장음표시 사용
171쪽
elauum regat ille,qui nomen quidem portus teneat, sed
nec usum dirigendae obliquandaeq, nauis habeat,nec ullam viam dc rationem cognoscat, qua ad illum portum possit perueniri. Sed est diligenter etiam atque etiam ad- Iaborandum, ut verus rerum finis & terminus inueniatur. Nam in hac quidem re, quantum versetur periculi, vel maximae passim ciuitates & florentissimae, demonstrant,quae ob hoc solum corruerunt,quδd aliud in con- dedis legibus signum quam oporteat,sibi habuerint prestitutum. Quantis olim viribus Lacedaemoniorum constiterit Respublica,nemo est qui ignorat: coeterum, quod nunc a multis retrd seculis deleta,& penitus exstincta sit, non accidit ex alia prorsus causa, quam quod in belli magis Sc armorum gloria, quam in vera persectaque viri te, salutis suae summam collocarit: quodque bellicas potius artes dc disciplinas, quam tranquillitatis Sc quietis, colere maluerit. Quid dicam de Corinthiorum, Carthaginensium,ic Romanorum Rebul publicis ' quae adsummum usque gradum adauctae, suis tandem viribus, propter summi boni ignorationem, ceciderunt ' Summargitur ope adnitendum est, ut non solum finis aliquis generalis proponatur, dc quemadmodum eo perueniri pos- .sit,demonstretur: verum etiam,vt ipse verus omnium fi- nis, ad quem cuncta toto orbe confluunt, reperiatur: dc
repertus, primo statim legum vestibulo Sc ingressu, pro- . aluss e, rha ponatur. Atque hoc quidem est, quod nostri legumlais de luter iij. tores, vel a Iustitia , in libris suis principium faciunt VI quodsi Enea quae quidem nihil est aliud, quam modus quidam Mμ- ω'i mensura rerum omnium , vel ab ipso totius uniuersi sapia. 00. bricatore Deo V, qui & conditor est, dc custos iuris v-h sad.Cod. O .Y, nivstrsi ac legum , quidue summum nobis Sc extremum
trade iuri an rebus bonum exhibet, dc in quo solo, tanquam Ver tri'it . id. M persecto bono , acquiescere possimus . Nam quhd- nonnulla sunt bona, quae humana dicuntur, cuiuimodi sunt, sanitas, forma, vires, diuitiae: nonnulla quae diuina, iusinodi Prudentia, Temperantia, Iustitia particularis,
172쪽
eularis, Fortitudo : nihil est si per se solum adspiciatur. Nam sic ad humana assequenda debet adniti legumlator, ut inde transitum faciat ad diuina. Sic iterum ad diuina, ut ex ijs, ad ipsum Deum, & persectam iustitiam, ac mentem , ipsumque bonum, quasi per gradus adscendat: & ab ijs quae corporis sunt incipiens, & inde ad animum perueniens, in eoiaddem , quod ipsius mentis est , desinat, &. consistat. Atque hoc est, quod tradit Plato .in primo de legibus, his ferὁ verbis. Ω ξενε
173쪽
de te: t. f ea er 3. extrude pactis S extra de cons
busdam quasi sumis Sc nubeculis adspersam. Fitque seis
penumero, ut qui unius intuitu constituuntur, cum iis, quae alterius rei pectu fiunt, pugnare ac disssidere videantur, licet reapse tamen nullo modo discrepent, quemadmodum ex Mosaicis & Euangelicis legibus licet intelligere. Et sane quod tanta videtur Iuris Pontificalis& Ciuilis hodie disserentia ex nullo penitus alio proficiscitur, quam ex diuersa summi boni consideratione. Nam qu6d aliter circa Usuras , Iusiurandum Φ, Concubinatum Tempus luctus, Diuortiu, Matrimonium, Testes in testamento , legibus pontifici js statuitur , aliter ciuilibus: propter solam sacrarum literaru authoritatem est receptum: quod de nudis f pactis, stipulationibus alteri factis. seruorum g coniugijs,liberis spuriis exibendiscum similibus aliud Iure Canonico statuitur, aliud Romano: ex eo solo accidit, quod natura simpliciter intuetur Ponti scalas:corruptam Sc deprauatam,ciuiles Principes & Legumlatores. Atq; ex his duobus diligenter consideratis & perpens s , nihil est facilius, quam omnes omnium differentiarum eausas, interius pontificium ac ciuile,colligere. Sed iam mihi satὶs videor dixisse,quantum quidem instituta breuitas pati rur, primum,quo pacto in ijs quae referuntur ad finem, versari debeat le3um
conditor, cuiusmodi sunt, fictiones coniecturae, definitio. nes,decisones,circunstantiae, ast stata:deinde, quomodo
ad ipsum finem:& id quod in rebus est extremum,debeat respicere, cuiusmodi sunt ea, quae modo sunt exposita. Nam his duobus bene perceptis & cognitis, nihil puto desiderari,quo miniis quis,de iustitia per res diffusa si modδ usus accedat & exercitatio , recte ac apte possit diiudicare .
174쪽
instituti operis accedamus, quae legum & principiorum authoritatem,
quodam quasi sepi mento, vallat Mcircundat. Nam si verum dicere volumus, nihil est omnino, quod prae-llare nobis possit in Republica velluris N utilicis cognitio,de qua primo,ves ipsarum etiam legum & constitutionum praescriptio,de qua seeundb di
dicimus, ii non & praemiorum quaedam exhortationes, ac iudiciorum terricuIamenta praeponantur,quibus tum al
lici & inuitari homines ad recte facta, tum a malo deter-xeri, & in officio retineri possint '. Enimuerὁ recte placuit maioribus nostris, eas legum partes, quibus poenae 'constituuntur aduersus eos,qui contra leges delinquunt vocari sanctiones: videlicet: quia no sollim sanctione ali qua sunt subnixae vel munitet: verum etiam, quia debent prae alijs duabus partibus , ipsus quoque nominis & tituli praerogativa, gaudere. Plane sic est in rebus a natura comparatum, ut quaedam sint, quae non tam certis & descriptis legibus,quam procem ijs legum, hoc est,prima iuuentutis inuitutione, concionibus ad populum, & scriptis Philosophorum , debeant comprehendi: cuiusmodi sunt, quae de Deo, de virtutibus, de charitate patriae, de magnificentia,deliberalitate,deque alijs similibus,quotidie in vulgus edutur. Quaeda vero sunt eiusmodi .cuae nisi
175쪽
moribus aut legibus definiantur,incertum & ambiguum relinquunt populum: cuius generis sunt Dominiorum,
Contractuum,Tellam ctorum, telarum, & aliarum reis
rum iura, qui non in natura quidem sed in casu & necessitate sunt collocata. inaedam deniq; illius naturae, quaeno tam prooemiis aut legibus debeant, ut inquit Cicero, vetari, quam iudici js: qualia sunt furta, rapinae,adulteria,
homicidia, plagia, Sc alia infinita, quae tua sponte, ac ipso iure naturali sunt prohibita : ita, ut in ijs nihil aliud restet te illatori cogitandum,quam quibus poenis ac suppliciis astici ac emendari debeant. Exoriunturq; hinc illi
h I. L M. F. quaeitiones, qui dicuntur iudiciales hi cum aliae vel boniic sequi, vel iuris quaestiones nominentur. De hac igitur vltima lesum lationis parte, quae tanquam vinculum est duarum supra scriptarum, nunc eli exponendum: idque nimirum ut intelligatur, quomodo id quhd aequum bonum ell,& legibus iussam ac vetitum, ad exitum litum deessectum perduci possit. Huius duplex est in totum ratio: Vna,vt actiones quaedam & sormulae prodantur aduersum eos,qui vel fidem pactorum deserunt: vel vltimis morientium iudicijs non satisfaciunt: vel possessiones aliorum interuertunt: vel furtis, raptionibus, homici- . - . dijs Scalijs denicue modis grassantur in Republica. Altera, ut via quaedam & ordo ex ipsa natura conficiatur, secundum quem in iure consisti, dc in omnibus actionibus ac iudicijs procedi ac litigari posse. Atque his duobus bent firmeque constitutis,nihil est facilius, quam dipnitatem legum & authoritatem conseruare. Nam qubdin fine legum sic serme sub ij citur. Et ex hoc contractu competit actio, quae certi condictio vocatur: Si quis huiemeet constitutioni fraude fecerit,sciat me hoc aduersum se seuerius exsecutura. Ite qlde adulteris, iniuriis, criminibus laesi maiestatis & alijs edicitur: priorem partem, quae in actionibus dandis id poenis describendis versatur, significat. Quod vero toto i parsim iure Civili tractatur, De iurisdictione, Dein ius vocando, De litis
176쪽
contestatione, De probationibus, De re iudicata, De appellationibus : secundam partem, quae litigandi vias tra- dit, amplectitur. Prius autem est,ut dicendum sit de varijs Sc diuersis actionibus: post deinde vero de cursu ic ordine Iudiciorum. Et actiones quidem, quantum complector animo, vel sunt ciuiles, vel criminales,vel communes. Civiles sunt, in quibus pecuniariter in rem vel personam agitur: quetque periurisdictionem potissimum exis pediuntur. Criminales, quibus aut existimationis , aut
corporis & capitis aliqua poena postulatur, quaeque per
merum imperium explicantur. Communes deniq;,quibus aut de personarum statu Sc tuitione,aut de tranquilla pacificaque possessione quaeritur, & per mixtum imperium tractantur. Et i a ne quemadmodum in ciuilibus hoc agitur, ut dominiorum, rerum creditarum,dotium, tute- Iarum, testamentoru , & obligationum iura, sarcta tecta conseruentur. Ite in criminalibus,ut boni defendantur,ic in facinorosos homines animaduertatur : ita in mixtis
hoc spectatur, ut possessiones ratet firm*que maneant, ecpersonis tum tuitoribus datis , tum adoptionibus Sce- mancipationibus, manumitsionibusque permissis , prospicia tur. Quae res, cum nec ad hanc , nec ad illam speciem reserri possit, recte dicta est a veteribus mixti imperi : quippe quod nec sola pronuntiatione sententiae finiatur, quemadmodum lis Sc causi ciuilis,licet in ea subinde fiat executio , quae usui quodammodo sumitur ab imperio: nec in sola coercitione consistat, quemadmo dum criminale iudicium , quod tamen a Civili non un- qua mutuatur iurisdictionem: sed media quadam ratione contineatur cuiusmodi est manumissio, emancipatio, missio in possessionem cum similibus: quae non ta legum scriptarum sue mutarum, quam loquentium, ut loquitur Cicero, id est, magistratuum authoritate expediuntur. Atque id adeo est, quod Plautus, aut ad populum negotium esse dicit, in capitalibus, quae sunt meri imperi :aut in iure,in prae t ori)s,ad decreta interponenda, quet mixti:
t. cognitionumst .aeuar. C extraord. cog.
177쪽
Ψ ι .l. Imperium. e. e. iurisdiss
mixti: aut ad iudicem in civilibus . qui iurisdictionis. Nam merum imperium nihil est aliud, quam habere ad ij potestatem, ad animaduertendum in facinorosos homines, quod etiam potellas appellatur g. Mixtum ς,potestas quaedam , ex mero imperio Sc itirisdictione , temperata, qualis quae in danda bonorum posset Iione con-hllit. Iurisdictio idenique, iudieandi & iudicis dandi licentia , cui dc modica coercitio, s ne qua explicari non potet ,est coniuncta. Scio sanὲ, quanta varietate doctorum Sc dissensione, ista semper fuerint disputa ta: sed hince nostris pauculis bene intellectis, & ad rectet rationis& antiquitatis normam reuocatis : nihil puto reliquum futurum , quod quemquam merito torquere M ancipitem ambiguumque retinere debeat. Sed videamus, quo
modo singula de tribus istis Iese habeant, & quo tandem pacto iterum in suas species distinguantur.
IV ILIA Iudicia tum gradu disserunt
inter se ac ordine, tum secundum specierum ac naturarum diuersitates, tum ve-
praes ro secundum res subiectas,de quibus singulis exponendum est. Quantum ad --gradus attinet, qui tres sunt, Primus est earum rerum, quas naturali tantummodo vinculo debitas, naturali quoque sollim modo ac ratione persequimur : Sic enim utiles & voluptuarias impensas abradimus ': Sic ex nudo pacto exceptionem acquirimus h : Sic usuras nostipulatione , sed simpliciter promissas, pecretentionem pignoris seruamus :Sic omne denique debitu naturale ψ, per compensatione, nouatione,aut costi tutum, interpolitum exigimus. Alter gradus est eorum, quae
178쪽
uae plene persecteque secundu m cuiusque ciuitatis iuraebentur, Sc quq ob id legitimi s & solenibus actionibus in iure peti pollunt: veluti ex empto vendito, Iocato conducto, mandato, deposito, pignore, cum similibus. Sed in his contingit nonnunquam , ut non aperto iure niti possis, sed officium iudicis implorare debeas. Nam si petenda 'restitutio integri: si exi enda cautio : non suturum per aduersari v. quo minus tignum in parietem immissium habere liceat si exigendae usurae in bonaefidei contractibus S : necessarium est, ut ad ossicium Abenignitatem iudicis decurratur. Nam in illis , quq directo debentur, legitimas actiones, quae ex bono solum& aequo , officium tuum Iudex impartiri solet. Quan- uam generali ter & ea dicuntur ex illius officio depet isere, quae ex certis & descriptis actionibus oriuntur h. Vltimus gradus pertinet ad ea, in quibus etiam sine iudice quis se licite vindicat x, Sc sua propria authoritaterem tua vel sibi debita cosequitur. Ita debitorem nostrum arripimus, qui in fuga est vel fusa meditatur: ita furem nocturnum, qui cum telo ambulat, occidimus η: ita pos- selliones nostras ab alijs, absentibus nobis, occupatas , primo impetu , sine fraude invadimust: ita filiae adulterum, in ipso facinore deprehensum, licite interficimus: ita postremo vim omnem nobis illatam,vi contraria repellimus. Nam quia periculum est in mora, & iusti doloris magnus ubique fauor & excusatio : recte compara tum est, ut quaedam proprijs aut pici γ, sine iudice & per vim , administrare liceat : clim tamen in alijs regulariter nefas sit,id, quod nobis debetur, non per iudicem reposcere ''. Plane boni legissatoris est tres huiusmodi petie- fquendorum debitorum ordines dc gradus , propter negotiorum varias & causarum figuras instituere: sed prudentis iudicis & praetoris ossicium est, ut Quae res , quibus ordinibus accommodari debeant, solerter ac diligenter dijudicet. e
179쪽
164 IOACH. HOPP. PHRIS. IURE C. DE DIFFERENTIIS ACTIONUM
P E C I E S vero actionu,quas legissator sibi coparatas habere debet, variae sunt Sc multae, suntque suis nominibus apud Romanos notatae, apud quos ciuiles praetoriae bonae fidei stricti iuris, codictitiae vindictaru arbitrariae, tempo-trari q dc aliae consimiles actiones, reperiuntur: de quibus ordine, tum secundum antiquitatis, tum vero secundum ipsius rationis veritatem explicabimus,una demonstrantes quomodo bonus legumlator, inconstituendis, inueniendis ac dillinguedis actionibus versari debeat. Primum igitur ita debet sese collocare, vequasdam actiones scriptis comprehendat,& sormulis suis circunscribat, nominibusq; designet,quo videlicet certi aliquid sit in Republica,quod & cunctus populus,& is qui iurisdictioni praeest, sequatur. Sed si est ut per experientes homines, qui magistratus Sc iudicia iustinent, intelligatur,aliquas actione desiderari eas reliquis ad ijci Scin numerum per eos quoque reponi, iubebit. Na quemadmodum his moribus, omnia manu sollim Sc imperio Principis, sine scriptis legibus admini lirari, periculosum est: ita in illis tantum, quae mutis tabulis continentur, acquiescere, absurdum. Et hoc illud est, quod iure Civili duo statuuntur actionum siue cognitionum summa genera. Unum Civile,quod a Legibus, Senatusco sultis, Plebiscitis, & alijs partibus iuris Ciuilis proficiscatur: Alterum prςtorium, quod a pretioris iuri ldictione capiat ori-inem. Hoc ergo primum,quod in actionibus obseruare ebet legum conditor. Secundum est,ut regulariter quidem in actionibus secundu ea iudicetur, quae lingua nuncupata sunt, dc quet nominatim Sc expresse, negoti js inserta manu teneri possunt: sed subinde tamen ad ea respiciatur, que laris adueniantita exi quo bono rebus applicentur.
180쪽
eentur. Nam ne facilis & pronus se error in iudieiis,nEue iudex benignitatem praetendens odi s forte suis & affectionibus indulgeat: regulariter probatum est,id seque dum esse, quod aperte conuentum,&pactionibus stipulationibusque testatum reperitur. Verum quia nonnulla sunt negotia , quae vel natura sui, vel propter insignem fauorem, vel ob frequentem & necessarium usum, tam sunt laxa & libera. ut in certam definitamque rationem cadere aut non possint,aut certe non debeant: uti que docet usus, necessarium este, ut quςdam quoque iudicia proponantur, quae benignitatem quandam, & ex bona fide aestimationem in se cotineant. Et hinc quidem est,quod
actionum k, aliae sint stricti Iuris, aliet bon fidei. Quis benim in negotiis gestis, tutelis, in familijs herciscundis,& communibus rebus diuidundis,in petitionibus hqreditatum, quae per se natura sui, largae sunt & uniuersales, certam aliquam & restrictam rationem praescribati is in mandatis depositis, pignoribus, negoti js, tutelis,commodatis, in quibus fidem amicorum,vel imploramus, vel
sequimur, id tantum velit stricte apprehendere, quod actum& conuentum est y Non est profecth id amici alicuisius ,sed duri & rigidi hominis. Quis tandem in emptionibus, Iocationibus, permutationibus, rebus aestimatis non admittat ea, quq extrinsecus ex bona fide accedunt, de quibus neque dictum, neque cogi tatum est, aestimare' cum contractus illi ad hoc sint comparati,ut cosociationem humanam quotidie coseruent, & propter frequentiam non patiantur, ut singulis eiusmodi actibus,vel te innium praeientia, vel scripturae solennitas intercedat. Ergo nis tribus concurrentibus, vel certe non pugnantibus natura rei, fauore, ac frequentia: recth traditum esta veteribus, non stricto quidem, ut regulariter fit, iudicio, sed ex bona fide contendendum esse. Caeterum,si frequens quidem sit negotium , & non odiosum , sed tamen arctae strictaeque natur , cuiusmodi est mutuum,