장음표시 사용
271쪽
M accipias, eonstat proprietatem ad te trasre,nee impedi- D mento esse, quod circa causam dandi atque accipiendi, ,, dissenserimus. Hie nulla est alia verborum disserentia, quam quod uno loco mutui,altero,crediti, fiat mentio: Sc ideo si tu te putes mihi donare ego id recipere, qa aliqua ndo tibi credidi, transseretur dominium, quia utique in hoc c5uenimus,ut sine ulla repetitione,traseat dominium. Sed si tu te donare exii times, ego me tanquam
mutuum aliquando restituendum accipere:quia no conuenimus circa formam translationis dominii merito responsum est, non aquiri mihi dominium. Fit pretierea nonnunquam, ut separatio specierum , non tam ex ipsis verbis legum, quam ex titulis & rubricis, sub quibus collocatur,& item ex Iureconsultorum libris,ex quibus decerptae sunt,accipiatur. Na quod aedictum, de eo quod
metus causa factim erit,nonnunquam praetori,nonnunquam procosuli adscribitur: nihil mirum videbitur, si intelligas,eas leges,quq praetoris mentionem habet,ex comentarijs Ulpiani ad aedictum urbicum, desumptas esse, alias, quae proconsulis, Caij esse,ad dictum prouinciale. Nam proconsulum in prouincijs, tam plenam Bisse Iurisdictionem, quam omnium magistratuum Romae, satis manifestum est. Pr terea, quod alibi dicitur usum Ducturris ne usu legari non posse, perfacile conciliatur cum eo, quod alio loco refertur,solius fructus, non usus , stipulationem recte fieri,si ad diuersitatem titulorum qui diue sos respectus inducunt, attenderis. Nam fructum quem
non habere, quin & usum habeat, sub titulo de usu de habitatione recte traditum est sed quod sub eo tractam,quovsufructuarius quemadmodum caueat agitur aliud dici videtur, sic est accipiendum, ut si fructus sit legatus, cautio de fructu solo exhibeatur, nulla facta mentione usus: non vero,ut fructus sine usu, quod quidem fieri non potest, consistat. Sequitur tertia regula, ac via conciliationis,nam ipsius iuris & iustitiae ratio. tribus serme modis,
supputatur. vel enim hoc antinomiae susbicionem ii 3 ducit
272쪽
AD PANDEC. IVR. cIVI. LIB. I. 16i
ducit,qJ quae hic obiter posta sunt, & crassiore Minerisua definita, alibi aliter,& exactius expensa reperiuntur: vel illud, quod ea, quae a posterioribus principibus noue constituta sunt, cum iis ipsis, quae mutata sunt, conciliare frustra conamur: vel deniq; , quod cum variae sint species, gradusii, iustitiae,ac principioru iuris: non satis intelligimus perfacile contingere posse,ut respectu diuerso ru,aliud atque aliud,circa unum & idem, statuatur.Primi modi exemplorum,plenus est liber Institutionum ciuilium. Na quod ibi traditur, frumentu in ijs esse rebus, quae ad pristinam naturam reduci non possunt: eum,qui stipulanti decem, quinque promittit, non videri ad interrogata respondere: quod quidem longe aliter in Pandectis traditum est,id vero non sic exaudiendu est, quasi certi aliquid Iuris, ijs de rebus statuere voluerit in Institui. Imperator, sed quod illi satis esse,irem propositam, per exempla quae ius non faciunt)prima specie no aliena ,demonstrare. Secundi generis, non pauca sunt,in Codice Iustini
ani. Nam per posteriores leges, priores multas correctas esse, nemo sanὲ mentis, inficias ire potest, quanquam putem, non facile ad hoc decurrendum esse, si modo alia ratione ac via, res comode possit expediri. Tertii modi non pauca occurrunt exepla,in quibus,pro cuiusq; Iure-eosulti ingenio, Sc varia rei subiectet natura,discreta quoque iura reperiuntur. Nam cu multa sint dc diuersa iuris principia, Paulus eam serme rationem sequitur, ut ad naturalia potius principia,qu m ad ququis alia,se conserat. Qua quidem re porro fit, ut & in multis ab alijs discedat,& suam propriam quandam sententia,ac opinionem teneat. Na quod tabulam picturet cedere pleriq; volvit,ab externis iuris principijs,propter priualentiam, petitum est. quod vero contra nonnulli sentiunt, id nulla alia de causa sic statuunt, quam quod ad naturalem rationem,aia fixi adhaerescentes,ab ea diuelli nequeunt.Quod ex pacto nudo,nulla iure ciuili actio producitur, ab ea parte Iusticiae profectum est, qui mediocritate quadam ossiciorum
273쪽
contenta, non in id solum,quodnatura suadet,verum in id quoq; quod in populis commode obtineri potest, intuetur : quod autem contra , pontificij iuris authoribus sedit id vero nulla alia ratione constitutum,& inductum
est, quam quod ijs,ad perfectam illam, & quae omnibus
suis numeris expleta fit iustitia, quae nullum pro millium deseri patiatur , respicere placuerit. Sic peri, pe fit, ut circa unam Sc eandem rem , alius strictum Scium mum ius urgeat: alius id quod aequum bonum est, sequatur: alius ciuilem rationem inducat : alius in seu ratione naturali acquiescat:alius ad principia diuina respiciat: alius ad naturalia magis,vel externa, se conserat. Qui odquidem, quoties in hisce Pandectarum , siue Digestorum legibuaoccurrit,una cautio est, ut quantum ad usum forensem attinet,id sequamur, quod rei gerendar,aptius Scaccoramodatius inuenimus. Et quide sic in rebus quoq; ipsis contingit, ut quoties duet pluresue considerationes, quae visiones Consultis nostris dicuntur, quarum tenue admodum discrimenuit, circa unam & eandem rem occurrunt, per tape sat,ut aliud atq; aliud ,circa id e stituatur. Nam, quod alibi dicitur, praedonem eum non essse, qui in iure errans, possessionem alterius apprehenderit: Sc quod contra alio loco, malaefidei idem ille vocatur, virumque certe veru est,na nec ita mal fidei est ut od iosum illud prς donis nomen accommodari illi debeat, nec rursum ita boni fidei, ut fructus lucrari, & reliqua bonafide possessorum commoda,percipere debeat. Sed de ijs quae ad generalem Pandectarum intellectum pertinent, haec nunc dicta sufficiant. Reliquum autem est, ut post deinde
ad singulorum interpretationem trasgrediamur. Et quide, cum, 'ti ante diximus,cuiusq; iuris tractatus, tres sine praecipuς partes, quarum una legem ipsam csiti net, altera legis interpretationem, tertia vero actionem legis: quae quidem tres partes, non discrete semper in Pandectis, sed confuse pleruque,secundum ordinem locorum communium ub tituli a contantorum, proponuntur: labor no ster proe
274쪽
AD PANDE C. IVR. CIvL LIB. I. O
ster praecipuus,& cura, in eo ponetur, ut ea ipsam,de qua dicimus, in quoq; tractatu legem, eruamus, in apertumq; proferamus,& quibus in natura ratioibus nitatur. qualii; In recessu antiquitatis, causas origines,& progressus habuerit,demonstremus. Atque hisce quide rebus, hoc nos consecuturos, approbante Deo, speramus, ut obscuris, istis ac vastis Pandectarum voluminibus, lumen aliquod breuitatis accedat, utq; ipsa principia sundamenta4; iuris ciuilis,vel potius ipsum puru putum ut ita dicam ius ciuile,in quo Iumma dignitas, ac maiestas versatur, dc cui reliqua omnia, tanquam accessionis quadam vice applicantum ad principia sua reuocetur,&in unu conspectum, quasi per epitomen proponatur, & quomodo reliquae omnes quaestiones,&actiones ad id accommodari possint
ac debeant,intelligatur. Cui & illud insuper accedit nisi fallor) eximium, quod tum isagogeia, quandam Sc praeparationem, ac viam, ad ipsas Pandectas, liqc nostra institutio aperiat: tum verbbreuiarium quoddam , ac summarium,ad earundum iam perceptarum conseruatione ,exhibeat: tum deniq; viam quandam ac modum,quo dc adis
mirabilis earum ordoco hqreat,dc quo legis uniuscuiusq; ratio, a primis nobis insitis naturae datis & comis mendationibus quod quidem longe omnium magnificentissimum est arte quadam adhibita trahatur, ostendat. Sed redeamus, ad id quod propos tum est.
275쪽
s v L T I, AD PANDECTAS IVRIS CIUILIA
I V V S ergo Iustinianus, librum Pan
dectarum uniuersum, ita composuit: ut in tres omnino partes tribuatur. Vnam
autem principiorum , in qua,quemadmodum in reliquis disciplinis omnibus contingit, quidam quasi pro emia iuris,quq ΥΑ Π PΩΥ Α dicuntur Iustiniano. exhibetur. Alterum veris,ipsorum iudiciorum,in qua doomnibus his, quae in iurisprude tum disputatione versari solent, exponitur: idque hac potissimum ratione ac via, ut quod plenae perfectaeq; artis estin una cum rebus ipsis, ordo quoque iudiciorum ac processus, & actionum sormulae, implicentur. Tertiam denique, posteriorum, iaquam illa terme conijciuntur, quae extraordinaria sunt,& in cuiusque institutionis finem ,reijci solent. Et quidem,cum omnis Iuris prudentia ,hisce praecipuὶ tribus cstineatur,bono scilicet ac squo, rebus ipsis, in quibus tanquam in materia,bonum & aequum versatur ac hq ret, Musu denique forensi: se quidem composita sunt TA DP τ A, ut primo de principijs boni ic aequi pertractetur, post deinde vero,de materia iuri subiecta,& tertio denique , de principijs ,& praeparatorijs iudiciorum . Qui quidem ordo retroactus,in posterioribus quoq;,diligenter custoditur. in quibus, primo loco agitur, de appella
tionibus, qui post absolutum iudicium interponi solent:
276쪽
AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. II. as
secudo,de rebus fiscalibus, militaribus,& municipalibus, quae in ordinariam iuris rationem non cadunt:& postreum6,de verborum significationibus, & regulis iuris, quibus quas breuiarium quoddam uniuersi iuris,& epito me boni & aequi, continetur. Nam quod in secunda parte de iudiciis, haec tria confunduntur, dc in unum commiscentur, nulla alia causa fit, ' quod ita natura comparatum est, ut licet illa tria, ratione ae intelligentia separarii ossint, tamen post percepta prima principia, multo metus & expedite, & ad comunem captum,breuitateq;,aevium accomodatius, permisceantur,& eodem orationis cursu ac ordine pertractentur . Qua quidem re sit,ut & in et O I Σ Π P Ω Υ Ο Ι Σ, non alia, quam quq ad primam informatione pertineant, proponantur: dc reliqua ipsius iuris difficiliora, quasi cum rebus ipsis, & iudicijs, permisu commodius tractanda, disserantur. Sed accedamus ad ipsam rem, de primδ quidem,ad ipsius per se iuris, tractationem .
DE IPSO I V R E. VR I operam daturum , inquit Ipianus, prius nosse oportet, unde iurisdi- IV τ Isciplinet nomen deicendat. Et est quidem JAM
ius,in hoc significatu acceptum a hne suo Iustitia , sic appellatum , quae iustitia est constans & perpetua voluntas suti superioribus libris latius dictum est) ius suum cuiq; tribuendi: Ipsum verb ius,ut eleganter Celsus definit, est ars boni & aequi, cuius merito quis nos sacerdotes appellet. Positiones aute M articuli , circa quos haec ars,tanquam circa suas theses sic enim accipit Cicero positiones 3 versatur , duo sunt, Publicum , Sc Privatum. Publiis cum est, quod ad statum uniuersae rei Romanae pertinet: Privatum quod ad singuloria utilitate. Nam qua rationa medici,vel ijs morbis curandis operam nauant, qui per totum J
277쪽
totum corpus pertinent,vel iis, qui partem aliquam aDficiunt: eadem etiam Iureconsulti, vel publicam utilitatem procurant,vel priuatam. Sed quia homo, vel ut animal spectatur,vel ut homo vel ut ciuis: priuatu ius quod
idem Sc in publico probari potest , de quo idoneo loco
tripartito iere collectuin et . Constat enim, partimex naturalibus praeceptis, quae natura,omnia animalia docuit, cui ut modi est marta de steminae coniunctio : partim ex
gentium, quae a ratione profecta, solis & omnibus hominibus inter se communia lunt, ut est erga Deum religio: partim ex civilibus , quae pro locorum & personarum disserentijs, cuiusque propria sunt ciuitatis, &vel certis legibus continentur, tam scriptis, quam non scriptis,uel viva quasi voce magistratus,qui legum custos, quemadmodum author est Plato, vel lex viva dicitur. Verum hic nunc sciendum est, quaenam Iuris nostri ciuilis oriso sit, & quae magistratuum & prudentum, per quos sustentatum semper fuit,successio, & quae denique partes
illius. Acquantum quidem ad originem attinet, initio ciuitatis Romanae,populus,sine certa lege primum agere instituit, omniaque manu a regibus gubernabantur , non legibus, nisi curiatis, quas in unum componens Papyrius , ius quod Papyrianum dictum est primus constituit. Exactis regibus, & sublatis legibus curiatis, exortum est ius duodecim tabularum,cui post deinde accessere, disputationes fori, ac interpretationes prudentum, dc quae vocantur legis actiones. Tertio aucta es uitate , consecuta sunt, plebisscita, Senatusconsulta, praetorum edicta, & placita principum, quae pro ipsius status
Reipub. ac sormet mutatione s habet enim unaquaeque Reipublicae species, suas quasdam proprias legum so mas , ut inquit plato) exoriebantur. De magistratibus, initio urbis Romanae, constat quidem regem , omnem potestatem habuisse, sed expulsis regibus, constituti sunt consules,censores, dictatores, tribuni plebis, quaestores. Et postea, cum consules avocarentur bellis finitimis,neque
278쪽
AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. II. as que esset qui in ciuitate ius reddere posset, factum est vepraetores crearentur, decemviri,cum triumuiris Sc non is
nullis alijs , nam quemadmodum in minoribus ciuitatibus contingit, in uni alicui, plura diuersa committantur, ita per contrarium,in maioribus usu venit, ut eadem res , per plures personas , authore Aristotele, distribuatur. Iurilprudentiam, plurimi ic maximi viri professi lunt, qui quidem a paruis in iiijs, quemadmodum fieri assolet,quinque quasi gradibus creuerunt. Nam qui ante Tiberium Coruncanum fuerui, a Papyrio profecti , publice professi non sunt, solumque consultori svacare potius, quam discere volentibus se praestabant. Tiberius Coruncanus, primus profiteri ec commentari coepit. Publius Mutius, ius ciuile primus landauit, quem secutus Quintus Mutius Pontifex Max: plene ius ciuile constituit, generatim in libros decem dc octo redigendo. Atteius Capito Sc Antistius Labeo, primum vestuti diuersas sectas fecerunt, quo etiam ferme tempore Massurio Sabino, concessum est,ὶ Tiberio Caesare , ves quod prius priuatum erat) populo publice responderet. Partes iuris ciuilis, quae quidem hodie usu frequentantur, hae sunt, Lex , Senatusconsulta, longa consuetudo,&constitutiones principum, idque pro trium sormarum Reipublicae, Democratiet scilicet, aristocrati et, Scmonarchiae disserentia. Legem definit Papinianus his
verbis. Lex est commune praeceptum, Virorum prudentum consultum , delictorum, quae sponte vel ignorantia contrahuntur, coercitio, communis Reipublicae spontio. Ideo autem commune praeceptum vocat, quoniam lex,omnes obstringit aequaliter: Ideo prudentum consultum, quia vix fit, ut uniuersus populus , rectὸ
deliberet, sed sunt rogationes ad populum,de ijs qui prudelibus salutaria visa sunt: Ideo coercitione delictorum, quoniam lex ciuilis Sc externa,non tam viros bonos eia . hcit, quemadmodii author est Augustinus, quam coercet,
dc in officio retinet malos: Ideo deniq; communem Reipubli-
279쪽
ub. sponsionem,quia hoc demum vim illi & effectum triuit , secundum Aristotelem si a populo recipiatur, quo quidem fit, ut & pacti nomen, ad legem subinde transferatur. Senatusconsultum est, quod senatus iubet atque constituit, nam & senatum, tanquam optimatum concilium , ius facere posse,no ambigitur. Longa cosuetudine comprobata illa dicuntur, quae per annos plurimos obseruata, velut tacita ciuium conuentione constituta, non minus quam ea , quae scripta sunt iura,seruantur. Nam
quia feri no potest,ut omnia, etia minutissima quaeque, teribus comprehedantur, de quibus causis, scriptis legibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus , dc eonsuetudine introductum est. De constitutionibus
principum,quod principi placuit, inquit Vlpianus, Iegis
habet vigore,utpote cum lege regia, quae de imperio Augusti lata est na est 6c alia, quet a prioribus regibus lata, Regia dicitur, cuius Marcellus sub tit. de mortuo inse- redo, meminit)populus ei, & in eum omne suum imperium ac potestatem cotulerit. Atque hqc quidem de ipso iure, nunc vero videamus de materia iuri subiecta.
M N E ius quo utimur queadmodum M Vegetius de re militari tradit) vel ad
personas pertinet, quarum causa ius costituitur: vel ad res,quibus homines exhibentur.Nam quoή & actionum,Caius Iu reconsultus meminit, non eo quidemnerti ne qua si illarum quoque materia, tanquam proprie iuri subiecta,poni debeat. nam hac ratione liceret,etiam leges ipsas, in eundem numerum reponere, quae Utique certa quadam & iure prs scripta r gula, condi debent: sed quia liber Institutionum ciuilium, non alia facile promptiore ac expeditiore via, in ordi
nem includi poterat, quam huiusinodi quadam partitio
280쪽
AD PANDEC. IVR. CIVI. LIB. ar. 269 ne proposita. Sed est personarum duplex prodita diuiso
quarum una iurilgentium est, altera iuris ciuilis. lure-getium,omnes homines,aut liberi sunt,aut s erui quem admodum & natura cotingere dicit Aristoteles ut videlicet alij ad imperandum , alij ad obediendum formati a
natura, in lucem edantur.Libertas est naturalis iacultas,
eius, quod cuiq; facere libet nisi si quid vi aut iure prohibetur. Nam nec vis, quet facti est,tollere potest libertatem, quae est iuris:ex quo quidem fit ut a latronibus capti. serui non sani: nec ius quoq; , quoniam id demum vere velle dicimur, secundum Proculum,quod iure volumus. Seruitus est constitutio,siue constitutione iuris gentium ad maloru repressione, introducta potestas,qua quis,no dico Iurisdictioni,quae diuinitus collata est, sed dominio alieno, tan' proprietati,& ei quide,quq cotra natura est,n5 vero illi naturali, quet in potestate patris cernitur,est subsiectus. Et quidem,cum serui tam iure gentiu ,'utin ciui Ii, pro nullis habeantur: eorum nulla est iuris ci fierentia, sed omnium unum nomen, a seruando tractum: quemadmodum ancillarum ab anculari,quod antiqui pro ministrare dicebant, licet quantum ad rem familiarem attinet, paulb secus habeatur. Liberorum autem hominum,
alij ingenui sunt, alij libertini. Ingenui sunt, qui ex libera
matre, Quae quidem sola,tanquam certa,spectatur in his rebus, naci sunt, quanquam in dignitatibus & similibus, patris potius, tanqua dignioris,quὶm matris, sortunam sequatur is , qui nascitur. Libertini sunt, qui ex iusta seruitute, manumissi sunt. Dico autem iusta, quoniam quemadmodum uxorum , aliae sunt vulgares, aliae iure Romano copulatae: ita seruorum,alij tantum sunt in bonis nostris, alij ex iure Quiritum, iustam nobis seruiunt seruitutem. Sed erant olim libertinorum: tria fermὁ mera, videlicet pro numero ac disserentia eorum, qui Romanis bello vincerentur qui quidem fiebant,vel ciues Romani ut idoneo loco dictu est,uel Latini,vel Dediti iij,de quibus latius apud Theophilum. Verum haec d diuisio
