Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

per totum.

de rem divis. ω Vid C. de or

aut praeter Ius & sas distrahantur,aut ullo denique modo prophanentur p. inae humanis usibus seruiunt, partim sunt publica,ut muri, portae', propugnacula, fossae: partim priuata, ut Alyla, Xenodocnia,Orphanotrophia, Brephotrophia, Plocho trophia,NOsecomia, Geroto comi a x, quae omnia ijs recipiendis Sc tuendis parantur, qui hominum ope & auxilio sunt destituti. vocantur ideo sancta , quia poena fere capitis animaduertitur in

eos, qui aliquid in ea delinquunt. Nam sanctum id proprie est , quod ab iniuria hominum defensum atq; munitum e li, sic dictum a sagminibus , id est herbis, quas legati populi Romani ferre solebant, ne quis eos violaret. Atque hinc etiam legum ille partes , quibus poenae

constituuntur,Sanctiones vocatur,quasi Sanctione quadam subnixae. Ea loca , in quibus mortui permiste sepeliuntur, vocantur Coemiteria, siue Caenotaphia, non aliter, atque si sepulchreta dicas. Verum id quod humationi particulatim unius aut duorum trui naue destinatur, generaliter monumentum, quasi memoriae causa in posterum proditum,nuncupatur . Sed si corpus vel reliquiae inferantur fit sepulchrum a sepeliendo deductum, quo nomine, omnis sepulturae pars Sc species continetur, dc omne etiam supra coelum . Et sunt partes eius,

Tumulus, Tumba, Sarcophagus, Urna, Cippus, Conditorium, Munimentum quod munimenti, id est causa muniendi eius loci factum sit, in quo corpus impositumst. Species verti, suggrundaria, hoc est infantium sepulchra : Tymbia, pauperum : Maulbi ea , principum zCorragea, virginum : Familiaria,certae gentis alicuius et Haereditaria, quae haeredes sequutur: de quibus passim, tam Civili, quam Pontificio iure cauetur. Sequitur de temporum diuisione: Nam omnes dies, vel sunt festi, vel profesti, vel intercis. Festos dicimus, qui Dijs immortalibus dicati sunt. Profestos, qui hominibus , ob procurandam rem domesticam publicamque , concessi. Intercisos, qui Deorum hominumque communes . Et

92쪽

DE IURIS ARTE, LIBER ll. '

sunt quidem festorum sex serme genera. Alia videlicet

ad requietem iurgiorum Sc litium: Alia ad vitae calli moniam& sobrietatem: Alia ad lacrificia Dijs offerenda: Alia ad diuinas epulationes celebrandas: Alia ad ludos agendos: Alia ad seriandum, quibus a victimis seriendis no men eli impositu ut seriae nominentur. Et sunt illae rursum, vel stativae, vel concepti uet,vel imperati uet , vel nundine. Statiuet quidem, qui uniuersi populi comunes, certis & eo nititutis diebus, ae mensibus, Sc in fastis, statis obteruationibus sunt annotat . Coceptiuς, qui quotannis a Magistratibus vel Sacerdotibus concipiuntur, in

dies certos,vel incertos. Imperati v q,quas Consules, PH-tores, vel Pontifices pro arbitrio potestatis indicunt. Nundinae sunt paganorum & rusticorum, quibus conueniunt negotiis tuis vel mercibus prouisuri,sie appellatae, quod nono quoquo die soleant haberi. Iam vero, quia feriarum: Aliae communes tot iu spopuli: Aliae certorum Iocorum .corporum Sc sodalitatum: Aliae singularum,uel familiarent,vel hominum: item quod alis sunt septima. nariae, aliq menstruet, aliet annales, alis lustrales, alis septenales aliq quinquagesimo quoq; anno recurretes, aliq1eculares non est opus, multis hoc loci tractari. Queadmodum nec illud, quod profestorum dierum , ut dicetur idoneo loco, non ulli sunt comitiales, non ulli fasti, nonnulli comperendini, nonnulli stati, nonnulli pretii a res. Nam de interci sis, nihil restat amplius dicedum, cum omnes sint eiusdem modi. Qui ad placandos Diuos con- stituuntur, & sacris pr sunt solennibus, uno communi nomine Sacerdotes appellantur:de quibus multa passim quomodo institui,quo modo initiari,quimue viil ratione & modii tenere debeant: idque siue moru temperantia v ε tr. δε&sobrietate spectes, sue cultum exteriorem & habitu . hon Arede e Nam quod inter sacrificandum certo vestitus genere uti ε --π'

debeant, ut pallio. sandali is, casula, cingulo & similibus, m

notius est, quam ut multis debeat explicari. Prima eo- κ vid.d Ietr. 12.

93쪽

ministrationis verbi diuini gradus. Nam supremo ma ximoque loco est summus Pontifex,qui a ponte sublicio faciendo, nomen ab initio traxi s se dici tur, quem nos P pam appellamus, lumpto nimirum a Graecia vocabulo, apud quos pueri parentibus suis, dc omnibus natu grandioribus, ista voce blandiuntur: sic enim loquitur apud

Homerum Nausicaa:παππα φίλ' o υκ etu i ας απήν, . Et linit circa eum,qui vocatur Cardinales,

qui quδd in ijs Reipu. Christianet cardo vertatur, nomen acceperue, idq; ad imitatione Cardinaltu, qui in exercitu veriantur. Secundum summu Pontifice sunt episcopi, qui hodie distincti sunt in Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Sc Protonotarios,quibus munus scribendoru annalium rerum Ecclesiasticarum incumbit, quemadmoduapud veteres Romanos, minoribus Psitificibus,de rebus Romanis. Sunt aut appellati Episcopi ab illis olim apud Romanos Episcopis, q personali munere fungetes, prese- t. miseris. F. rat pani M alijs venalibus rebus, quae ciuitatum populis dem. CZbonti quotidianum victu suggeruntΥ. Et i unt quide Episcopiac5 iuncti,qui dicu tur Canonici, qui quasi Magistratum M Senatu ecclesiasticu sustinet qui tu scholae Christianae, tueerimoniarum sunt custodes: Ut interim transeam,quia quidam etiam reperiuntur archipresbyteri, tum vicani, tum urbici, qui ipsius Episcopi vices in quibusdam supplent, suffecti, ut videtur, in locum chorepiscoponam. Post eos sequuntur Parochi, ex quibus nouulli abbatea, pr posti,decant, pastores appellantur: Sc vocantur parocni ab antiquis illis parochis, qui peregrinis ut est apud Sudam,salem Sc ligna pretbebant. Atque his subsunt, tum monachi, qui a suisArchymandritis,ut plebe Christianam aliquando instituant, erudiuntur:tum canonici,

qui quasi consiliarij habentur: tum denique vicari , qui ruasi vicarias operas subeunt. Ultimo loco sunt, quimplici nomine presbyteri vocantur, in quibus sunt& qui sacellani dicuntur, dicti presbyteri ab aetate grandiore : quod in eum ordinem non soleant adlegi alii.

quam

94쪽

DE IVRIs ARTE, LIBER II. τρ

quam viri graues, honesti, ac docti, & ipsa canitie senectuteque venerandi. Disserunt etiam inter se sacerdotes, secundum locum & ordinem, quem tum inter sacrificandum, tum in pauperum procuratione sullinent'. Nam primus gradus defertur sacrisculo , qui praecipuas partes obit in re diuina facienda. Pollerior ei, quisa corus & hypereta dicitur in antiquis Ethnicorum sacris , quos nos archidiaconos, diaconos, dc hypodiaconos appellamus: Poliremus Acolythis , quales sunt Pyrphoii, Cathartae,Neocori,Lectores,Cantores, Lybitinari , Ostiarij,de quibus apud Rabanum,& Iulium Pollucem. Et Acolythi nominantur ab eo , quod licet expresse ad sacra non admittanturmon arcentur tame a se

cris cum reliquo vulgo,quod prophanu ell.Nunc autem, quod secundu veteres, sacerdotu nonnulli sacra sustinent, non ulli pridictorum a vatibus interpretatione, nonnulli sacras epulas,nonnulli pompas, ludos, supplicationes, funera, partim ex ijs quae di cta sunt, partim ex i)s quae sequetur licebit intelligere. Reru sacraru aliet reseruntur ad Diuos, aliet ad homines , aliet ad mortuos. Ad Diuos adhibetur primum supplicationes, quales sunt Lustrationii, Ambaruallu, Amburbi oru,Lectillerni orti: deinde votah, veluti cum deuotiones sunt, euocatioes, oblationes sdonarioru, primitiarum, decimarum cia aliis eiusmodi. tertio sacrificia,quibus vel expiatur malu susceptum vel aguntur grati et pro acceptis benefici js,vel rogatur ac petitur aliquid. Et ratio quidem sacrificandi: partim constat ex pricidaneis hos iijs, lustrationibus, ieiuniis,hymnis eleemosynis, partim ex succidaneis, tuna conuiuiis, tum victimis:partim deniq; ex sacrifici js ipsis, quae tum voce peraguntur & carmine, tum corporum vario culis tu , statu, motu & slexu : tum rebus ipsis te hollijs vel animal tu vel aliarum rerum. Nam haud parum intereis, quibus rebus vel animalibus , nunc his, nunc illis lacritices. Taurum sinquit ille in Neptuno, raurum tibi pulcher Apollo. Nigram Hyemi pecude, Zephyris felicibus albam

95쪽

albam. Quae hominibus exhibentur, sunt spectacula,ludi,

pompae, consecrationes, leges, & foedera. Inspectaculis sunt Naumachi et Venationes,Pugnet gladiatorum athletaru , mirmillonum, leonum,elephantorum pardorum, hominum. In ludis sunt, qui vocantur apud Romanos,

Troiani, Capitolini, Seculares, Romani, Plebsi, Circenses, Scenici,Comici, Sc Tragici . Pompar constant, subinde puerorum,uirginum, M adolescetum ordinibus: subinde ridiculis quibusdam A formidolosis oscillis , manducis, cicer ijs: subinde denique thensis & vehiculis Deorum. Consecrationes sunt, quae per Pontifices & Sacerdotes rite fiunt, cum vel ipsi homines, vel res aliquae Dijsim mortalibus osseruntur ac destinatur. Leges sacrate sunt sauthore Liuio ) in quibus eius caput, qui contra eas secerit, Ioui Opt. Max. fit sacrum,quo quidem pertinet illud Vergilij, Fas mihi Graiorum lacrata resoluere iura. Foedera sunt conuentiones, qui fiunt per pacem, quoties duces belli inter se paciscuntur, admotis lacris, Miurisiurandi religione, exstantque eorum exempla, apud Homerum in Iliade, & Maronem in duodecimo aeneidos. Quae ad funeralia sacra pertinent,sunt conclamationes , euerricationes , n qniae, exequiae, parentalia, ludi, viscerationes,anniuersaria, cum nonullis alijs,de quibus

Iongum esset pluribus hoc loco tractare.

DE APPEN DICIBUS SACRORUM.

V E de appendicibus sunt rerum sacrarum, Vel pertinent ad personas, vel ad res. Perlonas distinguit Diuus Hieronymus' , his verbis : Duo sunt genera

Christianorum: Est autem unum genus quod mancipatum diuino officio,& deinditum cotemplationi & orationi,ab omni strepitu temporalium cessare conuenit,ut sunt clerici,& Deo deuoti, videlicet conuersi. Cleros enim Graece, tine sors. Inde huiusino

96쪽

DE IVRIs ARTE, LIBER. II. ti

hu Iusmodi homines vocantur Clerici,id est sorte electi,

omnes enim Deus in liros elegit. Hi nanque sunt reges, id est te & alios in virtutibus regentes, & ita in Deo regnum habent Sc hoc designat corona in eapite. Hane coronam habent ab institutione Romanae Ecclesiae in signum regni, quod in Christo exspectatur. Raso vero capitis , est temporalium omnium depositio: illi enim victu vestitu contenti, nullam inter se proprietatem habentes, debent habere omnia communia. Aliud verbgenus est Chri litanorum ut simi laici: λαος enim Cretce est populus Latine: his licet teporalia possidere, sed non nisi ad usum. Nihil enim miserius est quam propter nu-mum Deum contemnere: his concessum est uxorem duiscere,terram colere, inter virum lc virum iudicare,causas

agere, oblationes super altaria apponere. decimas reddere , & ita saluari poterunt, si vitia tamen benefaciendo euitauerint. Hactenus Hieronymus. Cohaerent autem cum personis, sponsalia, matrimonia, diuortia, quae etsi inter uicos celebrantur: tamen sunt eius conditionis renaturae, ut inauspicato fieri non debeant, habeturque in illis non solum ratio consanguinitatis&affinitati Muerum etia cognationis, quam vocant, spiritalis h. Resona nes, vel sunt prophanae, vel sacrae. Prophanas voco, in quibus nulla, nec religionis, nec diuini officii ratio habetur. Sacras vero, quq vel sunt in usu sacroru, vel in pecu-Dia eoru qui sacra tractat,vel mediae. Primi generis sunt, quae ad ministerium sacrificiorum cosecrantur, ut vestes, calices urceoli,&si qua sunt alia ministratoria. Secundi,

Possessiones,fundi ,reditus, & smilia, ex quibus victus Acultus quotidianus rescitur iis, qui templo & altari seruiunt. Tertii denique, decimae, oblationes, primitiae, praebendae, beneficia, quae vel cum ς dignitate sunt conis iuncta,ut Episcoporum, Praepositorum, Decanorum, &similium:vel cum animorum curatione ut Pastorum,Parochorum:vel media, quae simpliciter beneficia vocantur siue praebendae: cuiusnodi sunt canonicorum, Vicari O

97쪽

rum,Sc aliorum : de quibus passim nimis multa . Nani nos nunc eo rerum redacti sumus,ut vix leuiter degustatis primis illis & praecipuis Iuris pontifici partibus , in his adiecti iijs Sc parergis cognoscendis,prscipua laudem& operam ponamus : quod quidem,quam recte fiat, relinquo alijs cogitandum . illud rectius ex istis annotari potest eam esse sacrorum vim Sc naturam, ut homo, non solii se ipse diuinisco templandis&colendis dedere ponst: verum etiam omnia, quae coelo & mari terraque continentur, quaeque supra sunt M subter,ad diuini numinis cultum & minister tum traducere.

DE REBUS H UM ANIS, SIVE

DE IURE CIVILI.

E R V M humanarum & Ciuilium

distinctio, proxime ad naturam accedit humanam : estque, ut tape diximus, ad illius imitationem, praeclara quadam Sc prope diuina ratione constituta . Quemadmodum enim alia sunt in corpore humano membra, quae ad totius sustentationem pertinent,ut caput, cor, iecur: alia, quae certum quendam & definitum speciatim praebentvsum,ut brachia, manus, Sc pedes : ita etiam rerum cias. Iul.I Lae uiuum , quaedam publicae' sunt, & ad totius Reipubli lan cae statum pertinentes . quaedam veris priuatae, quae ad sintulorum utilitatem referuntur. Et rursum, quemadmo-um animus,lum ratione continetur,tum animositate,

tum cupiditate: ita etiam in ciuitate, alii sunt principes, penes quos est dominatus: alii milites, quibus defenden, dae ac tuendae rei cura committitur: ali 1 denique qugst res , qui pecuniam populi quaerunt, ic administrant. Estque ex his duabus diuisionibus natum, ut aliud sie

Ius Ciuile, aliud Foeciale, aliud quaestorium , aliud Pri

98쪽

DE IVRIs ARTE, LIBER IL M

uatum , de quibus singulis est explicandum . In Iure

Civili,cum partim hominum , I, stim locorum, partim temporum, partim rerum babeatur ratio: primum diui duntur homines qui Oost serme modis : pro loco : pro facultatibus: pro ordine: pro iure : pro dignitate. Pro loco quidem, Veluti cum totam Vrbem , certis quibusdam regionibus distinguimus,& in tribus aliquot aecorias partimur. Nam ea diuisio , tum ad populi conis

uocationem est necessaria , tum ad suffragiorum collectionem , tum vero ad stationum designationem . Pro

facultatibus, alij sunt qui vocamur classici, ut qui aliquem in census professione locum obtinent: alij proletarij , siue capite eensi, qui vel liberis operam dando, prosunt Reipublicae, vel numerum & multitudinem ciuium auctiorem faciunt. Estque eius distinctionis vissus in illo positus, ut constet, quae ratio tributorum, exactionumque haberi possit, quae non . Ordines in Romana Republica fuere tres . Senatorius , Equestris , MPlebeius. Senatorius est , Patriciorum, qui a primoribus centum patribus,quos Romulus elegerat, & ab arta te Senatores vocaverat, profecti sunt. Equestris, equitum , quem ordinem primum stabiliuit , in Consulatu suo M. Cicero,ex eo se natum &prouectum dicens. Et distinguimus Equites in Tribunos aeris, Selectos, MIudices . Plebeius,agricolarum est, opificum,& mercatorum , dc eorum , qui publicis sumendis operam nauant. Nam quemadmodum Senatores Sc Patricios tunica separat ab Equitibus : ita rursum Equites a plebeis, annulus, qui prim6 serreus erat, mox aureus, unde ius aureorum annulorum h descendit. Et sane, quemad- c re

modum inter eiuldem generis animalia contingit, ut Iur. r. ann.

alia generosa sint, & alto animo praedita: alia contra , humilia & abiecta . Ita etiam inter homines naturaliter euenit, vi alij heroicum, nobilem , & omnibus virtutum generibus exaggeratum animum , habeant ealij contra , demissum , ignobilem & humi sem

99쪽

per repentem: est lue valde nece sarium in omni Republica,eorum inter ipso distinctionem haberi,&eximiarum praestantiumque Virtut m praemia quaedam& honores coniti tui . Pro Iuris ratiove ae diuersitate, qui-clain lunt domettici, quidam externi '. Nam vi distinguatur qui quorum munerum sint capaces, qui non,qui legittimas nuptias μ, conuentiones, actiones, silui uere possint, qui non: apprime utile est, ut videamus: quomodo ciues a peregrinis : holles ab amicis: Dederati a socijs: d i lcernantur. Et quantum quidem ad dometu eos attinet, eorum nonnulli sunt, qui vocantur incolae: nonnulli,qui municipes icciues: nonnulli denique, qui eximi . Incolae sunt , qui nullum ciuitatis ius habentes , domicilium solum in eam contuIerunt, quique in- tantu debent iis magit ratibus parEre, apud quos incolae sint , ut cum perte , capessendorum munerum ius non habeant: necessitate tamen, si imponantur, ea debeant subire . Nec tantum qui in oppido morantur, incolae sunt, sed Sc qui in alicuius oppidi finibus ita agrum habent, ut in eum se, quasi in aliquam l edem recipiant. Municipes Sproprio nomine sunt, qui munerum dc honorum sunt participes etiam si alibi degant: sed per abusionem, ciues omnes,vocantur municipes, & sunt vel natiuitate,vel manumissione,vel adoptione, vel priuilexio. Eximios vocamus eos, qui legibus municipalibus nactenus sunt soluti, ut munera sui municipii sugerro non cogantur,lic t ibi domicilium habeant. Atque hoc eii , quod dicitur, eum, qui senatoriam dignitatem adeptus est, municipem desinere esse, quantum ad munera, licet quantum ad honorem pertinere creditur,originem retineat. Externorum populorum : alii scindcoloni: alii bello victi : alii clientes: alij peregrini: alii hostes . Coloni sunt, qui ex maioribus urbibus , in minores urbes, quasi quaedam examina populorum, mittuntur et a quibus re Colonicae leges, ut author es hvarro, nomen habeat . Et sunt ex ijs nonnulli, quantum

100쪽

quantum quidem ad Romanorum attinet colones,quibus Ius Italicum est collatum , ut Phoenices, Veronen- ises, Heliopolitani, Pacenses Lugdunenses, Agrippineses, in Germania,ut inquit Paulus, in seriori. Esti eius Iu ris illa vis ac potestas , ut immunes eos tributis faciat, eum reliqui omnes , tam pro capitibus suis , quam pro sessionibus,certas pensiones annuas praestare compelntur. Qui bello victi, in potestatem Romanorum Aditionem concedunt, vel sunt serui, vel dediti iij , vel k .a . lassis Latini, vel ciues Romani. Serui sunt, qui iuregentium siberti dominio alieno contra naturam subijciuntur : appellati ex eo, qiidd Imperatores captiuos vendere,ac per noc seruare,nec occidere solent, qui etiam mancipia dicti sunt ab eo, quod ab hostibus manu capiantur λ. Nec absunt i M. ΡαL Icr.

bae nominantur, quan uis eorum pauid melior sit conditio. Dediti iij dicuntur. quibus propter deditionem, postquam semel victi rebellarunt,vita seruatur, si armis positis ad Imperatorum fidem confugiant: & relinquitur qquidem illis imaginaria quidam libertas , sed tamen in- famiae labeaspersa,lege lata,vt ad veram libertatem propter perfidiam is quam possint peruenire. estque deditionis forma huiusmodi: Estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino , vivos populumque Collatinum dederetist Sumus: Estne populusi Collatinus in sua potestate φ Est. Deditisne vos populum Collati- 'num, Vrbem, agros, aquam , terminos , delubra, Vten-

silia, diuina, humanaque omnia in meam populi Roma- ni ditionem ' Dedimus. Et ego recipio . Atque huius modi deditis, imponit victor leges, quas vult. Latini sent; qui tributis imperatis , suis legibus relinquuntur,& reuera liberi manent,sed Iura ciuium Romanorsi non adipiscutar: sic dicti, quia Romani primum omniti exercuerunt hanc liberalitatem in Latinos, quia se ilicet ipsa Roma pars est Lati , quos phst deinde ciuitate quoque donauerunt, seruata differentia 4nter prouinciales m & N

SEARCH

MENU NAVIGATION