Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

DE IvRIs ARTE, LIBER. III. M DE OFFICIO EORVM cGI LEGES

V N C sequitur ut videndum si,de os ficio tum Iureconsulti & Iesum Iatoris, tum vero iudicis: & quibus disciplinis ae artibus formati,expolitiq; esse debeant.

Persectum Iureconsultum vocamus non

eum,qui vel pragmaticus,vel leguleius, vel preco aliquis actionum, vel cautor formularum, vel auceps syllabarum sit, vel in huius aut illius ciuitatis regionisve moribus & legibus versatus : sed qui omnium diuinarum Sc humanarum rerum notitiam,& iusti & iniusti per eas distributi icientiam possidet:idque sue apud hos, siue apud illos populos degat,sive de rebus diuinis taliumanis exterioribus, siue etiam de interioribus tracteis tur. Officium veris eius ac munus,longe sanὸ ac latὶ porrigitur,& per omnes omnino Rei publicae partes ac me bra dispargitur. Divisam constat esse totam civitatis inisformationem, tum in eam partem, quae in doctrina institutioneque, quemadmodum author est cum Platone Xenophon, versatur, tum in eam, quae regendae gubernandaeque ciuitati praesidet, quae quidem vel ad principes pertinet,vel ad subditos, vel ad medios, inter principes & populares, magi stratus, siue iudices. Ad has omnes partes, sic vocatur Iureconsultus , sue sapiens, ut nulla sit omnino pars, quae illius beneficio vacare vel carere possit . Primum in institutione sic debet versari, ut ea quae prooemia legum a Platone vocari diximus, qualia sunt, quae ad temperantiam, sortitudinem,prudentiam , iusticiam, & omnem denique virtutem pertinent, non i is tantum qui ad Rempublieam accessuri sint, sed toti saepe populo proponat. In iis, quibus hodie vivimus, legibus tradendis, sic progredietur, ut primo loco libros Institutionum tradat, qui praeexercitamentorum

V ij loco

242쪽

Ioco sunt. Secundo, Digestorum siue Pandectarum, qui uniuersam, Sc omnibus luis numeris absolutam legum traditionem continent.Tertio, Iustinianaei codicis & nouellarum,qui multa supplent,corrigunt,& emendant,de prioribus. Sed hic sunt obseruandi, quatuor ipsius lectionis quasi gradus. Prima lectione satis sit, voluntatem dc sententiam legillatoris in plerisque ali equi: quod quidem ita poterit obtineri,si tum verba diligenter explicentur, tum vero a generalibus ad specialia pedetentim fat prosectio,ic principio quidem omnium titulorum,tum connexio,tum explicatio,in unum quasi conspectum proponatur: post deinde vero , eorum quae sub titulis traduntur,partim secundum quae supra memorauimus, diuisio, partim enarratio quaedam, facilis & expedita,exhibeatur. Secunda lectione, paulin altius est assurgendum, ecnon sollim in id quod vult legumlator, sed cur ita velit,& quam causam ac rationem in singulis habeat .inquirendum. Ad quam quidem rem, mirificὸ conducit,subin- , de legum ipsarum inter se collatio, subinde praeceptionum philosophicarum, & ipsius antiquitatis cognitio. Estque non tantum in nonnullis quaeredum, cur hoc vel illo modo sit aliquid constitutum , sed etiam quae dubitandi & ambigendi ratio esse possit. Tertia lectio, ad legum prima specie discrepantium conciliationem nititur, quae quidem conciliatio,no solum hoc ei scit,ut ipsa iuris qualii harmonia intelligatur, verum etiam, ut quidquaque lege dicatur, ic qua rationem habeat, plene tandem ac persecte, sine ulla haesitatione cognoscatur. Sed est ad illam rem necessaria , summa in distinguendis separandisque speciebus subtilitas quae plerumque quidem ex verbis ipsis, quae diligenter intuenda sunt, nonnunquam verb ex positu legii & ipsis titulis , sub quibus leges continentur, capi debet: adseruntque ei rei multum lucis, partim disputationes scholasticae, partim interpretationes nostrorum prudentum, quas quidem hactenus puto recipiendas,ut ne ipsius veritatis indagationi quidquam

243쪽

DE IURIS ARTE, LIBER I M. ity

quam adserant praeiudici . inarta denique Iectio, ad ipsum fori usum, & ipsum puluerem ac solem se praeparat. Intellectis enim probe legibus e re suerit, ut sua sponte quis exspaciari,& suo marte pedem proserre,incipiat. Nam cum notissimum sit non ita leges scribi posse,ut omnes casus , qui quandoque incidere queant,comprehendantur: huius quartae lectionis munus est,eas species, qui inter manus quotidie versantur, cum ijs , quae legibus propalam expressae sunt, componere : & quomodo ab

ijs quae scripta sunt, ad ea quq scripta non sunt,argumenta duci possint, indagare. Atque in hae quidem re, scpoterit progredi, ut alias quoddam sbi iurisprudentiae breuiarium faciat, quemadmodum Philo praecipit, alias

vero, locos quosdam communes,in quos cuncta negotia conijcere possit, conscribat. Nam nac ratione cons quetur,ut Sc ea quae legibus descripta sunt, &ea, quae in res quotidianas incurrere solent, ad manum habeat.

Versim haec hactenus de illo iurisperiti ossicio, quod ad

erudiendam informandamque ciuitatem pertinet. Nunc

autem,quid principi ac populo iudicibusque pristare debeat, non est in obscuro. Si enim Iegibus munienda sun .

dandaque est ciuitas, quid ' an alium adhibebimus primcipi ciuitatis, quam qui sciat,ut inquit ille, Publica priuatis secernere, sacra prophanis , Concubitu prohibete vago , dare iura maritis, Oppida moliri, leges incidere Iigno φ Si leges conditae vel in ordinem includendae,ves Corrigendae,vel amputandae, vel explicandae, vel aliquo denique modo interpret tandet sunt, nonne illum adsciscetsbi princeps, qui iuris nodos, & legum aenigmata calleti Quantum autem populo exhibeat consultus, vel sola,ve inquit Cicero, Quinti Mut ij ianua, testis esse potest, qui etiam in infirmissima eius valetudine, affectaque iam eum aetate, maxima quotidie frequentia ciuium,& summorum hominum splendore, celebrari solebat. Sed est diligenter ab ijs, qui se consultoribus praebent, cauendum, ne ad gratiam eius, qui consultationem proponit, V iii respo-

244쪽

respotadeant, neue eum quem adiuuare debent, decipiant, Sc in lumptum inanem coni j ciant . od quidem multo religio sinis custodiendum est, in ijs responus, quibus ad ea , de quibus iudex ambigit, respondetur : quae quidem responta, quoniam ipsius rei iudicatae instar ob- obtinent, non debent solis interpretum opinionibus de sentent ijs , sed vel ipsis aperte legibus, vel manifestissimis secundum leges rationibus, esse subnixa. Nunc transeamus ad ipsius legumlatoris officia. Nam eius primum, & haud scio an maximum, munus est, ut omnibus, qui in ciuitate sunt, specimen sit, ut inquit Cicero. Nam quemadmodum cupiditatibus principum& viiijs, infici solet tota ciuitas : se contra, emendarita corrigi, continentia. Et certe, in ijs, quos Philo le-fes non scriptas vocat, hominibus, in quibus est Abra-am, Iacob, Ioseph, cum nonnullis aliis, hoc licet passim in sacris literis obteruare, quod a deorum vitam dc rationem, omnes post deinde posterorum mores, tanquam ad certam legem Aregulam,exiguntur. Atq; id adeo est, quod nos ex Diuo Paulo serὲ dicimus: Omnem Christi actionem, nostra melle insti tutionem. Alterum legumlatoris officium est,ut in conscribendis legibus Amoribus serendis, prudenter ac prouide versetur. Nam quemadmodum pictores tabulam prius quam pingant, abluunt, eripurgant, abradunt, ita Sc oportet eum, qui leges po- Iulo laturus sit, ante omnia praecidere, averruncare, Scirpitus euellere id , quod prauum in eo est de vitiosum. Videturque non alio consilio populum suum Moses, iussu Domini ab omnibus gentibus segregasse, ac in vastas solitudines abduxiise , quam ut eam integram , puram , synceram, de ab omnibus aliorum hominum viiijs alienam, haberet, priusquam ad leges serendas, MRempublicam conformandam accederet. inantum autem ad ipsas leges attinet, sic statuet, ut se , non pro ipso legum authore , sed aut horis Dei interprete ac instru mento, habeat: cogitans,cor regis in manu Domini

245쪽

DE IURIS ARTE, LIBER III.

esse: & Mosen, non ipsum per se, sed dictante Domino, leges suas conscripsille. Nam hoc illud ipsum est, quod

vult Homerus, cum sceptrum Agamemnonis , ncm ab hominibus, sed a Dijs immortalibus fabricatum , dc ab ipso Ioue , per multas manus ei traditum , fabulatur. Iam verb legum ordinem sic disponet, ut primo certa quaedam, dc ea pauca capita constituat, ex quibus omnes porro leges inferiores, tanquam ex suis sontibus emeris gant , dc e filuant, dc ad quae, tanquam ad sua capita , certo quodam ductu ac serie, reduci ac reuocari pota sint. Sic enim in iure Romano, quod duodecim tantum tabulis initio contineri solet, factum esse, nemo

dubitat. Sic Mosaicas leges uniuertas ad prima decem praecepta reuocari posse, & Philo scriptum reliquit, Momnes intelligimus. Sic denique cunctam legem S prophetas , duobus Christi praeceptis comprehendi, ipse Christus author est. Nunc autem poli leges conditas , si videat aliquid desiderari prudens lagii lator, id

pro rerum & temporum ratione ae necallitate sum supplebit, tum corriget, tum mutabit : sciens propter rerum humana ruitillabilitatῆ, fieri no posse, ut omites lemper leges in seriores, firmet ac figet maneant: sed opus elis, ut is,qui artem regendae gub*rnadque nauis habet in Re publica, Sc leges tenet, mutatis pertis nisi locis, Sc temporibus, quasi ventis A temZestitibus , & deficientibus scriptis legibus ad artem tuam confugiat, & scriptas prius leges , quatenus in ijs desiderari aliquid videtur in melius producat. Atque ita quidem decedens, no lotum leaes publice latas

artem etiam condendarum', manus tradet,ut videlicet per eos, tum ea que redudant,

detrahi: tum ver, qu et desunt, adiici: tum denique quae collapsa sunt quemadmodum in picturis, reformari,Sc mintegrum relli tui possint. Sequitur ossicium iudicis, quod.4 uide partim in eius parsona spectatur , partim in custola legum, partim in causarum tractatione. Si de mori

tas,

246쪽

bus eorum qu*ras , qui rebus iudicandis praesident , rei ula Philonis Iudaei est, ut ab omni animorum pertu atione, quae a ratione sit aversa,& ab omni genere vitiositatis, quo vulgus implicari & infici solet, sint Iiberi : utque non serendis litibus & producendis, sed amputadis potitis &per arbitros componendis, operam nauent, non solum abnuentes ea munera, quae pro rebus

male iudicandis, verum etiam quae pro bene iusteque de-sniendis, o fieruntur . Si de stud ijs eorum Sc disciplinis, praecepit ex Mose idem Philo, ut primo magistratus sui anno breuiarium sbi uniuersae legis coficiant, Sc propria sua manu describant, idque eo potissimum contilio , ut omnia semper legis capita,an oculos costituant,& in ijs probe percipiendis & iudicijs accommodandis , omnes

suas cogitationes curassi; ponant. Porro autem, quantum ad ipsas leges attinet, illud etiam atque etiam ad curam suam reuocare debet legum custos, siue iudex:vt eas sarchas tectas,& integras conseruet, nihil eorum permi tens , vel mala consuetudine deleri, vel obliuione obrui , vel negligentia intercidere, vel malitia corrumpi vel alio denique atque alio modo peruerti. Nam quhd Talus per omnes ubique pagos proficisci solet, de leges aeneis tabulis insculptas circumferre,lustrans,ecquid ali cubi mutatum, vel corruptum,vel miniis obseruatum iii Iegibus esset, mani seste argumeto est, id unicὸ iudici curet elle debere, ut ne quid a lege detrahatur, neue quid secus, quam illa velit, perpetretur. Nam quod ex bono & α- quo subinde quid statuere conceditur, longὸ alia res est, nee debet hoc sibi iudex, nisi exstrema urgente nece sit

tale,assumere. Circa caularum tractationem,duplex prodita est regula. Una est,ut nulla personaru ratio habeatur, nec pro paupere,nec pro diuite, nec pro nobili, nec proi3nobili, nec pro amico,nec pro inimico, nec proconiucto, nec pro alieno: sed pro ipsius causae tathm 5c negotii iusta ratione, ac merito iudicetur. Altera, ut si qua sit

grandior causa, ea per ipsum iudicem expediatur: si qua

vero

247쪽

DE IVRIs ARTE, LIBER III.

vero leuior, ut ad inseriores Sc pedaneos iudices reijciatur. Et vocantur quide grauiores causae, n6 ille quidem, quae de magna aliqua pecuniarum quantitate inseruntur, vel quet ad potentiores,honoratioresque,aut locupletiores pertinent: sed quae viduas, pupillos,aduenas, Sc alios miseros & opprellos attingunt, quique hominum auxilio destituti,ad solum iudicem, tanquam ad ipsum Deum, confugiunt. Sed haec quidem breuiter sufficiat perstrinxisse,de muneribus ac officijs eorum, qui pro legibus non scriptis habentur, quique vel prudentis in Republica,vel legumlatoris, vel iudicis locum obtinent. Iam autem quantum ad artes & disciplinas attinet, quibus persecti& instructi esse debent: tria sunt omnino doctrinarum genera, quae in perfecto, vel Iureconsulto, vel principe, ac iudice requiruntur. Unum quidem genus est numanu:alterum diuinum : vltimum ex utroque genere mixtum.

In humanis primum est, ut quis se ipse, quemadmodum Apollo praecepit Pythius,cognoscat, & nec in fortunae, nec corporis bona, sed ea tantum, quae ipsius animi sunt, intuens,semper diuinum se aliquid habere sentiat,& ingenium in se suum,sicut simulachrum aliquod , ad omne

genus virtutum , publicarum pariter ac priuatarum, fabricatum ac dedicatum existimet. Secundum verb,ut v niuersa rerum natura,& omnia ea, quq occulta,& ab ipsa natura inuoluta sunt, percipiantur. Nam qui sic est informatus,vi iam coelum,terras, maria, rerumque omnium naturam perspexerit,eaque,unde generata, quo reditura,

quando, quomodo obitura, quid in ijs mortale & caducum ,quid diuinum aeternumq; sit, viderit: is demum aptus& idoneus est, qui de varijs rerum naturis, quae incommuni vita euenire solent, existimet: queadmodum

is,qui se tentatum Sc exploratum habet, de ijs quae politica sunt, & ad mores pertinentia, diiudicare potest.Tertium denique est, ut omni liberali ac eleganti doctrina,&omni parte sermonis humanitatisque sit expolitus. Nam qui de vectigalibus, commeatu, bello , pace, ac

alijs

248쪽

alijs similibus dicturus est, vel in senatu, vel cum populo

deliberaturus: eu partim antiquitatis &rerugestaru cognitione, instructu e: Ie oportet, partim orationem ha

re copositam & ornata, & artificio quod a & expolitione distinctam. Sed haec de humanis artibus. In diuinis autem unum illud spectatur, ut a corporis obsequijs indulgentiaque quis decedens, & voluptate omne sicut labem aliquam decoris opprimens,omnemque mortis do lorisque timorem fugiens, verum Dei cultum,& puram religionem suscipiat, & in ipsum summum bonum,

quod perfectu dc expletu, &ab omni parte beatu sit, intueatur. Nam quemadmodum per artes humanas, ea discimus 'uq fragilia sunt, Sc in casu posita, quique in sensum oculorum cadentia, nihil aliud nobis,il opinionem adferunt: ita per artes diuinas, & per summi boni contemplationem,ad ea cognoscenda deducimur,quet stabilia perpetua, terna, & sine ullo teporis principatu & occasu sunt,quetq; in mentem tantu& rationem cadentia, veram nobis dc absoluta scientia pariunt. Nam quod solis fulgor & rad ij praestat oculis, ita ut cernedi prospicie-dique facultate acquirat: hoc summi,quod dico, boni lux&spledor,tribuit meti ae animo: ita ut abeo,ueri falsique dijudicadi,& qui bona sunt deligendi,quq contraria reu-ciendi,facultatem accipiat.Profecto, quemadmodum ea, quae in communi hominum usu & tractatione versantur, & item ipsi homines, cum caeteris animantibus, a pictoribus exprimuntur, & omnibus suis, tum coloribus & figuris,lum vero membris,articulis,& lineamentis depinguntur,ita tamem ut multum inter res ipsas Mpictas sit di lcriminis : sic etiam haec omnia, quae artibus humanis continentur, collata cum ijs quae diuinis, umbrarum tantum & imaginum instar obtinent, ita ut in ijs, set veret persectae, & omnibus suis numeris absolutae res lint,apud nos verό,inania tantum simulachra,& vmbre vabentur,quae ad eorum, quae in intellectu cosistunt, imitationem,sunt effecti. Iam aute tertiugenus artium,

quod

249쪽

DE IVRIS ARTE, LIBER III.

quod tum diuing natur , tum humanae particeps est, Mutriusque quasi vinculum, propriὸ naturam attingit humanam. Nam homo, partim mortale corpus circun-

serens & caducum, quod quidem illi eum beluis & brutis animantibus est commune. partim vero ratione utensae intelligentia, quod eum Dijs immortalibus, parem dc

sequalem essecit: illa sorte ac conditione nactus est,ut pres clara quada ratione,diuina cum humanis,& contra, humana cum diuinis,coniungere sciat & conectere. Et ceriste,quoniam animus noster,partim ex substatia copactus& coglutinatus est,partim ex altero & eode, idque secundum varias &diuersas proportiones: non est ullo modo dubiu,quin ad diuinoru & humanoru connexione faciendam , data sit nobis Dialectica , quq administris utens mathematicis proportionibus, hoc solii sibi habet propolitum,Jt in quaq rei inueniat, quae cuius rei sit substatia, quid cu alijs habeat comune, quid tandem sibi proprium,& ab omnibus segregatum. Si ergo talis aliquis

reperiatur, qui primum omnibus inferioribus & humanis artibus, quae quidem ad Rempublicam regendam faciunt,ut instructus ¶tus:deinde qui diuinas&ς ternas res Omnes,cognitas ac perceptas habeat: tertib denique, qui ijs disciplinis sit imbutus, quae ad diuinarum ac humanaru rerum colligationem sunt concessae: is est qui pro vero ac persecto iurecosulto, legum la tore,ac iudice probari potest: cuique viii, votis & suffragiis omnium tota ciuitas & Respublica committi debeat. Nam istile eit, qui a rebus sensum commouentibus,ad mores Mofficia,& a moribus & ossicijs ad scientias 5c doctrinas,&a icienti s& doctrinis, tandem ad ipsum sim mum rerum omnium fabricatorem &architectu Deum adscen dere, & rursum per totidem gradus , luce ac splendore rerum diuinarum, ad caliginem & tenebras rerum humanarum illaesus descendere sciat. Et sanὲ si talis aliquis nanciscatur Rempublicam , is primδ quidem omnium,

250쪽

quemadmodum boni pictores facere solent, expurgat suis sordibus,ae eluit ciuitatem, tanquam tabulam. Post deinde vero, subinde ad Deum ipsum, & quod reuera iustum, honestum, decens est, subinde ad nomines de

eorum naturam respiciens , atque id persaepe ultro citroque faciens, non ante conquiescit, quam nunc delineando , nunc articulando, nunc colores inijciendo, nunc iterum expungendo, nunc corrigedo denique, hoc effecerit: ut humani mores, diuinae respondeant voluntati, & tota adeo Respublica,ninil sit aliud,quam viva quaedam & expressa, quemadmodum oportet, imago Dei.

FINIS. D. o. M.

SEARCH

MENU NAVIGATION