장음표시 사용
361쪽
358 . ORATIO 'ctebar animo atque frangebar , ut etiam ex memoria , quas mihi ipsi secerat insidias, deponerem: ut jam immissum esse ab eo C. Cornelium , qui me in sedibus meis, in conspecti iuxoris meae ac liberorum meorum trucidaret , obliviscerer . Quae si de uno me cogitasset: qua mollitia sum animi ac te nitate , nunquam mehercule illius lacrymis ac precibus restitis , sim . Sed, cum mihi patriae , cum Vestrorum periculorum , cum hujus urbis, cum illorum delubrorum atque templorum ,
cum puerorum infantium , cum matronarum ac virginum veniebat in mentem: & cum illae infestae ac funestae faces, unia versumque totius urbis incendium , cum tela , cum caedes, cum civium cruor , cum cinis patriae versari ante oculos, atque nimum memoria refricare coeperat: tum denique ei resistebam,
neque solum illi hosti ac parricidae , sed his etiam propinquis
illius Marcellis, patri & filio , quorum alter apud me parentis gravitatem , ater filii suavitatem obtinebat: neque me aris bitrabar sine summo scelere posse , quod maleficium in aliis vindicassem , idem in illorum socio , cum scirem , defendere o Atque idem ego neque P. Syllam supplicem serre , neque eosdem Marcellos pro huius periculis lacrymantes aspicere , ne que huius M. Messallae, hominis necessarii, preces sustinere potui . Neque enim est causa adversata naturae : nec homo, nec . res misericordiae meae repugnavit . Nusquam nomen , nusquam
vestigium fuerat: nullum crimen, nullum indicium , nulla sitia, picio . Suscepi causam , Torquate , suscepi , & seci libenter
ut me , quem boni constantem semper , ut spero , existimarusent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent . VII. Hic ait se iste, Iudices, regnum meum serre non posse . Quod tandem , Torquate , regnum consulatus , credo , mei : in quo ego imperavi nihil , sed contra patrisus conscriptis & bonis omnibus parui e quo in magistratu non institutum est a me, Iudices , regnum , sed non permissum . Antum , in tanto imperio , tanta potestate, non dicis fuisse regem ; nunc privatum regnare dicis quo tandem nomine PQuod , in quos testimonia dixisti, inquit, damnati sunt: quem delendis, sperat se absolutum iri . Hic tibi ego de testimo- Diqitiata by Corale
362쪽
-niis meis hoc respondeo : si falsum dixerim , te in eos dixisse . Sin verum ; non esse hoc regnare, cum verum juratus di-
De huius spe tantum dico , nullas a me opes P. Syllam , nullam potentiam , nihil denique , praeter fidem defensionis , expectare . Nisi tu , inquit, causam recepisses, nunquam mihi restitisset : sed , indicta causa , profugisset . Si iam hoc tibi concedam , Q. Hortensium , tanta gravitate hominem , si hos tales viros non suo stare iudicio , sed meo : si hoc tibi dem , quod credi non potest , nisi ego huic adessem , hos adfuturos non fuisse : uter tandem rex est, isne , cui innocentes homines non resistunt, an is, qui calamitosos non deserit. At hic etiam , id quod tibi necesse minime fuit , facetus esse voluisti , cum Tarquinium, & Numam,& me, tertium peregrinum regem , esse dixisti . Mitto iam de rege quaerere , illud quaero ,
peregrinum cur me esse dixeris. Nam , si ita sum , non tam est admirandum , regem esse me , quia, ut tu vis, etiam peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse pe
Hoc dico , inquit, te esse ex municipio . Fateor , & addo etiam , ex eo municipio , unde iterum jam salus huic urbi imperioque missa est. Sed scire ex te pervelim, quamobrem , qui ex municipiis veniant, peregrini tibi esse videantur . Nemo enim istuc M. illi Catoni seni , cum plurimos haberet inimicos, nemo T. Coruncanio , nemo Curio , nemo huic ipsi nostro C. Mario , cum ei multi inviderent , obiecit unquam.
Equidem vehementer laetor, eum esse me, in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam jacere potueris, quae non ad m, ximam partem civium conveniret. VIII. Sed tamen te a me , pro magnis causis nostrae neces situdiniς , monendum esse etiam atque etiam puto . Non possunt omnes esse patricii. Si verum quaeris, ne curant quidem tnec se aequales tui , propter istam causam , abs te anteiri putant . Ac , si tibi nos peregrini videmur, quorum jam & nomen & honos inveteravit , & huic urbi , & hominum famae ac sermonibus t quam tibi illos competitores tuos , peregrinos
363쪽
36o ORATIO videri necesse erit , qui iam ex tota Italia delecti tecum de
honore & de omni dignitate contendunt 8 quorum cave tu quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. Qui si attulerint nervos, & industriam : mihi crede , excutient tibi istam verborum jactationem , & te ex somno saepe excitabunt: nec patientur, se abs te , nisi virtute vincentur , honore 1uperari . Ac si , Iudices , caeteris patriciis me & vos peregrinos videri oporteret , a Torquato tamen hoc vitium sileretur . Est enim ipse, a materno genere, municipalis honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. Aut igitur doceat , Picentes solos non esse peregrinos , aut gaudeat suo generi me meum ante non ponere . Quare neque me peregrinum posthaec dixeris, ne gravius restitere . neque regem , ne derideare . Nisi forte regium tibi videtur , ita vivere , ut non modo homini nemini, sed ne cupiditati quidem ulli servias : contemnere omnes libidines e non auri , non argenti , non caeterarum rerum indigere : in senatu sentire libere : populi utilitati magis consulere , quam Voluntati : nemini cedere , multis obsistere . Si hoc putas esse regium ; me regem esse confiteor . Sin te
potentia mea , si dominatio , si denique aliquod dictum arrogans , aut superbum movet : quin tu id potius proseri, quam verbi invidiam , contumeliamqne maledicti JIX. Ego tantis a me beneficiis in republica positis, si nullum aliud mihi praemium a senatu , populoque Romano , nisi honestum otium postularem , quis non concederet Sibi hab rent honores , sibi imperia , sibi provincias, sibi triumphos , sibi alia praeclarae laudis inhgnia : mihi liceret ejus urbis , quam conservassem , conspectu , tranquillo animo & quieto
frui. Quid, si hoc non postulo 3 si ille labor meus pristinus, si sollicitudo , si officia , si operae, si vigiliae deserviunt amicis , praesto sunt omnibus si neque amici in soro requirunt sudium meum , neque respublica in curia Τ si me non modo rerum gestarum vacatio, sed neque honoris, neque aetatis excusatio vindicat a labore 8 si voluntas mea , si industria , si domus, s animus , si aures patent omnibus ξ si mihi , ne ad
364쪽
ea quidem , quae pro salute omnium gessi , recordanda & co. gitanda , quidquam relinquitur temporis tamen hoc regnum appellabitur P cujus vicarius qui velit esse, inveniri nemo potest . Longe abest regni suspicio . Si quaeris , qui sint Romae regnum occupare conati , ut ne replices annalium memoriam , ex domesticis imaginibus V invenies . Res enim gestae , credo , meae me nimis extulerunt,
ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. Quibus de rebus tam claris , tam immortalibus , Iudices, hoc possum dicere, me, qui e summis eripuerim periculis urbem hanc , & vitam mmnium civium ; satis adeptum fore , si ex hoc tanto in omnes mortales beneficio nullum in me periculum redundarit. Etenim , in qua civitate res tantas gesserim , memini , & in qua urbe verser , intelligo . Plenum sorum est eorum hominum , quos ego a vestris cervicibus depuli , iudices , a meis non removi. Nisi vero paucos fuisse arbitramini, qui conari, aut sperare possent , se tantum imperium posse delere . H rum ego faces eripere de manibus , & stadios extorquere potui , sicut feci : voluntates vero consceleratas ac nefarias nec sanare potui , nec tollere . Quare non sum nescius , quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum , cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum videam bellum esse susceptum .
X. Quod si illis meis praesidiis sorte invides: &, si ea tibi
regia videntur , quod omnes boni omnium generum atque o dinum suam salutem cum mea coniungunt: consolare te, quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt insenses& adversae . Qui me non solum idcirco oderunt , quod eorum conatus impios , & furorem consceleratum repressi: sed eo etiam magis, quod nihil jam se simile , me vivo , conari posese arbitrantur. At vero quid ego miror, si quid ab improbis de me improbe dicitur: cum L. Torquatus, primum ipse his fundamentis adolescentiae iactis , ea spe proposita amplissimae dignitatis , deinde L. Torquati , sortissimi consulis, constantis- m. V. Z a simi
it Ex domestici amaginatis I M. Manlium postea , eum in suspicionem regni significat, qui, deiectis ex tapitolio Gallis, de rupe Tarpeia deturbatus est.
365쪽
simi senatoris, semper optimi civis, filius, interdum efferatur immoderatione verborum 8 qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli , de audacia coniuratorum omnium dixisset , tantummodo ut vos, qui ea probatis , exaudire possetis : de supplicio P. Lentuli , de carcere , magna & queribunda voce di
In quo primum illud erat absurdum , quod , cum ea , quae
x niter dixerat , vobis probare Volebat : eos autem , qui circum iudicium stabant, audire nolebat : non intelligebat , ea , quae clare diceret , ita illos audituros , quibus se venditabat, ut vos quoque audiretis , qui id non probabatis . Deinde alterum jam oratoris vitium , non Videre , quid quaeque causa postulet . Nihil est enim tam alienum ab eo , qui alterum conjurationis accuset, quam videri coniuratorum poenam moristemque lugere . Quod cum is tribunus plebis '' facit, qui unus videtur ex illis ad lugendos conjuratos relictus , non mirum est . Difficile est enim tacere , cum doleas . Te , si quid ejusmodi facis, non modo talem adolescentem , sed in ea cauissa , in qua te vindicem conjurationis velis esse , vehementer admiror . Sed reprehendo tamen illud maxime , quod , isto ingenio & prudentia praeditus , causam reipublicae non tenes , qui arbitrere, plebi Romanae res eas non probari , quas, me consule , omnes boni pro salute communi gesserunt. XI. Ecquem tu horum , qui adsunt, quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas , aut tam sceleratum statuis fuisse , ut haec omnia perire voluerit , aut tam miserum , ut &se perire cuperet, & nihil haberet , quod salvum esse vellet An vero clarissimum virum generis vestri, ac nominis, nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit, ut in caeteris firmaret imperium : tu rempublicam reprehendis , quae domesticos hostes, ne ab iis ipsa necaretur , necavit ΤItaque attende jam , Torquate , quam ego defugiam auctori
Ia D evibunus yL J Fortasse Metelliis Ne- oortere. Qiod si Nepos est: habita ros, qui Ciceronem adeuntem consulatu com hae oratio Silano & Murena Cossi Mem .cionis habendae potestate privavit , cum di- 3 Quam est. Defugere auctori ceret, ei qui in alios animadvertisset indicta talem , est negare, se auΙlorem fuisse . Nos causa , dicendi ipsi potestatem fieri non Galli dicimus, desavouer. Lamia
366쪽
ctoritatem consulatus mei. Maxima voce, ut omnes exaudire possint, dico , semperque dicam : adestote omnes animis, qui adestis corporibus , quorum ego frequentia magnopere laetor: erigite mentes , auresque vestras , & me de invidiosis rebus, ut ille putat , dicentem attendite . Ego consul , cum exercitus perditorum civium , clandestino scelere conflatus , crudelissimum & luctuosissimum exitium patriae comparasset: cum ad occasum interitumque reipublicae Catilina in castris ; in his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus: meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine delectu , sine armis , sine exercitu , quinque hominibus, comprehensis atque confossis , incensione urbem , internecione cives , vastitate Italiam , interitu rempublicam liberavi t ego vitam omnium civium , statum orbis terrae , urbem hanc denique , sedem omnium nostrum , arcem regum ac nationum exterarum , lumen gentium , domicilium imperii, quinque limminum amentium ac perditorum poena redemi . An me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum , quae juratus ' in maxima concione dixissem λXII. Atque etiam illud addam , ne qui forte incipiat improbus subito te amare , Torquate , & aliquid sperare de te :atque , ut idem omnes exaudiant , clariisima voce dicam . Harum omnium rerum , quas ego in conlulatu pro salute communi suscepi & gessi, L. ille Torquatus, cum e siet meus contubernalis in consulatu , atque etiam in praetura fuisset, auctor , adjutor , particeps extitit , cum princeps , cum auctor , cum signifer esset juventutis 'μ : parens eius , homo a mantissimus patriae , maximi animi, summi consilii, singularis constantiae , cum esset aeger , tamen omnibus rebris illis intersuit : nunquam est a me digressus : studio , consilio , auctori-
L. Gelidus C. Carbonis in consulatu contuberna. iv fuit e ut in nruto . Rid M. Caelitis in Pompeici pri consuli ci intulisinai , in Africam est proflactus: ut iii orat. oris ioso. Idem . Iis Pelucet, Dicebatur, qui primus erat ex Equitibus lectus a Censoribus ,& in albo primci loco scriptus. Grata 14 Qua iurattis I Ultimo consulatus die iuravit, a se servatam esse rempuhlicam. Id ipse narrat in orat. in Pisonem , & in ea
pro DomO . Manutius. Is Coutuberna ιν i. J Ita tune mos erat r ut adolescentes quotidiano coligiis Du & sermolle clarorum virorum , admini
stranda reipublicae scientiam perciperent. Sic
367쪽
tate unus adjuvit plurimum , cum infirmitatem corporis animi virtute ita peraret .
Videshe , ut eripiam te ex improborum subita gratia , Screconciliem bonis omnibus 8 qui te Sc diligunt , & retinent, retinebuntque semper : nec , si a me sorte desciveris , idcirco te a se , & a republica, & a tua dignitate deficere patientur. Sed jam redeo ad causam ; atque hoc vos , Iudices , testor :mihi de memetipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo . Nam , si Torquatus Syllam solum accusasset : ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem , nisi eum , qui acculatus esset, defenderem : sed cum ille tota illa oratione in me esset invectus, & cum initio , ut dixi , defensionem
meam auctoritate spoliare voluisset : etiam si dolor meus reia pondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem flagitasset .
XIII. Allobrogibus nominatum Syllam esse dicis . Quis negat e Sed lege indicium ; & vide , quemadmodum nominatus
sit . L. Cassium dixerunt commemorasse , cum caeteris Autrωnium secum facere . Quaero , mim Syllam dixerit Cassius :Nusquam . Sese a junt quaesisse de Cassio , quid Sylla lentiret. Videte diligentiam Gallorum : qui vitam hominum naturamque non nossent, ac tantum audissent, eos pari calamitate ense ; quaesiverunt , essentne eadem voluntate . Quid tum p Casusius si respondisset, idem sentire, Sc secum ficere Syllam ; tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere . Quid ita P quia qui barbaros homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem , & purgare eos, de quibus illi aliquid suspicarentur . Non respondit tamen una facere Syllam . Etenim esset absurdum , cum caeteros sua sponte nominasset , mentionem Syllae facere nullam , nisi admonitum& interrogatum . Nisi forte verisimile est, P. Syllae nomen inmemoria Cassio non fuisse . Si nobilitas hominis , si afflicta fortuna , si reliquiae pristinae dignitatis, non tam illustres suissent : tamen Autronii commemoratio memoriam Syllae retulisset . Etiam , ut arbitror , cum auctoritates principum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum colligeret Cassius,
368쪽
PRO P. STLLA. 3633c cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium , quam Syllam nominasset.
Jam vero illud probari minime potest , Gallos , Autronio nominato , putasse , propter calamitatis similitudinem , sibi aliti quid de Sylla esse quaerendum t Cassio , si hic esset in eodem
scelere , ne cum appellasset quidem Autronium , hujus in mentem venire potui se . Sed tomen quid respondit de Sylla Caiasius ρ Se nelcire certum . Non purgat , inquit . Dixi antea rne s argueret quidem tum denique , cum esset interrogatus ,
id mihi criminosum videretur . Sed ego in judiciis , & in
quaestionibus non hoc quaerendum arbitror, num purgetur aliquis : 1 ed num arguatur . Etenim cum negat se scire Cassius,
utrum sublevat Syllam , an satis probat se nescire ρ Sublevat apud Gallos. Quid ita 8 ne indicent 8 Quid P si periculum esse putasset , ne ulli unquam indicarent , de seipso consessus esset y Nesci vi t . Credo , Judices , celatum esse Cassium de Sylla uno . Nam de caeteris certe sciebat : & ea domi ejus pleraque conflata esse constabat . Qui negare noluit esse in eo numero Syllam , quo plus spei Gallis daret .: dicere autem falsum non ausus est : nescire dixit . Atqui hoc perspicuum est , cum is, qui de omnibus scierit , de Sylla se scire negarit ; eandem vim esse negationis hujus , quam si extra coniurationem hunc esse , se scire dixisset . Nam , cujus sciemtiam de omnibus constat fuisse , ejus ignoratio de aliquo , purgatio debet videri . Sed jam non quaero , purgetne Cassius Syllam : illud mihi tantum satis est , contra Syllam nihil es se in indicio . XIV. Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me irruit , me accusat . Ait me aliter , ac dictum est , in tab las publicas retulisse . O dii immortales vobis enim tribuam , quae Vestra sunt : nec vero possum meo tantum ingenio dare , ut tot res , tantas , tam varias , tam repentinas ,
in illa turbulentissima tempestate reipublicae , mea sponte dispexerim ) vos prosecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis : vos me ab omnibus caeteris cogitationibus ad unam salutem reipublicae convertistis : vos denique
369쪽
que in tantis tenebris erroris & inscientiae , clarissimum lumen praetulistis menti meae . Vidi ego hoc , Iudices , nisi recenti memoria senatus, auctoritatem hujus indicii monumentis publicis testatus essem , fore , ut aliquando non Torquatus, neque Torquati quispia in
similis , nam id me multum sesellit ) sed ut aliquis patri
monio naufragus , inimicus otii , bonorum hostis , aliter indicata haec esse diceret , quo facilius , vento aliquo in optimum quemque excitato , possct in malis rei publicae portum suorum malorum aliquem invenire . Itaque introductis in senatum indicibus , coniti tui senatores , qui omnia indicum dicta , interrogata , responsa perscriberent. At quos viros ρ non solum summa virtute & fide , cujus generis in senatu facultas maxima r sed etiam quos sciebatn memoria , scientia , consuetudine , & celeritate scribendi , facillime, quae dicerentur , persequi posse : C. Cosconium , qui tunc erat praetor : M. Messalam , qui tum praeturam petebat : P. Nigidium , App. Claudium . Credo esse neminem , qui his hominibus , ad vere reserendum , aut etiam scribendum , aut fidem putet , aut ingenium defuisse .
XV. Qii id deinde Τ quid feci λ cum scirem , ita indicium in
tabulas publicas relatum , ut illae tabulae privata tamen custodia , more majorum , continerentur: non occultavi, non conistinui domi , sed describi ab omnibus statim librariis , dividi Passim , & pervulgari , atque edi populo Romano imperavi . Divisi toti Italiae , emisi in omnes provincias : eius indicii ,
e quo salus oblata esset omnibus , expertem estὰ neminem volui.
Itaque dico , locum in orbe terrarum esse nullum , quo in loco populi Romani nomen sit , quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit . In quo ego tam subito , & exiguo , iaturbido tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponto , providi et primum , ne qui posset tantum aut de reipublicae , aut de alicujus periculo meminisse , quantum vellet :
27 2 aut ιm vester I Id est , ne quis plus ara mimis de periculo reipublicae aut ali u- - cogitaret, quam res fuisset. Distas.
370쪽
deinde , ne cui liceret unquam reprehendere illud indicium , aut temere creditum criminari: postremo, ne quid jam a me , ne quid ex meis commentariis quaereretur : ne aut oblivio mea , aut memoria videretur nimia : ne denique aut negligentia , turpis; aut diligentia , crudelis putaretur. Sed tamen abs te , Torquate , quaero , cum indicatus tuus inimicus esset , & esset ejus rei frequens senatus , & recens memoria testis : tibi , meo familiari & contubernali , prius etiam edituri fuerint indicium scribae mei , si voluisses, quam in codicem retulissent : cum videres aliter fieri, cur tacuisti passus es 8 non mecum , aut cum familiari meo questus es aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius, aut vehementius expostulasti ' Tu , cum tua vox nunquam sit at
dita : cum , indicio lecto , descripto , divulgato , quieveris,
tacueris, repente tantam rem enuntiare audeas in eum locum te deducas , ut ante , quam me commutati indicii coargueris , te summae negligentiae , tuo iudicio , convictum esse fateare PXVI. Mihi cuiusquam salus tanti suisset , ut meam neglia gerem Z per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio Z quemquam denique ego juvarem , a quo &crudeles insidias in rempublicam factas , & in me potissimum consulem constitutas , putarem Z Quod si iam essem oblitus
severitatis & constantiae meae , tam ne amens eram , ut , cum literae posteritatis causa repertae sint , quae subsidio oblivioni esse possent , ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari ΤFero eso te , Torquate , jamdudum , sero : & nonnunqtiam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam , revoco ipse , & reflecto . Permitto aliquid iracundiae tuae , do adolescentiae , cedo amicitiae , tribuo parenti . Sed , nisi tibi aliquem modum tute constitueris : coges oblitum me nostrae amicitiae , habere rationem meae dignitatis. Nemo unquam me tenuissima suspicione perstrinxit , quem non praeverterim . Sed mihi hoc credas velim : non iis libentissime soleo respondere , quos
is famiIiami me. J Cum aliquo ex meis familiaribus. Ferratius.