Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

antinomias conciliare quod quidem queadmodum recte fiat, satis est in superioribus a nobis traditum. Dispositio legum,vel secundum ordinem ipsus artis constituitur, vel secundum res subiectas,vel secudum actiones, vel per- mille. Secundum ordinem ipsus artis, compostus est liber Institutionu ciuilium, qui primo loco tractat,de iusticia & iure.secundo, de personis & rebus, ac earum legibus. tertio, de actionibus S iudiciis. Ad rerum ipsa rum ordinem,masna pars Codicis Iustinianti est consormata: nam in eo, separatim agitur,de rebus diuinis,publicis, priuatis, militaribus & quaestoriis. Ad actionum capita,praecipue redacta est,maior pars Pandectarum, siue Digestorum iuris ciuilis. quaquam tamen ,non maledici possit,librum illum, tanquam hersectum & plenum, generum omnium participem esse, quemadmodum oportuno loco demonstrabitur.

DE IIS QUI LEGES SUSTINENT

v N C illud sequitur,ut videamus, que- admodum illi porrδ,qui iura su istinet, &eorum doctrinae ac rationes,cu hac quoque iuris arte ac facultate, congruant.

Nam si, quemadmodum est apud Philo--nem, non Vno in loco, ad moderandam

subernandamque Rempublicam non solum scriptis,aut in more positis legibus, quaepraeceptis cogant dc prohibeant:vertim etiam vivis & spirantibus, id est principibus & magistratibus,qui exemplo regant ciuitatem, indigemus: non abs re,ut opinor,facturi sumus, s post demonstratum usum huius artis in legibus scriptis : simul etiam operam demus,ut & non scriptas seu loquentes leges, ad eandem quoque regulam accommodemus,

dc quibus doctrinis artibusque parati & expoliti, tum persecti iureconsulti tum principes , magistratus esse T debeis

232쪽

pes Semagistratus esse debeant, oceamus. Certe nemo est, qui non intelligat, si modo memoriam temporum replicare velit, mores principum . pro reSula quadam MIege semper habitos esse, Sc qualescunque summi ciuitatis viri fuerint,talem cunctam quoq; ciuitate fuisse,& quaecunq; mutatio vitet,victus,& moru in principibus extiterit, eandem in populo sere sequutam. Item plusquam

manifestu est, per eos qui iurisdictioni prael unt,effectum rei accipi, Sc paria et se in ciuitate ius reperiri ni si sint qui iura reddere possint: nec constare etiam posse ipsa iura, nisi sint aliqui iurisperiti, per quos quotidio in melius

producatur. Ergo, quemadmodu in mutis legibus facie-cii cessiimus, sic etia periclitemur in loquentibus iecquid ad huius artis ratione , traduci & accomodari possitntς Tria diximus versari in Republica,quibus uniuersa iuris& legum condendarum ars c5tineatur: Ipsius per se boni

de aequi coanitionem: diuinarum humanarumq; rerum,

α iusti ac iniusti. per eas distributi,scientiam sori deniq;

ac iudiciorum usum S exercitationem. Ad haec tria,tria

quoq; adhiberi hominum diuersa genera certum est. Hi enim sunt, qui sapientia calliditateq; praestantes id sole

tia, tum consulti & sapientes, tum vero iurisperiti nominantur. Alii verbiqui dominatu&authoritate potentes, partim principes partim magi liratus appellantur. Alii denique, qui vitae sobrietate ac morum actuumq; omnium costantia insignes alias Pontifices δί sacerdotes,alias Praetores &iudices dicuntur. Ab his tribus hominum generibus,non solum omnium iuris partium, verum etiam totius ciuitatis ac Reipublicae rectio si illinetur. Hi sunt qui apud Romanos , σοφοι, magistratus, Jc pontifices: apud Iudaeos, Prophetae, Reges, & sacerdotes, apud nos hodie. Doctores, Principes & iudices appellantur.

Nam quod Poetet de Minoe Cretensum rege fabulantur, quod videlicet nouem annis a Ioue institatus, leges tutarit, Sc Radamanthum causis disceptandis iudicandisque

erasecerit; quid tandem aliud fgnificat, et leges omnes.

233쪽

DE IVRIs ARTE, LIBER III. si

Mon scriptas, quas viventes appellauimus, In ijs qui sapientia, aut horitate ac iusticia praecellunt, consueret Et certe initio cuiusq; ciuitatis , no sunt olim apud maiores nostros, leges constitutae: led iusticia fruenda gratia, prudentes ac bene morati Reges electi, qui prohiberent iniuria tenuiores, contra eos qui maiores opes haberent, & 1 quibus premerentur, quique squitate consti tuenda,sumis mos cum in misi& infimos cum summis, no delcriptis quidem legibus sed manu sua regia,ut inquit Pomponius, retinerent. Tum verbdemii ad ipsam legum scriptionem deuentum est. postqva m posteriores principes,a ta-trijs virtutibus descere,& pro libidine sua magis, quam ro aequitate, rem gerere cceperunt. De his ergo tribus ominum generibus, prudentibus scilicet, legumlatoribus,& iudicibus, sic tractabimus,ut primum aperiamus,& quomodo corrigi possint ostendamus, vitia, quae non

soli concipere ipsi solent, verum etiam in totam po ro Rempublicam & ciuitatem infundere. Deinde autem demonstrabimus,quod cuiusque eorum sit officium,tum in vita communi ac moribus,tum in fundanda regendά-que legibus ciuitate : una pertractantes,quibusnam tandem artibus doctrini'; persectos ac tinctos oporteat esse eos qui ad exactam diuinarum ac humanarum rerum connitionem ,& totius adeb Reipublicae moderationem,sne peruenturi.

GEs svs TINENT, VITARI DEBENT.'RIMUM autem & maximum viti' um, quod omnes ubiq; Respublicas peruertit,in eo consilit,quδd eos ad rerumi publicarum,& legum tractatione adiungimus,qui vel a natura non satis ad eam rem sormati,vel morum & consuetudinum prauitate corrupti,μquasi contorti s Ut.Quis non

234쪽

intelligit ciuitates omnes a nullis penitus aliis,quam quiple iram persectamque ipsius iusti cognitionem habeant, contineri ' Quis non videt, ad ipsam speciem ideamque iusticiae, non alium pertingere,ac ingenii sui acie peruadere polle, nisi cui aurum Deus,primo statim ortu, ut inquit Plato infuderit φ dc diuinam quandam ingenii celeritatem & lucem circundederit φ Si ergo ad eos rerum

summa deseratur, quibus vel aes tantum, vel ferrum a natura datum est, quique tum propter inviiij tarditatem ad ea nunquam oculos attollunt quet sola mente ac scientia praehendi, sed in sensum tantum oculorum cadentia, probabilitate quadam animu pulsare, possunt: tum vero propter naturalem auri&argenti indigentiam,non tam ad salutem popularium suoru , quam opum & honorum amplificationem respiciunt: si inquam ad eos Respublica dc legis administratio deuoluatur,cui dubium esse potest, quin eam,partim ipsius summi boni ignoratioe partim pecuniarum lc honorum cupiditate, confestim concuta suri,Sc stirpitus euersuri sint* Qualia putas eos opinionii monstra, quales peregrinitates in Rempublicam infundere, qui in umbras tantiim ac imagines intueri.& nun quam nisi conniventibus 5c caligantibus oculis,in ipsum veritatis solem inspicere possunt' Quatas eos ciuitatum dc populorum strages edere , qui cuncta non virtute, Vt oportet, Sc honestate , sed diuitiarum tantiam abundantia, & honorum ambitione metiuntur, quique leges sacrosanctas,quarum publice professionem sustinent, non a virtute,iusticia, honestate, prudentia, quemadmodum decet: sed a munusculis quae percipiunt, dc sordibus, Mdetestandis pecuniae membris in publica exedra iuuenibus laudare, non verenturi Hoc ergo primum dc maximum vitium est in Republica. quod ad mysteriorum boni dc aequi tractationem,admittuntur i), qui neque ingeni qualitate ad ipsum unquam bonum intelligendum, nec voluntate ad id quod iustum est, faciendum, peru

ni ς quodnt. Iam autem secundo, qudd etiam illi quo

natura

235쪽

natura habiles finxit & idoneos , parti m doctorum negliaentia , partim praua institutione corrumpuntur , &quo miniis ad maturam frugem assurgeret ossint, impediuntur: non in mi norem reprehensionem, imo,si verum dicere volumus, multis partibus maiorem, incurrere debet. An est, quod ab inerti & languenti ingenio , reipubl.

magnopere metuamus φ An est, quod ab iis magnas procellas ac tempestates rerum pubi .expectemus, qui neque solertes natura sunt, neque dociles φ nullo modo. Quos natura callidos, versutos, sagaces, acutos, effecit: quos multiplices,providos, memores, plenos rationis &con

siij finxit: ad eos, si non recta, ut oportet, & le tima disciplina adhibeatur, si doctorum vel socordia lyluescant,

vel peruersitate a virtute, ad auri & honorii cupiditate, detroqueatur : illi demum sunt,inquam illi sunt,a quibus omnia ciuitatum naufragia existunt,quique sui commodi causa, cunctas nationes & populos commouere, leges omnes tam publicas, quam priuatas perrumpere, Sc diuina pariter & humana miscere, non extimescunt. Quid

quaeso potest excogitari indignius , quam praeclara illa ingenia, quq ad rerum diuinarum perceptionem Deus erexit, A ad ipsius coeli, quasi cognationis domicili jque pristini conspectum excitauit, cum beluis & brutis animantibus, ad pastum abiici,& non utilitatibus & commodis publicis , sed suis tantummodo ambitionibus inseruire ac honoribus, edoceri ' Quid tandem in Republica perniciosius, quam illos, quibus tum instituendae,

tum gubernandae ciuitatis cura commista est, non ad

ipsius iusti Zd virtutis, discipulos suos Sc liberos, sed ad

pecuniarum Sc honorum detestanda studia traducere 'Ergo hoc secundum est in ciuitate vitium,quod quidem quouis hoste ac tyranno, multo saeuius ac atrocius gransatur. Sed emanat ab isto secundo tertium, quod certhnon minus capitale est, ac pernitio sum. Ex ijs, quae insuperioribus sunt tradita, satis intelligitur, neminem ad Iegum t ractationem recte accedere dc ad summam illam, quam

236쪽

uuam quaeri mus, persectionem peruenire posse, nisi culprius multis, & ijs masnis artibus, se imbutus. Sine plena persectaquin niuersae philosophiae cognitione, neque de diuinis, neque de naturalibus principijs,neq; deperfecta, neque de imperfecta Republica, poteli iudicari.

Sine antiquitatis cognitione, rerum gestarum memoria, neque de externis principi j s. neque de particularibus neque de his, neque de illis hominum moribus Mneootiis, potest tractari. Sine linguarum denique , ac omnium,quet ad humanitatem pertinent artium cognitione, neque legi, neque intelligi, neque tradi, neque ad vium deduci leges nostrae quibus utimur,quaeque lumma elegantia conscriptae , ac politissima arte perfectae sunt, ullo modo poliunt. Qui iam sunt quaeso) omnium eorum , qui te ad diuina iuris studia applicare cogitantes, prius ad eas,quas commemorauimus dilaip inas, adiuniunt ' Qui sunt, qui eas vel primis saltem labris attin rere ac delibare conanturi Prose id metuentes, naper βiilosophiam . ab opum M ambitionum studiis retrahantur, non paucis quidem philosophantur , ut ille, sed nihil penitus. Multoru populoria mores,leges, ta iura discere voletes,cu id tempus requirere videat A diligentia nihil prorsus attingunt eiusmodi, videlicet, ne cum prima statim aetate ad Rempublicam accedere in animo habeant quod pessimi certe exempli est quicquam

inseratur obstaculi, quod liberum eorum curtum, secundam nauigationem impediat. moniam denique euncta illa, quae apud interpretes iuris reperiuntur, ex quibus magis quam ex legibus ius dicitur, non elegan-zer,ornath propriὲ, pure M illuminate: sed potius cotta, horride, inculte, confuse, perturbatε, impropriE, & ut semel dicam,indocte tractata & densissimis ab omni par te barbari et tenebris obsita vident: facile adducuntur, ut sui compendii gratia,eas artes contemnant & negligant, ex quibus nullum lucrum sperare possunt. Pro pnilolophia cauilla tricem quandam,non artem,sed perit am ad-

237쪽

M IURIS ARTE, LIBER III. ii

discunt, ut quod loquantur habeant. Pro politicis disciplinis , adulationem , qua hominum studia se complecti ει tenere posse arbitrantur. Pro puriore ac politiore doctrina, nihil aliud, quam obscuram quandam ac foedam barbariem sequuntur. Atque his quidem rebus sit, ut nec

diuinas res commodὸ tractare sciant, utpote quorum Oculi ad eas, quemadmodum verspertilionum ad solem , caligant ac obscurantur mec humanas,ut qui eas nunquapropius inspicere didicerint,nec deniq ; ipsum quod pro hientur ius ciuile,ut qui ijs artibus ac facultatibus insecti ac tincti non fiat, sine quibus ius ciuile, nec intelligi, nec explicari potest. Verii omne id quod in eoru scientia ver satur, nihil est prosecto aliud, q vel sophismatia pro veris

rationibus, vel inanium pro legibus authoritatum ex se inuicem infinite dependentium , connexio quaedam ω colligatio. Sed haec quidem tria vitia sunt eorum, quae ipsum iuris studium antecedunt. Iam ex hisce tribus vi- tijs,emergunt tria alia, quae ipsam studioru ratione penitus peruertiit. unu est, quod ipsum uniuersum legu quasi corpus, nunci cognoscunt pleriq; oes, sed circa particulas tantii quasda vertantes,ic nescio qua disputandi facultate,sibi parates, in medium statim prorumpunt. id, an is non hae ratione necessiim est, ut multa legibus propa Iam expressa reperiantur, quae ijs nec audita sunt, nec cognita' An non manifestu est, nunq eos post e, tota aliqua, S persecta forma ac specie legulationis, animo cociperet Pulchre me hercule statuit Philo Iudaeus, ita demu ad magistratu de iuris diendi ossiciu admitti debere alique,s prius leges, non modo uniuersas perlegerit,uerum iacompendium etiam δί breuiarium aliquod contraxe

rit. Et certe in hisce nostris ciuilibus& Romanis legibus, nihil est facilius, quam totius libri Pandectarum siue Digestorum primum ordinem , quemadmodum idoneo loco periclitati sumus, comprehendere, & deinde

ipsas uniuscuiusque tituli leges, ad certa qusdam capit idque nulla pellitus facta mutatione sin quo multi graui teae

238쪽

uiter peccant reuocare. Alterum vitium est,quod in enuis dandis explicandisque sngulis legibus, plerumque sine arte ac methodo proceditur. Si verba spectes, nihil interpretibus nostris, nec nudius,nec spinosius,nec conisagolius, excogitari potest. Si viam ac rationem docendi, praeter scopas dissolutas nihil reperies. Si denique rem ipsam quam tractandam suscipiunt, hoc plerisque omnibus Ω- lene est, nihil suo loco dicere,omnia tractare,priter propositum. Tertium vitium est, quod propter antiquitatis& primi iuris rudentiae, hoc est, philolophis ignorationem,in mille peregrinitates interpretationum & ablu ditates deducuntur. Na quid opus est nunc ea in medium proserre,quq vel ab iis qui leuiter eas literas degustarunt, a quibus docti appellantur, animaduerti possunt' totus ordo iudicioru , omnes species actionu, plurima generaco tractuum & commercioru infinita denique in nuptijs, tutelis,vlucapionibus, testamentis,& alijs consimilibus, demonstrant, non solum ipsas leges male a Barbaris a cipi ae enarrari, sed uniuersam adeo rempublicam, ad eorum interpretationem ita mutatam Sc transforma tam esse, ut veteris illius Romanae reipublicς , vix vula amplius apud nos vestigia supersint. Qua quidem rest,ut tum in summa rerum omnium obscuritate, quet, si , veterem haberemus rempublicam, nulla esset, versemur: tum Verb,ut Romanae leges,no tam reipsa nobis prosintdc directh , quam argumentatione tantum & sententia, per obliquum.Tractatus imperi j & iurisdictionis, quantas apud omnes interpretes turbas ubique det, nemo est qui ignorat. Id vero nulla alia causa contingere, quam ob mutatam officiorum & iudiciorum rationem, vel illud solum argumento esse potest, quM inter veteres iureconsultos, ne unum quidem ea de re ferme verbum

commutetur. Et quod ea quae de iudice dato, de mixto imperio, de sarctis tectis, de interdictis, legibus passim nostris adsperguntur, nullum nobis diremim usum prς-bere possunt, vel ex eo solo licet intelligere, quhd ordo

ille

239쪽

D E IURIS ARTE, LIBER . III. at

ille magistratuum,ad quem illa reseruntur, totus interciderit. Atque ita consequenter inde conscitur,non ad aliud proficere nobis in ijs,leges Romanas, idq; primum vitio barbarorum interpretum, quam Ut ex ijs arsumeta quaedam duci, & similia tantum componi possint. Verum haec de illis tribus viiijs, quae totam rationem studiorum & scholarum inficiunt. Supersunt totidem,d in ipso quoq; soro, ac gubernatione ciuitatis vitia. Nam pretier hoc, qudd magno totius Reipublicae detrimento,no experientes homines, sed rudes: no docti,sed indocti: non graues, sed leues: no senes, sed pueri, frequenter accedunt ad Rempubl. quid' an hoc primum tolerandu est, bineruditi alicuius barbari interpretis assertioni, plus momenti Sc ponderis in iudicijs, quam vel manifestet legum authoritati,vel rationum cum legibus coniunctarum grauitati,nonnunquam tribuituri Quid sit legum sacrosanctam voluntatum prodere ac perrumpere, non satis scio, si hoc non est. Idem puto iudicandum, & de illo altero, quod tanta interpretantium multitudo, contra manife-uam Iustiniani voluntatem, toleratur, quodque illorum opiniones ic sententiae,non rationum & legum pondere , sed solo numero aestimantur. Cui & hoc accedit teristium, quod ipsarum legum ciuilium custodiam, & publicis literis consignatam memoriam publicam, nullam habemus. Na ita si,ut cum non a nomophylacibus, quem admodum apud Gr eos, sed a librarijs tantum, leges petere possimus: nu quam satis de ipsa lege conuenire queat , dc non tam certis & descriptis legibus degere, quam pragmaticorum, & Ieguleiorum hominum commentis vivere, dici debeamus. Sed de ijs viiijs, que tum incoepta eorum qui leges sustinent,tum veris studia & iudicia perturbat, iam satis,ut puto,dictum est.Nam q, ex ijs omnia porrb scelera, sicae,venena,falsa testameta nascutur, quod Inde furta, peculatus, expilationes sociorum & ciuium, opum nimiarum potentiae non serendae, postremo etiam

in liberis ciuitatibus regnandi cupiditates,& legum con

240쪽

tortiones existunt, quibus nihil nec tetrius nee foedius excogitari potest: quid est opus pluribus hoc loci comemoraret Ipsa enim quotidie res dc usus docet, etiam eos qui mediocres sunt, dc non omnino hisce viiijs insecti, a vera persectaque Reipublicae rectione, longissime abesse, nec posse populos reuera sanare, sed tanquam imperitos

melicos,in suis imperfectis moribus, tanquam aegrotan

tium quibusdam lectulis,ut inquit Plato, languentes conseruare. Nam si quis est sere de dece milibus, qui summo Dei munere , nam humanis stud ijs id fieri non potest

purus & syncerus eual erit,& ex hisce vitiorum,tanquam

tempestatibus quibusdam Sc naufragijs elapsus,ad perse tam boni & aequi cognitione peruenerit: u quis inquam

talis reperiatur: is vel confestim , cum nullam nefariam cum alijs societatem vult inire,non aliter atq; homo, qui

in seras incidit,dilaniatur & perit: vel nullum studio sapientiaque sua, dignum reportat fructum,ob id, quod pura syncera ue philosophiae praecepta , in communes hascCRespublicas incidentia, non aliter atq; peregrina semina,in alienum solum iniecta,degenerant, & amissa propria virtute, in aliam quandam speciem sormami transmutantur. Atque haec videns ille, nihil putat esse satius,

quam ab harum rerum in seriorum tractatione, se abduc re,&ad umbratilem ac tranquilla vitam perfugere, atq; alios porri, omnes,vtὶ idem imitentur, etiam atque etiam admonere. Quasi scilicet,cum ea, quae perfecta expletaque sunt,obtineri in populo non possint, satis st,tai quam in procella, dum turbine coelum ae ventis, Sc pultraribus agitatur,intra parietes domi tuto se continere , icdum alij nunc his nunc illis scelerum suctibus obruuntur, dc sursum ac deorsum iactantur, ita se collocare, veintrδ se recipiat,&purus ac integer permanens,in summa mentis tranquillitate, sedataque constantia degat, tadecursis vitae sus spatijs,cum bona tandem spe,hilaris ac pius decedat.

SEARCH

MENU NAVIGATION