Summa exhibens papæ et concilij quoad superioritatis prærogativam inter se comparationem ex occasione quatuor cleri Gallicani propositionum anno 1682. in Parisiensi ecclesiastico conventu editarum adversus Ludovicum Ellies Du Pin ... Ab Authore Jnext

발행: 1688년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

cretum, quod non plurimorum babxisset consen unia Sic Julium ad Orientalium dimidia finienda. nempe ad Athanasij causam judicandam, nec non ad fidem confirmandam, amrmare, Concilium necessarium esse, aque ad illud invitare Eusebium, de ejus socios. Sic etiam Liberium testari, se ad eandem causam judicandam pe-t ijsse Concilium. Et in litteris ad Cons aptium iterum id enixe postulare, atque illa de causa mittere ad eum Legatos, & cum in Imperatoris conspectum venisset, iterato renoyasseeandem postulationem, interrogantique Im- Peracoris ministro, quora pars orbis est Liberq non respondisse , se supra Concilia esse, suamque auctoritatem omni alia majorem esse, sed tantum dixisse , etiamsi solus sit cum paucis, non ideo causam fidei minui : quoniam tres tantum fuerunt, qui Nabuchodonosori restitere. Damasiam, & alios Episcopos Occidentales post Aquileiensem Syno dum Imperatori Theodosio scribentes , ad Componendas Orientis res enixe postulare ρSynodum Generalem, asseverando, se non Praerogativam examinis sibi vendicare, sed

tantum consortium communis arbι tr .

Responsio ac retorsio hujus argumenti refutatoria.

DE quo Concilio, an acephalo, vel comple. ν3. te Oecumenico loqueris, Elliesi, dum i

fers,

262쪽

rat Papae, ae Concili fers, non sere necessum, congregare Conei lium , si ejus auctoritatem superaret solvis Romani Pontificis authoritas. Si sermo tibi sit de Concilio acephala, metito dicitur, Pontificis Romani audialitatem ipsi, esse eatenus

superiorem, ut ejus congregatio nunquam

possit esse necessaria extra casum dubietatis, vel nullitatis de Papatu , uti haec patent ex antecedentibus. Quod si ergo sermo sit de Conis cilio Oecumenico, id noscitur , minime subsistere posse absque vicario Christi charactere,adeclque Romano Pontifice. Quomodo ergo dicere fas esset, solius Romani Pontificis auctoritatem superare suam ipsam . met auctoritatem, in Concilio Oecumen icci importatam Quae vero sit ratio necessitatis, ut Romani Pontifices etiam post judicium suum, ultra quandoque postularent, imo ipsim et convocarent Concilium Oecumenicum, id partim liquet ex antecedentibus ex.

ponetur fusius in siubsequentibus. Primo igitur aliud est dicere, non possct Romanum Pontificem se solo dirimere fides controversias: aliud vero est, ipsum nolle, ex varijs rationibus prudentialibus, plerum que ac ultimate id facere absque Concilio Prius dieere , pugnaret cum sanctae Ecclesiae praxi. Quoties enim Romani Pontifices fidei dissidia, etiam extra Concilium, diremerunt , auctoritative condemnando seu haereses, seu errores circa fidem suscitatos Quam pra- Nin universa semper approbavit Ecclesia Ca,

263쪽

Ad inmitem superioris . ae tholica, nititurque Christi verbo, Cathedram Apostolicam Petri , ejusque successorum

appellantis Petram, superquam aedificaretur. Ecclesia, jubentisque propterea, ut Petrus' confirmaret Fratres suos. Num vero com gruit affirmare , Cathedrae Apostolicae Petri non esse locum nisi in Conciliot Quid ergo, 'si Petri successor, Romanus Pontifex eXtra Concilium decernar ex Cathedra sua Apost lica ceu Petra fidei , an non firmum iunς

nabit judicium cum infallibilitate veritatis

fidei, ita ut super tale Decretum per ve ram fidem tunc eatenus sit aedificanda Ecclesia, ut poetae inferi adversus ipsa in mianime possint praevaleret Quando igitur, haud obstante ista firmitato Petrae, Romani Pontifices post judicium suum expetebant, de

convocabunt Concilium Oecumenicum, id ex varijs rationibus prudentialibus, Iibere sponta e faciebant. Sunt enim nonnuIli cateis nus refractari j, ut per fiammam pertinaciam ac proterviam non acquiescant Romani Pon Atifcis judicio , quorum adeo temeritatem frangere , necessum est Concili j oecum erinici ultimate decisivum arbitrium. Sunt ali i in Ecclesia Dei, qui, dum ex nascentibus haeresiabus, statum politicum vel maxime turbare

conluetis, varios sibi confingunt respectus pra dentiae carnis ac mundi potius, quam sacrae Religioni convenientes, quorum rationibus politicis Romanus Pontifex nunquam satis-

faciso, merixo protode confugiens ad atrium

264쪽

, ac Coneis

in quo Praesules ex niverso Christiano orbe aggregandi, comsultent de remedio Statui tam Eeel astico quam politieo deservire idoneo. Sunt eκ Catholieis viri etiam docti, qui hactenus docuerunt, Pontifkem Romanum non loqui eκ

Apostoliea Petri Cathedra seu fidei Petra, nisi intra Concilium meum enteum, hujus stilicet neereta Concitaria auctoritative confit mando. Quae sententia , cam a nutio adhue Coneilio oecumeni eo sit damnata, rati

Papae Concili j oeeumenici,nem prudentialem praebet, ut ad ejus sententiae Auctores plenae quieti, restituendos, in f dei eontroversiis Romani Pontifices convocent Concilium ineumenicum. Sunt insuper,

qui fatentur, Romani Pontificis in fidei rebus iudieium authoritativum ejus equidem esso ponderis, ut temerarium sit, ipsi contradicere,

quo tamen non attent multi reperiuntur,q rhoe periculum pate in attendunt; negandopae infallibilitatε irresermalestem. Qai protiniade ne pereant in hoc periculo, quisquis eni- amat periculum, peribit in illo: ideo Roma ni Pontifices huie diserimini obviare volen, rex, itum ex singulari ratione prudentiali, tumeat sancta charitate remedium pro ipsis quam runt m Concilio Oecumenico, erius judicicium decisivum , Papae consensu auctoritatio Aroboratum, negare minime audent, esse i

reformabile. Sunt eκ simplicioribus Cath licis, qui auctoritatis Pontificiae peritiam nori habentes in fidei controversjs tenent judi-

265쪽

Ad inmitem super tas. Ur

eium suum suspensum, quousque noscitur fa- decisio per auctoritativum Concilij Oecumenici Decretum. Quorum a deo simpliciis tali Papa condescendendo, merito solicitus est de Synodi Oecumenicae ultimato Decreto. Sunt denique ex viris Catholicis, ijsque do- .etis, qui profitentur, Romanum Pontificem extra Concilium equidem Oecumenicum in rebus fidei definire posse ex auctoritate Cathedrae Apollo licae, seu Petra fidei: attamen, quia habetur ab universa Ecclesia receptus fidei articulus, quod Decretum Concili j Oecumen laia Papa confirmatum obtineat firmitatem infallibilitatis omnimode con- sumniatae : cujusmodi certitudo quoad se meo judicio est quidem in dogmate per solum eistiam Papam sancito; quia tamen hoc non ita clare extat definitum, ideo quoad nos, vel sestem , secundum plures Theologos Catholicos, conluminata fidei certitudo, seu prudentialis

credibilitatis evidentia non aeque convincens,

est in Decreto decisi vo solius Papae, quam ejusdem intra Concilium decernentis, sive

Conciliare Decretum auctoritati τὸ confirmari

tis. Atque haec minime postrema ratio est , cur Romani Pontifices etiam post judicium suum conscribere soleant ConciliumOecum Dicum ex universi Christiani orbis Praesulibus Ecclesiasticis sub suo vicario Chri lii characteis

te coalescens. iuuibus ita constitutis, pro secundo progredimur

266쪽

dimur ad singula , quae Elliesius hie produxit.

expendenda. Quando namque Clerus Romanus tempore Cypriani asseruit: Non pose firmum haberi decretum, quod non videatur habui e pluria morum consensum; unicὰ ex hoe evinciturmitatem decreti in rebus fidei quoad nos, ma-κime in Ordine ad protervos convincendos, con summatam stare eκ conciliari consensu, pee Christi tamen vicarium nomen, seu Apost licam Romani Pontificis auctoritatem firmarito. Quae ratio, di causa est, cur Julius ad fudem confirmandam, aliasque causas tractandas, Concilium assirmarat necessarium, non ex eo, quod Romanus Pontifex ex Petra ,

super quam aedificata est Ecclesia, seu Cath dra Apostolica definiendo, non obtineat in fallibilitatem, sed qu6d cum oecacia conrincendi proterpos non sit omnino ultimate evidenS, Papam decrevisse ex cathedra, si se solo, Sccxtra Concilium sanciat aliquod fidei dogma. Libenter igitur damus, Papae una cum Concilio convenire specialem, seu magis quoad nos

convincentem, authoritatem, quae tamen non

potest importare superioritatem super Pa- 'Pam, eo ipso, quod decreti intra Concilium Oecumenicum lati, dc a Papa firmati firmitas involvat ipsam Papae authoritatem, vicarium Christi nomen praeserentem , ceu formam essentialiter sui constitutivam.

In Liberi j ad Constanti j Imperatoris mi sustros responso specialis uici energia, dum potendo

267쪽

invicem super oris '. bris, petendo Concilium a jebat: Etiamsi solus esset

cum paucis, non ideo minuendam fore Iidei causam. Per hoc enim significatur, Papae authois ritatem in Concilio universaliter quidem indicto, sed ex paucis Episcopis comparentibus coadunato, vicariisve Christi uni Papa inexistente charactere insignito, praevalere cuncto. rum Episcoporum, ipsi non consentientium

suffragiis, juxta Christi Domini effatum ,

fidei decretis Conciliariter sub vicario suo nomine factis omnimodam attribuentis firmitatem , ex sua assistentia sancte promissa, ubi duo, vel tres in nomine μο per authoritarem Apostolicam repraesentato fuissent congregati. Quando denique Damasus cum Episcoporum Occidentalium Synodo Aquilejensi petiiteon ortium communis arbitr3 Orientalium quoque Antistitum,dicendo,se non praerogativam examinis sibi vindicare, quibus verbis eatenus asserebat paritatem inter Orientales & Occidentales Episcopos, eorumque Synodos, ut consortium tamen communis arbitr3 non prius utrinque firmum asseveraret, quam Sumi Pontificis authoritas , Cone iiij Oecumenici bubsantialii forma accessisset. Et hinc neque Occidentalium, neque orientalium Episcoporum singularia arbitria, imo ne communis quidam universorum Antistitum arbitr3 confortium fuisset praevaliturum , nisi ex accessa Pontificiae aliat horitatiis commune hujusmodi arisburium confirmantis.

268쪽

sed quid pro teritio evincere nititur Ellleinsus, quod Siricitus Papa noluerit derogare deis creto Onodi capuensis c sam Bonosi demandantis ultimis Macedonibus Episcopis f Si Partamen . tum Regium fecit decretum, cujus judicandi,& immutandi formam sibi haud convenire , Rex asseverat , num ex hoc arguere licet Partamenti super Franciae Rege superioritatem , vel potius ejusdem in Partamenti sui authoritate manutenenda superiorem auth ritatem Quando insuper Innocentius I. ad motas ἰn Chrysostomum componendas turbas, Synodum censuit necessariam, ad Clerum Constatinopolitanum rescribendo : SoIam is da- Iem cognition m pse hujusmodi processarum imporus retundere. Gid hinc infertur, nisi quod protervia malevolorum eousque tunc invaluerit, ut nulla etiam Pontificia authoritas penes ipsos locum esset sabitura, ideoque Syriodalis cognitio ad procellarum tunc praevalentium impetus retundendos esset necessariaς Par protervia erat penes. Nelioriarios , quorum haeresin propterea Caelestinus I. non lala Sedis Apostolicae authoritate sua , 1ea Coneiiij Generalis decreto censuit superariis dam, fretus verborum Christi insuperabili in- fallibilitate , promittentis in Evangelio, ubi. duo NI tres congregarentur in nomine μο vicario nempe Christi charactere Romani Pon

tificis proprio ibi se Iure in medio eorum. Pra

269쪽

adducta igitur Summorum Pontificum exemis,pla minime probant Concilij, praesertim phali , super Papa autho itatem, sed unice ostendunt, in haeresbus, alijsque motibus Ecclesiasticorum eousque subinde praevalere proterviam, ut sola Papae aut horitate superari nequeat, sed opus sit Concilio Generali, petvicariam Christi authoritatem,Pontificis propriam munito.

Ie Author argumentatur quartὲ ex s. Leone Summo Pontifice, qui in causa Eutychetis, licet Flavianus crediderit, Synodum Generalem non esse necessariam, nihilominus Concilii celebrationi annuit, atque ad SD nodum indictam Legatos misi. Cum porro Synodus Dioscori nefariis artibus compulsa. perperam judicasset, sanctus Leo non statim in irritum misi ejus decreta, quod utique fecisset, si authoritatem suam Concilij potestate superiorem credidisset, sed nullum aliud huic malo remedium esse, ratus est, quam Concilii alterius Generalis celebrationem. obtenta demum Synodo, de Chalcedone habita , Eutychetis causa supremo judicio terminata est. bis autem credat, Leonem, autC l

cilia Generalia postulasse, aut sua judicia in ijs retractari permisisse, si suam authoritatem Concilij authoritate superiorem fuisset arbia, R. itatus

270쪽

iratus λ Testatur etiam Leo in epistola ad et buci ritum post Synodum scripta, judicium suum post

synodi confirmationem magnum accepisse robur, nec posse jam convelli, vel ullatenus Iabefactari. Ergo non existimavit, judicium suum aequalis fulta ponderis eum judicioSynodi. Insuper Felix III. Gelasius I. ad damnandum Aeacium Constantioopolitanum, non suam, sed Concilii Chalcedonensis auctoritatu adducunt, eo quod Acacius jungeret se Eutychianis in Synodo Chalcedonensi damnatis, sicque particeps criminis, factus sit eonsors de poenae; uti loquitur Gelasius in epistolariona: qui' epistola quarta scribit etiam de suoAntecetare, executorem fuisse vereris constituti, mn nova co stituti is atque hoc maxime decere Praesul , ut quoslibet secundum regulam θεν stas ante damnatos, a Catholica discernat cominmunione. Num ero ita se gessissent Pontia Mes, nisi authoritatem Coneiiij sua superi rem existimassent vigilius quoque Papa in causa trium C

pitulorum non potuit ad eorum damnati nem compelli, rus authoritate Concili, G neralis , uti testantur Italiae Clerici in littinis ad Legatos Francorum constantinopolim euntes.

Cum proinde quinta Synodus Generalis de tribus Capitulis judicium postea tulisset, repugnante , ac resistente vigilio, ejus tamen decretum vim habuit, coaliusque fertur ipse vigilius, tandem si consentire.

Agathae

SEARCH

MENU NAVIGATION