장음표시 사용
371쪽
quo; mihi videor facillime posse superare . Tu , quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam , noli hac nova leanitate abuti mea : noli aculeos orationis meae , qui reconditi sunt , excussos arbitrari : noli id putare omnino a me esse a missum , si quid est tibi remissum atque concessum . Cum illa valent apud me excusationes injuriae tuae , iratus animus tuus, aetas , amicitia nostra : tum nondum statuo , te virium satis habere , ut ego tecum luctari & congredi debeam . Qiiod si esses usu atque aetate robustior : essem idem , qui soleo , cum sum lacessitus . Nunc tecum sic agam , tulisse ut potius injuriam , quam retulisse gratiam videar.
XVII. Neque vero, quid mihi irascare , intelligere possum. Si, quod eum defendo, quem tu accusas ; cur tibi quoque ipse non succenseo , qui accuses eum , quem ego defendo Inimicum , inquis , accuso meum . Et amicum ego defendo meum . Non debes tamen quemquam in conjurationis quaestione defendere . Immo nemo magis eum , de quo nihil est unquam suspicatus, quam is, qui de aliis multa cogitavit. Cur dixisti testimonium in aliosὶ Quia coactus. Cur damnati sunt Quia creditum est . Regnum est , dicere in quem velis , ac
defendere quem velis. At, si considerare coeperis, utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere , an istud tibi ; intelliges, honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse , quam
me humanitatis. At vero cum honos agebatur amplissimus familiae vestrae ,
hoc est , consulatus parentis tui , sapientissimus vir familiarissimis suis non succensuit pater tuus , cum Syllam & defenderent , & laudarent. Intelligebat , hanc nobis a majoribus esse traditam disciplinam , ut nullius amicitia ad propulsanda P ricula impediremur . Et erat huic judicio longe dissimilis illa contentio . Tum , amicto P. Sylla , consulatus vobis pariebatur , sicuti partus est : honoris erat certamen : ereptum repeistere vos clamitabatis s ut victi in campo , in sero vinceretis.
Tum qui contra vos pro huius salute pugnabant , amicissimi vestri, quibus non irascebamini, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, & tamen id inviolata vestra amicitia ,
372쪽
PRO P. STLLAE. 369eitIa , integro ossicio , veteri exemplo atque instituto optimi
cujusque faciebant. XV ΙΙΙ. Ego vero quibus ornamentis adversor tuis ρ aut cui
dignitati vestrae repugno Z Quid est , quod jam ab eo expectas ρ Honor ad patrem , insignia honoris ad te delata sunt.
Tu ornatus exuviis huius , venis ad eum lacerandum , quem
interemisti : ego iacentem , & spoliatum defendo , 3c prote-go . Atque hic tu & reprehendis me, quia defendam , & ir,
sceris. Eso autem non modo tibi non irascor, sed ne reprehendo quidem factum tuum . Te enim existimo tibi statuis
se , quid faciendum putares , & satis idoneum ossicii judicem posuisse . At accusat C. Cornelii filius , idemque valere debet , ac si pater indicaret . o patrem Cornelium sapientem l qui , quod praemii solet esse in indicio , reliquerit .' quod turpitudinis1n consessione '' , id per accusationem filii susceperit . Sed quid est tandem , quod indicat per istum puerum Cornelius 3 Si est
causa mihi ignota , cum Hortensio communicata : respondeat Hortensius . Sin tu ais illum comitatum Autronii & Catilinae , cum in campo , consularibus comitiis , quae a me habita sunt , caedem facere voluerunt: Autronium tum in cam
po vidimus : δc , quid dixi vidisse nos ego vidi. Vos enim tum , Iudices , nihil laborabatis , neque suspicabamini . Ego
tectus praesidio firmo amicorum , Catilinae tum & Autronii copias , & conatum repressi . Num quis est igitur , qui tum dicat in campum aspirasse Syllam 8 Atqui si tum se cum Catilina societate sceleris coniunxerat , cur ab eo discedebat cur cum Autronio non erat ρ
io Te enseo exi imo J Hoc sensu Ideo tumultum emerit. --timum tactum non repreFendo , quod existi- 1 a fra tu ais tuum remitatum Aut mi, mem , & teipsum prudenter statuere , quid oee. J Locus procul dubio eorruptus . Quem tibi faetendum sit; neque optimum amici a. P. Faber Tolosanus , nune supplieum liberuli euius iudicium in ea re tibi defuisse. Idem . lorum in regia masti stet , vir doctiss. ite exo ReI, uerit J Nam si indi ret ipse, in- mendare , ac restituere conatus est . Sin eudieii praemium , id est absolutim em , conse- ais , Duam remit aliam Autronium re C si queretur. Cum vero per filium indicat , prae- nans, &e. in qua eoniectura vult ille eom mium reliquit. Manael. ratum esse participium. Ego sic: Sin tae ais , xx is eo sono J Culpam enim fatetur, istum in ilia remitatis Astronii er Catilinae cum Syllae eonsilia sibi nota fuisse dicit, qui mise , rum in campo, &c. Lam . gladiatores, Fausti simulatione, ad caedem, ac
373쪽
M7o Ο R AT I ο.ur in pari causa non paria signa reperiuntur criminis Sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat , ut dicitis , informat ad hoc adumbratum indicium , filium i, quid tandem de illa nocte dicit cum inter falcarios ad
M. Leccam nocte ea , quae consecuta est posterum diem nonarum Novembris, me consule, Catilinae denuntiatione, convenit quae nox omnium temporum conjurationis acerrima fuit, atque acerbissima . Tum Catilinae dies exeundi , tum caeteris manendi conditio , tum descriptio totam per urbem caedis, atque incendiorum constituta est : tunc tuus pater , Corneli ,
id quod tandem aliquando confitetur , illam sibi officiosam provinciam depoposcit, ut , cum prima luce consulem salutatum veniret , intromissus meo more , & jure amicitiae , me
in meo lectulo trucidaret. XIX. Hoc tempore, cum arderet acerrime coniuratio : cum Catilina egrederetur ad exercitum ; Lentulus in urbe relinqueretur : Cassius incendiis, Cethegus caedi praeponeretur : Autronio , ut occuparet Etruriam , praescriberetur : cum omnia ordinarentur , instituerentur , pararentur : ubi fuit Sylla , Corneli ρ num Roma: λ Immo longe absuit . Num in iis regionibus , quo se Catilina inserebat multo etiam longius . Num in agro Camerti , Piceno , Gallico : quas oras maxime quasi morbus quidam illius furoris pervaserat ρ nihil vero minus. Fuit enim , ut jam ante dixi, Neapoli: suit in ea parte Italiae , quae maxime ea suspicione caruit . Quid ergo indicat , aut quid affert , aut ipse Cornelius, aut vos , qui ab eo haec mandata desertis 8 Gladiatores em pios esse , Fausti simulatione , ad caedem ac tumultum . Ita
23 Disrairat ad line adum, alum indictam brae, quam corpora In sole saciunt, cireum filium I id , instruit ad halle rem , ad scribuntur , ut Quintilianus ait . Unde Ci-
hanc Gausam. DIυius. Pith. ει Franc. prim. cero, I. de Nat. Deorum. Ceso mui sortitis. Mormat adhu adumbiatum indietum filii aduin atorum Deo iam tineamenta atque μνα sic vetustiores editiones. Quod perperam in- mas. Hinc adumbrasus & expressus opponun- erlvitarunt recentiores. Adhoe seriis tur . Ut in Tusevi. IIa r Gloria est solidabitur pro adbue . Insormat a umbratum insi- quaedam res , expressa , non adumbrata . Graevi uri
etam fili , hoe est in filii illo ficto indieio 14. Fatearios. J Vide Catil. I. 4. instruendo & eomponendo adhue laborat . xs Fausti simulatione J Id est , smulando
Utrumque vocabulum adun,Matur & i uismo Faustum Syllam Lueti nitum scripsi e , ut est a pictorum arte Adtimbνario est gladiatores P. Sylla emeret, quos ipse Fa , cum lineae modo extremae uni- stua tellamento patris deberet. DIυ.
374쪽
prorsiis e interpositi sunt gladiatores , quos testamento patris videmus deberi . Arrepta est familia : quae si esset praetermissa , posset alia familia munus praebere. Utinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiae , sed & aequortim ex-s,ectationi satisfacere posset I Properatum Vehementer , cum
onge tempus muneris abesset . Quasi Vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret . Nec-opinante Fausto , cum
is neque sciret , neque vellet, familia est comparata . At literae sunt Fausti , per quas ille precibus a P. Sylla petit, ut emat gladiatores, & ut hos ipsos emat: neque 1blum ad Syl-, iam missae , sed ad L. Caesarem , Q. Pompeium , C. Memmium : quorum de sententia tota res gesta est . At praefuit familiae . Iam si in comparanda familia suspicio est nullat quod praesuit, nihil ad rem pertinet . Sed tamen munere se vili obtulit se ad serramenta '' prospicienda : praesuit vero nunquam : eaque res per Balbum , Fausti libertum , omni tempore administrata est . XX. At enim Cincius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus, ut eam provinciam perturbaret. Primum Cincius, Iudices , L. Iulio , C. Figulo, consulibus, prosectus est aliqua to ante furorem Catilinae , & ante suspicionem hujus coniurationis : deinde est prosectus non tum primum , sed cum in iisdem loci ς aliquanto ante eadem de causa aliquot annos sui D
besset. Ex quo miror, cum nec obscuritat s , nec vitii sententia quidquam habeat , cur nonnullis, locum mutare, & pro , Arrept , rei onere , at empta, in mentem venerit. M
a Utinam I me est responsio ad superi
Des. Iaio F ia est nyaranda &c. Fe ratis . 28 Iniquorum iuυktii J Q si Fausto invi dent pr ter ope ei a Sulla parre relictas, quibus non sata iacit hae familia , ut exiis gna , parum respondens eius honoribus , eui
29 Ferramenta J Quibus gladiatores in pu
ati Arrepta est familia I obiectio aeeus tori , repente gladiatores illos esse emptos, ad easdem scilicet , ae tumultum . Solutio tAt ii si empti non essent , alios emere potuit , quibus Fausti munus praeberet. Est autem brevi eum obiectione brevis item conis iuncta selutio r ut obiectivitis infirmitatem titutioniς brevitas ostendat is Insertur enim solutio pea praenomen, quae . Nam cum dici posset i in ea si esset praere missa e dicitur , Quae si est matremissa. Sic pro Archiat At
domieulum Roma non habuit, is, qui tot su- ista ante eivitatem datam , sedem omnium νεω ν, se fortunarum strarum Rome collaeaυie . Familia μνυο1 hic designat. Servi autem gladiatores, ideoque emuntur . Arrep AE , prope rationem syllae ement in ostendit: quod instaquoque eonfirmatur iis verbis e Properatum Nebementer est, eiam cive tempus mMneris a.
375쪽
set. Ac prosectus est non modo ob causam , sed etiam necessariam causam , mastna ratione cum Mauritaniae rege contracta. Tum autem , illo profecto, Sylla procurante ejus rem &gerente , plurimis & pulcherrimis P. Cincii praediis venditis, aes alienum eiusdem dissolutum est : ut, quae causa caeteros ad facinus impulit , cupiditas retinendae possiessionis , ea Cincio non fuerit, praediis diminutis. Jam vero illud quam incredibile , quam absurdum 3 qui Romae caedem facere , qui hanc urbem inflammare vellet , eum familiarissimum suum dimittere ab se , & mandare in ultimas terras . Utrum quo facilius Romae ea , quae conaba-etur , essiceret , si in Hispania turbatum esset 8 At haec ipsa per se sine ulla conjunctione agebantur. An in tantis rebus, Iam novis consiliis , tam periculosis , tam turbulentis , hominem amantissimum sui , familiarissimum , conjunctissimum officiis , usu , consuetudine , dimittendum esse arbitraretur P Uerisimile non est , ut , quem in secundis rebus , quem in otio secum semper habuisset, hunc in adversis, & in eo tumultu , quem ipse comparabat, ab se dimitteret. Ipse autem Cincius non enim mihi deserenda est causa , mici veteris, atque hospitis is homo est , aut ea familia , ac disciplina, ut hoc credi possit, eum bellum reipublicae facere voluisse; ut, cujus pater , cum caeteri deficerent finitimi ac vicini, singulari extiterit in rempublicam nostram ossicio& fide , is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret 8 cujus aes alienum videmus , Iudices, non libidine, sed negotii gerendi studio esse contractum : qui ita Romae debuit, ut in provinciis, & in regnis maximae ei pecuniae deberentur :quas cum peteret , non commisit , ut sui procuratores quidquam oneris, absente se, sustinerent: venire omnes suas possessiones, & patrimonio se ornatissimo spoliari maluit , quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum . A quo quidem genere, Iudices, ego nunquam timui , cum in illa reipublicae tempestate versarer . Illud erat genus hominum horri
o Per se I Coniuratio, quae Romae fiebat, diis , neque ab alia ulla re , quam a scnullo modo nitebatur provinciarum disco psa pendebat. Ferratua .
376쪽
bile & pertimescendum , qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant , ut ab his membra divelli citius ac distrahi posse diceres. Cincius nunquam sibi cognationem cum praediis est e existimavit suis : itaque se non modo ex suspicione tanti
sceleris, verum etiam ex omni hominum sermone , non armis , sed patrimonio suo vindicavit. XXI. Iam vero , quod subjicit, Pompejanos V esse a Sylla impulsos, ut ad istam conjurationem , & ad hoc nefarium s cinus accederent: id cujusmodi sit, intelligere non possum. Antibi Pompeiani conjurasse videntur Z quis hoc unquam dixit aut quae fuit illius rei vel minima suspicio Z Disiunxit, inquit, eos a colonis, ut, hoc dissidio ac disiensione facta , oppidum in sua potestate posset, & Pompeianos habere . Primum omnis Pompeianorum , colonorumque dissensio , delata ad patronos
est, cum jam inveterasset , ac multos annos esset exagitatardeinde ita a patronis res cognita est, ut nulla in re a caeter
rum sententiis Sylla dissenserit: postremo coloni ipsi sic intelligunt, non Pompeianos a Sylla magis, quam sese esse de se
Atque hoc , Iudices, ex hac frequentia colonorum , hon stissimorum hominum , intelligere potestis: qui adsunt, lab rant : hunc patronum , defensorem , custodem illius coloniae , si
in omni fortuna , atque omni honore incolumem habere non
potuerunt, in hoc tamen casu , quo afflictus jacet, per vos tutari conservareque cupiunt . Adsunt pari studio Pompejani , qui ab illis etiam in crimen vocantur : qui ita de ambulati ne , & de suffragiis suis cum colonis dissenserunt, ut idem de communi salute sentirent. At ne haec quidem P. Syllae mi
3r Pompeianos I Pompeii oppi tum fuit in retur. D iue Campania , yrope Neapolim . Ii a populo De ambulatione GulieImius interpre- Romano devicti, parte agri multati sunt . Eo latur portuum et ut in ipso Cicerone saepe a Triumviris , in quibus P. Sylla erat, ce- alias: Et Catullo i In Am ni simωι ambula Ionia deducta est. Inter tamve ianos& Colo- tione . De porticu ergo dissensere eum colo nos exorta seditio est , quod nollent Pom- nis Pompeiani . Griat ejus . Alii , do amb/tι peiani Colonis tantnm ius suffragii serendi m , quod interpretantur , de magistratuum ac magistratus gerendi est e , quantum sibi . mitione . Ambularisse tuemur quatuor libri Hanc seditionem a Sylla excitatam dixit veteres a me consulti , & editio prima ετ quatin , ut Pompeianos in sua potestate Gr-- .haberet , iisque ad hanc conjurationem ut eis
377쪽
hi videtur silentio praetereunda esse virtus, quod , cum ab hoc illa colonia deducta sit, & cum commoda colonorum a sertunis Pompejanorum reipublicae sortuna disjunxerit, ita carus utrisque est atque iucundus , ut non alteros demovisse , sed utrosque constituisse videatur . XXII. At enim & gladiatores, & omnis ista vis , rogati nis N Caeciliae caula comparabantur . Atque hoc loco in L. Caecilium , pudentissimu in atque ornatissimum Virum , vehementer invectus est : cujus ego de virtute & constantia , Iudices , tantum dico ; talem hunc in ista rogatione , quam promulgavit , non de tollenda , sed de levanda calamitate sis tris sui , sui me , ut consultum esse voluerit fratri : tamen cum republica pugnare noluerit : promulgarit impulsus amore fraterno , de litterit fratris auctoritate deductus Atque in ea re per L. Caecilium Sylla accusatur, in qua re
est uterque laudandus. Primum Caecilius', ' qui id promuugarit , in quo res iudicatas videbatur voluisse rescindere , ut
1tatueretur : Sylla redie reprehendit . Status enim reipublicae maxime iudicatis rebus continetur. Neque ego tantum fraterno amori dandum arbitror , ut quisquam de salute suorum com
lulat, communem relinquat. Nihil de iudicio serebat e sed
CHAL. I in per vim ferre- remebendis r m euim , &c. insinus . Pim ut lex, quam frater P. Syllae Caecilius tri- mum Caeritur , m. J M.ilui locum notate hunus pl. de minuenda ambitus 'na promul. asseriseo, quam admittere Memmiani eodicissaverat. Manni. scripturam Lambini conieetiira serrumin is De kυau.u J inita damnatus fuerat tam . Erat viri probi seorsim exhibere codi- Sylla de ambitu . Eam poenam nova lege eis ms lectionem , te se deinde subiicere Caecilluc in nuere cupietrat. divinationem suam. Nostri Palatini octoni-33 Primm Caeci ut J Duo sere versus sue- hil variant, nisi quod sept. Coenium. Henr. ram a scriptore librario omisit . esto Steplianus laudate mc Privatim sartim coniectura ductus, partim ab antiquis id primum promulgavir , quo fratrit easumibris adiutus , repraesentavi. Erran scilicet varo possiet e quem quia rer iudiearat , εce. librarius in nreminibus, de Cae ilium, diuod sane admitissem , si tale quid offendi iaa Caeci iret ad Caeculum transilierat 1 dc ita lem in nostris, aut ulla veteri editione : in. versum unum integrum omiserat , quem re- terim uno stare libro , Se tali quidem, quistituimus . tam uiae . In qua re est steν ue nunquam scirte fuit in rerum natura, non est laudandur. Hi tim Caelitur , qui is νυπιυι- nostrum . Vix oculis meis credo , nedum ut garit , in Do res iudieatas visibatiar vestiisse linguae alienae . Gruter. Hicturire , ut statueretur et DIIa recte reis . Lam, qui fratris ealamitatem lavare , d, e , statur em cum aperie corruptum paeua tieir mitieauda, volumis , Iaudem me ita Pantagathus restituebat r Iu qua νε est Mitio deinde Catalium, qui id promu arit , utique Iaudauist , per edim Caecurus , qui si in quo νεν iudieator videbatur volu6se νυ eiu promt Iearit , is qua res iudieatae videbatis. dere , tit Salia restitueretur , Ulla νι is valuis rescindere , ut restitueretuν ΘνIia, recta
378쪽
poenam ambitus eam serebat , quae suerat nuper superioribus legibus constituta. Itaque hac rogatione, non judicum sententiam , sed legis vitium corrigebat . Nemo judicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. Damnatio enim est judicum , quae manebat: poena , legis, quae levabatur . Noli igitur animos eorum ordinum , qui praesunt judiciis summa cum gravitate & dignitate , alienare a causa. Nemo labefactare i dictum est conatus. Nihil est ejusmodi promulgatum . Semper Caecilius in calamitate fratris sui , judicum potestatem perpe
tuandam , legis acerbitatem mitigandam putavit .
XXIII. Sed quid ego de hoc plura disputem λ Dicerem somtasse, & facile , & libenter dicerem . Si paulo etiam longius, quam sinis quotidiani officii postulat , pietas & fraternus amor
L. Caecilium protulisset ; implorarem sensus vestros o uniuscu-jiisque indulgentiam in suos testarer: peterem errato veniam L. Caecilii ex intimis vestris cogitationibus , atque ex humanitate communi . Lex dies fuit proposita paucos: serri coepta nunquam : posita est in senatu , populum Romanum latuit Cum in Capitolium nos senatum convocassemus , nihil est a
ctum prius: & id mandato Syllae Q. Metellus praetor se loqui dixit ν
36 Eam ferebat J Placet quod aliis , aus .ebar. Nisi si dieas , voluistit Caecilium eam
ferre poenam , non quae cum ultima lege , ultima autem Calpurnia tunc erat , qua Sylla damnatus est sed quae cum simeriori. bus congrueret: in quibus aliquanto levior , quam in ultima , ambitus poena constitata et i . Ut, Iureioribus sexibur , valeat, iis ,
quae ante ultimam latae suerant . mper auistem sit , non multo ante ultimam . Mantit. Auferre pinnam , vix Latinae aures serunt .
37 Posita es in senatu a Cum diu de hoc
Ioco craitassem , animadverti haec verba, ν
sta est in senam, putitiam Romanum Druit ,e:se spuria , & supposititia , ut non tantum sententia ερ Romani sermonis integritas sta-gitat r quid enim est ponere , aut d ponere luem in senatu quomodo potuit populo Romano latere quod pimvositum est . sed & veteres, uti vidimus, libri, in quibus pam Rom. tittiis non' legit ir . Videmur autem irrepsisse, cum oscitantia librarii r Petita esset vox posita ex praecedente versi: lax dies fuit hosita paucos , se enim propreposito legitur in Pithoeano, & itidem repetita vox senatum ex sequente versu . Forte marg usuit adseriptum rosatis , quod est in Medi lanensi . Spero omnes , qui iudicio valent , mihi, ubi haec verba ineptissima recte consi
deraverint , assensuros . Delere tamen non.
dum ausus sum , quia posita est in senatω in
omnibus codicibus legitur . Si vel unus melioris notae illa non agnovisset, uti nonnulli non agnoscunt sequentia populum Romaniam
ιartiis , ea delevitam . Nunc di hic pannus purpurae Tullianae , ut multi alii , adsutae est serendus. Idem . Populum Romanum Iartiis J Vult Caspar Scioppius , Praef. Grammat. PM . Me Latinum non esse , vel saltem Ciceronis aetate non fuisse . Graeao more dicitur , Iaret mo , sed Latino, Iater mi,. . Itaque in veteribus Ciceronis libris stat , P. IL Iamiti quod e rat dandi casia legendum , Pusis Roman. Iatuis . Haec ille pluribus . Vide Catilia. I. cap. 6. Oliveta .
379쪽
O R A T IO dixit , Syllam illam rogationem de se nolle ferri. Ex illo
tempore L. Caecilius multa de republica egit e Agrariae leagi , quae tota a me reprehensa & abjecta est , interce rem fore professus est : improbis largitionibus restitit : senatus au ctoritatem nunquam impedivit o ita se gessit in tribunatu, ut,
onere deposito domestici officii , nihil postea ni fi de reipubli
Atque in ipsa rogatione , ne per vim quid ageretur , quis
tamen nostrum Syllam aut Caecilium verebatur λ Nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor atque opinio, ex Autronii improbitate pendebat P Ejus voces, ejus minae serebantur : ejus aspectus , concursatio , stipatio , greges hominum perditorum, metum nobis seditionesque afferebant . Itaque P. Sylla, hoc importunissimo tum honoris, tum etiam calamitatis socio , atque comite , & secundas fortunas amittere coactus est, & in adversis sine ullo remedio atque allevamento per
XXIV. Hic tu epistolam meam saepe recitas, quam ego ad Cn. Pompe jum de meis rebus gestis, & de summa reipublicae misi; & ex ea crimen aliquod in P. Syllam quaeris: 3c, si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo
consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis , Syllam in illa susisse superiore coniuratione . Scilicet is sum , qui existimem , Cn. Pisonem , & Catilinam, & Vargunteium, & Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P. Sylla facere potuisse . De quo etiam si quis dubitasset antea , num , id quod tu arguis , cogitasset, intersecto patre tuo, consule , descendere '' Kalendis Ianuariis cum lictoribus: s stuli-
De Rey. J Errieus stephanus emendat , niant. Nam si P..sylla coniuravit L. Tor-ν re'. ingeniose & erudite. Lamb. quati patrem Cos. Kalendis Ianuariis inter-- Tamen a Repone , tum , ex utroque ficere , ut consulatum iudicio amissum per Francii, & euitione prima. Geiri uim recuperaret non est verisimile eum , 4r Me M. Gmonstrasse I Quare eolligebat postquam damnatus est , operas & manum hoc accusator Quia eum primae eoniuratim comparasse , ut Catilinae contra Torquatumnis causam innueret Cieero fuisse iudicium . suffragaretur. D Ivius. quo damnati fuerant de ambitu Sylla , & 43 set infecto patre ruo UMMI L Torqua- Autronius , neutrum ab illa excludere vide- tum & L. Cottam, eum inirent consulatum, batur. Fem Kalendis Ianuariis, interfieere , & eonsula-
4a De quo etiam β ευis dubitasset a men- tum per vim arripere Catilina & Autroniusdit L. Torquatum vixisse quae non conve- cuniuraverant. Idem.
380쪽
PRO P. S Υ L Lstulisti hanc suspicionem , cum dixisti,
constileni essiceret, contra patrem tuum operas & manum comparas. . Qiuod si tibi ego confiteor, tu mihi concedas necesseeli , hunc , cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo consulatu , quem judicio amiserat , per vim recuperando cogitavisse . Neque enim illorum facinorum tantorum , tam atrocium crimen , Judices, P. Syllae persona suscipit . Iam enim faciam , criminibus omnibus sere dissolutis, contra, atque in caeteris causis fieri solet , ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam. Etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis , satisfacere expectationi hominum ; de me 'aliquid ipso , qui accusatus eram , dicere . Nunc jam revocamdi estis eo, quo vos ipsa causa , etiam tacente me , cogit
XXV. Omnibus in rebus , Iudices , quae graviores maiores que sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit , non ex crimine , sed ex moribus ejus, qui arguitur , est ponderandum . Neque enim potest quisquam noltrum subito singi , neque cujusquam repente vita mutari, aut natura converti . Cir cumspicite paulisper mentibus vestris , ut alia omittamus , hosce iplos homines , qui huic amnes sceleri fuerunt . Catilina contra rempublicam coniuravit . Cujus aures unquam hoc res puerunt, conatum esse hominem usque a pueritia non solum intemperantia & scelere , sed etiam consuetudine & studio in omni flagitio , stupro , caede versatum P Qtiis eum contra patriam pugnantem periisse miratur , quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt Z Qtiis Lentuli societates
cum indicibus , quis insaniam libidinum , quis pervertam atque impiam religionem recordatur, qui illum aut nefarie cogitasse , aut stulte sperasse miretur ρ Quis de C. Cethego , atque ejus in Hilpaniam prosectione , ac de vulnere Q. Me- m. V. B b b telli
44 Deseeudere In sorum . Sie enim I εἰ te xantur, quia nobiliores in eollibus habitabant. Manutisν.
vict. Man. Lamb. aliquid , ct is ipso , qui aer atus es 4s conatum J Remp. scilicet perdere. Farin
46 Cum iudieibtie I Qui viros innocente falsis eriminibus vexarent. Idem.