장음표시 사용
261쪽
AD PANDEC. IVR. CIvI. LIB. I. a '
Iam autem, quantum ad ordinem horum attinet,eius in hisce proponendis, non idem ubique tenor obseruatur. Alias enim id custoditur,ut secundum hanc ipsam,quὶm diximus,seriem procedatur, nimiru, ut propositis verbis edicti, senatusve costilli: post deinde materia interpretationis Sc quaestionum, actionumq; subiungatur: alias il-Ia via potius probatur , ut hisce tribus inter se confusis.& in unum coniectis, in certos aliquos locos dialecticos tractatus uniuersus includatur, quod quidem in ultimis voluntatibus,& alijs permultis,costanter obseruatur, veIuti cum in tractatu de suspectis tutoribus , & curatoribus quaeritur,unde suspecti crimen descendat,apud quos quis postulari possit suspectius, quis,a quo,& ex quib'causis remoueatur,& quae poena suspecti . Plane utriusq; vietae ordinis,duo sermὸ communia reperiuntur: unum, veproemia quaedam , dc quasi praefationes nonnunqua ipsi tractatui praeponantur: alteru,ut post absolutum principale tractatu, quaeda quasi Π APAMino MEHA subij-ciantur. Prioris generis sunt, commedationes, origines, causae connexionis,& ΠPooz QPIA I rerum tractandaru. Posterioris, eme dationes suppletiones, distinctiones, & expositiones eorum , quae dicta prius & tractata sunt. Qua quide re saepenumero fit, ut quae in fine calceq; ponuntur,cum i)s, qui principio tractata sunt,cognationem quadam Sc affinitate, habere videantur. Qiuod quidem pleriq; omnes animaduertentes,& qua id causa nat, ignorantes,pleno ore clamant: nullam esse lesum inter ipsas coniunctionem. Sed quonia hoc in omni recta scribendi ratione usu venit, ut perpetuitas orationis tuenda
sit,& si qua in ipso sermonis quasi cursu difficilior existat
uaestio,Vtica fini releruetur,sie enim apud Platone, Ariootelem, Ciceronem, Cebetem,& alios videmus: nihil prosecto miradum est , si idem hisce in libris Padectarum reperiamus. Atque hucusque quidem de Pandectarum in partes &libros:& partium rursus,in titulos & rubricas:& titulorum deniqri in sua membra legeq; distinctione.
262쪽
L L U D iam restare videtur,ut de ipsis
legum capitibus, paulo latius dicamus. In quo quidem argumento, primum illud occurrit,ut de authoribus legum Iureco-
sultis,dispiciendum sit. Et quidem liceraliarum quoque partium iuris ciuilis,crebra mentio in Pandectis nabeatur,attamen ipsa compositio,e solis Iureconsultorum Sc prudentum monum elis
est petita, qui quidem Iurisconsulti, quemadmodum fieri
assolet, nunc hos, nunc illos auctores laudant: partim externos,cuiusmodi est Solo, Plato, Aristoteles,Theophra stus, Chrysippus, Homerus, Vergilius, Demosthenes,Cicero : partim suos,cuiusmodi est ius Papyrianu, lex duodecim tabularum,plebiscita,Senatusconsulta,principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentum, longa consuetudo. Sed sunt omnium prudentum,qui ab urbo codita extiterunt, quinque quasi gradusae ordines. Qui primi erant, non discere quidem volentibus,sed consultoribus se praebebant, in quibus sunt Papyrius, Appius Claudius,scipio,Nasica, intus Fabius, & alij. Proseia sonis exordium a Tito Coruncano coepit, que post deinde Sextus AElius & Porcius Cato sunt insecuti, qui MComentarios ad leges duodecim tabularum,applicarunt. Post hos tertio loco extitit Publius Mutius, qui cum Bruto & Manilio,ius ciuile primum landauit, quouenon in commentarijs ad leges, sed in responsis reddendis & qu et monibus tractandis, consistebat. Hos non magno interuallo excepit Quintus Mutius Publii filius, qui ius ciuile primus constituit, generatim in libros decem Sc octo redigedo,cuius auditores suἴre Gallus Aquilius,Seruius Sulpitius,Trebatius, & alij,a quibus plurimi praeclarissimi Iureconsulti profluxere. Post hos quinto loco exorti sunt Antistius Labeo, & Atteius Capito, qui primu Veluti diuersas sectas fecerunt. Et cum ante haec tepora; u-
263쪽
AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. I. ast blice respondendi ius, non a principibus daretur, sed qui
fiduciam studiorii suorum haberet, consulentibus respon deret:primus diuus Augustus, ut maior iuris authoritas haberetur, constituit,ut ex authoritate eius respoderent.
Cuius quodammodo vestigijs insistens Iustinianus, non ex alijs prudentibus Pandebas suas, quam qui authoritatem publicam habuissent,& ijs tantum selectis,comtoni voluit,& eorum nomina singulis capitibus, siue legibus,prqsgi iussit. De horum autem consultorum temporibus ac scriptis, si paulo exactius Sc distinctius dixerimus , qab alijs proditum sit, non alienum,ut videmur, facturi sumus. eo magis, quod haec res, in diiudicandis, discutiendisque responsis ipsis, non minimum habeat oportunita tis. Primu ergo inter istos locum obtinet,iam authoritas te quam tepore, Antistius Labeo, homo priscae quemadmodum author est Gellius) virtutis, Sc omni literarum,ac philosophiae genere,& maximae quidem Platonicae,tinctus ac imbutus. Nam quod nonnulli sunt,qui Domiti potiusLabeonis, Iubentii Celsi aequalis,libros huc allatos contendunt, quam Antistij, quem negant vllam de Iure respondendi authoritatem publicam nabuisse: nihil me comouet. Nam quia floruit per Diui Augusti tepora, qui primus hanc autnoritate fundauit in Iuriscosiuitis, in qui hus familia ducebat,& princeps habebatur Antistius: mestum vero simile est,uel aut horitate publicam eum habuisse, vel non in minori honore ae aestimatione fuisse apud posteriores, propter propinquitatem temporum, quam si habpisset. Cui & hoe adde quod ijde illi Π EI O AN QN& posterioru libri, qui Antistio apud Gellium adstribuntur,etiam hic commemorantur, Sc quod nullum eorum, qui post Augusti tepora in precio fuerint,citatu ab eo reperimus. Post Labeone proxime succedit loquor autem de his, qui in numero sunt eorum, qui responsis suis de commentarijs Pandectas nostras constituerunt.) Masurius Sabinus,discipulus Capitonis, qui primus beneficio
Tiberij Caesaris,publice respondiste dicitur, & Sabinia-b iiij norum
264쪽
norum sectam constituisse. Atque hunc ipsum ego Sabinum esse puto, ad quem Vlpianus, Paulus, dc Pomponius scripserunt,quanquam id de Fabio sabino potius accipiunt nonnulli, qui ad Sabinum scribere quid sit, non satis intelligunt. Nam scripsit ad Quin tu fratrem Cicero, scripsit Scad senatusconsultu Macedonianum Vlpianus: verum ille quidem lucubrationes suas ad illum mittedo,
hic vero, comentarios suos ad verbaesenatusco sulti appueando. Tertius in ordine est,no leuis iuris author quemadmodum inquit Vlpianus) Proculus, qui sub Othone
forens, Vitellio tum Proculianoru a Labeone manantem familiam iuris instituit, tum Reipublicae quoq; gubernandae, cu magna gloria praesuit. Et solent Proculum inter cognomina veteres eum dicere, inquit Festus, quinatus esset patre peregrinante a patria procul, vel patre sene,ae aetate procul progresso. Hunc secuti sunt, Iubetius Celsus pater, Sc Priscus Nerati', qui per Traiani tepora ius eiuste sustinentes,summo apud principe loco fuerunt. Nam quod ea quet in Pandectis exstant Celsi no ad hunc Iubentium,vel eius filium, sed ad eum, qui sub Alexandro fuit, nonnulli reserunt: hinc conuincitur, quod nullum de his, qui post Traiani tempora vixerunt, ab eo citatu Sc laudatu reneri mus.Post hos exorti sunt, tepori-U Adriani ,Celsus filius, Priscus Iauolenus,qui ad Antonini Pij tepora quoq; peruenit, Salui' Iulian', diicipulus Ia uolent . qui edictum perpetuu composuit,& Antonino Pio charus fuit. Hos exceperunt,sub eodem Antonino Pio, Volusius laeti anus que&diui post deinde stat res in precio habueriit, Aburia valens,&Tertullianus, ius quo senatuscosultu Tertuli. codi tu est. Inde extitit sub Marco Philosopho Serbidi' Scaevola, magni illius Papiniani doctor cu Teretio clemete, Marcello ac Marciano, la Didio Iuliano iussus occidi,vix elapsus discrimini, post in cosilio Alexandri fuit. Post hos 1ecutus est nodus,ut ita dica, omnis ciuilis sapienti et Papinianus, pr torio a Septimio
Seuero preseae, ab Antonino Bastino post deide occisus. Reliqui:
265쪽
AD P AN DEC. IVR. CIVI. LIB. I. an
Reliquit aute hie discipuIos, toto orbe ceIeberrimos, qui per me xadri optimi principis tepora, in maximo precio tuere. Quorum autem libri ad Pandectarum nostrarumcofectione collati sunt, iiij ferme reperi utur. Vlpian', qui Mauricianum, Alphenum, Alphricanuic Pomponi u laudat. Iulius Paulus, qui Mauricianum, Pomponium Sc Alphenum: Modestinus,quiripianum: Macer, qui Paulum, Vlpianum, & Alcetianum: Callistratus qui Marcianum: Arcadius qui Modestinum. Item Alphenus Pomponius, Caius, Apiaricanus, Florentius, Maximus, Celsus, Saluius, Venuleius, Iustus,Triphoninus, Maenander, Alcetian', Hermogenian', Proculus, q qu tuos qquales no citent,
in sub hqc tepora floruisse, ab .Elio Lapridio traduntur. Na de Caij Iure cosulti itate disceptatur, is proculdubio, Poponio socius Sc familiaris suit, q quide Poponi',
inter amicos Alexandri numeratur,qq eum admodu senem tum temporis fuisse oporteat, propterea se a Serbidio Scquota citetur,dc quod magis miru est .a Saluio Iuliano, qui ad Comodum usq; peruenisse dicitur, inter cuius & Alexandri tepora, 4r. anni interfluxere. Post expositam successionem prudentum, conseques est,ut descriptis eorum ac monumentis, nonnihil in mediu proponamus, & quis cuiusq; quasi genius suerit & indoles, ta in respondedo de iure, q in dii putando, notandoq; sna in his duobus, versatos fere suille, veteres illos iurecosultos,satis manifestu est)videamus. Librorum quae nobis relique i, tria serme gfia reperiuntur: Vnu pragmaticu,
quod in cuqstionibus,res 5sis,& epistolis cosistit: Alteruiuris ciuilis, quod vel uniuersales Digestoru ac Pandectaru libros c5tinet,vel speciales definitionu,ambiguitatu, adulteriore, fideicommissorum, & alios eiusdem modi. Tereiu deniq; scholasticii, quod vel ad interpretationes
aliorum pertinet: vel Breuiaria: vel Notas. Interpretationes quidem,ut cum ad edictum, ad leges, ad Plautiti, ad Sabinum scribitur : Breuiaria vero, ut videre est, in
libris posteriorum Labeonis epitomatis a Iauoleno,
266쪽
AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. I. ues
ritiam,etiam anxie diligens ad tuis fratribus dicitur.Marcellus plus satis studiosus sertur et quitatis,& ob id in mul torum repraehensionem saepe incidit. Serbidius Scaevola multa habet intricata, & in responsis dandis valde cauthsere versatur,adi1ciens sere hanc clausulam:Secu ndum ea quae proponuntur . nec vult responsum suum ultra speciem propositam porrigi, reijciens eas quaestiones, quae facti sunt,ad oratores, quemadmodum & de Gallo Aquilio refert Cicero. Aphricani multa sunt obscura: Papinianus homo acutissimus est,&ad superstitione etiam non- nunci ingeniosus fertur, veru exceptis verboru proprietatibus, in quibus satis anxie versatur, caetera sic aequitatis studiosus est, ut nemo magis. Paulus non ta aequitatem. ac rationem moralem ac politica, quam Physicam
intuetur, in ea perstans saepe dissidet ab alijs, estque in nonnullis dubitabundus. Ulpianus mediam quodammodo via iequitur,quemadmodu Sc in plerisq; Caius, qui distinctionis temperamentu adhibet,pr fractis aliorum sententijs. In Pomponio tantum fuit studium ut nihil praeteream vita expetendum censeret: Modestinus non contemnendae auisoritatis Iureconsultus vocatur, quemadmodum Papinianus acutissimis & excelsi ingenij vir eccoryphaeus legum, Ulpianus . Quoniam autem dicitam est de inscriptionibus & authoribus legum, superest ut Mde ipsarum inter se collatione, ac vera interpretandi ratione nonnihil dicamus . .
ponitur in duobus, quorum unum est,uli milia cum similibus componamus: ali terum,ut quae contraria videntur & pugnantia, conciliemus. In priori genere
II cas hoc quidem non est infrequens , ut eadem iuris regula sententiaque, pluries recurrat, scilice
267쪽
licet,quia multς rerum species,iisdem paene iuris regulis contineantur: sed ut idem plane casus, aliis atque alijs locis repetatur,haud temere puto inueniri : Plane si dicas tantam esse singularium specierum in Iure nostro multitudinem, ut multet pollini sine vitio,addo etiam eum alio quo Reipublicae bono, prςcidi: alia res est,sed pretier caput tertium decimum tituli, de eo quod metus causa factum erit, repetitu in cap. septimo,tit. de vi priuata,vix puto exstare ullam aliam speciem, quae bis in Pandectis repetatur. inantum ad contrarias Sc dissidentes leges
attinet earum longe diuersa est ratio ma antinomiarum tanta est multitudo totis ferme Pandectis,ut nulla sit omnino Iuris pars, in qua magis exultet interpretum orastio, quam in ijs lubtiliter Sc cum ingenio conciliandis.
Sed an conciliationem commodam omnes admittant,
haud satis habeo compertum. Nam hoc inprimis in confesto est, nonnullas de nostris legibus contrarijs,ab iisdesumptas esse Consultis, qui suam dissensionem non obscure,sed aperte tulerui. Nam quod sub capite vicesimo quarto,tituli, de rei vendicatione,ait Iulius Paulus : Sedd id quod in charta mea scribitur,aut in tabula mea pingitur, statim meum fit, licet de pictura quidam contra senserint, propter prectu, sed necesse est ei rei cedi, quod sine illaesie non potest.quod inquam, sic ait Paulus: quid, an no hoc aperte significat, ipsum ex professo,ab alijs di-Redere ac dissentire voluisse, nec quantum ad ipsam alimia et,cum illis in concordiam redigi posset nisi forte dicamus,hoc in libris nostris perpetuo esse respiciendum,ut si quando in contraria responsa ,diuersis locis inserta,in- eluerimus,ea,distinctione quadam adhibita, pro locorum, in quibus ponutur qualitate,conciliemus: quod quidem
non puto a robandum,maxime cum videamus,multa diuersarum stliolarum dogmata,penitus contraria, per distinctionis modum & temperamentum, in mum reuocari, & ipsum etiam Aristotelem,plurimis in locis a Platonis doctrina manifesto recedentem : hoc eodem mos do ad
268쪽
AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. I. as
do ad authoritatem eius & sententiam, quasi per diuerticulum deduci. Sed non abs re sortas te fuerit, si quemadmodum conciliatio plerumque fieri possit quibusdam generalibus disciplinis ac regulis,comprehendamus. Et pendet quidem omnis conciliatio, vel ex ordine scripturet, vel ex casuum ae specierum distinctio ne,vel ex ipsius iusti ae iniusti varia ratione ae figura. Primi modi exemplum exstat apud Vlpianum,sub titulo , de acquirendo
rerum dominio,capite vicesimo tertio , ubi vulgata eX- emplaria habent in hunc modum. Quod autem ex re al- . . terius est,utrum pro parte ei cui bona fide seruit,an vero . ei debeat acquirere,ex cuius re est, videamus qua quet stio nem Sc uola quoque tractat libro secundo quaestionum . iaait enim : Si seruus alienus duobus bona fide seruiat, & ex unius eorum re acquirat, rationem facere, ut ei dun- taxat in solidum acquirat, sed Sc. si ad ij ciat eius nomen . ex cui' re acquiratur, nec dubitandu esse ait, quin ei soli .. acquiratur. Hanc comunem scripturam,si sequaris, non oterit ulla ratione euitari, ut non aduersetur,huic re bonis Iulianus, sub titulo,de usuisuct. cap. 3 a. ubi ait inhaee verba: Nam de in duobus bonae fidei possessoribus, i. hoc ide est apud Scaevolam agitatum,libro secundo que stionum,Sc ait vulgo creditu, ratione mi hoc facere,si ex iire alterius stipuletur, partem ei duntaxat quaeri, partem te domino. si nominatim sit stipulatus, nec dubitari . debere quin adiecto nomine, solidu ei quσratur. Equidς . huc aduersantiu ac pugnantium legii conflictu, haud alia ratione dirimere licet, quὸm alia scripturae distinctione constituta, qui quidem in Pandectis Florentinis est manifesta , Sc sic habet: Ait enim: si alienus seruus duobus bona fide seruiat, Zc ex unius eorum re adquirat rationem facere, ut ei duntaxat in solidum acquirat, sed si adi jciat
eius nomen ex cuius re acquiratur. Pertinet ad hanc formam conciliadarum inter se legum γδd nonnullorum C5sultorum,Sc maxi me quidem Marcelli, sententie,non quidem ut receptae, sed ut explosae repudiataeque , non-
269쪽
nunquὶm proponuntur. Item quod persaepe contingit, ut cum ijs quq probantur, etiam alia irrepant & influant tacite in contextum,qui propter orationis continentiam, separari non possunt. Quo quidem pertinet dc illud, quod nonulla obiter &respectu alioru,& quasi in transcursu aliter dictitur, quamcu principaliter & ex porsesso traduntur. Exemplum prima generis habemus 14. cap. is tit.de Nouationibus,cuius verba hqc sunt: Quoties quod ,, purὶ debetur,nouandi caula sub conditione promittitur, ,, non statim fit nouatio, sed tunc demum, cum conditio is extiterit: dc ideo si sorte Stichus fuerit in obligatione, Mis pendente conditione, decesserit: nec nouatio continget, is quia non subest res eo tempore, quo conditio impletur.
Vnde Marcellus etsi post mora Stichus in conditionalem ,, obligationem deductus sit:purgari moram, nec in seque ,, tem deduci obligationem putat. Sed si quod sub eoditiori ne debetur,pure quis nouandi causa stipuletur: nec nuneri quidem statim nouae, licet pura stipulatio aliquid egisseis videatur,sed tune novabit, cum extiterit conditio: eteri nim existens condicio,primam stipulationem commi is tit, commissamque in becunda transfert, & ideo si forte, , persona promissoris,pendente conditione,suerit depor- tata, Marcellus scribit, ne quidem existente conditione,
, , vllam contingere nouationem, quoniam nunc cum exis stitit conditio, non est persona, quae obligetur, Quae hie
ex Marcello recitantur,non possunt cu 33. cap. eiusdem
tituli conciliari, nisi dicas, Marcelli sentetiam, tanquam euidentur fallam & improbatam proponi, quemadmodum Sc in is .cap. tit. de usucap. factum existimo, ubi haecis sunt verba: mod si seruus eius, qui in hostium pote- state est, emerit, in pendenti, esis usucapionem Iulia- ,, nus ait. Nam si dominus reuersus fuerit, intelligi usuri captum. si ibi decesserit, dubitari, an per legem Corne- Iiam ad successores eius pertineat.Marcellus, posse pleri nius fictionem legis accipi. quemadmodum enim Postliminio
270쪽
AD PANDE C. IVR. CIVI. LIB. I. asyliminio reuersus, plus iuris habere potest in his, quae seraui egerunt, quam his, quae per se, vel per seruum possidebat, clim ad hostes perueniti Nam haereditatem in ''quibuidam vicὸ personae iungi, receptum est : ideoque '' in successoribus locum non habere usucapionem. Eleis ' 'nim haec illatio, penitus absurda est , ia minime coningruens praecedentibus , nisi eam, tanquam ex euidenter falsa & explosa Marcelli sententia consequi dicas , quod& capite a a. tit.de petit. hqred. obseruandum est. Iam vero quod sub capite a3. tituli,de rei vendicatione,profliga. ta illa & iamdudum correcta, Pauli sententia ponitur,via delicet,picturam cedere tabuli: no alia ratione contigit, quam quod una cum alijs locis Pauli, a quibus separari non facile potuit, in contextum obiter irrepserit. quemadmodum & urbis Romet nomen, subinde pro qualibet ciuitate accipitur,licet regulariter habeat priuilegium. Atque hqc, de prima ratione,conciliandarum legum, Di stinctio specieru dccasuit, qui prima ratione, vel similes, vel ijdem videntur, sed tamen diuersas habent iuris de sinitiones, non uno modo capi potest. Unus est,cum ad singula cuiusque responsi verba,diligenter attenditur. Navna stpe aliqua vocula, magnam inducit specierum diuersitatem, veluti in hoc exemplo. Si ego, inquit Vlpianus opecuniam tibi quasi donaturus dedero, tu quasi mutuum accipias: Iulianus scribit, donationem non esse. Sed an mutua sit, videndum est, & puto nec mutuam en isse : magisque nummos accipientis non fieri, clim alia is opinione acceperit. Clim hoc implacabiliter pugnat, ,, prima facie, quod Iulianus resere . nam id sic habet: is Cum in corpus quidem, quod traditur, consentiamus, is in causis vero distentiamus: non animaduerto, cur in- is efficax sit traditio: veluti, si ego credam me ex testa- is mento tibi obligatu esse ut fundum tradam, tu existimas is ex stipulatu tibi eum deberi. nam etsi pecunia numera- istam tibi tradam,donandi gratia, tu eam quasi creditam is accipias