Summa exhibens papæ et concilij quoad superioritatis prærogativam inter se comparationem ex occasione quatuor cleri Gallicani propositionum anno 1682. in Parisiensi ecclesiastico conventu editarum adversus Ludovicum Ellies Du Pin ... Ab Authore Jnext

발행: 1688년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Ad invicem sisterioritas. as

Agatho denique Romanus Pontifeκ in qudicta Synodo Generali propter Monothelitarum causam, non deprecatus est, eam minime fieri, eo quod in Synodo Lateranensi Praeside Martino I. videri posset eausa jamjudieata, sed ultro ad eam mittit Legatos . eamque necessariam fuisse, fatetur in epiloia

Responsio, ac retorsio hujus argumenti

confutatoria.

V iam eontendis Elliesi, Romanos Pontifi- N. . - ces, speciatim S. Leonem, non asseruisse, judicium suum esse Concili j judici' superius, verissimum dicis, si sermo tibi sit de Concilio

completeOecumenico per vicarium Christi nimen, Papae in terris proprium subsistente. De hujusmodi namque, non acephalaConcilio pro. . cedunt exempla a temet allegata, quibus pro-hantur Summi Pontifices in majoribus causis fuisse soliciti de convocanda Synodo, ad eam taliter mittendo Legatos suos, ut ejusdem decreta tandem firmarentur Apostolica Papae authoritate. Dum vero inducis eundem Leonem gloriantem, quod judicium suum ex Synodi confirmatione magnum robur accepe rit . tibimet contradicere evinceris, quando prius asseverabas, Leonem sua judicia in Con.

cilijs retractari permisisse. Sed hia missis, ad τοm progrediamur.

272쪽

nδ papae , 'ae comi* Primib igitur, si judicium Papae in eausis

fidei sit ex Cathedra Apostolica, ceu Pelia, super quam aedificatur Ecclesia; quomodo fas esset, tale judicium dicere subjectum erro. ri , nisi Ecclesia una eum Petra, super quam a Christo dicitur aedificata, sub tali fidei errore superaretur a portis inferi λ Sicuti vero istud pugnat cum diserta Christi pollicitati . ne, sic prorius dicendum est, iudicium Papae ex Petra Cathedrat Apostolicae in causis fidei

ultimate decretorium, tantae auctoritatis e quanta nequit in terris major esse. Quia ν ro secundum nos non ram evidens est ac ceris

tum , quod Papae judicium extra Conciliumst ex Petra, super quam aedificatur Ecclesia, ideo secundam nos, praesertim in ordine ad conis vincendam haereticorum proterviam , major est puideritia omnimodae de consummatae in fidei deeretis infallibilitatis, si una cum Concilio per vicarium Christi nomen suum formaliter Oecumenico decernat, quam si se soloeκtra ejusmodi Concilium definiat. Et hae et causa' est, cur Summi Pontifices, ipsemet etiam S. Leo, causas fidei existimarit, rei j ciendas esse ad Conciliu in Oecumenicum sua Chiisti vicaria authoritate in ligni luin,dum protervia haereticorum se opposuerat Papae judicio, ex Synodi Oecumenicae accessu, quoad nos recepturo credibilitatis evidentiam majorem, seu magis convincentem ad fidei assensum eidem prastandum.

273쪽

Ad inmitem superio itas. a

Seeundo igitur ipsissima haec ratio est, cor Felix III. & Gelasius I. in damnando

Acacio Constantinopolitano, aut horitate Concili jChalcedonentis usi fuerint, neutiqua in ambigendo,quin omnes complices, damnatae semel pravitatis communicatorcs, pari cen serentur sortc. Quia proinde Eutychia norum in Synodo Chalcedonensi condemnatio, haud substiterat absque aut horitate Pontificia, de cierisConciliaribus Apostolicat Cathedrae robur impertiente: idcirco prae laeti Romani l)ontifices in damnando Acacio, ita insistebant Concilij Chalcedonensis authoritati, ut haec tamen limul importaret Cathedrae ApD- nolicae firmamentum , sicque decreti conciliaris , simul S sui proprij essent execu

tores

Tertio. Res ita se habet circa vigilium Papam in causa trium Capitulorum, a Concilio Constantinopolitano, quinta Generali Synodo damnatorum. Nempe, uti teliantur litterae Cleri Italici ab ipso met Elliesio allegatae, Vigilius Papa nullatenus acquieverat, ut ea Capitula line Synodi Chalcedonensis mentione damnarentur. Quia proinde Capitula illa non erant circa causam fidei, sed de certis personis damnandjs, de quibus in Chalcedonensi Concilio nihil continebatur; veluti S. Gregorius lib. 3. epistoia 3 . ad Constantium Mediolanensem scribit. Ideo ex reverentia erga Synodum

Chalae donensem, noluit Papa se solo damna-

R 3 re illa

274쪽

dus Generalis eam ob causam Constantinopoli congregata . resistente Romano illo Pontifice, eodem que contra obnitente. fueragabsoluta, pro tune Synodus ista non erat itaeensu Coricilii Oeeumenici, quotisque eidem tandem accesserat Uigiiij consensus approbatorius: ex quo primum incipiebat potiri titulo Synodi Oecumenicae quinta , pollebatque aut horitate, toti Christiano orbi,sub plena inis fallibilitatis luce, inde elueesente, ut vel hinc appareat, quanta vis fit in Sede Apostoliea guti haes fuse probat Baronius in annalibus clesiasticis anno m. n. Quartὸ denique notatu d igni stimum quam ob rationem Agatho Romanus Pontifex causam Μoncithesitarum in Synodo Lateranensi praeside Martino I. jam iudicatam cc χrit judicio 'Synodi orientalis, cui per suos praesidebat Legatos. Hujus namque stat facti rationem in epistola Synodica reducit ad hoc, ut scilicet veripas in ancipiti adctuc posita cliseat ctc. Quibus verbis non insinuabatur, ipsi Agathoni fuisse dubiam veritatem a inrtino Ι. jam definitam : sed quod alij , praesertim Orientales, essent in ancipiti, quibus

proinde, oportuit, clarescere veritatem eae

Concilij omnium judicio Oecumeniet vfinitione. Et hinc consequitur, judicium m-pae ex Cathedra decernentis ita certum esse,

ut Agatho Papa minime dubitarit, Marti ni Liud, l

275쪽

iudicium comprobatum iri a Synodo Ο cumenica , suae auctoritatis charactere insidinienda: nihilominus quia secundum nos major est credibilitatis evidentia in Concilii formaliter oc complete Oecumenici, quam Papae extra hoc statuentis decreto, idcirco, ut veritas adhuc in ancipiti positis clareret. & eam ferventer amplectentibus robur accresceret ex luce evidentiae ad positive credendum 'magis convincentis. Agatho Papa lubens ampleetebatur Synodi Generalis indictionem pro MOnothelitarum causa,ex fidei principis dijudicanda.

I I Ie Parisiensis Doctor argumentatur s. Missis plurimis ali, Pontificum Romanorum testimoniis, quibus centies ipsi profitebantur,se nihil quidpiam momenti definire, aut agere posse s ne Concili j auctoritate; unum esse instar omnium Innocentium IlI. qui Philippo Rege petente, ut sibi liceret cum . uxore divortium facere s responderat, se id sine Concilio Generali facere non posse, lib. s. Regi t. r . epist. io . Gregorium X. quoque in indictione Concili j Lugdunensis agnoscere, se solum sine Concilio non sussicere ad res Ecclesiae restituendas. Similia repetere Cl mentem V. in epistola ad Philippum Francorum

Fum. Denique missis alijs. Romanos POn-

276쪽

Papa, ae Comiti

tifices ad Luthera noruin, Calvinianorum , aliorumque Novatorum errores peremptorio judicio damnandos, Concili j Generalis auctoritatem necessariam esse, credidisse, nec conquesios fuisse, rem a sua Sede judicatam,in Synodo Tridentina iterum examinari, ac de novo iudieari. Non ergo putasse, suam auctoritatem majorem, aut superiorem esse aucto

ritate Concilij. Responsio ac retorsio hujus argumenti

confutatoria.

I Eritati minime consonat , Romanos V Pontifices centies fuisse professos, se nihil quidpiam momenti definire, aut gerere posse sine Cohciiij authoritate. Nam primὸ Innocentius ΙΙΙ. merito negabat, sibi licere matrimonij legitimi selutionem a Philippo

Rege experitam, quippe juri Divino cori-trariam , & ideo loco citato asseruit, se hoc fa ciendo. incursurum non mundanam duntaxat infamiam, sed Divinam quoque offensam cum periculo offici j forsan dc ordinis sui. Si enitri hoc jus Divinum pernegasset, sanctae fidei temeratae reus , atque adeo ab ipso mei Christo, ceu membrum ab Ecclesia abscissum, exauctorandus fuisset. Unde ne Concilium qui isdem Generale hoc facere potuisset, sicque proinde Innocentius ad Generalis Synodi deliberatione confugiebat non eam ob causam,

quod

277쪽

Ad inmicem superioritas. ao squὁd talis juris Divina fide sanciti tollendi potestas esset in Concilio, sed quod Philippus libi, Pontifici, non esset acquieturus, merito adeo ad Concilii Generalis definitio nem ablegatus.

Par est ratio in responso Gregorij X. 37. .

dum ob potentiorem resistentiam pertina- , ciae seu proterviae verisimiliter jungendam, recurrebat ad Concilium Generale, utpote quod polleret auctoritate secundum credibi- Irtatis evidentiam magis convincentem quoad nos, & in ordine ad proterriores praecipue superan dos majore: quae tamen majolitas respectu Papae, utpote sub accessu suo auctoritativo, Concilii, decretum formaliter ct completὸ Oe- , cum enicum reddentis, haud importabat superioritatem ; uti ex antecedentibus conliat. Haec ipsa denique majoris, seu magis ad 38. credendia convincentis, prudentialis credibilitatis evidentiae, ex Concili j Universalis auctoritate resultantis ratio, fuit in causa , usR0mam Pontifices ad Novatorum errores peremptorio & ultimato judicio damnandos , Concili j Tridentini a semet convocati & firmati authoritate expetierint, minime conque.

sit, rem a sua Sede judicatam, de novo judicari in Synodo, seu omnino certi, suum praevium ex Cathedrae Apostolicae Petra in rebus s. ei factum iudicium esse ratum habendum, dctilivmate firmandum a Concilio, per suum Chrini vicarium nomen insigni IO.

278쪽

. Sed videamus pro secundo, quid momenti ' adferat Elliesius ex Divo Augustino scribente

Epist . roa. Donatistis Romae a Pontifice, &Epiti coporum ibi praeientium Synodo proscriptis superfuisse confugium ad plenariam seu Oecumeni, Icam Synodum. Huius Doctoris sententia ita se habet: Ecce putemus, istos Episcopos, qui Roma

judicarunt, non bonos Ibisse judices, restabat adal huc plenarium EccIesiue universiae judicium, ubi ' etiam cum ipsis judicibus causa posset agitari, ut, si mau judicasse convicti essent, eorum sententia soluerentur. In quibus adeo verbis D. Augu- sinus sub hypothesi non asserta, sed posita , abstrahendo a Papae ex cathedra sua Apustolica

sancientis definitione, eatenus supponit Epis eo porum novemdecim inDonatistarum canisa Romae judicantium ob repentes fortassis et- rores, ut hos asseveret corrigendos ex plenarii Cbne iiij, Pontificio Christi vicario ch ractere insigniti dc firmati ultimatis sancti nibus. Et hine sub ea probabilitate, juκva

quam nonnulli etiam Catholici Doctores asse verant, Papam non nisi in Coneilio Oecume ilico sententiam ultimate decisuam eloqui e κCathedrae suae Apostolica Petra, siuper quam aedificata est Ecclesia, dicere equidem licet, nora Me quempiam obnoxium extremae haereti- eorum seu schismaticorum propriae pertinaciae , dum Papae extra Concilium definienti refragatur, tametsi huie contradicendo in fidei Decretis , sit obnoxius periculo erroris

279쪽

invicem superioriras. aseum fide pugnantis. Unde plus non evincitur , nisi quod Synodi Generalis per auctoritati vum Papae accessum stabilitae, secundum nos, sive secundum certitudinem universim ab omisnibus orthodoxis comprobandam , si auctoritas ad fidei assensum sub haereseos censura magis convincens, credibilitatisque arctius conseringentis ponderosior evidentia prudentialis, quam sit in Papa solo eκtra Concilium

decernente. Iuxta quem sensum tenet quoque sententia D. Augustini lib. I. de Bapt. c. in .

inquiuntis, Universium partibus semper optimo jure praeponi: id est, totum & completum Ecclesiae Corpus Hierarchicum, ex Capite Summo Pontifice, ac reliquis membris Hierarchicis, Praelatis Ecclesiasticis, intra Concilium Generale, unanimi consensu definientibus consistens , plus habere ponderis ad credendum sub evidentia prudentiali convincentis, quam sit solius Papae extra Synodum Oecumenicam decernentis. Cui consonat S. quoque Hieronymi in Epist. Is . exarata a L. sertio: Si auctoritas, inquiuntis , quaeritur, Orbis

major est Urbe, fecundum nos scilicet, quibus in dogmaticis sanctionibus notum est, fidei esse

articulum a Concilio Oecumenico per Papam' consolidato definitum, dum tamen ex solius Pontificis Decreto necdum habetur consum

matae infallibilitatis deciso ultimata.

280쪽

so. Io Uius summa petitur ex auctoritate Par inrisiensis Academiae, quam is Auctor praefentiis Dieri. o. s . r. ait, a primis incunabulis tenuisse hane doctrinam, quod Corallimn sit --pra Papam. Cujus rei primum extare monumentum sub Philippo Pulchro, quo tempore simul cum Rege & Ecclesia Gallicana ac Proisceribus regni censuisse eande Universitatem , a sententia Pontificis ad futurum concilium Generale esse provocandum. Parisiensis in. superTheologiae Facultatem adversus MontC- sonum de Saracenum, auctoritatem Concilij Generalis supra Papam asseruisse tum in tramctatu per Petrum de Assiaco composito, quo probatur, in causis fidei posse a Pontifice appellari ad Concilium: tum in centura adver-Sus Saracenum lata, qua configitur isthaec proposimo;quandocunque in aliquoconcilio Generali aliqua instituuntur , tota auctoritas dans vigorem statutis, in Summo residetPontifice, omnes alια potestates de jure nihil possunt contra Summum Pontifcem. Cui Facultas illa TheoIotica hanc opposuit positionem : Quandocunque in aIiquo Con-εilio aliqua instituuntur, tota auctoritas dans viagorem statutis, re det non in sola Summo Pontifice ,

sed principaliter in Spiritu sancto, ct catholica Ecclesia:aliqua potestas, sciIuet Ecclesia,de jure potessaliquid, ct cretis in ca Di intra Sammum murificem. Re-

SEARCH

MENU NAVIGATION