장음표시 사용
331쪽
suae , probris omnibus , maledictisque vexavit . Sed , cum se homo volubilis quadam praecipiti celeritate dicendi in illa o
ratione jactaret, repente , testimoniis Fusiorum , nominibusque recitatis , homo audacissimus pertimuit , loquacissimus obmutuit . Itaque recuperatores contra istum rem minime dubiam
prima actione judicaverunt . Cum iudicatum non faceret , addictus Hermippo , 3c ab hoc ductus est. XXI. Habetis & honestatem hominis, & auctoritatem test, monii , & causam omnem simultatis . Atque is ab Hermippo misitis , cum ei pauca mancipia vendidisset , Romam se contulit: deinde in Asiam rediit , cum jam frater meus Flacco successisset . Ad quem adiit , causamque ita detulit ; recuperatores, vi Flacci coactos , & metu, salsum invitos judic,
visse . Frater meus, pro sua aequitate , prudentiaque decrevit,
ut, si judicatum negaret, in duplum iret': si metu coactos
diceret , haberet eosdem recuperatores . Recusavit : & , quasi
nihil esset actum , nihil iudicatum, ab Hermippo ibidem mamcipia , quae ipse ei vendiderat , petere coepit . M. Gratidius, legatus , ad quem est aditum , actionem se daturum negavit: re iudicata stari ostendit placere . Iterum iste , cui nullus csset usquam consistendi locus , Romam se retulit : persequitur Hermippus , qui nunquam istius impudentiae cessit. Petit Heraclides a C. Plotio senatore , viro primario , qui legatus in Asia fuerat, mancipia quaedam , quae se, cum judicatum esset, per vim vendidisse dicebat. Q. Naso , vir ornatissimus , qui praetor fuerat , judex suinitur: qui,
Hermippo datus ut ei serciret, quod pe- iiidiget. uitia enim dicat Q. Nasonein iudi-cunia credita ei clissoluta esset . Addictus a cem silmptum, intelligendum', eum arbi- servo quid differat, Quintil. lib. . c. 3. scri- trum a partibus lectum. Quod ver sequitiir, hier Servus, inquit, eum manu miuitur , se ab eo iudice abiit , subaudiendum Ile, aet/dei. ιι rtinνr: adiistis, recepta libertate , est in- Ea vero Ierba, quod si licium te e mu erat, gererens Sc. Salvius. sic intelli*e : Quia iudicium illud non erat so Dimissus est, eum pro sua per- le*e constitutum , sed partium voluntate . nam sona mancipia quadam dedisset. Ferri nrbitria quae nos eomproniissa appellamu . abs 3 In diaplum isιr Apparet ita suisse libera partium voluntate depenuent. Ut s alim datum iudicium iterum de re iudicata, ctor causam prosequi noluerit. nulla id lege ut qui iudicatum nitaret,s contra eum pro- facere eo atur . Idcirco Heraclidex qui actor minciatum secundo fuisset . perderet alterum erat, ab eo iudice abiit , & causam totaintanium, quantum iudicato contineretur. Cain reliquit. Faemur.
332쪽
PRO L. FLACCO . 329 qui , cum sententiam secundum Plotium se dicturum ostende iet , & ab eo iudice abiret , quod judicium lege non erat,
causam totam reliquit. Satisne vobis, Iudices, videor ad si gulos testes accedere, neque, ut Immo constitueram , tantummodo cum universo genere confligere Venio ad Lysaniam ejusdem civitatis , peculiarem tuum, Deciane , testem : quem tu cum ephebum Temni cognosses, quoniam te nudus delectarat , semper nudum esse voluisti M . Abduxisti Temno Apollonidem . Pecuniam adolescentulo gramdi scenore, fiducia tamen accepta , occupavisti . Hanc fiduciam commissam tibi dicis et tenes hodie , ac possides . Eum
tu testem spe recuperandi landi paterni venire ad testimonium dicendum coegisti : qui quoniam testimonium nondum dixit, quidnam sit dicturus expecto . Novi genus hominum , novi consuetudinem , novi libidinem . Itaque , etsi teneo , quid sit dicere paratus , nihil tamen contra disputabo prius, quam dixerit . Totum enim convertet, atque alia finget. Quamobrem& ille servet, quod paravit : & ego me ad id , quod attulerit , in hegrum conservabo. XXII. Venio nunc ad eam civitatem , in quam ego multa& magna studia , & ossicia contuli : & quam meus frater inprimis colit , atque diligit : quae si civitas per viros bonos, gravesque homines, querelas ad vos detulisset, paulo comm verer magis . Nunc vero quid putem ρ Trallianos Maeandrio causam commisisse , homini egenti , sordido , sine honore , sine existimatione , sine censu δ Ubi erant illi Pythodori , AE-tident , Lepisones , caeteri homines apud nos noti , inter suos nobiles 8 ubi illa magnifica & gloriosa ostentatio civitatis
nonne esset puditum , si hanc causam agerent severe , non mo
do legatum , sed Trallianum omnino dici Maeandrium ρ huic
Nudum esse Ostiuisti J Nudum , bis di. ius emcitur , debitore ad diem non solvem xit , primum Deciam turpem libidinem, deiu- te. Decianus igitur peeuniam dedit Lysaniae, de avaritiam carpens. Manuti accepto lando, quem restitueret, restituta pe so oceoaυsi J Occunare pecuniam , est cunia ad certum tempus , ut ille dicebat . in ouaestu collocare . Fiduciam accipere, est Lysanias eo tempore non solvit, & ideo adsundum accipere ea lege , ut eum aliquando se devolutum iandum Decianus putabat: quem restititas, fide utrinque data, sne testibus & tamen se redditurum pollieebatur,s ille eo literi . Fundus alicui eommissus dicitur, qui tra Flaccum testimonium dixisset. Freni o pignoris ereditori obligatus, proprius e- i
333쪽
patre atque majoribus , L. Flaccum mactandum civitatis testi anonio tradidissent Τ. Non eit ita , Iudices , ndn est profecto . Vidi ego in quo dam iudicio nuper Philodorum tellem Trallianum , vidi Paria rhasium , vidi Aresai demum , cum quidem idem hic mihi Maeandrius , quasi ministrator , aderat , subjiciens , quid in
suos cives , civitatemque , si vellem , dicerem . Nihil enim illo homine levius, nihil egentius, inquinatius. Quare si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui , si hunc custodem literarum , si hunc testem injuriae , si hunc auctorem querela. rum , remittant spiritus, comprimant animos tuos, sedent a rogantiam , fateantur in Maeandrii persona esse expressam faciem civitatis . Sin istum semper illi ipsi domi proterendum esse & conculcandum putaverunt: desinant putare auctoritatem esse in eo testimonio, cujus auctor inventus est nemo . XXIII. Sed exponam , quid in re sit , ut quamobrem ista civitas, neque severe Flaccum oppugnarit, neque benigne defenderit , scire possitis . Erat ei Castriciano nomine irata de quo toto respondit Hortensius : invita solverat Castricio pecuniam, iamdiu debitam . Hinc totum odium , hinc omnis offensio . Quo cum venisset Laelitis ad iratos , & illud Castri- . cianum vulnus dicendo resticuisset exsiluerunt principes, neque in illa concione adsuerunt , neque ipsius decreti ac t stimonii auctores esse voluerunt. Usque eo orba suit ab optimatibus illa concio , ut princeps principum esset Maeandrius rcujus lingua , quasi flabello seditionis , illa tum est egentium
Itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi , & gr vis , ut ipsi existimari volunt , iustum dolorem querelasque cognosti te . Quae pecunia suerit apud se , Flacci patris nomine , collata a civibus , hanc a se esse ablatam queruntur . A
ss Frae e. caεν elans -- me Data I G. Eam in caluant Phiem Tralliani irasceban- stricio Tralliani debebant pecuniam. Castriis tur. Sν tume. cius Fi ieci iudicium Tra li.inam eivit - s6 i ιμ--ε 3 sie Henrictra Stephaniasteni a iduxit . t Tralliani Castricio crediis in antiquo c lice veponit , eQῆιου- am pecuniam solverent , Flaccus iudicavit. oleo legitur,. Lamia
334쪽
Iio loco quaeram , quid licuerit Flacco: nunc tantum a TraIlianis requiro, qtiam pecuniam a se ablatam queruntur, suamne dicant , sibi a civitatibus collatam in usum suum. Cupio audire . Non , inquit , dicimus . Quid igitur ρ Delatam ad nos, creditam nobis, L. Flacci patris nomine , ad hujus dies sestos atque ludos . Quid tum Z Hanc te inquit, capere non licuit . Iam id videro et sed primum illud tun ebo . Queritur gravis , locuples , ornata civitas , quod non retinet alienum r
ipoliatam se dicit , quod id non habet , quod eius non fuit. Quid hoc impudentius dici , aut fingi potest Delectum est
oppidum , quo in oppido uno pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. Haec pecunia tota ab honoribus tran Iata est in quaestum & scenerationem et recuperata est mul
tis post annis. XXIV. Quae civitati facta est iniuria Z At moleste fert ci
vitas . Credo . Avulsum est enim praeter spem , quod erat spe devoratum lucrum . At queritur . Impudenter facit . Non enim omnia , quae dolemus , eadem iure queri possumus . At accusat verbis gravissimis . Non civitas , sed imperiti homines , a Maeandrio concitati. Quo Ioco etiam atque etiam facile , ut recordemini , quae sit temeritas multitudinis , quae Ievitas propria Graecorum , quid in concione seditiosa valeat oratio . Hic , in hac gravissima & moderatissima civitate , cum est forum plenum judiciorum , plenum magistratuum: plenum optimorum virorum & civium , cum speculatur atque obsidet rostra vindex temeritatis , & moderatrix ossicii , curia r tamen quantos fluctus excitari concionum videtis Quid
vos fieri censetiς Trallibus λ an id , quod Pergamὶ ὶ nisi
s' Ad εα-ν dies fissor Iudas I Ia gravasantur eerte hoci nomine provinciales. honorem magistratuum populi Romani tole- Camera, sua. tant institui ludi ac die festi a provinciali- s8 Io J Id est , Tralliani eial hus collata publicae Meunia fid imistensas. carant hanc pecuniam , non impenderunt in illorum . Hoc aliquanilo fiebat vero studio, inmtutionem honorum, ad quo, fuit collata, aliquaudo a coactis, aliquando ab asseiuato- quibus suit destinata r 8c ita quasi stat ab ribus, ut indicatur iis actione tv-iu Verrem , lieuata a Tiaceo. ubi exagitat hoc festum . Sed & alibi in SO A., i . quas Pera smi J Id est , planeti stola ad Atti eum dicit , se recusaae ludos idem, quod bergami et quod Asian caput erMωc statuas aut sina , de dieit se aliis oneri- hua di sumptibus civitates liberasse .. Nam . . in
335쪽
sorte hae civitates existimari volunt , facilius una se episto la Mithridatis moveri impellique potuisse , ut amicitiam populi Romani , fidem stram , jura omnia ossicii humanitati la
que violarent; quam ut filium testimonio laederent, cujus patrem armis pellendum a suis moenibus censuissent. Quare nolite mihi ista nomina civitatum nobilium opponere . Quos enim hostes haec familia contempsit , nunquam eosdem testes pertimescet. Vobis autem est confitendum si consiliis principum vestrae civitates reguntur; non multitudinis temeritate , sed optimatum consilio bellum ab istis civitatibuς cum populo Romano esse susceptum . Sin ille tum motus est temeritate imperitorum excitatus: patiamini me delicta vulgi a publica causa separare . XXV. At enim istam pecuniam huic capere non licuit. Utrum vultis patri Flacci licuisse , necne Τ Si licuit, sicuti certe licuit : ad ejus honores collatam , ex quibus D ipse nihil capiebat , patris pecuniam refle abstulit filius. Si non licuit': tamen illo mortuo , non modo filius, sed quivis heres rectissime potuit auferre . Ac tum quidem Tralliani , cum ipsi stravi scenore istam pecuniam multos annos occupavissent, a Macco tamen Omnia , quae voluerunt , impetraverunt μ' : neque
tam fuerunt impudentes , ut id , quod Laelius dixit , dicere auderent , hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem . Quis enim erat , qui non sciret , in ornandis studiosiorem Mithridatem , quam in spoliandis Trallianis suisse ΤQuae quidem a me si , ut dicenda sunt , dicerentur , gravius agerem , Judices , quam adhuc egi , quantam Asiaticis
testibus fidem habere vos conveniret . Revocarem animos Vestros
6o Una epistola J Si nifieat id , quod in
Maniliana expusuit his verbis r Uno die tota via , tot in civitatibur , tino nu is , οἷ Nemna literarum sigmficatione eivet Romaetor ti/candos , trauidandosqua denotavit . eap. D
Est eo ieridum J Aut ille motus ex Nithridatis epistola consilire principum est excitatus t aut , si temeritate multitudinis , non consilio principum , ita delicta vulgi &Omnium imperitorum , quos Maeandrius con citavit , insector , ut ea separem a publica causa , de civitatem hae laedendi Flacci eulpa liberem. Mem. 6a Ex-J Hoc est , ex Trallianis i
Si restu limis I Nisi eum facturus erat ludos . licuit filio , omni ludorum spe intercepta post eius mortem . Mem. 64 Imyatraverunt I Ut illis dimitteret omnem usuram , quam inde perceperant . D
336쪽
PRO L. FLACCO . 333stros ad Μithridatici belli memoriam , ad illam univeribrum
civium Romanorum per tot urbes, uno puncto temporis, miserana crudelemque caedem : praetores nostros deditos , legatos in vincula conjectos, nominis prope Romani memoriam cum vestigio imperii non modo ex aedibus Graecorum , verum et
iam ex literis es. deletam . Mithridatem Deum , illum Patrem , illum Contervatorem Asiae , illum Evium , Nysium ,
Bacchum, Liberum nominabant. Unum atque idem erat tempus , cum L. Flacco contuli portas tota Asia claudebat : Cappadocem autem illum non modo recipiebat suis urbibus , v rum etiam ultro vocabat. Liceat haec nobis , si oblivisci non possumus , at tacere : liceat mihi potius de levitate Graeco- nim queri , quam de crudelitate . Auctoritatem isti habeant apud eos , quos esse omnino noluerunt 8 Nam , quoscunque
potuerunt , togatos , interemerunt 2 nomen civium Roman
rum , quantum in ipsis fuit, sustulerunt. XXVI. In hac igitur urbe se iactent, quam oderunt ρ apud eos, quos inviti vident 8 in ea republica , ad quam opprimemdam non animus eis, sed vires desuerunt 8 Aspiciant hunc florem legatorum , laudatorumque Flacci, ex Vera atque integra Graecia . Tum se ipsi expendant, tum cum his se comparent.' tum , si audebunt, dignitati horum componant suam . A)sunt Athenienses , unde humanitas , doctrina , religio, fruges , jura , leges ortae , atque in omnes terras distributae putantur : de quorum urbis possessione , propter pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum est : quae vetustate ea est , ut ipsa ex sese suos cives genuisse dicatur a &eorum eadem terra parens , altrix , patria , dicatur : auctoritate autem tanta est , ut jam fractum prope ac debilitatum Graeciae nomen hujus urbis laude nitatur. Adsunt Lacedaemonii . Cujus civitatis spectata ac nobilitata Virtus , non solum natura corroborata , verum etiam disciplina putatur: qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius unis moribus, & nunquam mutatis legibus vivunt.
Adsunt ex Achaia cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia: quibus locis nuper legatus L. Flaccus , imperatore Metello,
337쪽
praefuit . Neque vero te , Massilia , praetereo , quae L. Flaccum militem quaestoremque cognosti: cujus ego civitatis disci plinam atque gravitatem non solum Graeciae , sed haud scio an cunctis gentibus anteponendam dicam e quae tam procul a Graecorum omnium regionibus , disciplinis , linguaque divisa , cum in ultimis terris cincta Gallorum gentibus, barbariae fluctibus alluatur , sic optimatum consilio gubernatur, ut omnes ejus instituta laudare iacilius possint , quam aemulari . Hisce utitur laudatoribus Flaccus , his innocentiae testibus, ut Graecorum cupiditati Graecoriim auxilio resistamus XXVII Qtianquam quis ignorat , qui modo unquam mediocriter res istas scire curavit , quin tria Graecorum genera sint vere 3 quorum uni sunt Athenienses, quae gens Jonum habebatur : AEoi ex alteri r Dores tertii nominabantur . Atque haec cuncta Graecia , quae fama , quae gloria , quae doctrina , quae plurimis artibus , quae etiam imperio , & bellica laude floruit , parvum quendam locum , ut scitis , Europae tenet , semperque tenuit Asiae maritimam oram , bello superatam , cinxit urbibus , non ut munitam coloniis illam augeret , sed
Qiiamobrem quaeso a vobis , Asiatici testes , ut , cum vere recordari voletis , quantum auctoritatis in iudicium afleratis, vosmetipsi describatis Asiam : nec , quid alienigenae de vobis loqui soleant , sed quid vosmetipsi de genere vestro statuatis ,
memineritis . Namque , ut Opinor , Asia vestra constat ex
Phrygia , Mysia , Caria , Lydia . Utrum igitur nostrum est , an Vestrum , hoc proverbium , Phrygem pLigis feri solere meliorem λ Qiiid de tota Caria r nonne hoc vestra voce vulgatum
est , si quid cum periculo experiri velis , in Care id potissimum esse faciendum ξ Q iid porro in Graeco sermone tam tritum atque celebratum est , quam, si quis despicatui ducitur , ut Mysorum ultimus esse dicatur 3 Nam quid ego dicam de Lydia Z quis unquam Graecus comoediam scripsit , in qua servus Primarum partium non Lydus esset iamobrem quae vobis
338쪽
PRO L. FLAEC CO. 333Εquidem mihi iam satis superque dixisse videor de Asiatiis
co genere testium : sed tamen velirum est , Iudices , omnia , quae dici possimi in hominum levitatem , inconstantiam , cuispiditatem , etiamsi a me minus dicuntur , vestris animis &cogitatione comprehendere.
XXVIII. Sequitur auri illa invidia Iudaici . Hoc nimirum est illud , quod non longe a gradibus Aureliis haec causa dicitur . Ob hoc crimen hic locus abs te , Laeli , atque illa
turba quaesita est. Scis, quanta sit manus, quanta concordia, quantum valeat in concionibus . Summissa voce agλm , tantum ut iudices audiant . Neque enim desunt , qui istos in me, atque in Optimum quemque Incitent : quos ego , quo
id tacilius faciant , non adjuvabo . Cum aurum , Judaeorum nomine , quotannis ex Italia , & ex omnibus vestris provinciis Hierosolymam exportari soleret , Flaccus sanxit edicto , ne ex Asia exportari liceret . Quis est , Iudices, qui hoc vere non laudare possit 8 Exportari aurum non oportere , Cum saepe antea senatus , tum me consule , gravissime judicavit . Huic autem barbarae se perstitioni resistere, severitatis : multitudinem Iudaeorum , flagrantem nonnunquam in concionibus, pro republica contemnere, gravitatis summae fuit.
At Cn. Pompejus, captis Hierolblymis, victor ex illo fano nihil attigit. In primis hoc , ut multa alia , sapienter , quod
in tam suspiciosa ac maledica civitate locum sermoni obtrectatorimi non reliquit . Non enim , credo , religionem & Judaeorum , & hostium , impedimento praestantissimo imperatori, sed pudorem , fuisse . Ubi ergo crimen est quoniam quidem furtum nusquam reprehendis , edictum probas , iudicatum fateris, quaesitum & prolatum palam non negas , actum esse per viros primarios res i pia declarat. Apameae manifesto comprehensum , ante pedes praetoris in foro expensum est auri pomdo centum paulo minus per Sex. Caesium , equitem Romanum , castissimum hominem atque integerrimum : Laodiceae viginti
tens versari solebat. Maviaritie . Gradias Flaccus, in auro deprehendendo, quod Hie νA,i , forum Aurelium , &tribuivi Aurelium rosoli aram deferebatur. Fareat. a Ciceroue saepe dicitur. υιν.
339쪽
pondo paulo amplius per hunc ipsum L. Pediicaeum , iudicem nostrum : Adrumeti per Cn. Domitium , legatum : Pergami
non multum . Auri ratio constat: aurum in aerario est e furtum non reprehenditur : invidia quaeritur: a judicibus oratio avertitur : vox in coronam turbamque effunditur . Sua cuique civitati religio , Laeli , est ; nostra nobis . Stantibus Hierosolymis , pacatisque Iudaeis, tamen illorum religio sacrorum a splendore hujus imperii , gravitate nominis nostri , maiorum inititutis , abhorrebat: nunc vero hoc magis, quod illa gens, quid de imperio nostro sentiret, ostendit armis e quam cara diis immortalibus esset, docuit, quod est victa , quod elocata , quod servata V . XXIX. Quamobrem , quoniam , quod crimen esse voluisti , id totum vides in laudem esse conversum ; veniamus iam ad civium Romanorum querelas . Ex quibus sit sane prima Deciani . Qii id tibi tandem , Deciane , injuriae factum est Negotiaris in libera civitate . Primum patere me esse curiosum . uousque negotiabere Τ praesertim cum sis isto loco natus. Amnos iam triginta in soro versaris; sed tamen in Pergameno . Longo intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est , Romam venis : affers faciem novam , nomen vetus , purpuram Tyriam : in qua tibi invideo , quod unis vestimentis tamdiu lautus es. Verum esto : negotiari libet : cur non Pergami P Smyrnae 3 Trallibus P ubi & multi cives Romani sunt , & jus a nostro magistratu dicitur otium te delectat : lites, turba, praetor , odio est: Graecorum libertate gaudes. Cur ergo unus tu Apollonidenses amantissimos populi Romani, fidelissimosque socios, miseriores habes , quam aut Mithridates , aut etiam pater
o mis instinismis 3 Quod eandem, quo ties ad urbem rediret , tunicam referret .
r ιaber I Facis , ut sint mile. riores. Habemus aliquem miserum , habe.mus sollieitum , ut Terent. Omnes fottici.MώMemtis se r. Camerar. 6 Elaeata a Quasi loco mota, suisque se. diibus pulsa. Idem . 68 Sεν ta J Facta tributaria , serva. videantur interpretes ad Itistiniani lib. r. Tit. 3. 6υ Ρων puram Πνiam J Vel in lato clavo,s senator erat : quod non arbitror: cum annos triginta Pergami fuisset: vel in angusto, si eques Romanus. Manut u .
340쪽
ter tuus habuerit unquam Τ cur his per te . sevi libertate sita , eur denique esse liberis non licet 8 Homines 1 unt tota ex Asia frugalissimi, sanctissimi , a Graecorum luxuria & levitate remo tissimi, patresfamilias suo contenti , aratores, riisticani : agros habent & natura perbonos, dc diligentia , culturaque meliores . In hisce agris tu praedia habere voluisti . Omnino mallem , & magis erat tum , si te crassi a3ri delectabant ) hie alicubi in Criistumino, aut in Capenati paravisses . Verum esto :Catonis est dictum , pedibμs compcnsari pecuniam . Longe omnino a Tiberi ad Caicum : quo in loco etiam Agameiamnon cum exercitu errasset, nisii ducem Telephum invenisset.
Sed concedo id quoque : placuit oppidum : regio delectavit .
XXX. Amyntas est genere , honore , existimatione , pecunia , princeps illius civitatis. Hujus sbcrum , mulierem imbecilli consilii , satis locupletem, pellexit Decianus ad 1 esse :& , cum illa, quid ageretur , nesciret , in postes Itone priaedi
rum eius familiam suam collocavit : uxorem abduxit ab Amynta praegnantem : quae peperit apud Decianum filiam , h dieque apud Decianum est & uxor Amyntae , & filia . Num quid harum rerum a me fingitur, Deciane P Sciunt haec omnes nobiles , sciunt boni viri , sciunt denique nostri
homines, sciunt mediocres negotiatores . Exurge , Amynta : repete a Deciano , non pecuniam , non praedia: socrum denique sibi habeat e restituat uxorem : reddat misero patri filiam .
Nam membra , quae debilitavit lapidibus , sustibus , serro ; monus , quas contudit digitos, quos confregit ; nervos , quos concidit, restituere non potest. Filiam , fillam , inquam , aerumnoso patri , Deciane , redde . Haec I lacco non probasse te miraris Τ Cui, quaeso , tandem probasti λ Emptiones fallas, praediorum proscriptiones cum m Tom. V. V u lier-νω Patre tuus J Qui iisdem in locis pari sit, pedum labore eompensatur. Idem . crudelitate neeotimus est. Ferrat. Is Caicum J Phrigiae fluvium, ex MPHari . J Non , emere , sed , habere sia fiuentem. Idem . quia fraude Occupaverat. Manur. 76 Vide Eustathium Ilia L 4 Pedibus compensari pecunia Ἀν J Quia quo A. in illud Homeri Idem . minoris emuntur , eo laboriosius visuntur 77 Emisset J Einere debebas. Irim.