M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

hereulis , aperta cimumscriptione , secisti . Tutor his rebes Graecorum legibus adscribendus fuit. Polemocratem scripsisti, mercenarium & administrum consiliorum tuorum . Adductus est in judicium Polemocrates de dolo malo , & de fraude, a Dione , hujus ipsius tutelae nomine . Qtii concursus ex oppidis finitimis undique qui dolor animorum quae querela ρ Condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus . Irritae venditio ianes : irritae proscriptiones. Non restituis . Desere ad Pergamea nos, ut illi reciperent in suas literas publicas praeclaras proscriptiones & emptiones tuas. Repudiant , rejiciunt . At qui homines ρ Pergameni, laudatores tui . Ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum, quasi honorem majorum tuorum assecutus esses: & hoc te superiorem putabas esse , quam Laelium , quod te civitas Pergamena laudaret. Num honestior

est civitas Pergamena, quam Smyrnae 8 At ne ipsi quidem di

cunt .

XXXI. Vellem tantum habere otii, ut possem recitare ps phisma Smyrnaeorum , quod fecerunt in Castricium mortuum . primum ut in oppidum introferretur: quod aliis non conceditur : deinde , ut ferrent ephebi : postremo , ut imponeretur aurea corona mortuo. Haec P. Scipioni , clarissimo viro , cum esset Pergami mortuus, iacta non fiant . At Castricium quibus verbis , dii immortales t Decus patriae , ornamentum p puli Romani, florem iuventutis appellant. Quare , Deciane , si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras.

Pergameni te deriserunt. Quid ρ tu ludi te non intelligebas, cum tibi haec recitabant , clarissimum virum , praestantissima sapientia , singulari ingenio : mihi crede , ludebant. Cum ve

ro coronam auream literis imponebant': re vera non plus aurum tibi . quam monedulae committebant. Ne tum quidem

η P. Scipi-ι J Ei qui Tib. Gr. eclium occidit. quo iacto Pergamum iu exilium Mhiit. Manutius. o talponefiant J Nolim hoe verbo aliquem falli non enim hoc dicit, Deciani prae se tit cnpiti coronam 'uream vere esse a Per xamenis impositam. Nam impositam n neia se, ex verbo, Iiteris, intellititur. Sed My titeris , valet , imponendam psephis male decernebant. Aliud est autem, literis; aliud , re ipsa imponere . sed eum literis . tum te, inquit, ludebant. Nam revera tibi non plus aurum committebant , qu m renedulae t eui si qu committeret , amissum scireti avis enim illa aurum & argentum ain vide sumtur , auctore Plistio , xxIM IO. D

item s

342쪽

PRO L. FLACCO . 33'

hominum venti statem & facetias perspicere potitisti Isti igitur, isti Pergameni proscriptiones , quas tu aiserebas, repudiaverunt . P. Orbius , homo & prudens , & innocens,

contra te omnia decrevit.

XXXII. In P. Globulum, meum necessarium, suisti gratiosior . Utinam neque ipsum, neque me poenitereti Flaccum incuria ' decrevissent '' . Veridicas adiungis causas inimicitiarum , quod patri L. Flacci, aedili curuli, pater tuus, tribuisnus plebis , diem dixerit. At istud , ne ipsi quidem patri Flasci valde molestum esse debuit : praesertim cum ille , cui dies dicta est, praetor postea factus sit, & consul : ille , qui diem dixit, non potuerit privatus in civitate consistere . Sed, si justas inimicitias putabas, cur , cum tribunus militum Flaccus esset, in ejus legione miles fuisti, cum tibi per leges militares effugere liceret iniquitatem tribuni Cur autem praetor te, inimicum paternum , in consilium vocavit Τ Quae quidem

quam sancte solita sint observari '', scitis omnes . Nunc acculamur ab iis , qui in consilio nobis fuerunt. Decrevit Flaccus. Num aliud , atque oportuit 8 In liberos. Num aliter , ac censuit senatus 8 In absentem decrevit. Cum ibidem esses, cum prodire nolles. Non est hoc in absentem reum. SENATVsCONsULTUM , Sc DECRETUM FLACCI . Quid , si non decrevisset, sed edixisset '' quis posset vere reprehendere ρ Num etiam fratris mei literas , plenissimas humanitatis & aequitatis, reprehensurus es 8 quas easdem mulieri a me datas apud V ii a Pata

so Presectistisnes 3 praediorum , qvie D eianus a se empta dicebat. Idem. 81 P. I Tres Asiae praetore nominat , P. Orbium, P. Globulum, L. Flaceum. Orbius .inquit , contra te decrevit: in Gl bulum suisti pratio. r, id est munera contulisti r ideo nihil contra te decrevit . Flaeis eum decrevisse fateriti , verum inimicitiis &iraeundia incitatum. Idem . . Limb. Flaceω- -r- Dacundia deeroisse di. is. Ee vexo a M./κῶν 8a Deerevisane I Locus corruptu . Alii aliter emendant . Lambini , quae textui subiuncta est, sive lectio , sive coniectura , sit instar omnium ἀμ eon ,- J Ut iudex esses . In quo tibi lio norem habuit oblitus inimieitiarum,qive patri tuo cum illius patre suerant . M

te 'li ne , vocatum ab eo esse in consilium t quae tu meiane non observas t Flaccum ni in accuses. I Durarim.

8s Nobis I , id est , a me

86 Sed editiset J utina pro imperio fier

cum decernatur iure, causi eum consilio e gurta . Manurtur.

87 Quas easde- J Locus depravatus. Mihi

343쪽

ORATIO

Patara nos requisivit. Recita literas Q. Ciceronis. Lirnax Q. Cictgovis . Qii id ξ haec Apollonidentes , occasione facta , ad Flaccum detulerunt Z apud Orbium acta non sunt ρ ad Globu tum delata non sunt Z Ad senati m nostrum , me consule , nonne legati Apollonidenses omnia postulata de injuriis Gnius Deciani detulerunt 8 Ad haec , praedia etiam in censu de dicavi iti . Mitto , quod aliena : mitto , quod possessa per vim :.mitto , quod convista ab Apollonidensibus : mitto , quod a Pergamenis repudiata : mitto etiam , quod a nostris magistratibus in integrum restituta : mitto , quod nullo iure, neque in re, neque in possessione tua . Illud quaero, sintne illa praedia censui censendo': habeant jus civile : sint, necne sinat, mancipi : subsignari '' apud aerarium , apud censorem possint : in qua tribu denique ista praedia censuisti λ Commisilli , si tempus '' aliquod gravius accidisset, ut ex iisdem praediis & Apollonide , Romae imperatum esset tributum Verum elio : gloriosus fuisti : voluisti

magnum agri modum censeri , & ejus agri , qui dividi plebi

Romanae non potest'. Census es praeterea numeratae pecuniae centum triginta 'i Hri millia . Eam opinor tibi numeratam non esse abs te. Sed haec omitto . Census es mancipia Amymiae. Neque huic ullam in eo secisti injuriam : possidet enim ea mancipia Amyntas. Ac primo quidem pertimuit, cum te

audi L .

Et apertior & melior sententia videtur , si

le 'atur, easdem mulierer anta datae ais

pud pararanor requisvit . dias enim rivuli eis res, id est Amyntae uxorem, di filiam, red- clandas esse Flaccus decreverit, eas cum Decianus , ne reiideret , apud Pataraiios amandasset, Q. Cicero literis requisivit. Ideni. 88 Iis censu dedicaυi ii J Professus e , incensum retulisti . Anii qua locutio , sed exemplis parum confirmata . sic locinum Afri. canum minorem, reste Gellio , cognoscetur. In uno si omis, inquit L. v II. cap. II. reci tans Africani verba , maiorem pertiniam ab sumpsisti , quam quanti oniue in 'νumentum D idi Sabini in cenis dedi vidi. Idem. 8o Convicta ab Apollonidensibus J Judieio albi adempta ab Apollonidensibus, condemna. tione Polemocratis. Mem.

o Ce ni censendo Non poterant censevi , κdeoque subsignari bona, qua non ha rent tiri ei vile, & non essent mancur , ii est , nisi ita essent sua , ut possent aoaliena

st Subsisnari J Id est , in tabulas putili

sa Tentyur J Bellum eiusmodi , ut ubique tributum imaerari tiecella esset. Meis .p3 Tribulum I Nam Apolloniae censebat tur nomine Amyntae, Romae nomine Deciani.

vitates deduci coloniae non poterant . Hem. ps murum tristata I sestertiorum centum triginta militat parea omnino summa : eum pr,lertim Decianus gloriosus esset . Quod si , CXXx. pro centies tricies , accipiamus :praeclare meiani gloriae satisfiet . In quo Cicero locatur, mentitum esse Decianum Ostenis dens gloriae causa. Mouur.

344쪽

PRO L. FLACCO . 3 1

audisset servos suos esse censum . Retulit ad iurisconsultos. Constabat inter omnes , si aliena censendo , Decianus sua facere post et , eum maXima habiturum esse XXXIII. Habetis causam inimicitiarum : qua causa inflammatus Decianus, ad Laeliu in detulerit hanc opimam accusati nem . Nam ita questus e it Laelius , cum de perfidia Deciani diceret : Q iii mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est , is me de-1ermit , ac prodidit. Siccine tu auctor tandem eum , cui tu in consilio suisses , apud quem omnes gradus dignitatis tuae retiis iniisses , pudentissimum liominem , nobilissima familia natum , optime de re publica meritum , in discrimen omnium fortunarum vocavisti 8 Scilicet defendam Decianum N : qui tibi in suspicionem nullo suo delicto venit . Non est , mihi crede, corruptus . iid enim fuit , quod ab eo redimeretur ut diceret judicium M Z cui sex horas omnino lex dedit . Qitantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere vo

luisset 8 Nimirum illud est , quod i ple suspicatur . Invidisti ingenio subicriptoris tui ' . Quod ornabat facile locum , quem

prehenderat , & acute testes interrogabat, aut circumveniebat:

fortasse secisti Sc tu , D populi sermo, ne exciperes '. Idci co Decianum usque ad coronam in applicuisti . Sed , ut hoc verisimile est , ita haud verisimile, Decianum a Flacco esse

corruptum .

Ita Dees nonnihil.

Euna habituritat esse stinitiam. Resi' sum est, ei in Licta non videri. Idem visum est postea Flacco, cum reari cognosceret itaque decrevit. uticis circum in in Lambinu inveteri codiae invenit. E ditioniblis aliis absunt: neque no habemus pro zerma. is . Grute ur.

or Scilicet de eniam J ironia ἔpergitque cum eodem loco : Non tu , mibi

meret. Mem.

Os in ducerer ruilicium ' Ipria eret, ut moram necteret. Camerixoo Sex hσror tiae dedit J Tre accusatori, t otidem defensori in cauta repetundarum .

x Subsieristarit eui I subscriptores dicebanisi tu , 'ui laventes accusatori accusationem una sacientes , subscribebatu ad accusatoris nomen suum nomen in reum . Camerarius.1 F-a se feci ii oe tu π pspuli Iern ν, ne exciperee J Natta sere mutatione turpis ex hoc loco eluitur macula . N.rin si legatur , feci' et tir ex preputi sermone excideres t vitii nihil supersit . Si locum . inquit , illi tanquam subseriptori tuo eiusdein agendae cause dedisses , fortalia tuam laudem obscurasset .

3 Us ne mi emimam l Adduxisti in populi coni pectum ἐν sed verba iacere , quod erat is scriptoris mimus, non suisti. Foratius. s

345쪽

3 a ORATIO

Ita scitote , Iudices, esse caetera : vel quod ait Luceius, L. Flaccum sibi dare cupisse , ut a fide se abduceret , sestertium vicies. Et cum tu accusas avaritiae, quem dicis sestertium vicies voluisse perdere P Nam quid emebat, cum te emebat Z ut ad se transires Θ quam partem causae tibi daremus 8 An, ut enuntiares consilia Laelii 8 qui testes ab eo prodirent P Quid enos non videbamus habitare una λ quis hoc nescit 8 tabulas in Laelii potestate fuisse , nii in dubium est Z An , ne vehementer , ne copiose accusares P Nunc facis sulpicione in . Ita enim dixiasti ' , ut nescio quid abs te impetratum este videatur. XXXIV. At enim Androni Sextilio gravis injuria ficta est ,& non serenda : quod , cum esset uxor ejus Valeria inteliato mortua , sic egit eam rem Flaccus, quasi ad ipsum hereditas pertineret. In quo quid reprehendas , scire cupio . .iod

falsum intenderit qui doces 8 Ingenua , inquit , fuit. O peritum juris hominem l Quid P ab ingenuis mulieribus hereditates

lege non veniunt 8 In manum , inquit, convenerat. Nunc a dio . Sed quaero , usu , an coemptione . Usu non potuit : nihil enim potest de tutela legitima sine omnium tutorum auctoritate diminui . Coemptione ρ ρ omnibus ergo auctoribus :in quibus certe Flaccum fuisse non dices. Relinquitur illud , quod vocilerari non destitit, non debuisse , cum praetor esset, suum negotium agere , aut mentionem

facere hereditatis. Maximas audio tibi , L. Luculle , qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia liberalitate , naaximisque beneficiis in tuos, venisse hereditates, cum Asiam provinciam consulari imperio obtineres. Si quis eas, suas esse dixisset , concessisses λ Tu , T. Vecti, si qua tibi in Africa v Nerit hereditas, usu amittes 3 an tuum , nulla avaritia , salva dignitate, retinebis' At illius hereditatis , iam Globulo praetore , Flacci nomine, petita possessio est . Non igitur impre Diio , Non occasio 7 , non vis , non tempus , non impurium ,

non I - m dixisti J Ita fritide, ita ieiuna ν --ο I Inter impressionem , & vim ,

.Fuscum accusasti, ut corruptus ab eci uide- Me,sionem nominari non placet, sed coniun-ri possis. Manisti ut . o malim cum eo, qi-l sequitur , mn em s ofum J Quod Valeriae propinqu- νωι , hoc ordine e imp s st , Eset, & illa intestata esset mortua. Irim. - casio, - empur. Manut.

346쪽

non secures ad injuriam faciendam Flacci animum impulerunt . Itaque eodem etiam M. Lurco , Vir optimus , meus familiaris , convertit aculeum testimonii sui . Negavit , a privato

pecuniam in provincia Praetorem petere oportere . Cur tandem, M. Lurco, non oportet Z Eripere, extorquere, accipere contra leges non oportet : Petere non oportere , nunquam Ostendes, nisi docueris non licere. An legationes sumere liberas , exigendi causa, sicut & tu ipse nuper, & multi viri boni saepe secerunt, rectum est Z quod ego non reprehendo ; socios video queri. Praetorem , si hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum , verum etiam condemnandum putas ρ Doti , inquit , Valeria pecuniam omnem suam dixerat ε.

XXXV. Nihil istorum explicari potest , nisi ostenderis , illam

in tutela Flacci non fuisse. Si fuit, quaecunque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est. Sed tamen Lurconem, quanquam pro sua dignitate moderatus est in testimonio dicendo religio. ni suae, tamen iratum Flacco esse vidistis. Neque enim occulistavit causam iracundiae suae , neque reticendam putavit. Quaestus est, libertum suum , Flacco praetore , esse damnatum . Ο conditiones miseras administrandarum provinciarum i io quibus diligentia plena simultatum est; negligentia, vituperationum :ubi severitas periculosa est : liberalitas, ingrata r sermo , insidiosus : assentatio , perniciosa : frons omnium familiaris, multorum animus iratus: iracundiae , occultae , blanditiae , apertae evenientes praetores expectant, praesentibus inserviunt , abeuntes deserunt. Sed omittamus querelas , ne nostrum consilium in praetermittendis provinciis ' laudare videamur.

Literas misit de villico P. Septimii, hominis ornati, qui villicus caedem fecerat. Septimium ardentem iracundia videre potuistis. In Lurconis libertum judicium ex edicto dedit. Hostis est Lurco . Quid igitur ρ hominum gratiosorum splendid rumque libertis fuit Asia tradenda i An simultates nescio quas

g mii distinae I Eo ipso, qtiod in manum provinciam noluit t eum posita consilium mu- Conve-rat. Id Cicero negat. Fereat. inserit, Se in Ciliciam iverit. o Na mare mittendis νν---J Io list a mibit a Flaccus.

De se ipso dicit , qui post consulatum ut in

347쪽

eum libertis vestris Flaccus exercet P An vobis in vestris, vestrorumque causis severitas odio est : eandem laudatis, cum de

nobis iudicatis ΤXXXVI..At iste Andro, spoliatus bonis, ut dicitis, ad dicendum testimonium non venit . Quid, si veniat ρ Decisionis

arbiter C. Caecilius suit U . Quo splendore vir P qua fide ρ qua religione ρ obsignator '' C. Sextilius , Lurconis sororis filius thomo & pudens, & constans, & gravis . Si vis erat, si fraus, si metus, si circumscriptio : quis pactionem fieri , quis adesis istos coegit Z Qiiid , si ista omnis pecunia huic adolescentulo , L. Flacco, reddita est Z si petita 8 si redacta 8 si per hunc An tiochum , paternum hujus adolescentis libertum , leni illi Flaciaco probatissimum ; videmurne non solum avaritiae crimen essu

gere , sed etiam liberalitatis laudem assequi singularem ρ Coma

munem enim hereditatem , quae aequaliter ad utrumque lege

venisset , concessit adolescenti, propinquo suo : nihil ipse atti- sit de Valerianis bonis . Quod statuerat sacere , adductus huius pudore, & non amplissimis patrimonii copiis , id non solum secit, sed etiam prolixe cumulateque secit . Ex quo intelligi debet, eum contra leges pecunias non cepisse, qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis. At Falcidianum crimen est ingens : talenta quinquaginta se Flacco dicit dedisse. Audiamus hominem . Non adest . Quomodo igitur dicit Epistolam mater ejus profert , & alteram soror : scriptum ad se dicunt.esse ab illo , tantam pecuniam Flacco datam . Ergo is, qui si aram tenens juraret, crederet nemo , per epistolam , quod volet, in juratus probabit 8 At qui vir λ quam non amicus suis civibus P qui patrimonium satis

lautum, quod hic nobiscum conficere potuit, Graecorum, conviviis maluit dissipare . Qiiid attinuit relinquere hanc urbem libertate tam praeclara carere ρ adire periculum navigandi 8 quasi bona comesse Romae non liceret. Nunc denique. materculae suae . se sti-

Deci Fouir arbitre Dit J Arbiter hie non ii Non pecuniae, ut vult Ma est , qui decidat litem & controue fiam in niuiu. , sed pactioni seu decisionis . Obia ςr Andronem ,& Flaccum , in explicat Ma- νὰ ,--hic , qui aliter dicitur si uotor . mitius, sed testis transactionis , qui praesto Sie si natores triumentorum , suiu rustes, R fuit cum paciscerentur, tanquam testis. D ei. hitri , qui testamento substribunt nouu νιere enim est transigere. Gravi. 8c id suis signis obsignant. Iarm.

348쪽

sestivus filius, aniculae minime suspiciosae , purgat se per epistolam , ut eam pecuniam , quacum trajecerat , non consumpsisse , sed Flacco dedi sse videatur. . XXXVII. At fructus isti Trallianorum Globulo praetore venierunt : Falciditis emerat H-S nongentis millibus. Si dat tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat, ut rata sit emptio . Emit igitur aliquid , quod certe multo pluris esset : dat de lucro: nihil detrahit de vivo . Minus igitur lucri facit. Cur Albanum venire iubet cur matri praeterea blanditur Zcur epistolis, & sororis, & matris imbecillitatem aucupatur

Postremo cur non audimus ipsum Retinetur, credo , in provincia : mater negat. Veni sibi , inquit, si esset denuntiatum . Tu certe coegisses, si ullum firmamentum in illo teste posui Dses. Sed hominem ab negotio abducere noluisti . Magnumerat ei certamen propositum , magna cum Graecis contentio equi tamen , ut opinor , jacent victi . Nam iste unus totam Msiam magnitudine poculorum , bibendoque superavit. Sed tamen quis tibi, Laeli, de epiltolis illis indicavit 8 Mulieres negant te ' scire qui sis. Ipse igitur ille tibi , se ad matrem &1brorem scripsisse , narravit 3 An etiam scripsit oratu tuo λAt vero M. AEbutium , & constantissimum & pudentissimum hominem , Falcidii assinem , nihil interrogas λ nihil ejus generum , pari fide praeditu in , C. Manilium Z qui prosecto de tanta pecunia , si esset data, nihil audisse non posset. His tu igitur epiltolis , Deciane , recitatis, his mulierculis productis,

Illo ablente auctore lau)ato, tantum te crimen probaturum

putasti ; praesertim cum ipse , non deducendo Falcidium , iudicium seceris, plus fallam epistolam habituram ponderis, quam ipsius praetentis fictam vocem , & simulatum dolorem

XXXVIII. Sed quid ego de epistolis Falcidii , aut de Am

13 At μι λώι J Accusator hoc dixerint . istis emat , -υum est viginti sevisti , L

4 sι dat 3 Incipit argumentarit quae qui- Io Cuν Albanum venire I Cur fundum dem argumentatio est obscura nobis , quibus banum vendi iubet negotium non est notum. Cameri 17 Ab notoris 3 Iocatur. Nullum enim mi is Νμιι δεενahit de viso I De eo quanti rat Falcidio in Graecia negotium , nisi ut est, quod emisti. camerar. Lucrum & vivum pergraecaretur, id est cum Graecis ipsis, Grae Ia emptione sunt ad hunc modum et si ciuis eo more bibendo, contenderet. Manue. rem Ualentem triginta scutatos, viginti Ic Lamb. δει e. auis is es iamret uis tibi

349쪽

drone Sextilio, aut de Deciani censu tamdiu disputo , & eri postulo de salute omnium nostrum , de sortunis civitatis, de 1umma reipublicae taceo Z quam vos universam in hoc judicio vestris humeris, vestris, inquam, humeris, Judices, sustinetis .

Videtis, in quo motu temporum , quanta in conversione reiarum ac perturbatione versemur . Cum alia multa certi homines , tum hoc vel maxime moliuntur, ut vestrae quoque men

tes , vestra judicia, vestrae sententiae, optimo cuique infestigia mae atque inimicissimae reperiantur . Gravia judicia pro reipublicae dignitate , multa de coniuratorum scelere fecistis . Non putant satis conversam rempublicam , nisi in eandem impiorum poenam optime meritos cives detruserint . Oppressus est C. Antonius. Esto : habuit quandam ille infamiam suam : neque tamen ille ipse , pro meo iure dico , vobis iudicibus d

mnatus esset: cujus damnatione sepulcrum L. Catilinae, floribus ornatum , hominum audacissimorum , ac domesticorum hostium conventu, epulisque celebratum est: justa Catilinae facta sunt. Nunc a Flacco Lentuli poenae per vos expetuntur . Quam potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum conjugumque vestrarum trucidatos, incendio patrice sepelire conatus est, mactare vissimam gratiorem , quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in nos omnes odium saturaveritis ZLitemus isitur Lentulo, parentemus Cethego , revocemus eisiectos e nimiae pietatis , & summi amoris in patriam vicissimnos poenas, si ita placet , iusseram iis . Nos jam ab indicibus

nominamur: in nos crimina finguntur: nobis pericula comparantur : quae si per alios agerent ; si denique per populi nomen , civium imperitorum multitudinem concitassent; aequiore animo serre possemus. Illud vero serri non potest , quod per senatores , & per equites Romanos, qui haec omnia pro salute omnium , communi consilio, una mente atque virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces , principes spoliari mranibus sortunis, ac de civitate expelli posse arbitrantur. EN

enim populi Romani perspiciunt iam mentem & voluntatem romnibus rebus , quibus potest , populus Romanus significat, quid sentiat: nulla varietas est inter homines opinionis, nulla

350쪽

PRO L. FLACCO . 3 7

voluntatis, nulla sermonis. Qitare , si quis illuc me vocat ,

venio : populum Romanum disceptatorem non modo non reinculo , sed etiam deposco. Vis absit : serrum ac lapides rem veantur : operae sacessant: servitia sileant. Nemo erit tam im

justus, qui me audierit, si modo liber & civis , quin potius

de praemiis meis, quam de poena cogitandum putet.

XXXIX. O dii immortalest quid hoc miserius Nos, qui

P. Lentulo serrum & flammam de manibus extorsimus, imp ritae multitudinis judicio confidimus: lectissimorum civium &lissimorum sententias pertimescimus . M'. Aquilium patres noliti multis avaritiae criminibus testimoniisque convictum , quia cum fugitivis sortiter bellum gesserat , iudicio liberaverunt. Consul ego nuper defendi C. Pisonem : qui quia consul fortis constansque fuerat, incolumis eli rei publicae conservatus . Deinsendi item consul L. Murenam, conlitiem designatum . Nemo illorum judicum , clarissimis viris accusantibus, audiendum sibi de ambitu putavit, cum bellum iam gerente Catilina, omnes, me auctore, duos consules Kalendis Januarii scirent esse oportere . Innocens & bonus vir , & omnibus rebus ornatus , bis hoc anno, me defendente, absolutus est Α. Thermus. Qtianta, reipublicae causa , l. etitia populi Romani, quanta gratulatio conlecuta est Z Semper graves & sapientes judices in rebus iudicandis, quid utilitas civitatis, quid communis salus, quid reipublicae tempora poscerent, cogitaverunt. Cum tabella vobis dabitur, Iudices , non de Flacco dabitur solum : dabitur de ducibus auctoribusque conservandae civitatis : dabitur de mmnibus bonis civibus: dabitur de vobismetipsis : dabitur de liberis vestris, de vita , de patria, de salute communi. Non iudicatis in hac causa de exteris nationibus, non de sociis: de vobis, ac vestra republica judicatis .

XL. Qtiod si provinciarum vos ratio magis movet, quam vestra : ego vero non modo non recuso , sed etiam postilio , ut provinciarum auctoritate moveamini . Etenim opponemus

Asiae provinciae primum magnam partem ejusdem provinciae, quae pro hujus periculis legatos laudatoresque misit: deinde provinciam Galliam , provinciam Ciliciam , provinciam Hispa-

SEARCH

MENU NAVIGATION