M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

niam , provinciam Cretam . Graecis autem , Lydis, & Phrygibus , & Mysis obsistent Massilienses, Rhodii , Lacedaemonii , Athenienses, cuncta Acha ja , Thessalia , Boeotia . Septimio &Caelio testibus, P. Servilius & A. Metellus, hujus pudoris imetegritatisque testes, repugnabunt. Asiaticae iurisdictioni urbana jurisdictio respondebit . Annui temporis criminationem omnis aetas L. Flacci, & perpetua vita defendet. Et, si prodesse L. Flacco , Judices , debet, quod se tribunum militum , quod quaestorem , quod legatum imperatoribus clarissimis , exercitibus ornatissimis , provinciis gravissimis, dignum suis majoribus praestitit o prosit, quod hic , vobis videntibus , in periculis

communibus omnium vestrum , sua pericula cum meis conjun-diit : prosint honestissimorum municipiorum , coloniarumque laudationes prosit etiam senatus, populique Romani praeclara& vera laudatio . o nox illa ' , quae pene aeternas huic urbi tenebras attulisti cum Galli ad bellum , Catilina ad urbem , conjurati. ad serrum & flammam vocabantur : cum ego te, Flacce , caelum noctemque contestans, flens sentem obtestabar o cum tuae fidei optimae Sc spectatissimae salutem urbis , & civium commendabam . Tu tum , Flacce , praetor , communis exitii nuntios

cepisti; tu inclusam in literis rei publicae pestem deprehendisti: tu periculorum indicta , tu salutis auxilia , ad me Sc ad senatum attulisti . Quae tibi tum gratiae sunt a me actae 8 quae ab senatu quae a bonis omnibus 8 quis tibi , quis C. Pontinio ,

sortissimo viro, quemquam bonum putaret unquam non salutem , verum honorem ullum denegaturum P O nonae illae Decembres , quae, me consule , suistis i quem ego diem vere Natalem hujus urbis, aut certe salutarem appellare possum . XLI. O nox illa , quam iste est dies consecutus, fausta huic urbi l miserum me , metuo ne funesta nobis. Qui tum animus

L. Flacci 8 nihil dicam enim de me qui amor in patriam Τ

, I 8 ο nox siis 3 Qua Flaccus ti Pontinus positis in senatu , atque editis coniurationis praetores in transitu pontis Mulvii legatos indiciis, eonsule Cicerone, quid fieri place- Allobrogum , cum literis mandatisque ad suos ret, consulente, Senatus centuit, ut P. Lex cives, & eodem itinere ad Catiliuam missos, tutus , eum se praetura abdicasset , itemque comprehenderunt. Idam . alii octo qui cum eo coniuraverant , in curo O nems His mcembres a ino die ex- stodiam traderentur. Irim.

352쪽

PRO L. FLACCO . 3 9 quae virtus quae gravitas extitit 8 Sed quid ea commemoro,

quae tum , cum agebantur, uno consensu Omnium , una voce populi Romani, uno orbis terrae testimonio, in caelum laudibus esserebantur P nunc vereor, ne non modo non prosint, verum etiam aliquid obsint. Etenim multo acriorem improborum interdum memoriam esse sentio , quam bonorum . Ego

te , si quid gravius acciderit, ego te , inquam , Flacce , prodidero : mea dextera illa, mea fides, mea promissa , cum te, si rempublicam conservaremus , omnium bonorum praesidio , quoad viveres e non modo munitum , sed etiam ornatum fore pollicebar . Putavi, speravi, etiam si honos noster vobis viliortuisset, salutem certe caram futuram .

At, L. Flaccum quidem, Judices, si quod dii immortales omen avertant gravis injuria afflixerit : nunquam tamen

prospexisse vestrae saluti , consuluisse vobis , liberis , coniugibus, sortunis vestris, poenitebit. Semper ita sentiet, talem se animum & generis dignitati, & pietati sitae , & patriae debui Dse . Vos ne ps niteat tali civi non pepercisse, per deos immo tales t Iudices, providete . Ouotus enim quisque est , qui hanc in republica sectam sequatur qui vobis , qui vestri similibus placere cupiat Τ qui optimi atque amplissimi cujusque hominis

atque ordinis auctoritatem magni putet ; cum illam viam sibi videant expeditiorem ad honores, & ad omnia, quae concupi-Verunt ρXLV. Seὰ caetera sint eorum , sibi habeant potestatem, sibi honores, sibi caeterorum commodorum summas facultates . Liceat iis, qui haec salva esse voluerunt, ipsis esse salvis. Nolite , judices, existimare , eos, quibus integrum est , qui nondum ad honores accesserunt , non expectare hujus exitum iudicii. Si L. Flacco tantus amor in bonos omnes , tantum in rempublicam studium , calamitati suerit : quem posthac tam amentem fore putatis, qui non illam viam vitae , quam ante

praecipitem & lubricam esse ducebat , huic planae & stabili

praeponendam esse arbitretur Τ Quod si talium civium vos, Iudices , taedet: ostendite o mutabunt sententiam , qui potuerint: constituent, quid agant, quibus integrum est . Nos, qui iam

353쪽

33o ORATIO PRO L. FLACCO .

progressi sumus, hunc exitum nostrae temeritatis seremus . Sin

hoc animo quam plurimos esse vultis , declarabitis hoc judicio , quid sentiatis. Huic , huic misero puero, vestro ac liberorum vestrorum supplici , Judices, hoc iudicio, vivendi praecepta dabitis. Cui si patrem conservatis; qualis ipse debeat esse civis , perscribetis . Sin eripitis ; ostendetis , bonae rationi , & conitanti , &gravi nullum a vobis fructum esse propositum . Qtai vos, quoniam est id aetatis, ut sensum jam percipere possit ex moerore fiatrio , auxilium nondum patri serre possit : orat , ne suum iactum patris dacrymis , patris moerorem suo fictu augeatis . Qtii etiam me intuetur , me vultu appellat, meam quodammodo flens fidem implorat: ac repetit eam , quam ego patri suo quondam pro salute patriae spoponderim , dignitatem . Miseremini familiae , Iudices, miseremini sortis limi patris, miseremini filii : nomen clarissimum & sortissimum , vel generis , veIvetustatis, vel hominis causa , reipublicae reservate .

354쪽

A SYLLA

ORATIO XXV.

ARGUMENTUM.Ρ Cornelius blia , L. Dux dictatoris propinquus , consul δε-

signatus cum P. Autronio Paeto , damnatus erat cum colle

ga de ambitu , o in eorum locum accusatores L. Cotta , ct L. Torquatus legis beneficio successerant . Eundem Dilam accus is aliquanto pos de coniuratione L. Torquatus Alius . Defendit Homiensus primum , deinis Cicero . Absolutum esse , fatis. ex eo eo sat quia Gabinium accus it. ina de re epis. 3. lib. III. ad et far. MANUTI Us . Victost. re Lamb. editis scribunt Sylla . Sed aliae , ut re nummi ct inscriptiones , P. Sulla . Et sc quoque ratio psulat. Non enim es hae vox a Sibylla , ut Plutarchus aliique volunt e sed a Sura es υποκοριςικόν Sulla : quae mei doctoris I. F. Gran iies sententia . GRAEvius . God s ego neque a Victorio re plerisque Italis , neque a Lambino o Gallis omnibus volui dissentiare , ignoscant alii, quibus Sulla magis placet . Atque ut hoc agam paucis e curnam ratio Syllam recusat , Sullam posiviai uoniam , ut censet J. F. Gron ius , a Sura diminutivum es Sulla ρ Ai mirum habeo non minus eruditum , quem Opponam , G. I. Vossum in Et)mol. v. Sybilla . Habeo Plutarchum , qui

feri r . Is ct saepe eum Romanis , re Romae diu fuerat ,

sciebat Latine , ct monumenta rerum Romanarum multa perlege rat . Si in hoc vocabulo , prior Dilaba eadem erat , quae prima

s in Surena , in Sulpicio , cur non scri r , ut scripss

ρώας, ρο Σουλπικι Dixerint antiquarii Sullam , ut lacrumas , Burrum , Briages . Tamen o lacrymas , inquiν Cicero ,

355쪽

AXIME vellem , Iudices , ut P. Sylla & an

tea dignitatis suae splendorem obtinere , &post c lamitatem acceptam , modestiae ' fructum aliquem potuisset percipere . Sed , quoniam ita tulit casus insestus, ut amplissimo in honore cum communi ambitionis invidia , tum singulari Autronii odio everteretur , & in his pristinae fortunae reliquiis miseris & afflictis, tamen haberet quosdam , quorum animos ne supplicio quidem suo satiare posset, quanquam ex huius incommodis magnam animo molestiam capio, tamen in caeteris malis facile patior oblatum mihi tempus , in Oo viri boni lenitatem meam , misericordiamque notam omnibus quondam , nunc quasi intermissam , agnoscerent, improbi ac perditi cives , redomiti ' atque victi , praecipitante

republica , vehementem me fuisse atque sortem conservata , mitem ac misericordem faterentur. Et, quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac necessarius,

Judices, existimavit, si nostram in accusatione sua necessitatem familiaritatemque violasset, aliquid se de auctoritate meae deis sensionis posse detrahere: cum hujus periculi propulsatione comiungam defensionem ossicii mei . Qito quidem genere non ut rer orationis, Judices, hoc tempore , si mea solum interesset.

Multis enim mihi locis & data facultas est , & saepe dabitur de mea laude dicendi . Sed , ut ille , Iudices, quantum de mea auctoritate diripuisset , tantum se de ejus praesidiis deminuturum speravit : sc hoc ego sentio , si mei fiam rationem vo- his, constantiamque hujus ossicii ac defensionis probavero; ca

sam quoque me P. Syllae probaturum . ACI Modestiae 3 Ut nemo eum denuo aeeusa. rum At numismatum. instaur. Hic ipse est,ret , cum damnatus de anibi tu id modeste de quo Cic. in Bruto . eap. 6R ubi priniam tulisset. Ferrat . sellabam non per sed per ae scripsinius , a Cum ... invidia I Qui voces aeeentibus Victorium secuti, & Corradum. onerari volunt, hic legant, cism ... insidia. 4 Redomiti I Pro domiti ponitur, ut recu- Olivetus. ιον pro cubor , resima pro emo , resero Proe3 Autronii J Sie scribendum est hoe -- feto , ut ν esto ad sematum p νefamito , promon , per , u, inquam , in prima syllaba, formido, refugis pro fugio, & huius generis noli per, m. Lambitarer . Autromi scribendum alia. Gro . hic & infra, ex auctoritate veterum libro-

356쪽

Ac pH mum abs te illud , L. Torquate , quaero , cur me a caeteris clarissimis viris, ac principibus civitatis , in hoc ossicio , atque in hoc desensionis jure secernas . s id enim est , quamobrem abs te Q. Hortensii factum , clarissimi viri atque ornatissimi civis , non reprehendatur , reprehendatur meum λNam si initum est consilium a P. Sylla inflammandae civitatis , huius extinguendi imperii, delendae urbis: mihi maiorem hae res dolorem, quam Q. Hortensio , mihi majus odium aD ferre debent ρ meum denique gravius esse judicium , qui Τ adjuvandus in his causis , qui oppugnandus , qui defendendus , qui deserendus esse videatur ΤΙΙ. Ita , inquit. Tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem . Quod cum dicit, non attendit , eum , qui patefecerit , hoc curasse , ut id omnes viderent , quod antea suisset occultum . Quare ista coniuratio , si patefacta per me est , tam

patet Hortensio , quam mihi. Quem cum videas hoc honore , auctoritate , virtute , consilio praeditum , non dubitasse , quin innocentem P. Syllam defenderet: quaero, cur, qui aditus ad causam Hortenso patuerit , mihi interclusus esse debuerit .

Quaero illud etiam , si me , qui defendo , reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris & clari L smis civibus, quorum studio & dignitate celebrari ε hoc judicium , ornari causam , defendi hujus inon entiam vides PNon enim una est ratio defensionis ea, quae posita est in oratione . Omnes, qui adsunt, qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt. An vero , in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina reiis publicae viderem, in his me apparere nollem , quorum ego Opera illum in locum , atque in hanc celsissimam sedem dignitatis atque honoris, multis meis ac magnis laboribus & periculis , ascendissem P Atque , ut intelligas , Torquate , quem accuses, si te id ossendit, quod ego , qui hoc genere quaestio-

ίsI---,-J Hoe, est i Plusne mo- deserendus. Amu3mus. menti sit in meo , qtiam in Hortensii & - s CHM a. J Uenerant non in patroni ea Moriam i icto , suo perpendimus , quo st, iam acturi , sed ut advocati reum sua prae- tuimus , quis nobis sit deleruiendra reus, quis sentia , suaque auctoritate sublevaturi . Mamuis

357쪽

nis 7 defenderim neminem , non desim P. Syllae: recordare de caeteris, quos adesse huic vides . Intelliges & de hoc , & de caeteris judicium meum & hortim par atque unum suisse. Quis nostrum adsuit Vargunteio 3 nemo: ne hic quidem Hortensius, praesertim qui illum solus antea de ambitu defendisset . Non enim iam se ullo ossicio cum illo conjunctum arbitrabatur , cum ille , tanto scelere commisso , omnium ossiciorum societatem diremisset . Quis nostrum Ser. Syllam Θ quis P. Lentulum ρ quis M. Leccam 8 quis Cornelium defendendum putavit Τ quis his horum adsuit Z nemo . Quid ita 8 quia caeteris in causis, etiam nocentes viri boni , si necessarii sunt , deserendos esse non putant. In hoc crimine non solum levitatis est culpa, verum etiam quaedam contagio sceleris , si defendas eum , quem obstrictum esse patriae parricidio suspicere uid Autronio ' P nonne sodales, non collegae sui , non veteres amici , quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes, qui sunt in republica principes, desuerunt P Immo etiam testimonio plerique laeserunt P Statuerant , tantum illud esse maleficium , quod non modo non occultari per se , sed etiam aperiri, illustrarique deberet.

III. Quamobrem quid est , quod mirere, si cum iisdem me

in hac causa vides adesse , cum quibus in caeteris intelligis ab- suisse ρ Nisi vero me unum vis serum , praeter caeteros , me asperum , me inhumanum existimari . me singulari immanit

te & crudelitate praeditum . Hanc mihi tu si , propter res meas gestas, imponis in omni vita mea personam , Torquate,

vehementer erras . Me natura misericordem , patria severum rcrudelem nec patria, nec natura esse voluit. Denique istam ipsam personam vehementem & acrem , quam mihi tum tem.

pus & respublica imposuit, jam voluntas, & natura ipsa detraxit . Illa enim ad breve tempus severitatem postulavit: haec in omni vita misericordiam , lenitatemque desiderat. Quare nihil est, quod ex tanto comitata virorum amplissimorum me unum abstrahas. Simplex ossicium , atque una est

γ me genere 3 Lege Lutati, tum e de ambitu primum; deinde, quod hi

de vi. Fematius. sigilascatur, de maiestate. Manur.3 Aui νο, is a Apparet eum bis esse damna- . . . st

358쪽

bonorum omnium causa. Nihil erit, quod admirere posthac si in ea parte, in qua hos animadverteris, me videbis . Nulla est enim in republica causa mea propria . Tempus agendi fuit naagis mihi proprium , quam caeteris: doloris vero' &timoris , & periculi suit illa causa communis . Neque enim princeps tunc ad lalutem esse potuissem , si esse alii comites noluissent. Quare necesse est, quod mihi contuli praecipuum

suit praeter alios, id iam privato cum caeteris esse commune . Neque ego hoc partiendae invidiae ', sed communicandae lauia dis causa loquor . Oneris mei partem nemini impertio; gloriae , bonis omnibus . in DIn Autronium teltimonium dixisti, inquit e Syllam defendis Hoc totum eiusmodi elt, Iudices, ut, si ego sim inconstans

ac lev1s, nec testimonio fidem tribui convenerit, nec desensioni auctoritatem . Sin est in me ratio reipublicae , religio privati ossicii , studium retinendae voluntatis bonorum : nihil minus accusator debet dicere , quam a me defendi Syllam , testimonio laesum esse Autronium . Videor enim non solum studium ad defendendas causas, verum opinionis aliquid & auctoritatis, afferre : qua & moderate ego utar, Iudices, & omnino non uterer, si ille me non coegisset. IU. Duae conjurationes abs te , Torquate , constituuntur :una, quae Lepido, & Volcatio, consulibus, patre tuo cons te designato , facta esse dicitur: altera , quae me consule . H rum in utraque Syllam dicis fuisse . Patris tui , sortissimi vi-Κ , atque optimi consulis, scis , me consiliis non intersuisse :scis, me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum & sermonum fuisse : credo , quod nondum penitus in republica versabar , quod nondum ad propositum mihi finem honoris perveneram , quod mea me ambitio & forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat.

Quis ergo intererat vestris consiliis ρ Omnes hi, quos vides huic adesse , & in primis Q. Hortensius : qui cum propter ii V y a norem

o Pariire,dis invidia I Quasi una meeum

illi etiam in eoniueatos animadverterint equod apud populum invidiosum erat. Feri Io re p. I Cum alterum nocentem noverἰni , alteriam esse inmcentem erat. sciam: quo modo ostendit, se minima levem eae 8t inconstantem. Mem.

359쪽

336 ORATIO

norem ac dignitatem , atque animum eximium in rempublicam , tum propter summam familiaritatem , summumque amorem in patrem tuum , tum communibus , tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. Ergo illius coniurationis crimen de

sensum ab eo est, qui intersuit, qui cognovit , qui particeps& consilii vestri fuit, & timoris. Cujus in hoc erimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio , tamen non minus inerat auctoritatis in ea , quam facultatis. Illius igitur conjurationis, quae facta contra vos, delata ad vos,

a vobis prolata esse dicitur , ego testis esse non potui . Non modo enim nihil comperi , sed vix ad aures meas istius suspicionis fama pervenit. Qui vobiscum in consilio fuerunt , qui vobiscum illa cognorunt , quibus ipsis periculum tum conflari putabatur , qui Autronio non adsuerunt , qui in illum testimonia gravia dixerunt , hunc defendunt , huic adsunt , in hujus periculo declarant , se non crimine coniurationis, ne adessent caeteris , sed hominum maleficio , deterritos esse . Mei consulatus autem temptas , 8c crimen maximae coniurationis a me deflendetur . Atque inter nos partitio non est fortuito , Iudices, nec tem re facta : sed , cum videremus, eorum criminum nos patronos adhiberi, quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi

suscipiendum putavit , de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset. t

V. Et, quoniam de criminibus superioris coniurationis Hoditensium diligenter audistis, de hac coniuratione , quae , me consule, facta est , hoc primum attendite . Multa , cum essem consul, de summis reipublicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi. Nullus unquam de Sylla nuntius ad me, nutilum indicium, nullae literae pervenerunt, nulla suspicio. Mutitum haec vox sortasse deberet valere ejus hominis, qui consul insidias reipublicae consilio investigasset , veritate aperuisset ,

magnitudine animi vindicasset , cum ipse nihil audisse de P. Sylla , nihil suspicatum esse diceret . Sed ego nondum utor

hac voce ad hunc defendendum : ad purgandum me potius utor :ut mirari Torquatus desinat , me , qui Autronio absuerim , Syllam defendere. Quae Disitirco bys

360쪽

P R o L. S r L L A. 337: Quae enim Autronii suit causa Z quae Syllae est Ille ambiatus iudicium tollere , ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum , ac sugitivorum tumultu: deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione , atque concursu. Sylla, si sibi iuuet pudor, ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. Ille damnatus ita se gerebat , non solum consiliis & sermonibus, verum etiam aspectu atque Vultu , ut inimicus esse a plissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur . Hic se ita fractum illa calamitate atque amictum putavit , ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur , nisi quod modestia retinuisset. Hac vero in conjuratione , quid tam conjunctum, quam ille cum Catilina, cum Lentulo Z quae tanta societas ullis inter se rerum optimarum, quanta ei cum illis, sceleris, libidinis, audaciae 8 quod stasitium Lentulus non cum Autronio concepit Aquod sine eodem illo Catilina facinus admisit 3 cum interim Sylla cum eisdem illis non modo noctem solitudinemque non quaereret, sed ne mediocri quidem sermone & congressu comjungeretur . Illum Allobroges, maximarum rerum verissimi imdices , illum multorum literae ac nuntii coarguerunt : Syllam Interea nemo insimulavit, nemo nominavit . Postremo , ejecto , sive emita jam ex urbe Catilina, ille arma misit , cornua, tubas, falces, signa, legiones: ille relictus intus, expectatus foris , Lentuli poena compressiis , convertit se aliquam

do ad timorem , nunquam ad sanitatem . Hic contra ita quievit , ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homine fuisse putantur hujus affines suspicionis ; & locus est ipse non tam ad inflammandos calamitosorum animos, quam ad cons

landos accommodatus.

VI. Propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum, atque causarum , dissimilem me in utroque praebui . Veniebat enim ad me, & saepe veniebat Autronius, multis cum lacrymis, supplex, ut se defenderem: & se meum condiscipulum in pueritia, familiarem in adolescentia, collegam in quaestura commemorabat fuisse : multa mea in se , nonnulla etiam sua

in me proferebat ossicia. Quibus ego rebus, Iudices, ita flectebari yiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION