Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

gnis, aut in literis constituta, ab eo remouerentur. Et si sorte contingeret, ut plures ad accusandum parati accederendi contendebatur inter eos, quis ex omnibus,cpteris anteferri & pr poni deberet : quod quidem genus contetionis,divinatio vocabatur. Rei nomen,are de qua disceptatio est deducitur, idque sue criminaliter, siue ciuiliter agatur. Sed qui criminis alicuius rei sunt, in sordibus & ream,promi stis capillis,agere dicuntur. Et est reum fieri, nihil aliud, quam apud Pretiorem legibus interrogari. Cum enim in ius ventum esset, inquit Pedianus, dicebat acculator apud Prytorem reo:Aio te Siculos seoliasse: si tacuisset, Iis ei qstimabatur,ut victo: si negasset, petebatur a magi stratu dies inquirendorum eius criminum, & instituebatur accusatio . Et contra, eximi e reis dicebantur illi,quibus, non prisente ad diem accusatore, gratia feret. Seci nosolet omnium reorum,una&eadem esse coditio. Nonnulli enim e vinculis causam dicere coguntur, quorum scilicet fides suspectior aut causa grauior

est:nonnulli vadimonio obstringutur,qui videlicet, pre- .di sprqdibusue datis, dimittu turea lege, ut in die certum, aut quandocunq; iudici visum fuerit, ad iudiciu sistatur. Non ulli denique suae promi ilioni relinquutur, vel ita in

iudiciu vocantur , ut voluntario exilio poena A condemnationem euitare possint. Etsi aute regulariter nemo sit,quin inter reos recipi & accusari possit: tamen reperiuntur nonnulli, quibus nec semper,nec ab omnibus,dica

recte scribi potestmonnulli quibus penitus a nullo. Nec, quouis, nec semper reus fieri potest, miles, Ecclesiasticus,proferar magistrat ,epit copus, legatus,pupillus, Vidua, morbo sontico laborans, orphanus,infans, furiosus, Respublica quς est sine capite, seruus, monachus. Accusere penitus non licet hos,lesam imperatoris, id est,pra sidem prouinciae ex sententia Lentuli dicta Sylla & THrone consulibus: ite legatum prouincialem, eius dutaxat criminis, Quod ante comiserit u in legationem veniret:

item magistratu populi Romani,eumue qui Reipublicae

202쪽

DE IURIS ARTE, LIBER III. as

causa absuerit,du non retractandi leges, causa abest. Hoc beneficio inter reos recepti uti possunt, si abolitione interueniente,repeti se non debere,contendant. Omnibus aute legibus serui rei sunt,excepta lege Iulia de vi priua ta. quia ea lege da nati,partis tertit bonorum publicatio ne punitatur, qu ς poena in seruii non cadit. Idemq; dicendum est in caeteris legibus,quibus pecuniaria poena irrogatur,vel etiam capitis, quae seruorum poenis non conuenit, sicuti relegatio et sed durior eis poena extra ordinem imminebit. Iudex, secundum Marcum Varronem, apis

pellatus est,quasi qui ius inter duos dicat, & certis quibusda verbis,quid legibus conuenies sit, quid no sit, pronunciet. Et quidem, is ex eo, iuris quoque disceptator nominatur.Nam antiqui iudices,ut verbis utar Iustiniani , non aliter iudicialem calculum poterant accipere, nisi prius sacra metum prςstitissent, omnimodo sese cum veritate & legum obseruatione, Iudicium esse disposituros. Et hodie iurant se iacturos, secundu quod eis visum fuerit iustius& melius,exceptis defensoribus ciuitatum, qui iurant omnia secundu leges dc iura se facturos. Plan ὁ, apud equestrem ne ordine , an senatorium, res iudicialis esset, magnas saepenumero contentiones ciuiles, Romae excitauit. Iam inde ab urbe condita, in iudiciis dominabantur patres,apud eos causet agebantur, & ij soli aderant in consilio consulibus praetoribusq; . Reliquis autem ordinibus, nulla ad iudicandum facultas dabatur. Procedentibus deinde temporibus, exstitit Sempronius Gracchus,qui primus insensus senatui ,equestre ordinem ab eo disiungere meditatus, legem de luci ci s ad equites transferendis, tulit. Cuius legis sensus erat, ut trecentia Senatoribus sexcenti equites admiscerentur. Caeteria an no decimo quinto,post Gracchi mortem, Senatu in pota sessionem iudicioru restituere, conatus est Quintus Seruilius Caepio, qui hoc agebat, ut paribus aulpici js in iudiciis, senatores A equites versaretur. Quae quidem lex, nunc Glaucia, nunc Plotia, nunc Cornelia, Aurelia, de Pompe-

de Iussi

203쪽

Pompeia lege , varie iactata, tandem sub Iulio dictatore obtinuit: ita ut iudiciorum omnium potestas quidem enset apud praetorem, sed iudices tamen, vel perpetui, vel

singularium causarum tum e X senatu, tum ex ordine equestri, legerentur. Sed non omnibus licet esse iudices . Quidam enim prohibentur lege: quidam moribus: quidam natura. Natura,ut surdus, mutus,& perpetuo furiosus,dc impubes,quia iudicio earent: Lege,qui senatu motus est: Moribus, foeminae, M serui,non quia non habeant

iudicium: led quia receptum est, ut ciuilibus ossicijs non fungantur. Disserunt autem iudices, variis& multis inter se modis. Eorum,alii sunt qui arbitri dicuntur: ali , qui proprio speciali j; nomine,iudices. Arbitri sunt, quibus amicabili quadam ratione, res inter partes definie . da ac disceptanda mandatur.Nam bonorum virorum est ut inquit Plato) ciues prius 8c amicos ac familiares experiri,quam ad solennes Sc legitimas actiones perueniatur. Vndὲ pulchrὶ Seneca in tertio de beneficijs : Hoeri interesse dicitur inter iudicem & arbitrum,quod ille sor , , mula includatur, Sc ad certos, quos non excedat, termi-ri nos reuocetur: huius vero,libera sit & nullis adstricta vinia culis religio: ita ut detrahere aliquid possit & addere, lori sententia suam,non prout lex & iustitia suadet,sed proueri humanitas Sc misericordia impellit, regere. Sed sunt ar-ε I. Mietate bitrorum duo genera L. Vnum, ut ad boni viri arbitra- arbitrarm. I tum redigi debeat, etiamsi nominatim sit persona comer'Ν prehensa ,euius arbitratu fiat: veluti clim lege locationis comprehensum est,ut opus arbitrio locatoris fat. Alterum, ut siue aequum si, siue iniquum, parEre debeamus: quod obseruatur, cum ex compromisso ad arbitrum itum est. Verum id fit duobus rursum modis: alii enim arbitri dantur a iudice, quibus hae committitur, Sc demandatur negoti ,utrem, si fieri possit componant: uti fit in ijs sere actionibus,quae arbitrariae dicuntur, item int iis iudi)Ly. herciscundis familijs, communi diuidundo, ic aqua plu-ῆ sisHI. ber se. uia arcenda cum similibus S , in quibus de incerta, ut inquit

204쪽

DE IURIS ARTE, LIBER III. isy

inquit Cicero, pecunia agitur: Alii assumuntur ab ipsis litigatoribus,& ijs ad quos res ea pertinet. Qiiod quidem . vel sit simpliciter, nulla iniecta poena compromissis : vel certa poena proposita ei, qui placitis non steterit: vel interueniente stipulatione: vel denique iurisiuiadi religione. Prima specie,siquidem sententiae latet vel subscripserint: vel taciturnitate,assentum ei suum accommodaue rint litigantes: tam actio nascitur ab actoris parte, quam exceptio a parte rei. Alias autem, si neutrum factum est, neque actionis, neq; exceptionis ullum ius exorietur h. hSecundo casu,neque prouocatio daturi, neque rei iudica -

tae actio: sed solius poenae metu fit ut arbitrio eius stetur, r qui receptus est'. Tertib, licet poena non fustrit /diςθρ k i dig Amst, ..compromisso , si tamen simpliciter sententiae stare quis M. inct. aris. promiserit incerti aduersus eum actio competit φ. Quar- l Diem .rbi .ea. to denique , etsi prohibitum est hodie cum iurisiurandi et seq. c. da

solennitate arbitrum constituere: tamen solet esse rece- πς et-ήμ. ptum, Ut omnimodo conseruaretur. Quantum ad ipsum arbitrium attinet,quanuis neminem praetor cogit arbitrium recipere squoniam haec res libera &sbluta est, Mextra necessitatem iurisdictionis posita) attameu ubi le- mel quis in se receperit albi trium ad curam & solicitudinem suam, hanc rem pertinere pritor putat' ': no tan- mtum quod studeat lites finiri verum etiam quoniam non debeant decipi, qui eum quasi virum bonum , disceptatorem inter i e elegerunt. Ipsorum iudicum,duae sunt in uniuersum descriptiones: Quarum prior est, secundum res subiectas : posterior secundum qualitatum diuersitates. Quantum ad res attinet, alij sunt quibus generaliter iuris dicundi officium incumbit: alij, quibus specialiter circa rem certam. Primi generis sunt, princeps ipse pretior tam peregrinus si urbicus, Preses prouinciet prς sectus praetorio. procosulicii simit ibus: quibus tum animaduertendi in facinorosos homines,tum decreta interponendi, iudicandique potestas est concessa. Eorum, qui secundi sunt ordinis, nonnulli sunt, quibus merum imperium vel uniis

205쪽

' I. I. F. deo .cos fui. t. i. ff. de

vel uniuerse, vel particulatim committitur, cuiusmodi est pret sectus urbi ', qui non solum ea crimina,quq domi, Verum etia,quq soris perpetrantur, vindicat. Prs sectus' vigilum , qui de incendiarijs effractoribus, laribus , raptoribus, Sc receptatoribus cognoscit. Quaestor , cui criminum inquirendorum negotium dari solet. Latrunculatore, qui degralsationibus Sc latrociniis cognoscit. Nonnulli vero, quibus iurisdictio, vel in totum , vel ex parte permittitur. Cuius generis est praetor, quia praeeundo, in concipiendis praetorijs imputationibus, manumissionibus, adoptionibus, iudiciis, nomen traxisse dicitur. Iudex fidei commissorum , cuius nulla alia de re, quam de fidei commissis notio est'. Rationalis sue quaestor Caesaris , qui rerum ad principem pertinentium curam solum gerit : quibus addi potest quod curialibus, cohortalibus, ic similibus, sui sint positi de constituti iudices.Nonnulli denique quibus ea,quq mixti sunt imperii,

committutur: nam i consules manumittere volentibus

consiliu prςbent, episcopi pani sic aliaru reru venalium curam gerant, quod aediles,uti ne vitiosa morbo saue ulla res VEneat, procurant, nullam aliam Reipublicae partem, quam quae mixti imperii sit, attingit. Vt interim illud praeteream , qubd quaedam tantae habentur disnationis , ut non ab alio , quam ipso principe, dijudicari possint : quaedam contra, tam vilia, ut ad pedarios iudices, εc eos , qui recuperatores disceptatoresue dicuntur, rei ciantur V. Iam autem. pro diuersis iudicum qualitatibus variet sunt eorum different te. Primum,alij sunt, 1 quibus tanquam a minoribus ad maiores , prouocatio est: quales sunt omnes inferiores, quorum ultimi sunt qui pedanei dicuntur: alii, a quibus nulla cadit appellatio , cuiusmodi sunt praesecti praetorio: credidit enim princeps, eos, qui ob singularem industriam , explorata eorum fide ic grauitate , ad huius officii magnitudinem adhiberentur, non aliter iudicaturos esse pro sa

pientia ac luce dignitatis suae, quam ipse foret iudicatu

rust

206쪽

DE IURIS ARTE, LIBER III. ερι

λε : atque haee distinctio est secundum ordinis p rq rogatiuam. Secundum dignitatem, alii sunt superillustres siue maximi, ut Imperator, Consul, Senator, Papa, Legati , Patriarchae: alii, illust res siue magni, ut praesectus praetorio,Orientis, Italiae, Africae, Primates, Archiepiscopi: alii, spectabiles siue medi ,ut Magistri militum, Pr - tores, Episcopi :ali; clarissimi,ut Pr fides prouinciarum, Archidiaconi , Archipraesbyteri: alii denique infimi, ut

defensores ciuitatum de municipiorum, praesbyteri, dc ecclesiarum rectores Pro graduum diuersitate , nonnulli

sunt,qui ordinarii dicuntur: nonnulli,qui legati: nonnulli qui delegati: nonnulli qui dati: nonnulli denique, qui medi; siue communes. Ordinarii sunt, qui iure magistratus, iuris dicendi ossicium & munus h sustinent, qua- i, iles sunt praesides, praetores pr secti ,Proconsules, dc ali , is de Iurba. quorum multae sunt & variet , tam secundum res quam omm .iud. secundum qualitates, disserentiae. Legati sunt, qui ordinariis quibusdam magistratibus adiunguntur, ut illis vicariam subinde praellent operam: adeb quidem , ut tamandata iurisdictione. iudices dandi habeat potestatem . e L adiu. t a Nam proconsules, cum non omnia possint per se obire, Dat. st deo' solent custodiarum cognitionem mandare legatis suis, scilicet ut praeauditas custodias ad se remittant, &vt in- onocentem ipse liberet: nam si quid est quoque quod maiorem animaduersionem exigat, remittere legatus ad proconsulem debet: utpote cum neque animaduertendi, neque coercendi, neque atrociter verberandi ius

legatus habeat Summi pontificis legati hodie vel sunt laterani utar enim verbo Plautino)vt cardinales: vel ceristorii locorum, ut nonulli de archiepescopis: vel denique dativi, qui, alicuius inegotii obeundi gratia, in prouinciam mittuntur. Delegati iudices sunt,qui mandatam iurisdictionem obtinent idque sue aprincipe, siue ab alio d lita, ni Qu.

quouis ordinario iudice, fuerit demadata: more enim ma offerius eui maiorum comparatum est, ut is iurisdictione mandare pos- t. ni iuri .st, qui eam suo inre, non alieno beneficio, possidet ς.

207쪽

m. Ial.

r. eum praetor.

de Q. eius eui

, 1 IOACH. HOPP. PHRI s. IVRE C. Quanuis tamen sint Sc subdeleaati, quibus scilicet a dele

gatis causet disceptatio comittitur. Dati sunt,qui ad unam aliqua causam, vel definiedam, vel cognoscendam, a praetore constituuntur: qui subinde cognitores, subinde simplici nomine iudices, subinde recuperatores, subinde disceptatores, subinde etia pedanei quanquam eorum nomen ad alios quoque pertinet,ut supra dictum est)nominantur. Et ad eos prςeipue pertinet, quod dicitur,turin dictionem esse iudicis dandi licentiam : soletque praetor alijs occupatus, non tam ipse quotidie iudicare, nisi res maioris forte esset momenti ac pret ij, quam iudices inter litigatores dare ac constituere. Et possunt quidem, ut inquit S Paulus iudicem dare, quibus lege, vel constitutione vel Senatusconsulto conceditur. Lege, sicut proconsul: is quoque cui mandata est iurisdictio , iudicem dare potest,ut sunt legati proconsulum: item hi quibus id concesium est,propter vim imperii, scuti pret sectus urbi caeterique Romae magistratus. Non autem omnes iudices

dari possunt ab his, qui iudices dandi ius habent. Quidam enim lege impediuntur, ne iudices sint, quidam moribus, quidam natura.Natura, ut surdus, mutus, & perpetuo furiosus,& impubes, quia iudicio carent. Lege qui lena tu motus est. Moribus, foeminet & serui, no quia non habeant iudicium: sed quia receptum est, ut ciuilibus o iascijs non iungantur. Medij h siue communes iudices sunt, quibus specialiter lege, vel senatusconsulto,vel constitutione principum aliquid demandatur. Illi enim cum nec ordinarii, nec legati , nec recuperatores, reueri dici possunt: recte med ij siue communes, siue denique generali nomine extraordinarij appellantur. Illud valde quis tum scio quaenam res mandari possint,quet non: dc quibus magistratibus mandandi competat licentia , quibus non. Et primum quidem verum est,imperium merum, mandata iurisdictione, non transire: videlicet quoniam nunquam obuenit iure magi stratus : sed vel lege, vel senatusconsulto, vel per principem. Imperium mixtum,

208쪽

D E IVRIs ARTE, LIBER . III. 393

ut scilicet bonorum possessio detur,ut damni insecti nomine caueatur, ut in possessionem mittatur legatorii seruandorum nomine, ut de suspectis tutoribus cognoscatur, mandari pqtest Vt autem mandata iurisdictionea praeside,consilium exerceat is cui mandatur: ut a praetore mandata iurisdictione,ea quaestio transferatur, qua, virlim causa, propter quam tutores vel curatores praedia pupilli vel adolescetis alienare volunt, idonea st, necne, cogit oscitur, mandari' non potest. Nam quemadmodum ea,quae in mixto imperio, iurisdictioni sunt confinia, rem transeunt: ita ea,quq cum mero imperio sunt cognata, transire non possunt. Plane iurisdictio ', quae iure magistratus competit, sine controuersia madari potest. Et

ideo imperium, quod iurisdictioni cohaeret, id est, modica coercitio ,sine qua iurisdictio explicari non potest, s-mul etiam transire solet.iniantum ad magistratus attinet illis demum permissium est mandare iurisdictionem, qui eam suo iure, id est, sui. magistratus beneficio obtinent Caeterum qui mandatam iurisdictionem habent, ut delegati: vel datam, ut recuperatores: vel extraordinariam,vi medij illi de quibus dictum est, non possunt: quia scilicet proprium nihil habent, sed eius, qui concessit,iurisdictione utuntur. Si omnes iudicum differentias Sc qualitates in unum quasi conspectum positas, videre quis cupiat, est in manibus pulcherrimum Domi- iij p Vlpiani, ex libro quinto oppositorum responsum: p rpen F de Ius eius enim verba ,haec sunt: Qui neque iurisdictioni praeest: neque a principe potestate aliqua praeditus: neque ab eo, qui ius dadorum iudicum habet Gatus est: nec ex compromisso sumptus: vel ex aliqua lege confirmatus est iu dex esse non potuit. Sed de tribus principalibus iudiciorum personis, Actore, Reo, ac Iudice, hactenus. Personet adminiculantes snam de i s secundo loco dicere proposuimus)vel sunt iudicis,vel litigatorum, vel ipsus fori lciudieij. Ad iudicem instruendum pertinet, Assessor, Au- q Dd deos. Unditor, Iureconsultus. Officium I assessoris sere constat, R inco-

de Q. eius casmndat. est ius

209쪽

in cognitionibus postulationibus,libellis,edictit, decretis, epistolis. Auditoris, in causet cognitione accipienda,& ad iudicem referenda. Iureconsulti, in iure suggeredo: quod quidem ius, nonnunquam ab ipso principe petitur,

quoties de re ardua, eaque valde intricata, nascitur quΞ-llio. Litigatoribus, praeter subscriptores, Adstipulatores, Actores Sc alios de quibus supra est expositis,adsunt Procuratores, qui Pragmatici ac vidices apud veteres vocari solebant, nam procuratorum ad negotia alia est causa. Item Advocati, quos Leguleios vocabat antiquitas: nam

alio qnin amici proprie solent appellari aduocati: Denique Postulatores siue patroni, qui oratores apud veteres dicebantur. Et hoc est quod ait Asconius Pedianus , his sere verbis : Qsi defendit alterum in iudicio: aut patronus dicitur, si orator est: aut aduocatus, si aut ius suggerit, aut praesentiam suam commodat amico: aut procurator, si negotium suscipit: aut cognitor,si praesentis causam nouit, dc sic tuetur, ut suam. Praeter istas personas litigatorum, sunt praeterea procuratores ad negotia,ceconomi, tutores, curatores, orphanotrophi, vices omina, actores uniuersitatis, vicecomites,qui omnes ad hoc tenentur ratione muneris & ossicij: Item defensores,cognitores,coniunctae personae, excusatores, testes, qui so-

, lam assectionem pr stant, vel ei qui agit, vel cum quo

agitur. Procurator ad negotia est, qui ipsus rei & nego iij, non verb litis & processus, in iure curam gerit. OEconomus,cui ecclesiastica res mandatur. Tutor, qui pupillum suscepit tuendum,vel ex ultima voluntate,vel ex lege,vel iustu magistratus. Curator, qui adolescentis res dc negotia administrat.Orphanotrophus, qui orphanorum & pupilloru exhibitionem suscepit. Vi edominus, qui rebus episcopalibus praeest. Actor uniuersitatis sue syndicus, qui vel ad unam causam,vel in perpetuum praepositus est communibus negotijs alicuius collegij,

x vid. F. quod es corporis,Vel Vniuersitatis r. Vicecomes,cui dominus ex-i Uiu. nam ecutione iurisdictionis suae comittit. Defensor,qui absq;

210쪽

DE IvRIs ARTE, LIBER . III. x

ullo mandato, se ultro sua sponte ad defenso ne alicuius offert. Cognitor, qui vel ut amicus, vel ut cognitione habens nego iij, adsistit illi qui litigat. Solent enim veteres

magno amicoru numero stipati,causam dicere,cuius exstat memorabile exeplum apud Caesare, in primo comentario. Coniuncta persona est, Guq propter sanguinis propinquitate,alieno nomine vel agi t,vel defendit. Excusa tor, qui venit ut proponat causas absentiae alicuius, qui nec ipse per se, nec per alium comparere potest.Testes denique,qui antiquis superstites vocabatur,eo 2 rebus, quet in iudicium deducerentur, superessent. Personae ad ipsum forum & iudicium pertinentes sunt, tabelliones, executores,viatores,lerui publici,apparitores,lictores,comentarienses.Tabellio est, qui publicum munus habet conficiendorum instrumentoru,ad fidem facienda. Executor, per quem lis ad effectu perducitur,& executioni demandatur. Viator, qui senatum in unum conuocat, tracto nomine abeo,quod senatores olim Romani ruri Mentes, a viatoribus in urbem accerserentur. Seruus publicus, qui

ipsi iudicio adstat paratus, si forte quid opus est'. App* a i , ΕΘ.ritor,per quem praeparatoria iudiciorum,Vtin iure com putasti pareatur,expediuntur. Lictor, qui criminalibus iudicijs adest. Commentariensis,qui carceri est praepositus. Quoniam vero fatis dictum est de personis iudicialibus,videamus porro paucis ac summatim de rebus.

DE REBUS P ERTINENTIBUS AD

ES omnes vel sunt ordinariae, vel voluntariae . In ordinarijs, tam a iudicis, quam a litigantium parte, sunt loca , tempora, sportulae, dilationes, citationes, cautiones, iuramenta,editiones, impetrationes, pollulationes, probationes, exceptiones, recusationes, positiones, interlocutiones,

SEARCH

MENU NAVIGATION