장음표시 사용
321쪽
- XI. Si quem infimo loco natum , nullo splendore vitae , nulla commendatione famae defenderem ; tamen civem a civibus communis humanitatis iure ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus , ne incitatis , ne accusatoris consessoribus , convivis , contubernalibus ; ne hominibus , levitate Graecis , crudelitate barbaris , civem ac supplicem vestrum dederetis: ne periculosam imitationem exempli reliquis in posterum proderetis . Sed , cum L. Flacci res agatur, cujus ex familia qui primus consul factus est , primus in hac civitate consul fuit,
cujus virtute regibus exterminatis , libertas in re publica constituta est . quae usque ad hoc tempus honoribus , imperio , rerum gestarum gloria, continuata permansit: cumque ab hac perenni contestataque virtute maiorum non modo non degene
rarit L. Flaccus , sed , id quod maxime florere in generis sui gloria viderat , laudem patriae in libertatem vindicandae praetor adamarit: in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur , pertimelcam , in quo , etiam si quid errasset , omnes boni connivendum esse arbitrarentur ρ Quod quidem ego non modo non postulo , sed contra , Iudices , vos oro &obtestor, ut totam causam quam maxime intentis oculis , ut aiunt, acerrime contemplemini. Nihil religione testatum , nihil veritate landatum , nihil dolore expressum : contraque
mnia corrupta libidine , iracundia , studio , pretio , periurio
XII. Etenim iam universa istorum cognita cupiditate , accedam ad singulas querelas, criminationesque Graecorum . Classis nomine pecuniam civitatibus imperatam queruntur . Qiiod nos factum , Judices , confitemur . Sed , si hoc crimen est: aut in eo est , quod non licuerit imperare : aut in eo , quod non opus fuerit navibus t aut in eo , quod nulla, hoc praetore , classis navigarit. Licuisse ut intelligas, cognosce, quid, me consule , senatus decreverit , cum quidem nihil a superioribus
continuorum annorum decretis decesserit. SENATUICONSULTUM .Proximum est ergo , ut , opus fuerit classe , necne , quaera
mus . audeant , etiam sine cauta idonea. Pro Mu- til. II. . Conditionem miseram non mias a Tena , cap. 18. Iniquam , re miseraua mini randa , sed etiam conservanda re p. Et maditioaem insitare periculis ιominum . Ca- sic conditis dicitur. Ernestus.
322쪽
mus . Utrum igitur hoc Graeci statuent , aut ullae exterae naistiones , an vestri praetores , Vestri duces , vestri imperatores Equidem existimo, in eiusmodi regione, atque provincia, quae mari cincta , portibus distincta , insulis circumdata esset , non solum praesidii , sed etiam ornandi imperii causa, navigandum suisse . Haec enim ratio , ac magnitudo animorum in majoribus nostris fuit , ut cum in privatis rebus , suisque sumptibus , minimo contenti , tenuissimo cultu viverent ; in imp rio , atque in publica dignitate omnia ad gloriam , splendoremque revocarent . Quaeritur enim in re domestica , continentiae laus : in publica , dignitatis. Quod si etiam praesidii causa classem habuit , quis erit tam iniquus, qui reprehendat Z Nulli erant praedones . Quid Z nullos fore , quis praestare poterat Τ Μinuis , inquit , gloriam Pompeii . Immo tu auges molestiam . Ille enim classes praed num , urbes , portus , receptacula sustulit : pacem maritimam summa virtute, atque incredibili celeritate consecit: illud vero neque suscepit , neque suscipere debuit , ut , si qua uspiam navicula praedonum apparuisset , accusandus videretur . Itaque ipse in Asia , cum omnia jam bella terra marique conseci Lset , classem tamen iisdem istis civitatibus imperavit . Quod si tum statuit o s esse , cum ipsius praesentis nomine tutλ omnia & pacata esse poterant; quid , cum ille decessisset, Fla co existimatis statuendum , & faciendum fuisse ξXIII. Quid nos hic λ nonne ipso Pompeio auctore, Silano ,
& Murena consulibus, decrevimus, ut claruis in Italia navigaret 8 nonne eo ipso tempore , cum L. Flaccus in Asia remiges imperabat , nos hic in mare superum , & inserum sestertium ter & quadragies rogabamus ὶ Qtiid postremo anno nonne M'. Curio & P. Sextilio quaestoribus , pecunia in classem est erogata Z Quid ρ hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt ρ Illa est enim gloria divina Pompeji i primum
1 -J Lambivus ex Turnebi eon- cta , a Tribuno profecto populari salia
iectura repositit, erogabamus t neque mihi ea esset e quod esset contra ius re auctoritatem eoniectura displicet . Graterus intelligi vult Senatus e non minus ae si rogaretur provi putilio. . Quasi vero in sumptibus ex aerario cia alicui . Iranue Cicero non dixisset , nor laetendis ad populum latum eiset, & non po--r qiiod ad Senatum reserendum est tim ad Seiratum a Cois relata, ει a Senatu necessario. Mem. decreta res esset . Si esset ea regatio sa-
323쪽
primum praedones eos, qui tum, cum illi bellum maritimum gerendum datum est, toto mari dispersi Vagabantur , redactos esse omnes 3n potestatem : deinde Syriam esse nostram , Ciliciam teneri , Cyprum per Ptolemaeum regem nihil audere: praeterea Cretam Metelli virtute esse nostram : nihil esse , unde proficiscantur , nihil quo revertantur : omnes sinus , prois montoria , litora , insulas , urbes maritimas , claustris imperii nostri contineri. Quod si Flacco praetore , nemo in mari praedo suisset , tamen hujus diligentia reprehendenda non esset . Idcirco enim ,
quod hic classem habuisset , existimarem non fuisse . Quid si L. Oppii, L. Agrii, C. Cestii, equitum Romanorum , hujus etiam clarissimi viri , Cn. Domitii , qui in Asia tum legatus
fuit, testimonio doceo , eo ipso tempore , quo tu ipse negas classem habendam fuisse , complures a prae)onibus esse captos 3 tamen Flacci consilium in remigibus imperandis reprehendetur ρ Quid si etiam occisus est a piratis Adramytenus , homo nobilis , cujus est sere nobis omnibus nomen auditum , Atiunas pugil , Olympionices P hoc est apud Graecos quoniam de eorum gravitate dicimus prope majus & gloriosius, quam
Romae triumphasib . At neminem cepisti . Quam multi orae maritimae clarissimi viri praefuerunt , qui cum praedonem nutilum cepissent , mare tamen tutum praestiterunt ρ Casus est eis nim in capiendo , locus, eventus, occasio . Desendendi facili est cautio , non solum latibulis occultorum locorum , sed etiam tempestatum moderatione , & conversione .
XIV. Reliquum est, ut quaeratur , utrum ista classis , cursu& remis , an sumptu tantum & literis navigarit . Num id igitur negari potest , cuius rei cuncta testis est Asa , bipartito classem distributam fuisse , ut una pars supra Ephesum , ait ra infra Ephesum navigaret ρ Hac classe M. Crassus, vir amplissimus, ab AEno in Asam , his navibus Flaccus ex Asa in Macedoniam navigavit . In quo igitur praetoris est diligentia requirenda ρ in numero navium , & in descriptione aequabili sumptus 3 Dimidium eius , quo Pompeius erat usus , imperavit : num potuit parcius 8 Descripsit autem pecuniam ad Pom
324쪽
peji rationem , quae fuit accommodata L. Syllae descriptioni: qui cum omnes Asiae civitates pro portione in provincia descripsisset , illam rationem in imperando sumptu & Pompeius
& Flaccus secutus est . Neque est adhuc tamen ea summa comis pleta .
Non refert vero . Quid lucretur Cum enim genus imperatae peeunice suscipit: id , quod tu crimen esse vis , confiatetur . Qui igitur probari potest , in ea pecunia non reserem da , crimen sibi ipsum facere , in qua crimen esset nullum , si referret PAt enim negas fratrem meum , qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse . Equidem Quinti fratris mei laude delector : sed aliis magis , gravioribus atque majoribus. Aliud quiddam statuit, aliud vidit . Existimavit, quocunque tempore auditum quid esset de praedonibus , quam vellet subito , se classem comparaturum . Denique hoc primus frater meus in Asia fecit , ut hoc sumptu remigum civitates levaret . Crimen autem tum videri solet , cum aliquis su plus instituit eos , qui antea non erant instituti , non cum succetar aliquid immutat de institutis priorum . Flaccus, quid alii postea facturi essent , scire non poterat : quid fecissent, videbat . XU. Sed, quoniam de communi totius Asiae crimine dictum est , aggrediar jam ad sngulas civitates : ex quibus sit sane
nobis prima civitas Acmonensis . Citat praeco voce maxima legatos Acmonenses . Procedit unus Alclepiades . Prodeant . Etiamne praeconem mentiri coegisti P Est enim , credo , is vir iste , ut civitatis nomen 1 ua auctoritate sustineat : da- m. V. S s m natus
18 Nou refera Isermor 'enim genus imperata temulae suscipit J Recte hune locum viri docti exponunt . refert scilicet in tabulas accepti & expensi . asia Isreetur , etsi non reserat ' Cum enim ovus imperata pecuniae fuscipis , sic non solum Alasset eodex, quem constituit Manutius, &merito probat, &quos inspexit Faernus, sed& Francii secundiis , quod est , cum onus in se suseipit rationis reddendae de imperata pecunia , se illam accepisse, & bene exinpendisse , fatetur se De iste, quod tu inrituunerimen ei obiicis . Gravius. Onut valde pro. ho : neque aulacior tamen sui innutio tiFaerno , qui probabant illud , sed a quibus
receptum non est . OIam 29 Proseam . Etiamne praeconem mentiri coeaxim I Forte transpositione verborum hic t
cus est corruptu , quem sic restitues : Crtae praeco voce maxima legatos Aemonenses . Pro deant . Procedis unus Asclepiadas . Etiamne praeconem mentiri coegissi Graevius 3o Meistisi J Legatos enim citavit , cum unum citare debuerit. Fenati
325쪽
32 et O R A T I Omnatus turpissimis iudiciis domi , notatus literis publicis r cu
jus de probris, adulteriis , ac stupris extant Acmonensium lia terae r quas ego non solum propter longitudinem , sed etiam propter turpillimam Obscoenitatem verborum , praetereundas puto. Dixit publice data drachmariim CC v I millia. Dixit tam
tum di nihil ollandit , nihil protulit : sed adiunxit id , quod
certe , quoniam erat domesticum , docere debuit: se privatim drachmarum CC vi millia dedisse . Quantum sibi ablatum homo impudenti stimus dicit, tantum nunquam est ausus, ut haberet , optam .
Ab Aulo Sextilio δ' dicit se dedisse , & a suis fratribus.
Potuit dare Sextilius. Nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis . Audiamus igitur Sextilium : fratres denique ipsi prodeant e quam volent, impudenter mentiantur : & , quod nunquam habuerint , dedisse se dicant . Tamen aliquid fortasse coram produm dicent, in quo reprehendantur . Non deduxi, inquit, Sextilium . Cedo tabulas. Non deportavi . Fratres saltem exilibe . Non denuntiavi . Quod ergo unus Asclepiades, fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus, impudentia atque audacia fretus , hine tabulis, sine auctore legerit, id nos, quasi crimen , aut testimonium pertimescamus λIdem laudationem , quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus , sillam esse dicebat . Cuius quidem lauda tionis jactura exoptanda nobis suit . Nam ut signum publi cum inspexit praeclarus iste auctor suae civitatis , solere suos cives, caeterosque Graecos ex tempore , quod opus sit , obsignare dixit . Tu vero tibi habeto istam laudationem : nec Gnim Acmonensum testimonio Flacci vita & dignitas nititur . Das enim mihi , quod haec causa maxime postulat , nullam gravitatem , nullam constantiam , nullum firmum in Graecis hominibus consilium , nullam denique esse testimonii fidem . Nisi vero hactenus ista formula testimonii , atque orationis
tuae sAb A. Sextilia 3 Aeceptam ab A. Sex- ntirius. tilio. Sed mendosa summa. Quis enim ere- Ex empore I Pm ratione temporis , dat , privatum hominem ausum esse diaere, proiit diversitas temporum postulat , servienis Flacco se tot drachmas dedi ille, quot civita- tes tempori t pro qua statim dicit , temporis tem publice 3 Quare velim ex hae summa seripsisse. Graevius. centum drachmarum millia detrahere . Μ
326쪽
PRO L. FLACCO . 323 tuae , describi ac distingui potest , ut Flacco absenti aliquid
civitates tribuisse dicantur: Laelio praesenti, per se agenti, vilegis , jure accusationis , opibus praeterea suis terrenti ac minanti , nihil temporis causa scripsisse , aut obsignasse videan
XVI. Equidem in minimis rebus tape res magnas vidi , I dices , deprehendi , ac teneri , ut in hoc Asclepiade . Haec , quae a nobis prolata laudatio , obsignata erat creta illa Asiatica , quae sere est omnibus nota nobis ; qua utuntur omnes non modo in publicis , sed etiam in privatis literis , quas quotidie videmus mitti a publicanis, sepe unicuique nostrum. Neque enim testis ipse signo inspecto falsum nos proferre dixit , sed levitatem totius Asiae protulit ; de qua nos & libenter , & facile concedimus . Nostra igitur laudatio , quam ille temporis causa nobis datam dicit , datam quidem confitetur , consignata creta est : in illo autem testimonio , quod accusa tori dicitur datum , ceram esse vidimus. Hic ego, Iudices , si vos Acmonensium decretis, si caeter rum Phrygum literis permoveri putarem , vociserarer , R,
quantum maxime possem, contenderem : testarer publicanos , excitarem negotiatores , vestram etiam conscientiam implorarem : cera deprehensa , confiderem totius testimonii fictam audaciam manifesto comprehensam atque oppressam teneri . Nunc vero non insultabo vehementius, nec volitabo in hoc insolentius , neque in istum nugatorem , tanquam in aliquem testem, invehar , neque in toto Acmonensium testimonio , sive hic confictum est, ut apparet; sive missum domo est, ut dicitur, commovebor . Etenim , quibus ego istam laudationem remi
tam , quoniam sunt ut Asclepiades dicit ) leves , horum
testimonium non pertimescam . XVII. Venio nunc ad Dorylensium testimonium : qui. producti , tabulas se publicas ad speluncas perdidisse dixerunt. Ο pastores nescio quos, cupidos literarum I si quidem nihil istis,
praeter literas , abstulerunt . Sed aliud esse causae suspicamur, ne sorte illi parum versuti esse videantur. Poena est, ut opinor , Dorylensium gravior, quam apud alios , falsarum & cor S s a rupta-
327쪽
ruptarima literarum . Si veras protulissent, criminis nihil erat si salsas, erat poena . Bellissimum putarunt, dicere amissas . Qiuelcant igitur , & me hoc in lucro Ionere , atque aliud agere patiantur . Non sinunt : supplet enim ille nescio quis,& privatim dicit se dedisse . Hoc vero ferri nullo modo potest . Qiii de tabulis publicis recitat , iis , quae in accusatoris potestate suerunt , non debet habere audioritatem : sed tamen judicium fieri videtur U , cum tabiliae illae ipse , cuiusquemodi sunt, proseruntur. Cum Uero is, quem nemo Veiastrum vidit unquam e nemo , qui mortalis esset, audivit; tantum dicit , Dedi : dubitatis , Judices , quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimuni civem vindicetis 8 Atque huic eidem
nuper tres equites Romani honesti & graves , cum in causa liberali eum , qui asserebatur, cognatum suum esse diceret, non crediderunt . Qiii hoc evenit, ut, qui locuples testis doloris & sanguinis sui non fuerit , idem sit gravis auctor iniuriae publicae iAtque hic Dorylensis nuper cum efferretur magna frequemtia , consessuque vestro , mortis illius invidiam in L. Flaccum Laelius conserebat . Facis iniuste , Laeli , sit putas periculo nostro vivere tuos contubernales ; praesertim quod tua neglige tia factum arbitremur . Homini enim Phrygi , qui arborem fici nunquam vidisset , fiscinam ficorum objecisti : cuius mors te ex aliqua parte relevavit . Edacem enim hospitem amisisti . Flacco vero quid profuit , qui valuit tamdiu , dum huc prodiret; mortuus est , aculeo jam dimisso , ac dicto testim ni o Z At istud columen actionis tuae, Mithridates , posteaquam
biduum retentus testis a nobis , effudit , quae Voluit , omnia ;reprehensus , convictus , stactusque discessit ; ambulat cum lorica . Metuit homo doctus & sapiens , ne L. Flaccus nunc scelere se alliset , cum jam testem illum effugere non possit : ut, qui ante dictum testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid assequi posset , is nunc id agat , ut ad falsum avaritiae testimonium , verum etiam maleficii crimen adjun-
D I isti m fieri videtur J Speetes in eo libertate illius. Ferratius. quaedam iudicii est. Manuttur. Illum non Quia testimoin It causa silurali J In qua agebatur de nium jam in Flaccum dixit. Manuti
328쪽
PRO L. FLACCO . 323gat . Sed de hoc teste , totoque Mithridatico disseruit ia
siibtiliter , Jc copiole Q. Hortensius: nos, ut instituimus , ad reliqua pergamus. XVIII. Caput est omnium Graecorum concitandorum , qui cum accusatoribus sedet, Heraclides ille Temnites, homo ins
ptus & loquax , sed ut sibi videtur ita doctus , ut etiam magi lirum illorum se esse dicat : & , qui ita sit ambitiosus ,
ut omnes vos , nosque quotidie persalutet . Temni usque ad illam aetatem in s enatum venire non potuit : & , qui se artem dicendi traditurum etiam caeteris profiteatur , ipse omnibus turpissimis iudiciis convi ictus est . Pari selicitate una legatus venit Nicomedes , qui neque in senatum ulla conditione pervenire potuit, & furti , & pro socio damnatus est. Nam princeps legationis Lysanias , adeptus est ordinem senatorium : sed cum rempublicam nimium amplecteretur , peculatus damnatus & bona , & senatorium nomen amisit . Hi tres etiam aerarii nostri tabulas falsas esse voluerunt . Nam servos novem se professi sunt habere , cum omnino sine comite venissent . Decreto scribendo primum via deo affuisse Lysaniam : cujus fratris bona, quod is populo non solvebat , praetore Flacco , publice venierunt . Praeterea Phi
lippus est , Lysaniae gener , & Hermo bius , cuius frater Poles
item pecuniae publicae est condemnatus. XIX. Dicunt se Flacco , R iis, qui simul essent , drachmarum xv millia dedisse . Cum civitate mihi res est acerrima ,& conficientissima literarum': in qua nummus commoveri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus, quatuor mensariis , qui apud illos a populo creantur . Ex hoc
36 Mitόνiastica J Subaudi negotio, aut te stimonio. Grois . 3 Ad illam aetatem J Ad senectutem , ad illam , quaan videtis , aetatem . Ma rur. 38 Pνο foris 3 Quod socium fraudasset. Via de pro Quintio, cap. 3. Nimiam amplatu erur J Id est nimium diligeret . Sed ita rempublicam amplectebatur, ut eam Moliaret. s Iυ. o Frior esse istaeνtitit J Pro, corrumpera voluerunt, cum fallam servorum numerum professi sunt. Manutia . - 4I Conficientissima titerarum I Quae perscribit omnia diligenter. Μanui. Turnebus libro X T. Adversae. casu coniicit , er eonficiendarum titerarum ditisentissima. sic etiam Fran. cii codex . Quae lectio videtur esse planior,& auribus Tullianae copiae & eandori adsue tis gratior . Potest tamen vulnata defendi sorte ex V. de Finibus t Sed sae eum corpo rix oona sint, eorum conficientia certe in Mnis nunerabimin. Gravius.
329쪽
tanto numero deductus est nemo : & , cum illam pecuniam nominatim Flacco datam reserant ; majorem etiam aliam cum huic iidem darent, in aedem sacram reficiendam , se perscripsisse dicunt et quod minime convenit. Nam aut Omnia occulte reserenda suerunt , aut aperte omnia . Cum perscribunt nominatim Flacco : nihil timent , nihil verentur. Cum operi publico reserunt : iidem homines subito eundem , quem contemplerant , pertimescunt . Si praetor dedit , ut est scriptum , a quaestore numeravit : quaestor a mensa publica : mensa aut ex vectigali , aut ex tributo . Nunquam erit istud simile criminis , nisi mihi totam rationem omni & personarum genere , & literarum explicaris : vel , quod est in eodem decreto scriptum , homines clarissimos civitatis , amplissimis usos honoribus , hoc praetore circumventos . Cur hi neque in judicio adsunt, neque in decreto nominantur Non enim credo signi
ficari illo loco illum , qui se erigit , Heraclidem . Utrum enim in clarissimis est civibus is, quem judicatum hic duxit Hermippus Z qui hanc ipsam legationem , quam ha
bet, non accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit: cui nullus honos in sua civitate habitus est unquam . Res autem ea , quae tenuissimis committebatur , huic uni in vita commissa sola est. Cuitos , T. Aufidio praetore , frumento publico est positus: pro quo cum a P. Varino praetore pecuniam accepisset, celavit suos cives, ultroque iis sumptum intulit Quod posteaquam Temni , literis a P. Varino missis , cognitum atque patefactum est ; cumque callem de re Cn. Lentulus , qui censor fuit , Temnitarum patronus , litera ς misisset :Heraclidem illum Temni nemo postea vidit . Atque, ut eius impudentiam perspicere possitis , causam ipsam , quae levissimi
42 Ma orem etiam I Hate summa erat per- ue Titi Io I Noli aecepit praesens, scripta in tabulis , ut relatx operi publico, sed usque a nion e Tmolo petivit. Idem . cum tamen dicerent datam Flacco, idque -- 43 H. is uur I Manuti iis , hute una. Nam cultati im, quod eum timerent. Fer arιπν. etsi una sumcere videlix ur , austet sola . Et 43 Iudi tum J Pecuniae Hermippo debitae utrumque, inquit , alibi quoque Cicero con- condemnatum. Qui mim iudicatum non sol- iuncit. veret, Hermippo addictus est , & ab eo du- 46 Iutulit J Non solum pecuniam pro sta, , ut in eius scilicet potestate esset . Id mento noli dedit sui. civibus : sed induxit , enim ius erat creditoris in debitorem , qui Ec intulit in ratioues sumptu salsos , quos iudicatum non solveret. Nam se feci Te dicebat. Ferrat.
330쪽
PRO L. FLACCO . 327 mi hominis animum in Flaccum incitavit , quaeso , cognoscite .
XX. Fundum Cymaeum Romae mercatus est de pupillo Meiaculonio. Cum verbis se locupletem iaceret, haberet nihil praeter illam impudentiam , quam Videtis , pecuniam sumpsit mi tuam a Sex. Stola , judice hoc nostro, primario viro , qui &rem agnoscit , neque hominem ignorat : qui tamen credidit P. Ful Vii Veratii, lectissimi hominis, fide . Ei cum solveret, sumpsit a C. & M. Fusiis , equitibus Romanis , primariis viris . Hic hercule , cornici oculum , ut dicitur . Nam hunc Hermippum , hominem eruditum , civem suum , cui debebat esse notissimus , percussit '' : ejus enim fide sumpsit a Fusiis. Securus Hermippus Temnum proficiscitur, cum ille sese pecuniam , quam hujus fide sumpserat, a discipulis suis diceret Fusiis persoluturum. Habebat enim Rhetor iste adolescentes quoiadam locupletes , quos dimidio redderet stultiores, quam acceperat , ubi nihil possent discere , nisi ignorantiam literarum.
Neminem quidem adeo infatuare potuit , ut ei nummum ullum crederet. Itaque , cum Roma clam esset prosectus, mutitosque minutis mutuationibus fraudavisset : in Asiam venit, Hermippoque percontanti de nomine Fufiano respondet, se omnem pecuniam Fusiis pers bivisse . Interim , neque ita longo intervallo, libertus a Fufiis cum literis ad Hermippum venit: pecunia petitur ab Hermippo. Hermippus ab Heraclide peti triple tamen Fusiis sitisfacit absentibus , & fidem suam liberat. Hunc telluantem Sc tergiversantem judicio ille persequitur . Arecuperatoribus causa cognoscitur .
Nolite existimare , judices , non unam & eandem omnibus in locis esse fraudatorum , & infitiatorum impudentiam . Fecit eadem omnia , quae noliri debitores solent . Negavit sese omnino versuram ullam suci se Romae : Fusorum se assirmavit nunquam omnino nomen audisse e Hermippum vero ipsum, pudentissimum atque optimum virum, veterem amicum atque hospitem meum , splendidissimum atque ornatissimum civitatis suae s
Cornici scutum J Vide supra, orati pro 48 Peresst I Fefellit, damno affecit. --