Summa exhibens papæ et concilij quoad superioritatis prærogativam inter se comparationem ex occasione quatuor cleri Gallicani propositionum anno 1682. in Parisiensi ecclesiastico conventu editarum adversus Ludovicum Ellies Du Pin ... Ab Authore Jnext

발행: 1688년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

tur vlliesius eam rejicit ceu destitutam ratione&auctoritate. pi

R Gu MENTUM IV. se ultimum.

V X parte nostra quartδ argumentari liret M .

Geκ Concilii Lateranensis Sessume M. seu - Leonis X. an Concilio edita constitutione , in qua, postquam dictum fuerat , quae ist comiti. su utensi gesta fiunt. post hujus transIatιοnem au. thoritate Eugen3 IT. factam,non posse ullum habere robur et, adjiciuntur sequentia : Cum praesertim solum Romanum Pontificem, tanquam 'authονιtarem super omnia Concilia habentem, Conciliorum in rasendorum, transferendorum, ac diffolpendorum. Ienu us ct potestatem habere, nedum ex sacra craptura testimonio, dιctis SS. Patrum, ct alioram Romanorum Pontificum, etiam Pradecessorum no strorum, s.crorums Canonum decretis, 'd ex pro pria etiam eorundum ConciIiorum confessione corio stet. Quibus proinde verbis videtur no dus Lateranensis, aut Leo X. approbantem .ilis , rem' plene definivisse. - .2

Exceptiones Elliesianae. V Xeipitur. Magnum diserimen esse inter L

L hane sanctionem,& Constantiensis, Baiasileensisque Vonciliorum definitionem. Nam primὸ haec Concilia numerosiora fuerunt, eum t Lateranensi Conei Iio vix 8o. Patres adfuerint, e quibus sexaginta tantam , aut cirsiter erant .

342쪽

Papa, ae Concitii Epistoni magna ex parte Itali: nec ullus Christianissimi Regis Orator, nullique e Gallicanis

partibus Antistites intererant. Unde a non paucis haud immerito in dubium revocatur, utrum revera id Concilium sit Generati pSecundo. Perspicuum esse, definitionem illam non esse a Co cilio universo, sed a solo RomanoPontifice editam. inamvis enim initio Bullae praefigatur, sacro approbante Concilio, patet tamen,rem non fuisse in Concilio disputatam, & examinatam , sed tantum Pontificis decretum in Concilio esse perlectum , quod quide non erat condirum de hoc negotio, sed de abrogatione Pragmaticae. Neque vero deis cretum istud inseritur Bullae tanquam definitio, sed tanquam ratio definitionis. Qua- prcinter licet constaret, definitionem de Pragmaticae abrogatione a Concilio approbatam ,

eamque in Concilio abrogatam fuisse , non propterea idem dici posset de ea ratione , quam Pontifeκ Bullae inseruit. Tertio. Notatu dignum esse, quod Davalius . parte quaest. 7. libri de suprema potestate Papa

hanc in rem disseruit. Ad Concilium Lateraisnensis inquiens )quod multo expressius loquitur, quam Florentinum , varia sunt responsiones: quidam enim ηunt, non suisse very, ct proprie Gene-νale , cum ei νιx centum interfuerint Episcopi. Alij dicunt: caput illud, in quo de amboritate Pontificis

supra Concilium mentio fit, a Cοηcilia non fuisse discAssum, aut examinatum, sed tantum perlectum

choram

343쪽

invicem superinitas. 3πcoram Pralatis Conci*, qui sine pravia examine illud approbarunt, ideόque dici non posse concilia. riter conclusium o definitum, sicuti de Concilij Constantiensis de initione dictum est. Alij rem sic expediunt: etiamsi, inquiuntes, Concilium fuisset ab Olute

Generale quod adhuc propter Epi coporum paucitatem relinquitur incertum ) tamen rem ipsam, ut de cretum fidei catholicae, non definiunt. Nulla enim in verbis Concilii nota apparet, ex qua fidei definitiο-nem colligamus. Nam nec avathema pronuntiat in eos, quι contra fientiunt, nec dicit, se hoc expresse, aut proprie definire, aut esse de nec itate salutis ita credere, vel quid simile , ex quo expressa desinitio colligatur. Alij denique respondent , Concilium eatentis authoritatem Papae supra Concilium defonire, quatenus id ex Scripturιν, Patribus, ct antiquis Canonibus manifeste constare,censetur.Ad haec enim, si omnia verba attentδ expendantur, vim suae desenitionis , si liuae sit , Concilium revocat. Porro fateri Bellarminam, id decretum non elsede fide, & de Concilio Lateranensi dubiis tari posse , utrum sit Generale. Fatentes erisgo se habere adversarios, Concilii Lateranensis, seu potius Leonis X. rn Concilio Latera sententia nihil suae prauudicare opinioni. Quarto. Hoc magis adhuc constare, si rationes , ct auctoritates in eo Decreto allata ponderentur', non enim definire id Pontificem , nisi quatenus manifeste constat ex Scripturis, Patribus, ct Concilijs a se allegatis, sicque relinqui sibi exama. ηεηdum, utrilm constet, ne.ne. Haec autem non

344쪽

tantum non manifeste id probare, sed omnia aut falsa esse , aut a proposito alienae nullum enim extare locum Scripturae, qui id probare ullatenus possit; nullum etiam Patrum speciatim referri . neque Romanorum Pontificum decretum promi. Tantu porro abesse, ut Concilia Generalia supra se Romanos agnoverint Pontifices, de in ijs venerati fuerint potastatem convocandorum dissolvendorumqtae Conciliorum, ut saepe leges Pontificibus etiam Romanis tulerint, & passim ab Im eratoribus, non Romanis Pontificibus convocata

fuisse, isti testificati sint. eo Quinto. Alexandrinam Synodum adduci, '' quasi scri disisset Felici Romano Pontifici, Nic se- nam Synodum statuisse, non debere absque Romani Ponti scis auctoritate Concilia conis gregari: sed hanc Synodum & Epistolam illius nomine ad Felicem scriptam procul dubio esse supposititiam , & talem agnosci ab ipso Baronio. Diei praeterea, Beatu Leonem transtulisse Synodu Ephesinam II .ad Chalcedonensem; sed haec frustra dici, cum constet, Ephesinam Synodum ab Imperatore convocatam , fine ulmIa translatione esse finitam, &Chalcedonensem fuisse ab Imperatore convocatam alia de' causa, quam Ephesinam. Marti nuda U. dedisse potestatem Legatis suis in Concilio Seciensi,etrari serendi Concilium, nulla consensus Concili j ipsius habita mentione; at executum fuis- ω Decretum in Concili j Constantiensisi nequc

345쪽

Ad invuem β'erisntas. neque exclusisse Concilii consensum. Et vera translationem Concili, Senensis Basilmam factam esse , ex consensu Deputatorum Nationum, veluti pateat ex Concilij Basileensis

exordio.

Sext. . Ivaeterea in illo DeeretoLateranen. si laudari plures Synodos, quae Pontificibus Romanis dicuntur magnam reverentiam ex hibuisse , nempe Ephesinam I. Caelestino , Chalcedonentem Leoni I. Sexton Generalem Agathoni, Septimam Adriano I. Octoam Nico. lao ot Adriano II. Sed hoc nihil ad rem facere, nec inde sequi , quod unicus Pontifex Romanus , auctorata tem super omnia Concilia habens, Conciliorum indicendorum , transse rendorum ac ditatu eradorum habeat potest a'tem. Citari Damasum Papam, & Occidentales scribentes,' per numerum Episcoporum Arimini congregatorum praejudicium fieri non potuisse, quandoquidem constet , Roma NAn Pontificem, cujus exspeisanda erat imprimis aucto ritas, bis non praebuisse construsium. Sed non deurro Romano Pontifice, sed etiam Vincenti O , de alijs pluribus id verificari. Nec quempi am negare imprimis, exspectandam esse Romani Pontifieis auctoritatem, sed hinc minime sequi, quod sibi sumit Leo X. Romanum Pontificem habere auctoritatem super omnia Concilia. Citari denique plures Synodos , quae dicuntur gestorum confirmationem a

Pontifice petijsso, atque inter has laudari Con

346쪽

stantiensem. Quod argumento esse, ex eonfii matione seu consensu. ω approbatione gistorum in Concilijs a Pontifice Romano reis qui sita non inserri, Pontificem esse supra Con cilium , cum Synodus Constantiensis , a qua peritam a Martino gestorum approbationem dicit, Leo diserte contrarium definierit. Sed de hoc alibi. Interea ex his universis patere,

neque ex auctoritate, neque ex rationibus

Concili j Lateranensis, seu potius Leonis X. in Concilio Lateranensi confici , Romanos Pontifices esse supra Concilium.

Refutatio istarum Exceptionum. PRimὲ. Esto, Concilia Constantiense MBasileense quoad numerum P/rrum superarint Synodum Lateranensem sub Leone X. celebratam, num idcirco fas est, hane minoris illis auctoritatis dicere t Ex anterioribus coninstat, duplicem esse Synodorum generalitatem, tum materialem, eκ Pirelatis Ecclesiasticis per auctoritatem Summi Pontificis de toto Chris iano orbe convocatis. in minori licet duorum, veI trium sub vicario Chri iti charactere

eoadunatorum numero comparentium , bax

Mattia ιδ. disierimn verbum subsistentem , tiam formalem itate Oecumenica Christi in terris vicem gerenti Papae propriam, ceu substantiali Concilii Oecumenici forma cor

stitutam. Hac igitur nolcitur habuisse Ι

- sum

347쪽

eum in Concilio Lateranens, sed defuisse Synodo Constantienti ante Martini V. electiorinem, & praesidentiam, nec non Basileensi post dissolutionem ab Eugenio IV. decretam. Nequit ergo ha4um Synodorum major, sed

minor potius esse auctoritas, quam competierat Concilio Lateranensi, ex Pontificia: po testatis, cunctos Episcopos convocantis charactere materialem ac formalem Generati laremo integritatem ob itinenti sub pauciorum etiam Antistitum comparentium numero.

Secundo. Dum conliitutio illa de Papa u. pra Concilium superioritate edita fuit , Sacro a' probante Concilio, nequit per rationem solidam negari, quod totius Concilij qua Oecumenici, nempe auctoritatis Ponti ficiat Chri lium repraesentanais, & Ecclesiae membrorum Hierarchicorum consensu sancita fuerit. Et hinc El-Ilesius injuriam facit universo Concilio , dum contendit, conititutionem illam ex Concilii approbatione editam, non fuisse discussam de examinatam a Concilio, quasi hoc tam pem functorie in tanto negotio fecisset partes suas. Omni porro ratione ει veritate dellituitu cpraesumptuosa Elliesiij assertio, ac si Papae supra Concilium superioritas non fuisset definiata in Concilio Lateranensi sub Leone X. cele-hrato. Hanc enim Elliesanam exceptionem clare refutant dictae constitutionis verba, ira se habentia. Nec illud nos movere debet, quod

348쪽

congregatione recepta suerunt, cum ea omnia post

translationem ejusdem Basileensis Concilii per Eugenium lU.'factam, a Basi eensi Conciliabulo quod

post talem rransIationem Concilium amplius appellari non merebatur facta extiterint , ct propterea nulliιm robur habere potuerint, cum etiam μ- Ium Romanum Pontificem pro tempore existentem , tanquam auctoritatem'per omnia Concilia habentem , Conciliorum indicendorum, transferendorum

ac dissolvendorum plenum jus is potestatem habe-

re, nedum ex sacrae Scriptura testimonio, dictisSS. Patrum ac aliorum Romanorum Pontificum, a trorumque canonum decretis, sed propria etiam eo. rundem Conciliorum confestone manifeste conster. In quibus equidem verbis veritas illa', quὸd Papa auctoritatem super omnia concilia habeat , per auctoritates & Divinas, & Pontificias. MSunodales asserta , assumitur tanquam ratio reprobandi Basleense Concilium , postquirri ejus translatio &dissolutio per Eugenium I . facta fuerat , dum tamen ipsissima haec ratio ub tantis auctoritatibus firmata, est quasi anima totius constitutionis, Concilio Lateranensi approbante , editae, nequit Papae super Conciliisum superioritas negari sancita ab illa Oecumenica Synodo. Et hinc apertae fallitatis etiam redarguitur Elii es ana exceptio , ac si illud Comiliare decretum statuisset' duntaxat de Pragmarica abrogatione , non vero de Papa --pra Concilium auctoritate, & hinc consequente syno-

349쪽

Ad inmitem superiori as.

synodorum dissolaendarum & transfere darum potestate. Terti). Sed qua ratione idem Elliesus Du- valli j si perius allegatam sententiam, pro etiι-denda Concili, Lateranensis auctoritate inducit . dum tamen is auctor non ex suo, sed aIliorum dι versimode respondentium sensiu loquitur Et quidem ex antecedentibus extat jam refutatum , quod tum primo loco , ac si Concilium Latera-nense non fuisset Generale ; tum secundo loco respondetur , ac si decretum de superioritate PapAEsuisset perlectum, sed absque praevio examine ap- probatum. Quod tertio loco ibidem respondetur, ac si decretum destitaeretur auctoritate defo-

tira,cum in adpersarios non pronuntietur anathema,

nec dicatur esse de necessitate salutis , ita credere 3 et nullius momenti noscitur is haec esse responsio, com in Concilio quoque Tridentino plura extent decreta, quibus non subjungitur anathema in eos, qui contradicunt, nec ex presse in eis dicitur, de necessitate salutis esse ..ut ejusmodi definitiones credantur, sed haeo subintelliguntur ex ipsa natura eiusmodi decretorum. Quae denique quarto loco assertur responsio, ex integro a nobis recipitur, qa inethpe Concilium eatenus definiat Papa super Concilio auctoritatem, quatenus id ex Scripturis, Pa-ι tribus , o antiquis Camnibus manifeste cοψet. Uerum quam inepte hoc nitatur Elli essus contorquere ac elidere; proxime videbitur. Interea scilcitari lubeat ex hoc auctore , quo

350쪽

pasta , de Conti*'russus fundamento scripserit de Bellarmino , quasi Concilium Lateranense sub Leone X.

celebratum dixisset, non fuisseGenerale, climtamen is Cardinalis p r de Concit eam Syri dum disertis verbis recenseat inter Synodos oeeumhnicas a Catholicis receptas. Quart . Sed quae non manifesta commitistitur temeritas ab Eli iesio, asseverante, falsum esse decreti Lateranensis assertum, ac si Papae super Conciljs auctoritas constaret ex S. Scriptu- ra testimoni,s, Romanori nisPontificum, θ SS. Canonurn decretis, ac dictis SS. Patrum, imὸ ex pro-- pria etiam Conciliorum confessione i Si de S. Scripturae locis ad praesens institutum, sermo sit, praeter argumenta in superioribus deducta , unios tantum recordor, quod vicarius Christi character eatenus sit forma Concilij Oecumenici, ut sine illo minime subsistat Synodi

Oecumenicae substantia, atque adeo ejus prae-

eminentia ex indefinita ligandi & solvendi potestate, dc infallibilitatis auctoritate subsustens , unde antecedenter ad eum Pontificium characterem, atque adeo in Concilio Io ex totius etiam orbis Episcopis coadunato.

nihil morari potest, quo minus ipsi praegmineat, quae Mati h. id. Petro, ejusque Succe ri per Christum destinata fuit tum Petrae fir- miras, tum incircumscripta ligandi & lven.

di auctoritas. . .' Si Patrum exigantur testimonia , Papae

Concilio haud inferiorem potestatem. con

cordi voce testamur Patres Concilij Romani

SEARCH

MENU NAVIGATION