Ioachimi Hopperi Phrisii iureconsulti De iuris arte libri tres. Eiusdem, Iuris ciuilis, siue ad Pandectas libri sex priores

발행: 1555년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Libri duodecim.

LIBER PRIMVs.

AsoLVTI s iis libris, quibus

ipsem condendarum legum an ac ration ipsa b prima quali semina lineamentaq; Iuris adubrare conati sumus: cosequens esse videtur, ut post deinde, queadmodum polliciti sumus,ad ipsius Iuris Ciuilis,quo utimur,explicatione ac enarrationem veniamus. Et quidem quemadmodum in reliquis disciplinis omnibus usu venit,ut a generibus ad species , & a praeceptionibus artis, ad exempla,quorum lumine praeceptiones illustrari confirmarique dein bent , proficiscamur : ita etiam hic e re futurum vide tur, si post cognitam & perceptam communem illam, MPer omnes ubique populos pertinentem Iurisprudentiam, postque enudatas generales illas artis regulas, quibus iurisic legum confectio continetur, nunc porro deinceps,de iure ciuili Romanorum,quod ex illo iure uni uerso dependens, secundum illius regulas, arte quadam adhibita, consectum & eonstitutum est, exponatur. Acestea quidem res, non exiguum nobis fructum nisi vehemeter salIor allatura, Primum enim, quia certu est,cognitionem illam fluxam ac instabilem esse,ac tanquam Daedali aliquam statuam fugacem, quae non sit causarum Mrationum ex intima natura depromptarum scietia,quasi

vinculo ligata:vtiquo futurum est, ut si intellexerimus 3 quibus

252쪽

quibus una qui que lex ciuilis, rationibus ae sundamen

tis,in natura nitatur, quaque arte sit ex ea expressa: non

errantem nobis aliquam & vagam, sed persectam iuris ciuilis ac plenam & constantem scientiam pareamus.

Praeterea per contrarium,quoniam ea demum ars ac scientia vere confirmata,in animo nostro ac consecta dicitur, quae iam exemplis illustrata,& experientia comprobata sit: hoc etiam nobis exhibebit haec institutio, vequas prius praecepti oes nudas ac uniuersales didicimus , hac via re ipsis accomodare ac ad singulas leges, ac species facti, transferre discamus. Postremo, cum is demum reuera in Iureconsultorum numero si reponendus, qui arte uniuersa percepta , cognitisque legibus suae gentis , dc usu ac exercitatione capta, tantum sibi sesultatis comparauerit, ut non ad singulas species, alios consulere, quod quidem infinitum est,cogatur, sed ipse sua

sponte de iure respondere, ac Marte, quod dicitur,proprio, se consultoribus praebere queat: non puto equidem alia ratione ac via, quam isthac, ad tantam praestantiam

ac excellentiam perueniri, aut certe quam pro Nime accedi posse. anquam tame non ignorem, tantia esse res humanas obsitas dissicultatibus, tantasque rebus omnibus circumfusas esse tenebras,ut homines etiam exercitatissimi, in nonnullis causis, ancipites trahantur & propter diuersa rationum hinc inde pondera, ac momenta, nunc ad has, nunc ad illas opiniones, se conserre compellantur. Sed accedamus ad id quod instat , & primo quide de uniuersis post deinde vero,de singulis dicamus. Libri iuris ciuilis omnes sui hinc exordiar tria sunt, omnino generum alij sunt, quos Isagogicos licebit appellare, qui quod rudem quadam, & inchoatam iuris descriptionem continent, Institutionum nomen acceperunt:

alij quos protrio nomine legales, quibus a plena persectaq; legum coprehensione, Digestoru seu Pandeclarum appellatio collata est: alii deniq; quos Emedationu, quibus, quod multa nouant ac emendant de prioribus,Novellain

253쪽

AD PANDE . IVR. CIVI. LIB. I. 23s

uellarum nomen est impositum. Nam quantum quidem ad Codicem Iustiniantum attinet,is hactenus cum veteri iure censendus est, quatenus veteres principum constituistiones, quas seorsum positas Iustinianus voluit, in se cludit: hactenus nouellis aggregandus, quatenus decisiones

illas quinquaginta, cum nonnullis alijs nouὶ positis legibus,complectitur. Et est quidem hic librorum numerus,

non temere,nec fortuitu, sed certa quadam ratione constitutus. Nam e maiori legum volumine, breuiarium aliquod decerpi,quod rudibus ad primam conformationem,prouectis,ad memoriam seruiat, etiam Moses legelata praecepit. Librum aliquem emendationum haberi, partim ipsius humanae naturae fragilitas suadet. nam non omnibus omnia Deus contulit, sed priores cogitationes, per posteriores adiuuari,ac ad maiore plenioreq; Persectionem, paulatim adduci voluit: partim ipsarum rerum,quas quotidie natura protrudit,varietas requirit: nam quae post emergunt, novo, inquit Iureconsultus post Platonem, indigent auxilio. Sed tractemus, quinam tansdem sit inter haec tria genera librorum, differentia, dcquq Pandectarum,sive Digestorum dignitas sit,ae pret stantia. Ac quantum quidem ad Institutiones attinet, eas

hae moderatione delibauit, ac desumpsit Imperator ex Pandectis, ut nec in quaestionum difficultates intret, nee in sorensium rerum fluctus se immergat: sed pro postis praecipuis iuris capitibus, satis habeat, in nonnullis de-m 'nstrare, quae vocabulis iuris ciuilis subiecta sit significatio,quod quidem proprium est prς exercita merorum:

in nonnullis. paucis ostendere, quae sic nuda simplexque legis sententia, quod ad elementa pertinet. In quibus etiam hoc diligeter obseruatur ut ne unu cu alio misceatur, nec cuiusq; negotij actio, cu ipsa recolandatur sed uniuersus potius actionu tractatus a personis & rebus,declinadet obscuritatis gratia. segregetur: quod quid eloge diuersum .est in Padectis. Na in his, quonia hoc agitur,ut cum ipsarum lesu traditione squod propitu est plenὲ cumulatet

a b perfectae,

254쪽

persectae artis) tum quaestionum varii nodi extricentur,

tum ulus etiam forensis ratio implicetur : talis ordo custoditur,ut is no ad naturalia iuris capita, personarii ,rerum Sc actionum: sed ad usum magis & cursum foresem,& ipsarum actionum seriem, accommodetur. Et ideo

primo quidem loco, tractatur de his,quet ad ingressum iuoiciorum pertinent: secundo, de ipsis iudicijs ciuilibus, praetori)s,& criminalibus:tertio de prouocationibus,Malijs,quae post rem iudicatam expediri solent. Atque hae

quidem etiam re contingit, ut quae in libris Institutionum, propter naturi propinquitate copulata sunt, ea in Pandectis propter iudiciorum,ad quaereserutur,diuersitatem,longe longeque deiungantur. Et quidem cum de obligationibus omnibus, quae vel ex delicto, vel ex conistractu cosistunt,uno eodeq; tenore ac ordine,in Institutionibus pertractetur: in Padectis tame,eas ipsas diuulsasti quasi discerptas videmus . na si iudicia spectes,earu no- nullae sunt ciuiles,de quibus sub titulo,de rebus creditis, agiturmo nullae praetoriae,de quibus sub tractatu,de verisbom obligationibus: nonnullet criminales,de quibus una

cum priuatis delictis,& item cum iudiciis, explicatur. Et haec quidem,si a nonnullis fastidiosis,dc nimis delicatis rerum qstimatoribus,diligentius attenderetur, intelligerent prosecto,nciri tam sibi de noua iuris methodo, quam reuera nullam tenent costituenda,quam de vetere

confirmanda explicandad;, cogitandum esse. Codex Iu- sinianaeus,in pleri'; quidem omnibus,deficit a summa illa Pandectarum & expleta , nihilq; requirente perse ctione,sed exsuperat tame & antecedit in nonullis. Nam perpetuus ille contextus rerum , & continuata series, Φua extrema primis,dc media utrisque admirabiliter repondent in Digestis, abest quidem a constitutionibus principum, nisi in ordine restriptorii a prioribus principibus,ad posteri ores fiat progressio: sed noc tamen est, quod habent eximium,quod derelictam in veteri prudentia iuris publici destriptionem,quae religionum si iactitate, M

255쪽

AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. I. Met' te, Sc magistratuum authoritate continetur, nobis ex hiis

beant, quodque nonnullas Pandectarum rubricas singuis lares, veluti ae minoribus,de iudicijs,de vlucapionibus,& alias similes in plures tractatus ac titulos minutatim distribuant ac diffindant. Hisce vero duobus exceptis, tantum porro est,inter Codicem Iustinianaeum,Sc Pandectas iuris discriminis, quantum inter id, quod accessionis tantum vicem subit, & id quod principem locum

obtinens, numeros omnes persectionis habet, discriminis esse solet. Ac est Pandectarum quidem nomen, quo α ali1 nonnulli ante Iustinianum Iureconsulti usi sunt, inde prosectum, quod omnia hisce libris iura comprehendantur, siue ea publica sint, siue priuata, siue pecuniaria, siue capitalia,siue ciuilia, siue prstoria, siue ordinaria,sive extraordinaria, 'uodq; nulla sit, ab urbe condita, species iuris ciuilis prodita, a qua non sit aliquid, quod quidem temporibus Iustiniani coueniret,decerptum, & in holce libros trastatum, idq; siue spectes vetustillimum illud ius

Papyrianum,cuius sub titulo,de verborum fgnificatione,cap .centςsimo quadragesimo quarto, mentio habetur, siue ius duodecim tabularum, cum quo cohaerent leges, plebiscita, senatusconsulta, placita principum, praetorum edicta, resp5sa prudentum, siue denique morem maiorem, se longam consuetudinem. Digestorum appellatio tracta est, a perpetua illa rerum iunctione ac nexu,quo alia hoe in libro texuntur ex alijs,&in unam aliquam sammam, indussolubili vinculo coaptatam,concluduntur. Et est quidem haec tam rata continuatio, praecipubad edicti perpetui seriem, quam Saluius Iulianus Iurecor sultus landauit,constitu ta, sed aliorum tame etiam monumentoru iuris accessione locupletata.Nam quod ab edi tione actionis ac instrumentor u,ad ipsam deniq; appellationem, per omnia genera iudiciorum decurritur, est id

quidem,ex illo quod dico perpetuo edicto depromptu: sed quod his praeponitur tractatus de iustitia & iure,do bduobus iuris lubiectis personis ac rebus,dc item de ma

gistrati

256쪽

gistratibus. apud quos est legis actio,id omne, partim ab

institutionibus veterum consultorum, partim a principum constitutionibus, petitum est de ordine loquo'& acceptum . emadmodum & illud etiam , quod poli explicata iura prouocationum, de iure porro fisci, ac militari, municipalique exponi inr , quodque titulis ab edicto sumptis , nonnulli alij asperguntur, tum ab illis ipsis constitutionibus, tum ab antiquorum prudentum scriptis, est prosectum. Et sane, si quis non indiligeter, in omnem Pandectarum, siue Digestorii rationem ac viam inquirat, inueniet ille quidem,nullum genus esse laudis,quo non etiam atque etiam cumuletur : sed clam multa illis sint,cum eeterarum nationum legibus,ac institutis, quae quidem literis exstant, communia, hoc tamen Pandectas iuris ciuilis,proprium & suum habere reperiet quod M omnia complectatur,ut dictum est, & ordine, & quod non ab unius alicuius legumlatoris sensis, auemadmodum in aliarum gentium legibus videre est, uxerint, sed quod caput est in fundanda legibus ciuitate,quemadmodum author est Aristoteles) e omni prope toto orbe sapientia, ac politica doctrina,sint constitutae. Nam si gentium diuersarum ac nationum leges quaeras,habes Actgyptioru Aphrorum, Mysorii. Arabum,Rhodiorum, Atheniensium, Lacedaemonioru , 5c omniis por- Graecoruin leges & exempla: si de prudentum hominum sentetijs,habes ex phili sophis Platonem, Aristote Iem,Theophrastum,Chrysippum:ex oratoribus,Demosthenem id Ciceronem: ex poetis, Homeru &Vergilium: s denique de latoribus legum, Sc eorum placitis ac institutis habes Solonem,Lycurgum, Draconem & alios innumeros,de quies longu esset comemorare. Et profecto, si veri rerum aestimatores esse velimus, cum aliet aliorum gentium leges mutilet serme sint ac manet,hisce rebus e fectum est,ut Imperator,populusque Romanus, Una cum totius orbis dominatu ae imperio, leges quoque plenas

ac persectas, & ad omnium ubique hominum mores M

257쪽

AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. i. a 3

naturas accommodatas, fabricarit,& in hosce Pandecta- . rum siue Digestoru diuinos libros. contulerit. Nam quod hic nonnulli exoriuntur, qui de illo conqueruntur, quod leges,cocisa potius,& ad speciem redacta, quam cotinua,& ad generales disciplinas reuocata,oratione tradantur, nae illi non satis intelligunt, nec ipsius antiquitatis maiestatem,in qua sua a cum religione versandum est,ac fide: nec quq sit singularium specieru magis, quam uniuersalium doctrinarum vis & eiticacia, in gubernanda regendat legibus ciuitate. Cui Schoc insuper applicandum est, quod cum Iustinianu Imperatorem accusant, Papyrium, Appium Claudium,Sextum &lium, Saluium Iulianum, addo etiam , Mosen & Platonem accusant, quorum alijsic incomponeudis,&in ordinem includendis legibus a populo latis, sunt versati, ut ne unum quidem verbu de suo adiecerint, ali , ipsi leges suas ita conscriptere, Ut casus potius speciales/inter manus quotidie versantes, quam generales & in intellectu positas regulas tradiderint. Sed de summa librorum omnium iuris ivilis diuisione, deque Pandectarum, cum reliquis, collatione,

ac pristantia, hactenus.

V N C sequitur ut de diuisone Pande

ctarum,siue partitione,st explicandum. Nam quod imprimis nostrates, ita libra Vniuersum tribuunt, ut uni parti veteris,alteri Noui, mediae In fortiati ab in- farciendo fortasse) nomen assingant: noest animus,latius enarrare: utpote cu no sit ea vetus, nec

ab iesis Iustiniani temporibus ducta diuisio, sed a recentioribus,pro libroru commoda separatione,excogitata. Quanquam tamen haud omnino alienum est, polleriore putem vocare Nouam,propterius praetorium, quod in ea pretin

258쪽

ea praecipue continetur,quod & nouum stpe dicitur :&priorem Veterem, propter iudicia, contractus, & dotes, quae a duodecim tabulis, 3c alijs magis iuris partibus, qa praeroris edicto manarunt. Et se has tres partes, alijs atq, alijs coloribus a veteribus infectos fuisse, memoriae proditum est,non caret omni vetustatis exemplo.Na ini Homero quoq; sic obseruabatur,ut alterum illius opus,

sanguineo colore, propter caedes:alterum caeruleo, propter maritimos errores, tingeretur. Sed veniamus ad

ipsum Iustinianum, qui quidem duas nobis piaecipuas de

uniuersales diuisiones reliquit,quarum altera es in septepartes,artificialis,haud aliter atque si hominis corpus in caput, pectus, brachia, & crura diuidas: altera in libros quinquaginta, artis expers, veluti si hominem a vertice usque ad calcem, in partes aequales disseces. Et solent

quidem veteres, Homeri quoque corpus, quemadmoduauthor eli aelianns , ita distinguerti ut id, vel in libros

quinquaginta partirentur, vel in certos quoidam locos, ut in iram Achillis,pugnam Agamenonis, nauium catalogum , Patrocli caedem, & adios consimiles , diuiderent. Sed quantum ad septem illas Pandectarum partes attinet,earum prima est τQN ΠΡΩTQN hoe est eorum , quae ad primam informationem iuris 3c sori requiruntur : secunda iudiciorum: tertia rerum creditarum : quarta pignorum, dotium, & tutelarum : quinta ultimarum voluntatum: sexta possessionis bonorumae interdictorum : septima obligationum, delictorum, appellationum,& eorum,quq extraordinaria vocantur. Ratio autem huius diuisionis & causa, haec est, quia enim in omnibus disciplinis ae artibus,hoc usu venit,ve quasdam habeant suas quasi praeparationes ac prooemia: recte comparatum est,ut de ijs primo statim ingressu ex onatur. Quia ver δ actionu, in quibus ius ciuile,ad exem tum Flauiani ac Riiani iuris vertitur: aliae sunt Ciuies: aliae Praetoriae: aliae Criminales: rem ae ordine fa

259쪽

AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. I.

His . rebus creditis,personarum nuptiis,ae tutelis,& vltimis denique testantium iudiciis consistunt, persequitur, deinde vero bonorum possessiones, ac interdicta, quae , praetorum iurisdictione manarunt, Scultimo deniq; peenas Sc delicta, quae ad criminalia iudicia pertinent, dc in septimam partem coni iciuntur. Quanquam tame, si vera dicere volumus,& ad alia nonnulla,quae in hane diuisionem,non satis apte cadunt,relpicere: Imperator,intra illum numerum, non tam certa ratione, quam religione

quadam, propter septenarii numeri diuinitatem, quod Mipse profitetur,constiterit. Nam caeteroqui, si ad nouenarium usque numerum, qui & ipse Musis sacer est,procedere voluisset, potuisset fortasse,no minua luminis Pandectis addere, queadmodum post docebimus, q nunc ad

vero,de Iibrorum quinquaginta diuisione,ac ordine: non

est quod admodum laboremus, in his enim , nihil aliud

spectatur, quam distributa quaedam,& ad memoriam a commodata distinctio: sed ordinarium est, ut quoniam de uniuersorum Digestorum in septem partes, det pasetium, in libros diuisione diximus,nunc porris,quae ipsorum librorum sit partitio,paulo propius expendamus. Huius ergo, haec est ratio , ut singulae Pandectarum partes, sue libri, in certos quosdam titulos,tribuantur ac abeant, qui quidem inde hoc nomine funguntur , quod certis tractatibus sint praepositi, & ad memoriam tuendam ac conseruandam parati. Nam & praesidiarii milites, quemadmodum author est Festus Pompeius,appellantur Tituli, quasi tutuli, quod tuendae Reipublicae sint praefecti. Horum titulorum, duplex est inspectio, alii enim sunt generales, alia speciales. Generales sunt, qui rubricas plures sub se continent. Nam titulus, de rebus creditis, tam laia patet, ut unam aliquam partem Pandectarum de septem comprehendat.Titulus, de peculio, triplex est, de peculio .de in rem verso, quod iussae sub ti

260쪽

obligationibus,cum eo,qui de praetoriis stipulationibus agit,ad quem potissimu ibi respicitur, fuerit collocatus. Soniam vero.de titulis, qui sub libris & partibus Pandectarum continentur,diximus, reliquum est, ut videamus, ecquid in ipsis quoq; titulis reperiatur, quod distinctionem aliquam, ac diuisionem recipiat. Et est quidem illud imprimis extra omnem dubitationem positum, numquemq; Pandectaru titulum', ex pluribus hine inde

consultorum responsis,coagmentatum,ac cogi utinatum esse. Et ideo,quoties contingit,authorem immutari,toties & nouum caput exoritur, dc noua ponitur inscriptio authoris:quod equidem dc tunc quoq; obtinet, cum non author qui de ipse,sed liber authoris mutatur.quanqtamen, si idem liber maneat, non ad nouum protinus cal ut, sed ad paragraphorum distinctionem decurratur, ve- uti, si quando cotingat,ex eodem libro, alia atq; alia Io- ea decerpi .in quo Sc illud nonnunqua cotingit,ut unum caput, duorum sit authorum. Illud quaestionis esse solet, utrum ipsoru inter se capitum nexus aliquis si, & copulatio, nec ne. Et est vetus quidem opinio, quae Sc recenti orum omnium firmata est cosensu,nullam esse capitum inter se cohaerentiam,sed rude indigestamq; molem. Coeterum mihi re propius aspicienti,ac cosideranti pressius, paulo aliter semper visum est, voluisse videlicet Iustinianu,certum alique ordine & processum,in digerendis disponendisq; legibus custodire. Na cu pmultos reperia titulos, in abus nemo vel leuiter erudit',negare possit, me thoda aliqua versari. Ite quia multis locis video, qta diligentia ,sue potius religione,una aliqua sententia ,E pluribus consultorii respossis,c5nectat Imperator: nsi possum in animuinducere,quin q, plurib in locis reapse praesti interit,ic euideter: id in olbus eu secisse creda, licet in alijs obscurior qu da dc min apta,in alijs promptior ac eX peditior ro,iueniatur. Atq; adiuuat ade&c5firmat hac meήam sententia, partim l in pleri'; oibus Padectaru tit. periclitatus sum .poste fieri,ut ordinis aliqua via reperiatur:

SEARCH

MENU NAVIGATION