , Sulpicius petebat, cui si senatu assensuq fuisset : primo nidi ius centuriae beneficium apparuisset , hinc tolle. batur gratiar deinde Omnes siniit omnium

classium centuriae suffragium tulissent , hinc distilitatem , & ius suorum suffragiorum , prumae Et secundae classis centuriae amittebant , a quibus plerumque absolvebantur comitia . Habes igitur , duas tantum classes , ut plurimum, gratia valuisse in serendis suffragiix , hoe est in suffrahando, quod sere ab iis absolveremur comitia centuriata , de quibus loquimur , antequam reliquae classes introvocarentur . proindeque tertia , quarta Bequinta , in suffrax anao , nulla gratia vale bant. Hi erant tenuiores, de quibus ut pateat vere esse dictum t Si .ibiu erit νν to

ratius.

Is Non voeare domum suam passunt 3 Est , non invitare ad cinnam , seu convivium .

Gravit r.

ao In eisco J Circensibus ludis in Circo , gladiatoribus in foro. Manutitis.

302쪽

PRO L. MURENA . asybernas , tribuli tim causi, compararunt ρ Haec omnia sectatorum, spectaculorum , prandiorum item crimina , a multit, dine in tuam nimiam diligentiam , Servi , conjecta sunt M , in quibus tamen Murena ab senatus auctoritate defenditur. Quid enim Z Senatus num obviam prodire crimen putat non; sed mercede e convince . Num sestari multos ' non ; sed conductos: doce : Num locum ad spectandum dare P aut ad pram dium invitare P minime . Sed vulgo , passim . Quid est vulgo universos . Non igitur, si L. Natta, silmmo loco adolescens, qui , & quo animo jam sit, qualis vir futurus sit , videmus , in equitum centuriis voluit esse & ad hoc officium necessitudinis, & ad reliquum tempus , gratiosus, id erit ejus vitrico fraudi aut crimini: nec , si virgo Velialis, hujus propinqua & necessaria , locum suum gladiatorium concessit huic, non illa pie secit, & hic a culpa est remotus. Omnia haec

sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candi

datorum .

At enim agit mecum austere .& Stoice Cato . Negat verum esse U , allici benevolentiam cibo : negat judicium hominum in magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. Ergo ad coenam , petitionis causa, si quis vocat, condemnetur . Quippe, inquit, tu mihi summum imperium, summam auctoritatem , tu gubernacula reipublicae petas fovendis hominum sensibus, 3c deliniendis animis, & adhibendis voluptatibus 8 Utrum lenocinium, inquit, a grege delicatae iuventutis,

an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas Τ HONribilis oratio , sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa resispuit . Neque tamen Lacedaemonii , auctores istius vitae atque orationis, qui quotidianis epulis in robore accumbunt: neque vero Cretes, quorum nemo gustavit unquam cubans, melius , quam Romani homines, qui tempora voluptatis labori D

P p et que

at Taberi r I Ut ex iis Iudos sperure putat. Manuttur. posset . a 3 Vertina esse I Pro , minam esse . . Ex In eisam nimiam estnissa sensu Cicero Lepe accipit , ut iam saepe di- μαι J Non in Murenae culpam . Videt popu- ximus. no stra .lus, nimium te diligentem in his elimini- χε μ - - In dura quapIam materia νbus suisse Murenam tamen expertem culpae ac ligno. Visuri na. 111. s.

303쪽

que dispertiunt, respublicas suas retinuerunt: quorum alteri U, iano adventu nostri exercitus , deleti sunt : alteri U , nostri imperii praesidio disciplinam suam , legesque conservant . XXXVI. Qitare noli , Cato , majorum instituta , quae res ipsa publica , quae diuturnitas imperii comprobat, nimium severa oratione reprehendere . Fuit eodem ex studio vir eruditus

apud patres nostros, & honestus homo , & nobilis, Q. Tube- lro . Is, cum epulum Q. Maximus, Africani patrui sui nomine , populo Romano daret , rogatus est a Maximo , ut triclinium V sterneret , cum esset Tubero ejusdem Africani sororis filius. Atque ille , homo eruditissimus, ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos , R exposuit vasa Samia :quasi vero esset Diogenes Cynicus mortuus, & non divini hominis Africani mors honestaretur . Quem cum supremo ejus die Maximus laudaret , gratias egit diis immortalibus , quod ille vir in hac republica potissimum natus esset : necesse enim fuisse , ibi esse terrarum imperium , ubi ille esset. Huius in morte celebranda graviter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam Tuberonis. Itaque homo integerrimus, civis optimus, cum esset L. Pauli nepos, P. Africani, ut dixi , sororis filius, his haedinis pelliculis praetura dejectus eii . Odit populus Romanus privatam luxuriam ς publicam magnificentiam diligit : non amat profusas epulas; sordes 3c inhumanitatem multo minus . Distinguit rationem officiorum , ac temporum e vicissitudinem laboris, ac voluptatis . Nam , quod ais, nulla re allici hominum mentes oportere ad magistratum mandandum , nisi dignitate : hoc tu lipse , in quo summa est dignitas, non servas. Cur enim que minquam , ut studeat tibi , ut te adjuvet, rosas ξ Rogas tu me , ut mihi praesis , ut committam ego me tibi . Quid tandem Jistuc me rogari oportet abs te , an te potius a me , ut pro

mea salute laborem periculumque suscipias r

uid ,

is AIteri J Cretenses , quos debellavit libus usus est pro veste oretiosa et quod Pu. Metellus, hine dictus cretietia. nionis, hoe est ligneis lectis , pro eburneis alteri J Lacedaemonii. & argenteis i quod vasis Samiis , hoc est si-a elinium J Lectos sterneret . in tri- ctilibus , pro Deliacis, aut Corinthiis. Feν- clinio enim lecti sternebantis . Tribus autem ratius. in rebus Tubero peccavit i quod Meditas pel-

304쪽

PRO L. MURENA. 3or Quid , quod habes nomenclatorem Z in eo quidem fallis &decipis. Nam , si nomine appellari abs te cives tuos, honestum est , turpe est eos notiores esse servo tuo, quam tibi. Sin etiam noris , tamen per monitorem appellandi sunt curante petis, quam inlusurravit Z aut quid , cum admoneris, tamen , quasi tute noris , ita salutas ξ quid , posteaquam es des gnatus, multo salutas negligentius Τ Haec omnia ad rationem civitatis si dirigas, recta sunt . Sin perpendere '' ad disciplinae praecepta vais, reperiantur pravissima . Quare nec plebi Romanae eripiendi fructus illi sunt ludorum , gladiatorum ,

conviviorum ; quae omnia majores nostri comparaverunt: nec

candidatis ista benignitas adimenda est , quae liberalitatem magis significat, quam largitionem . XXXVII. At enim te ad accusandum respublica adduxit. Credo, Cato , te illo animo , atque ea opinione venisse : sed tu imprudentia laberis. Ego quod facio , judices, cum amicitiae dignitatisque L. Murenae fratia facto , tum me pacis, o iii , concordiae , libertatis, salutis, vitae denique omnium no instrum causa facere clamo , atque obtestor . Audite , audite consulem , Judices, nihil dicam arrogantius , tantum dicam , t tos dies atque noctes de republica cogitantem . Non usque eo L. Catilina rempublicam despexit atque contempsit, ut ea copia , quam secum eduxit , se hanc civitatem oppressurum arbitraretur . Latius patet illius sceleris contagio , quam qui Lquam putat: ad plures pertinet. Intus, intus, inquam , est equus Trojanus: a quo nunquam , me consule , dormientes OPprimemini . Quaeris a me, quid ego Catilinam metuam . Nihil: & curavi , ne quis metueret: sed copias illius, quas hic video , dico esse metuendas : nec tam timendus est nunc exercitus L.

Catilinae , quam isti, qui illum exercitum de semisse dicuntur. Non enim deseruerunt : sed ab illo in speculis atque insidiis

η cων ante infusωνυυir I Cur Olivetus. ad homines Meedis , 8e studium , savorem , sin prestendere I si autem hae , gratiam petis , antequam servus monitor eo- in petitione iacis , perpendere velis ad prae-rum tibi nomina insusurraverit 3 De servo cepta eius, quam profiteris , disciplinae, re monitore Horat. lib. I. Epist. VI. so. & lib. periri poterunt pravissima, & homine Stoicon. m. xv I II. II. Paupoem divas me petit. valde indigna. Idem.

305쪽

relicti, in capite , atque in cervicibus nostris restiterunt . Hi& integrum consulem , & bonum imperatorem , & natura , Ω fortuna , cum reipublicae salute conjunctum , dejici de urbis praesidio , & de custodia civitatis, vestris sententiis , deturbari volunt. Quorum ego serrum & audaciam reieci in campo , debilitavi in foro , compressi etiam domi meae saepe , Judices :his vos si alterum consulem tradideritis , plus multo erunt vestris sententiis, quam suis gladiis consecuti . Magni interest, judices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perseci, esse Kalendis Jan. in re publica duo consules. Nolite arbitrari , mediocribus consiliis, aut usitatis viis, aut lege improba , aut perniciosa largitione , auditum aliquando aliquod malum reipublicae quaeri . Inita sunt in hac civitate consilia , Iudices, urbis delendae , civium trucidandorum , nominis Romani extinguendi . Atque haec cives , cives, inquam ,

si eos hoc nomine appellari fas est ) de patria sua & cogi

tant , & cogitaverunt. Horum ego quotidie consiliis occurro , audaciam debilito , sceleri resisto . Sed vos moneo , Iudices: in exitu est iam meus consulatus: nolite mihi subtrahere vicarium meae diligentiae : nolite adimere eum , cui rempublicam cupio tradere incolumen , ab his tantis periculis defendendam .

XXXVIII. Atque ad haec mala , Iudices , quid accedat aliud , non videtis Z Te , te appello , Cato : nonne prospicis tempestatem anni tui P Jam enim hesterna concione intonuit vox perniciosa designati tribuni , collegae tui: contra quem

multum tua mens , multum omnes boni providerunt, qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt . Omnia , quae per hoc

. trien-3o Natura re so luna I Natura , ob probitatem & bonitatem inigenii :, quod ipsi etiam expeditet salvam & incolumem esse rempublicam . Ut paulo prist , Fονι una

ad otium amplaxandum . Camerarius

yt cadmirari e e. I Victorii ac Manutii hae lectio est i quae cur Lambino &Grutero displicuerit , non video . Valet laxo sententia ad confirmandam superiorem. AIa- interes esse Kal. Iam in re p. duo con Ira, quonῖam magnum a Catilinae sociis imminet reipublicae periculum. Hi homines, inquit,

nillil mediocre agitant xnimo ς vias non ineunt concitandae multitudinis tritas aliis tracteilus factiosis, promulgationem legis improbae, aut perniciosam largitionem, sed ais trocibus consiliis, viis adhuc inusitatis, malum quaerunt reipublicae , quale nullum aliquando est auditum . Quae statim exponuntur clarius: Inita sum in lae civitate confi-

306쪽

iriennium agitata sunt jam ab eo tempore, quo a L. Catilina , & Cn. Pilisne initum consilium senatus interficiendi scitis esse ; in hos dies, in hos menses , in hoc tempus erumpunt. sui locus eii, judices , quod tempus , qui dies , quae nox , cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus, non solum meo, sed multo etiam magis divino consilio eripiar, atque evolem Τ Neque isti me meo nomine interfici, sed vigilantem consulem de reipublicae praesidio demovere volunt : nec minus vellent, Cato , te quoque aliqua ratione , si possent, tollere rid quod , mihi crede , & agunt , & moliuntur . Vident, quantum in te sit animi, quantum ingenii , quantum auctoritatis, quantum reipublicae praesidii : sed cum consulari auctoritate , & auxilio spoliatam vim tribunitiam viderint, tum se

facilius inermem & debilitatum te oppressuros arbitrantur. Nam ne sussiciatur consul, non timent. Vident in tuorum potestate collegarum sere : sperant sibi Silanum , clarum virum ,sne collega , te sine consule , rempublicam sine praesidio objici

posse .

His tantis in rebus, tantisque in periculis, est tuum , M. Cato , qui non mihi , non tibi, sed patriae natus es, videre quid agatur , retinere adjutorem , defensbrem , socium in republica , consulem non cupidum , consulem quod maxime tempus hoc postulat fortuna constitutum ad amplexandum otium t scientia , ad bellum gerendum : animo & usu , ad quod

velis negotium .

XXXIX. Quanquam huiusce rei potestas omnis in vobis sita est , judices: totam rempublicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. Si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum , quos secum eduxit, hac de re posset judicare , comdemnaret L. Murenam : si interficere posset, occi)eret. Petunt

enim rationes illius, ut orbetur auxilio respublica : ut minu tur contra suum furorem imperatorum copia e ut maior facultas tribunis plebis detur , dehulso adversario , seditionis ac discordiae concitandae . Idemne igitur delem amplissimis ex ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri iudicabunt, quod ille importunissimus gladiator , hostis rei publicae , iudicaret λ

307쪽

Mihi credite , Judices, in hac causa non solum de L. Murenae , verum etiam de vestra salute sententiam feretis . Indiscrimen extremum venimus: nihil est jam , unde nos reficia mus , aut ubi lapsi resistamus. Non solum minuenda non sunt

auxilia, quae habemus: sed etiam nova , si fieri possit, comparanda . Hostis est enim non apud Anienem , quod bello Punico gravissimum visum est , sed in urbe, in foro dii immortales t sine gemitu hoc dici non potest ) non nemo etiam in illo sacrario reipublicae ; in ipsa , inquam , curia non nemo hostis est . Dii faxint, ut meus collega , vir sortissimus , hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat; ego togatus , vobis, bonisque omnibus adjutoribus, hoc , quod conceptum respublica periculum parturit , consilio discutiam , 3c

comprimam lSed quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris, in eum annum , qui consequitur, redundarint Z Unus erit consul,& is non in administrando bello , sed in sufficiendo collega occupatus . Hunc iam qui impedituri sint ' ' ' illa pesti, immanis , importuna , Catilinae prorumpet, qua poterit: &jam populo Romano minatur : in agros suburbanos repente advolabit: versabitur in castris furor , in curia timor, in s ro coniuratio , in campo exercitus , in agris vastitas: omni autem in jede ac loco ferrum , flammamque metuemus. Quae iamdiu comparantur, eadem ista omnia, s ornata suis praesidiis erit reipublica , facile & magistratuum consiliis, & privatorum diligentia opprimentur. XL. Quae cum ita sint, Iudices, primum reipublicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa& vobis cognita in rempublicam diligentia, moneo , pro a ctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor , ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae, & caeterorum civium νQui impedituri J Hune locum esse mu- est in vulaatis. insinu . tilum , & in exemplis fideliter editis nota. a 3 Caritimo J Legendum, Catilios , potius tur , di satis per se manifestum est . Cam videtur. Quin , ut libere diaam qiind senis Fiat. tio , vox , Catilis , fortasse aliena est , &Ηune sam qisi impedituri sint, videtis. Im ex annotatione nata. Nam per immanem &pestis immanis 3 Ita liune loeum emendavit importunam pestem , Catilina describitur agrantagailius adulto verbo videtis , quod deis significatur. Lamb.

308쪽

vium , consulatis: deinde ego fidem vestram, vel defensoris 3e amici ossicio adductus, oro atque obsecro , Iudices, ut ne hominis miseri , & cum corporis morbo , tum animi dolore consecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamenta tione obruatis. Modo maximo beneficio populi Romani ornatus , sortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum , consulatum attulisset: nunc idem squalore sordidus, consectus morbo, lacrymis ac moerore perditus , vester est supplex , Iudicos , vel tram fidem obtellatur , misericordiam implorat, vestram potestatem , ac

vestras opes intuetur.

Nolite, per deos immortales s Iudices, hac eum re, qua se honestiorem fore putavit, etiam caeteris ante partis honestatibus, atque omni dignitate , fortunaque privare . Atque ita vos Murena , Iudices , orat atque obsecrat , si injuste neminem laesit, si nullius aures, voluntatemve violavit, si nem iis

ni , ut levissime dicam , odio nec domi, nec militiae fuit: sit apud vos mode iliae locus , sit demissis hominibus perfugium ,

sit auxilium pudori . Misericordiam spoliatio consulatus m gnam habere debet, Iudices. Una enim eripiuntur cum consulatu omnia. Invidiam vero his temporibus habere consulatuqipse nullam potest . Obiicitur enim concionibus seditiosorum , insidiis conjuratorum , telis Catilinae : ad omne denique periculum , atque ad omnem invidiam solus opponitur . Quare quid invidendum Murenae , aut cuiquam nostrum fit in hoc praeclaro consulatu , non video, Iudices. Quae vero miseranda 1unt, ea & mihi ante oculos versantur, & vos videre , & pe spicere potestis.

υεstram Oet defensoria. J Hic mu iudicum orare opus est Quale autem vide- hi suspicionem mendi varietas a re anti- tue , ut verba quoque consuleremiis. γ fidem quorum exemplarium . In duobus, vestram , vebam Mo Quae si parum aut nihil habent abest i in altero legitur , rida in vos dese- momenti, dissensio certe veterum librorutta foris; unum cum pervulgatis libris conseri- contemnenda non. videtur. ΜaniariMe.

tit. Placeret, Fιde, de sensoris, s am ei Q se miser inreet J Conseras lieeeficio adnestis. Fides enim proprie desenseris eum iis quae de Graccho habentur lib. I. deest, officium amici. Quid porro fidem hic Grati cap.

309쪽

imaginem clarissimi viri, parentis sui , quam paucis ante di bus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deforma tam ignominia , lugentemque videat Z An ad matrem , quae milera modo consulem osculata filium suum , nunc cruciatur; Sc lollicita eit , ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conlpiciat λSed quid ego matrem , aut domum appello , quem nova poena legis & domo , & parente, & omnium suorum consuettuli ne conspectuque privat Z Ibit igitur in exilium miser quo ρ ad Oriciatii ne partes , in quibus annos multos legatus fuit , & exercitus duxit , & res maximas gessit 8 At habet magnum dolorem , unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti . An se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina , quem nuper si immo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem , moerentem , exulem videat λ Ιn ea porro provincia, quo animo C. Murenam , se,

trem suum , aspiciet 8 qui hujus dolor P qui illius moeror erit 3 qitae utriulque lamentatio ὶ quanta autem perturbatio fortunae, atque sermonis , quod , quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam , nuntii literaeque celebrassent , & unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerint, repente eo accedat ipse nuntius suae calamitati; λQtiae si acerba , si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a. manluetudine, & misericordia vestra, Iudices: conservate populi Romani beneficium : reddite reipublicae consulem : date hoc ipsius pudori , date patri mortuo , date generi & familiae , date etiam Lanuvio , municipio honestissimo : quod in hae

tota causa frequens, moestumque vidistis . Nolite a sacris p triis junonis Sospitae, cui omnes consules facere necesse est, domesticum , & suum consulem potissimum avellere . Quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio , aut ames oritatis confirmatio mea , consul consulem, Iudices, ita com-

ambitu. Fe r. bus cum populo Rom. erat. Is m.

310쪽

PRO L. MURENA. 3πmendo , ut cupidissimum otii, studiosissimum bonorum , acerrimum contra seditionem , sortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi, quae nunc rempublicam labefactat , suturum esse promittam , & spondeam .

SEARCH

MENU NAVIGATION