장음표시 사용
121쪽
Tertio, supra proauus, infra pronepos,ex transuerso fratris filius, Sc conuenienter patruus. arto, supra aba-uus, infra abnepos,ex transuerso fratris nepos conuenienter illi, qui eandem ut dictum est)cum illis habent rationem. Quinto,supra atauus,infra ainepos,ex transuerso fratris pronepos. Sexto, supra tritavus, infra trin pos,ex transuerso fratris abnepos. Septimo, supra tritaui pater, infra trinepotis filius, ex transuerso fratris alnepos. Ultra hos septem gradus,vix est,ut qtu ad ius nostruattinet,quicci tractetur, quonia vltra septimu sere gradu,q pfectus & expletus est,rerum natura,cognatorum iuracosistere non patitur. Illud non est ignorandu ,ex cognatis eos, qui per sceminas colunguntur:cognatos tantum vocari,eos vero qui per marem : agnatos, quod quidem
nomen Iuris Ciuilis est, & tollitur per capitis deminutionem,id est prioris status commutationem, quae pro numero capitum,quae quis habet,ut est libertas,ciuitas, A familia est triplex: Maxima, clim Sc ciuitas & Iibertas amittitur: Media, cum ciuitas quidem amittitur, libertas verb retinetur: Minima, cum status hominis tantum immutatur. Atque haec de personis . Rerum, quae priuatim in Republica versantur: Prima diuisio est, secundum partes: nam in his vel adspicitur substantia, quantum ad earum dominium: vel superficies, quantum ad possessionem: vel utilitas,quantum ad usum fructum, usum, Sc habitationem attinet. Secunda vero,secundum species, quae varij modis procedit: nam imprimis rerum : aliae sunt corporales , ut domus, fundus , seruus et aliae incorporales, ut seruitutes,quae vel sunt personales, ut usus fructus,vsus, habitatio: vel praediales, ut iter, actus, via, aquaeductus,& similes,tam urbanorum praediorum,quam rusticorum. Nam quantum ad corporales ' res attinet, tria sunt genera corporum,Vnum quod continetur uno spiritu, & Graece ἡνωμεν ορ vocatur, Vehomo, lignum,lapis Sc similia: Alterum, quod ex continentibus , hoc est ex pluribus inter se cohaerentibus constat,
122쪽
eonstat, quod συνλ ορ appellatur, ut aedificium, nauis armarium: Tertium, quod ex distantibus constat, ut corpora plura non soluta ,sed uni nomini subiecta,veluti populus, grex, legio. Praeterea, rerum aliae sunt macupi, . aliae nec mancupi: Mancupi res sunt, praedia in Italico solo, tam rustica,qualis est fundus, quam urbana, qualis domus: item iura pretdiorum rusticorum,veluti via, iter, actus, de aquiductus: Item serui & quadrupedes , quae dorso colloue domantur, veluti boves, muli,equi, asini. Caeterae res, nec mancupi sunt. Elephanti & cameli,quanuis collo dorsoue dometur, nec mancupi sunt, quoniam bestiarum numero sunt. Ad haec aliae res sunt uniuersales, ut haereditas sue successio in alicuius ius : aliae enerales, ut tutela: aliae speciales, ut Stichus, fundus, o mus. Porrδ, aliae sunt in patrimonio, ut quae singulorum esse possimi:aliae extra patrimonium,ut quae communes sunt, vel publicae, vel nullius: aliae neque in patrimonio, neque extra patrimonium,ut seruitutes: nam hactenus sunt in patrimonio , quatenus sunt personarum, vel praediorum: hactenus extra, quatenus propriἡ
possideri non possunt, dc ideo quasi possideri dicuntur.
Iam vero reru, aliae sunt iure naturali communes, aliae
publicae,aliae uniuersitatis,aliae nullius,aliae sngulorum. Communia sunt, aer, aqua profluens, mare, & per hoc littora maris : Publica, flumina, portus: Vniuersitatis, quae in ciuitatibus theatra , stadia : Nullius , sacrae res, sanctae religiosae,de quibus pluribus est expostum. Singulorum, quae cuiusque dominio subi ciuntur:Nam tanta est hodie naturae humanae peruersitas,ut sine discordia rerum communio seruari non possit. Verum pleni perfectiq; dominii tres sunt omnino partes, possessio, pro prietas,& fructus, idq; pro numero eorum, qui in quaq; mre inueniri supra diximus. Possessio appellata est,ut de Labeo ait, a pedibus,& est quasi pedum positio. Et est possessio una naturalis tantum, qualis est apud colonu eccommodatarium, quae subinde nuda detentio vocatur, K ii de nun
123쪽
& nunquam adspirat ad dominiit : Altera ciuilis tallini.
quae commentitia magis est, quam reuera constans. Namquhd seruus qui in fuga eli', quod pignus apud debitorem postideri dicitur, propter utilitatem receptum ell,ve procedat usucapio. Tertia Ciuilis Sc naturalis simul, cum quis rei insistit,tanquam dominus,vel laltem dominii acquirendi animo, dc ea demum vera perfectaque possest io dicitur, longe disserens ab ea,quam quis obtinet causae rei seruandae cum in bonorum pollieisionem a pret-tore mittitur'. Proprietas siue dominium subinde plenum est , & omnibus suis partibus absolutum : subinde Vero minus plenum . Plenum est , in quo nihil desideratur: minus plenum, quod non eli perfectum, veluti directum: quale est apud dominum rei emphileuticariae vel
beneficiariae: Vtile, quale apud eum qui benescium vel emphi te usim possidet: Quasi dominium, quale est apud
eum, qui agit Publiciana : Comutabile, quale apud maritum, qui dotem tenet: Superficiarium, quale apud eum, qui in alieno solo volente domino aedificauit: Praediale, quale eius, qui certos redditus ex aliquo agro percipit: Nam ager, praes siue praedium est, qui oppignoratus est: Ager fundus , qui liber est, & cuius dominium plenum haberi potest. Fructus rerum consistit, tum in usu earum, cuiusmodi est calcei, ut induatur: domus,ut inhabitetur. Tum in perceptione alicuius ex ijs,veluti clim ex fundo frumentum , ex horto poma percipimus. Sed non omni um fructuum qui percipi s olent, vita Sc eadem est natura. Quidam enim sunt Civiles, quidam Naturales. Civiles sunt, qui ex mercatu & commercio rei proueniunt, cuiusmodi est pretium, usura, foenus, locarium, id quod interest, poena P. Naturales trifariam aestimantur: aue enim suapte sponte constant aut industria hominis, aue Vtroque simul. Sua sponte proueniunt poma , salicta, Divae : sola hominis industria , omnia quae arte constant, veluti cum ex ligno si statua : ex materia , domus ἰ ex auro, annulus. Natura simul dc industria, quoa
124쪽
DE IVR Is ARTE, LIBER. II. ερο
quae curam Sc culturam requirunt, IieEt terrae foetu vel animalium proueniant,ut triticum, oleum,vinum, mel. Acquisitio,vel est singularum rerum, vel alicuius uniuer- statis. Singulae res acquiruntur, adiectione, occupatione, donatione, mancipatione, traditione,xsucapione, in iure cessione, ad iudicatione, lege. Adijci dicuntur ea quet vel ex animalibus nostris nascuntur, vel per alluvionem accedunt, vel per inaedificationem, implantationem, inscriptionem, immistionem, cum rebus nostris coalescuta Occupationis species sunt,uenatio, inuentio, & captiuitas hostilis. Donatio est doni datio,id cernitur in liberalitatibus inter vivos , in donationibus causa mortis, dotibus,donationibus propter nuptias,legatis,fideicommissis Sc precario. Mancipatio est propria species alienationis rerum mancupi, ει fit certis verbis, libripende ec quinque testibus praesentibus. Traditio propriae est
alienatio rerum: nam nec mancupi rerum dominia ipsa traditione apprehendimus, scilicet si ex iusta causa traditae sunt nobis. Et per nudam traditionem in eo casu videtur transire dominium in quo nascitur usucapio pro suo q. Vlucapio autem est. dominis adeptio per continuationem possessionis anni vel biennii: rerum mobi- Iium anni: immobilium biennii. In iure cessio quoque communis alienatio est Sc mancupi rerum,& nec mancupi, quae si per tres personas: in iure cedentes, vindicantes,addicentes. in iure cedit dominus, vindicat is cui ceditur, addicit praetor. Ad iudicatione dominia nanciscimur per sormulam Familiae herciscundae, quae locum habet inter cohaeredes: &per sormulam Communi diuidundo,cui locus est inter socios, & per sormulam Finium regundorum,quae est inter vicinos. Nam si iudex uni ex haeredibus. aut sociis,aut vicinis rem aliquam adiudicauerit, statim illi acquiritur, sue mancupi, sue nec mancupi sit. Lege nobis acquiritur,veluti caducum,uel ereptilium ex lege Papia Poppeta. item legatum ex lege duodecim tabularii,siue macupires fiat, siue nec macupi .
125쪽
Per uniuersitatem aequirimus. Primδ,si alicuius h redes facti sumus, aut ab intestato,aut testamento: siue perscriptura, siue per nuncupationem facto,na quantum ad codicillos attinet,no potest illis haereditas, nec dari, nec adimi, sicut nec per aliam minus solennem volutatem. Secund6,si alicuius bonoru possessionem a Praetore petierimus,siue cotra tabulas, siue secudum tabulas, siue ab intellato, id , vel ut liberi,vel ut agnati,vel ut cognati, velut ex familia,vel ut patroni,vel ut vir & uxor.Tertio, si quem arrogauerimus: na cum is in leges & potestate nostram transit, simul etiam transfundit in nos suaru rerum omnium dominium.Quarib,si alicuius bona,libertatum coseruandarum causa, nobis addicta fuerint eo scilicet casu, quo alius non inuenitur haeres. in th denique, si succedamus per bonorum venditionem ex Senatuscosulto Claudiano,quod nue sublatum est. Dictu eli de rebus, sequitur de obligationibus.Obligatio est iuris vinculu,quo necessitate adstringimur alicuius rei soluendae,secudum e nostrae ciuitatis iura. Nascitur aute omnis obligatio, aue ex contracta vel quasi, quod propter rerum ultro citroq; commercia costitutum est:aut ex delicto vel quas, quod propter hominum securitatem,& facilem conuictum introductum est. Contractus omnes,vel re contrahuntur, vel voluntate, vel utroque simul.Re contrahuntur,cum res intercedens, parit ex se obligationem, ut in mutuo, commodato,deposito, pignore. voluntare,cum negotiuanimo peragitur&consentu, idq; tum tacitἡ,ut cum res
inuectae, Sc illatae in praedium conductum pignori opponi intelliguntur ipso facto: tum propalam.& ex prelle, quod fit subinde nullo tractatu habito, per pollicitationem ,quet est solius osse retis promissio: subinde intercedente pacto, sue conuentione, quae est duoru pluri timuein idem placitum & consensus . Sed pactorum,alia sunt nuda,alia stipulatione siue iureiurando costitut6ue confirmata, alia literis comprehensa. Nuda sunt,quet vel solo nutu, vel nuda narratione sine ulla sole nitate concipiunturi
126쪽
tur,& no pariunt obligationem, litium vitandaru cause, nisi nominatim sint approbata, vel in certum aliquod MDeciale nomen transeant,ut emptio,iccatio, mdatum, societas '. Stipula tio est verboru conceptio,quibus is qui a r ruriga ηι minterrogatur,datum facturumue se id,quod interrogatus est, respondet h. Ideo proculdubio inuenta, ut ne temere
vagetur populus in negotijs contrahendis: sed habeat ali 'quid, in quo acquiescere & pedem seu figere possit. Et habet quoq; locum in obligatione debitoris, si aliquis sdeis iussor accedat: nam ille, qui personam sdeiussori tradit,
interrogatur: istum fidem tuam esse iubes' & ille respondet: fidem meam esse iubeo.Literaru obligatio habet Io cum in translationibus debitorum. nam la quis nobis pecuniam debeat,possumus debitore nostrum compellere, ut pecuniam,quam nobis redditurus erat, alteri se caueat redditurum. Neq; potest ei,cui pro nostro debito cauet, de cauto & non numerato, sicut fieri solet aliquid disputationis adferre, cum id quod a nobis accepit, alteri cauerit redditurum: nec potest ei, nis literis obligatio fati aut a re in personam. aut a persona in personam dari. Are in personam,veluti si id, quod ex emptione aut conductione,aut societate debes alii reddas. Α persona in persenam,veluti si id, quod mihi alter debet alteri personae delegem, ut mihi reddere debeat:& hoe illud est,quod apud Terentium dicit Phormioni Demipho. Sed trans sodes ad forum atque illud mihi argentum iube rursum restribi Phormio. Cui ille respondet. Quod' Nae ego perscripsi porrδ illis quibus debui. Tunc re smul & voluntate dicitur contrahi, quando nec rei interuentus per se fissicit, neq; etiam sola voluntas: quod quidem si, cum neque stipulatione,vel literis, res est cofirmata, neq; proprium aliquod nomen conuentionis &contractus habet. Nam tunc φ nascitur extraordinarius contractus: do ut des: facio ut facias: do ut facias: facio ut des. Iam verδ, quod ex nonnullis contractibus res transit , vetac empto vendito et Ex nonnullis tantum usus eius
127쪽
eoneeditur,ut in eommodato, locato conducto. Ex no- nullis rei custodia committitur,ut in deposto: Ex nonnullis, procuratio, ut in mandato: non eli opus multis
verbis prosequi. Quemadmodii nec illud, quod quidam
se ni contractus principales, ut emptio, depositum: quidam accellarii, ut pignus, fidei ullio. Item quod in quibusdam ambo contrahentes aeque principales sunt, tam ἔe, quam nomine, ut in societate: in quibusdam re quidem, sed non nomine:vt in empto vendito, locato conducto : in quibusdam nomine quidem, sed non re, ut in mandato, deposito, commodato, pignore : in quibus dam neque re, neq; nomine,ut in stipulatione, literarum obligatione, mutuo. Quasi contractiis sunt, in quibus neque versatur delictum, neq; proprie cotractus: sed subest tamen causa quaedam obligationis: vi in negotiis gestis: in tutela: in ijs, quae impensa sunt circa re vel haereditate 4 Lex reficiis. comunem. in indebito soluto d. Maleficia omnia sener ς εα αρμι unius generis,& ex re c6sistunt, id est ipso maleficio: versantur vero vel circa res,vel circa personas vel circa res& personas simul. Circa res quidem si auferantur, ut in surto:vel siledantur,aut corrumpantur,ut in damno iniuria dato, quod vindicatur per lege Aquiliam: Circa per
sonas, in iniurijs & conuitiis, quae tu verbis,tu rebus co- trahuntur: Circa res & personas simul,cum per vim aliquid rapitur:vnde nascitur actio, quae vocatur,vi bonorum raptorum. Q aasi delictum intelligitur, in iudice qui litem tuam fecit: in eo qui effudit vel deiecit aliquid: Min domino deniq; , in cuius naui vel taberna damnu datum et . Praeter illos constituendet obligationis modos, . obligamur adhuc lege iure honorario necessitate, facto, e D- - . de quibus apud Modestinum latius.Na lege obligamur, M. t. ora, cum obteperantes legibus aliquid secundu praeceptu legis aut cotra,facimus. Iure honorario obligamur, ex his quae edicto perpetuo,vel a magistratu seri prςcipiuntur, vel fieri prohibetur. Necessitate obligatur,quibus non licet aliud facere,q quod praeceptu est,quod euenit in necessario
128쪽
eessario hqrede. Ex facto obligamur eum in facto summaquetistionis consistit. Sed de rebus diuinis & humanis Scearum summis capitibus hactenus: Restat ut de medijs
VS augurum, medium est inter diuinas& humanas res interiectum. Nam quemadmodum ius Pontificale a sacerdotibus, Ciuile a magistratibus, ita illud a sapientibus, prudentibus,&diuinis hominibus sustinetur. Cicero putat omnium, quae in Republica versantur,esse maximum ac prs stantisIimum,s modo authoritati sit coniunctum. Et quidem non immerito: nam si ut inquit ipse de iure quetrimus, quid ma ius, quam polle a summis imperijs, & summis potestatibus comitia tolleret concilia vel instituta dimittere, vel habita rescindere' quid grauius, quam rem susceptam dirimi , si unus augur aliter dixerit ' quid magnificentius, quam poste decernere, ut magistratu se abdicent consuisles' quid religiosus, quam cum populo, cum plebe agendi ius aut dare aut non dare' quia legem, si non iure rogata est, tollere' Prqterea nulla est gens, nullus toto orbe populus , apud quem non floruerit semper&in magna pretio sit habitum istud ius,cuique non & maxime saluisti aliquando fuerit,ut ex omni ubique memoria tam saera, quam profana licet colligere. Partes vero eius sunt
tres. Vna politica, Altera sancta, Tertia diuina. Politica est, a qua graues dc prudentes viri siue politici dicuntur, qui de rebus in ciuitate gerendis M tota Reipublicet sorma constituenda deliberant: qualis fingitur apud Homerum Nestor,& quales reuera merui septe mi Greciet toto orbe celebres sapientes: qualesque philosophi ubique omnes , qui cogitationes x curas suas ad commune ali-
129쪽
quod Reipublicae bonum retulerunt.Nam omnes illi ob praeliante Sc insigne sapientia diuini vulgo vocari solent.
Et si veru fateri volumus, certe rectissime: na aut me fati Ite animus,aut nihil est in humanis rebus, quod ad Deorum vim natura mortali propius accedat: q talis quidam pret sensio,& scietia reru futurarii, qui cu mete ac sapientia si coniuncta .An potest quicquam monstrari diuinius, quam in magnis Reipublicet teporibus, apte ac couenienter de bello dc pace in senatu sententia dicere ' de custodia dc munimetis regionis c5sulere' de comeatus importatione, exportatione , deq; pecuniarii cociliationeratione expedire'de omnibus denique negoti js, qui in Republica versantur, tu adductis causis Sc rationib', tum propolitis antiquitatis Sc externorii Populorii exemplis, quia in ijs metuendu, quid sperandu sit,cogitatione praecipere, Sc lasa latius oratione perpetua, explicare posset Quid' an non hoe reuera diuinare est' dc non solum quae ante pedes sunt,uerum etia que longe absunt, prospiceret Sc rebus praesentibus adiungere atque annectere futuras ' Pulchre me hercule Cicero se probauit illa diuinatricem iuris augurii partem de qua mox dicemus,ut hac, quae ad agendi conlilium pertinet,certiore,& in usu frequentiorem esse arbitretur. Et est quidem ab hac parte prosectum,quod in ciuitatibus, magi stros, doctores, oratores, senatores,ic alios, qui Rempublicam re de consilio iuuant,habemus. Sancta huius iuris ' pars est, in consecrationibus, precationibus, A sacrificijs. Nam quhd certae leges dc ritus praescribuntur, quibus Reges ic Principes inaugurantur: quibus sacerdotes pontifices, dc ma- i stratus creantur: quibus ciuitatum 5c templorum funamenta iaciuntur: quibus nuptiae, laedera populorum, dc Regum icuntur: quorum euidentissima passim exstae in sacr is literis exempla: cui dubium, quin ab hoc augurum iure proniscatur ' Praeterea, quod liberis nostris morituri bene precamur: quod rem aliquam arduam ecdissicilem accessuris,selicem processum dc exitum optamus:
130쪽
mus : quod hostibus nostris, & male meretibus dira omnia,& aduersa imprecamur, quae & ipsa multis sacrarum historiarum testimoni js conuinci possunt: ndiane ex eodem quoque fonte oritur & emanati Quemadmodum & illud quoque, qu bd pro minis deprecandis,prό-
que tristibus omnibus auertendis, sacrificia nonnunquam & supplicationes, ac lectisternia celebramus . Diuina huius Iuris pars, tota consistit in rerum suturarum praescientia, quae apud prophetas, Iudaeis: apud collegium augurum, Romanis semper fuit. Nam hoc a prima natura nobis est insitum, ut ea aueamus cognoscere,
quae a communi cuiusqne sensu remotiora ,& pauid longius posita videntur. Nec est ulla omnino gens, neque
tam humana a tque docta, neque tam immanis atque barbara, quae non lignificari futura, & quibusdam intelligi praedicique posse, sentiat. Sed sunt in uniuersum, si raedictionum tres species siue gradus, Divina, Natura is, & quae est contra naturam. Diuinitus sunt rerum futurarum significationes, subinde per somnum & quietem, subinde vigilantibus. Per somnum quidem, veluti
cum afflatu diuini numinis, vel sine ullis integumentis, tum narratione rei facta, tum re ipsa, uti accidet repreis voces aut species, tum dubiae, tum manifestae: vel animo a corporis obsequio abducto , idque per furorem, ut loquitur Plato, & alienationem metis: quq quatuor, ut ipse tractat in Phaedro , constat gradibus, Dionysii, Nutarum, Apollinis, & Veneris . Naturales praedi- ctionum rationes, quaedam ab homine ducuntur, quε-dam ab ipso uniuerso, quaedam ab utroque simul. Ab hominis natura proficiscitur, naturalium somnioruria interpretatio, lineamentorum corporis & habitus oris inspectio, cum aliis eiusdem modi. Ex uniuerso adnotantur, siderum in res inseriores contasia: quatuor