Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

PRINCIPE LIA. III.

vam in tutum reductos dimisit. i 8. Stepliatu- tiori multo Post , eadem quae Despotam sortuna tulit. Nam stabiliendo regno Omuibus euris intentum, dum quantis potest muneribus legationem ad Soli manum instruit, Alexander antevertit. Is, ut initio memoravimus , Valachia eiectus a Despo-ta, Bretantii exulabat; sed Despotae nece audita, precando, ambiendo, ac maxime largiendo, per Bassas So- Iimano commendari studebat. Erat Soli manus vellementer Valachis iratus , quini cum ab se Despotam regem tanto studio opereque depoposcissent, eius imperium vix biennium tulerant. Quocirca eorum inconstantiam ,

et adversus reges saevitiam graviter puniendam cxistimaus , fiat Poenarum exacturum arbitratus est, si cis

Alexandrum dominum imponeret, cuius infinitum adversus Valachos odium animi seritas superaret. Huc accedebat, quod genti inquietae ac bellicosae hominem suo beneficio, quam eorum arbitratu, regnare malebat. Itaque Alexandrum in Valachiam armis reducendum decernit ; atque ei iustum turcarum militum numerum attribui iubet. Praeterea tauricanis Tartaris scribit, ut ei Valachiam intranti cum magna multitudine equitum adsint. 19. His auxiliis Alexander rcgno recepto, horribile memoratu est, quas strages ediderit, quantam que in omnes crudelitatem exercuerit. Immanis barbari animus vocenti adhuc dolore acceptae iniuriae aestuans , et iam pridem caedibus gaudens , suorum Sanguine satiari nequibat. Tartaris pro Davata sibi opera integram regni regionem praedae concessit, qui Scnibus atquo imbelli aetate occisa, aedisiciisque inccn- sis , quindecim milia capitum Hiristialii nominis in

252쪽

servitutem abduxere. Ipse tyrannus cum totam paene nobilitatem trucidasset, praetor eos qui se cruentis eius inanibus fuga eripuerant, iii Convivio , quo Tu carum legatum de suis relius ad regem Poloniae euntem acceperat, triginta nobiles nuper captos , ipso inspectante Turca, necari iussit. Stephanus ipse, cum in proximam Russiam Profugisset, captus a Polonis direptusque, paucos post dies Solimano Postulante, cum Moκuccha ct Spanet ucchio , Leopoli in foro securi porcussus est. Hisce autem cladibus ac vastitati nullia obnoxior terra e nam Cum Togiam tyrannide gentis mobilitas et contumacia certaro propemodum videtur , et pati et inferre caedem laetantis r ut probe Commen- donus Cardinalis patronus meus . quocum ego Icgato obeunte Poloniam in Russiam veni, eum ei a peritis rcs Vala chorum recenserentur , magnam tragoediarum

sceliam, ἱllam sibi provinciam videri dixerit.

253쪽

ANTONII MARIAE GRATIANI

EPISCOPI AMERINI

DE IACOBO DESPOTAE FRATRE

AD NICOLAUM THOMICIUM ADOLESCENTEM ILLUSTREM

LIBER UNICUS.

i. Pari audacia, infeliciori etiam exitu, huius frater Iacobus, cui Didascalo cognomen fuit, regnum in Cypro insula assectavier tanto quidem ille fastidiendus magis, quanto humilioribus ab artibus instrumenta regni petierat. Nam quibus adiumentis homines vix ad mediocrem fortunam pervenire solent, iis graeca calliditas ad regium sibi fastigium munire viam conatia est. Quod dicere institui brevissime, si prius quibus rebus confisus , tantum facinus conceperit , paucis CXPO- sucro. Ex quo, Thomici, intelliges nusquam infirmioribus regna stare tandamentis , quam ubi, variatis opinionibus , non eadem omnibus religionis fides , nequo Sacris neque sensu eodem colitur Deus et tum enim divisis animis , cuiquo vel levissimo in promptu est ciere Partes , et Per concionum licentiam commotis studiis , excitare seditionum flammas , quae ubi accensae sunt, haudquaquam taciti negotio extinguuntur. a. Cyprus insula , postquam Iacobus Postremus P .gum, diem suum sine liberis obiit, et Cornelia uxor seu necessitatibus compulsa, seu Georgii fratris oratione et precibus victa , relicto regno in Italiam navigavit, omnis sub Venetorum ditionem concessite et nobilitas ut tum invita sic nunquam libenter alterius,

254쪽

quam mis imperii patiens sui te quamquam enim com- in unicato cum magnis et claris familiis connubio se sei Venetis miscuerit, et corum moderato et aequabili pro- , Pe septuaginta annorum imperio, oblitterata illius tem Poris memoria videatur, tamen Permanet insitum animis regii nominis desiderium . Plebes , Praeter quam quod omnis natura inconstans mobilisque , Et novarum verum cupida , Graecis maxime innata levitas est. Haec communi civitatum morbo advorsa nobilitati, et eadem pertinacia , qua olim in sacris conciliis consentientibus ceteris patribus , uui Graeci , etsi cessere tum quidem , Postmodum ad iugenium redeuutes, Publicam auctoritatem n gi tui habuerunt, suo more Sacrorum caerimonias colit, et ingenti odio ab iis dissidet quiroinanae ecclesiae religione et ritibus continentur, quorum est tota insula satis magnus numerus. Quod quidem odium saetR in populares tumultus erumperet, nisi magistratuum metu omnes Cohiberentur, qui veteri concessu Graecos suis uti sacrys Permittunt ἰ Praeter quam nobiles, quorum tamen ipsorum permulti insecti vulgi superstitionibus , respuere Latiuorum rationem videntur: quamvis palam id facere, quod lege nobilitati Graecorum ritibus interdicitur, rion audeant. 3. Agrorum Cultura Penes servos est, non aliunde CocmPtos captosve , sed locorum incolas , et dominis in ipsa servitute natos ἰ quam miseram duramque ita scrviunt, ut queri non vereantur acerbiorem ne apud

vicinos qui item barbaros perferri. Et ab ingenita Gra cis animi sollertia, ncc ngrcstibus hominibus cupido li. hertatis abest, aliquanto etiam , quam pro illa sortii Da, in qua nati sunt, maior; ct arrepturi per quodvis facinus videntur eo cupidius, quo minus spei ostenditur meliore aliquando conditione sore. Hi paroeci a Di ilig

255쪽

Graecis appellantur, callemque iis religio est, quac reliquae sere Grecciae. Est et aliud genus libertinorum , qui aliquo merito a dominis manumissi , ac suo iure libertatoque utentes, nihil ab agrorum cultu discedunt. Horum tamen iuventus in militiam describitur , dele-etu per insulam liabito, Ddocenturque ne instituuntur Per praesectos, ut et Servare ordines , ct signa seis qui , ct scri re hostem sciant et Paratique et insu ueti armis sint, ut si res postulet, usui rei Publicae esse possint. Is nobilitatis , is plebis et agrestium status erat, cum varius inter seque dis ors religionis sensu , tum maxime in contraria acissus Studia. 4. Didascaliis igitur harum rerum nihil ignorans , multis peragratis Europae nationibus, moribus institutisque cognitis, comparato usu multarumque Peritia linguarum, pt omnibus rebus ad sese insinuandum instructus, in Cyprum venit. Ac primo quidem nihil se prodens, inter infimam plebem latuit et donec aperto Ni . COsiast ludo, pu vos mercedo it ocere instituite et quia haud paulo plus in homine doctrinae erat, quam quanta esse in iis solet, qui grammaticam artem profitentur , Ot ipse non littorarum modo , sed morum qu O-que et colendao religionis praccepta tradebat, diligentissimo ii e sine discrimine omnes instituebat, quicumque ad se mitterentur pueri , brevi cruditionis ac diligentiae fama reliquos magistros antecelluit c unde ciDidascali cognomen ost inditum. Labori suo nec PrΡ-tium ullum statuerat , nec quod asserebatur recusabat , sed nequc et egentium Et copiosorum filios habens, operae gratiam quam praemium magis quaerere et qna

Sanct ratione utrumque Consoquebatur. Clarus ea iam

nrte , non solum ab iis coli, quorum gratuito filios crudiebat, sed chiam multis ex nobilitato carus esse Cou-

256쪽

Pit; itaque eius iti dies magis ludus celebrari. Ipse nihil remittere, sed assiduitate et labore quam plurimorum studia colligere.

5. Ubi se adeptum intelligit, quantum ossici illa

arte Posse videbatur , Parum in ea dignitatis esse ad id quod agitabat animo reputaris , rem desinit ἰ et cuius aute documenta dederat, medicinam exercere iustituit ; quod studium in Graecia natum, ut pleraque omnia obsolevit apud graecam nationem, veteris Omnium bonarum artium laudis , nihil iam praeter fastidiosam Commemorationem retinentem. Ad eam Dida scatus nec Parum doctrinae , et ingenii plurimum anserens , et nonnihil etiam exercitationis, incredibilo est quam brevi illa quoque iacultate claruerit. At ii hanc quidem quaestuosam habere , Sed Parem omnibus diligentiam adhibens, et christianae humanitatis laudem captans, insimo et pauperrimo cuique maxime operam darer hos solari verbis, Curare Studiose, Pe-

cuuia Etiam, quae ei Ex ub ore suapte natura arte abunde suppetebat, iuvare; atque ad hane in egenos liberalitatum adiicere speciem Pietatis , et cximium quod-da in studium patriae religionis. Quibus rebus ita cepit popularium animos, ut a plerisque indigentium pater appellaretur, Et magnam apud ipsos quoque nobiles opinionem sui essecorat, cum iisdem animi bo- Dis , tuni praeterea intelligetitia nobilium linguarum ,

notitia atque usu variarum rerum , et maxime diserto comique sermone ς ut iam noti ars ipsius magis ab a Diactis morbo, quam ab Omnibus consuutudo appete

retur.

6. Ubi satis gratiae , satis otiam auctoritatis collectum videt, cum samiliavibus primo , ut Ostentationis susPicionem fugeret, prodere genus, patriam, maio-

257쪽

DES POTAE FRATRE.

ies suos, et sidum codem privilegio firmare, quod ei Carolus quintus sicuti Despotae fratri indulserat. Creditum est co facilius, cluod nec ante aperuisset, et a vanitate et mendacio hominem , mores et instituta vita satis vindicabant. Itaque re non eius ulla venditatione, sed amicorum studiis sermonibusque vulgata, crescere in dies hominis fama; oriundum clarissimo loco, indigna demersum sortuna, PrOPria emersisse virtuter magnam enimvero vim esse verae nobilitatis, cam

non inopia, non solitudinu. non ullis domesticae dissicultatis tenetivis occuli posse. Quantum vel in ipsa egestate viri animum, quam liberale ingenium enituisso l Haec amici saepe iactando , eiusque virtutis Praedicatione ausendo, ut plerumque solet , et esserendo Verbis , magnum eius nomen non Nicosiae solum , sed tota insula secerunte et Nicosia regia civitas in medio insulae posita, populi celebritate et omnis nobilitatis frequentia, regni Paene totius instar habet. 7. Ipse autum consilio intentus, Postquam Pro

gredi coepta videt, nihil culictari quin protinus illam

viam ingrederetur, quam initio sibi destinaverat animo. Igitur nihil omissa medendi exercitatione, ad PO-Ρulum de religione concio uandi munus, ipsis etiam hortantibus et adiuvantibus amicis , invadit. In quo

maximam omnium de se cxpectationem vicit ubertate et Pondero oratiotiis. Homo ingenti naturae dono ad illam facultatem iactus, ita sese ad eam ipsam Omnibus studiis exercitationibusque consormaverat, ita eloquentiae vim integritatis opinio Praesulserat, Et sustulerat acceptus antiquae stirpis rumor, ut cum de sacris religionibus, de hominum moribus, de suturae vitae, cluac bonos manet, felicitato dissercrct, et ad eam per invocentiam petendam, concionem adhortare-

258쪽

tur, prope humanae admirationis modum apud imperitum vulgus excederet. Hunc certo ingenii, et Pictatis, cuius maxime laudem aucupabatur, Ostentandae campum nactus , celeriter omnium Si C est generum studia consecutus, ut quoties allocuturus Populum esset, ingens ad ipsum multitudo tota urbe conflueret, eius lite nomen in omnium Ore versaretur. Itaque maximos

brevi Patriae religionis amores excitavit ἰ et par inde odium secutum est in Omnes , quicumque a Graecorum sacris disciplina lite disserati Pentet ut elata suopte ingenio gens, vix conto uta arbitrio suos colendi ritus so-re videretur, siquam occasionem res novandi nancisci posset. 8. Porro autem in antiqua Graeciae glaria commemoranda, Didascali exultabat oratio et illic ingenia, opes, imperium olim floruisse, illic doetrinas, illic

omnes liberales artes natas et persectas esse; illine morum, fidei , humanitatis , omnium honarum rerum

disciplinam ad alias gentes dimanasse, denique ibi veram christianae religionis laudem , et totius pietatis

magistros extitisse. Haec sappo iactabundus concionabatur. Huiusce Graeciae imaginem. maguo vertiorum apparatu magnifice expressam, tamquam spectandam oculis audientium proponebat; quo, quam nunc ea d formata , quot spoliata ornamentis esset, quam misero sorvitio obruta intelligentes , dolentius tantae maiestatis interitum quereretur. Hinc missertum tandem Graeciae esse Deum , et tempus non abesse , quo depulso

servitutis foedissimae iugo, in pristinam magnitudinem splendoremque esset reditura , tamquam Dei nuncius pollicebatur; ad quod ipsos Praeparare iam animos, Deumque iustis Placare precibus iubebat. Atque huius rei tantam apud ignarum vulgus sidem, tantam

259쪽

spem iniecerat, ut et votorem dignitatis ci amplitudinis norem recuperaturam esse Graeciam Persuasum habe Tent , et Per neminem magis, quam per ipsum qui praedicaret, recuperanda haec osse considerent. s. In hac vero veteris Gracciae laudis et religionis ostentatione , quamquam orationis suae ita moderabatur , ut cum de christianae fidei placitis disseroret, Graecorum cultum sensu inque osset cras laudibus , atque omnibus rationibus confirmans, reliqunsque omnes sectas incesseras, verbo nihil laederet Lntinos, tamen offensionem non effugit. Accusatus quod de ca

tholica religione i id ne Graccis quidem sas ost de

traxisset, habendi conciones iacultate privatur, et discedere urbe iubetur. Paruit ipse qui tam ; sed quo modeuntius illam ferre iniuriam visus est, eo amicorum studia magis ad se defendendum excitavit. Itaque adnitentibus multis , probata et cognita calumnia , Continuo restituitur. Ea damnatio per insulam sermonibus celebrMa , mire hominis nomen et existimationem auxit ἔ tantum abest, ut ullam in partem dignitatem minuerit. At ipse, simul ut in celebri et Deiluonti civitate nemulationem atque invidiam, quam exoriri Senserat, evitaret, et maius ab sciatia desiderium sui saceret , Simul ut agrestium animos , quorum maxime spe totum eius consilium nitebatur , pertentaret alliceretque, relinquendam sibi Nicosiam, atque obeundam insulam decrevit. lo. In agris opinioue sua etiam maiorem de se sa-mam apud servos libertosque invenit. Quacumque iret, magni uudique ad ipsum concursus fiebant; alios spectaudi hominis atque audiendi cupiditas , alios de sua

aut Suorum valetudine percunctandi, alios alia trahebant: omnium ipse de se spem non tuebatur modo con-

260쪽

uasicionum laude et approbatione, scd ingenti pietatis simulatione studiosissime augebat; ct plerosque morborum periculis , scientia medicinae liberans , in eam admirationem sui adduxerat, ut sunt Graecorum ingenia maxime agrestium ad Omnem superstitionem Pr clivia , ut artem hominis i ix miraculum verterent et et divina mente praeditum , non humana oor, sed divino monitu agere Omnia dictitarent. Id ipse nec abnuere prorsus, nec Palam nisirmare, sed quorum curabat morbus, Eorum verbis augens periculum, admirabili 1 a sua remedia sacere studebat. Nec minori cura tum concionibus, tam privatis collocutionibus sanare aegritudinibus animos laborabat, deterrens a vitiis , ad virtutem ac probitatoria ablior ansa astute interim id agens, ut servorum dum fortunam oratione solatur, libertatis cupidinem refricaret ἰ quam his artibus plane ita accendit, ut Dei henignitate liberatorem hunc sibi domissum cnclo , qui Practer suam ipsorum spem , Suis cervicibus saevum servitutis iugum depelleret, taciti, tamquam timentes ne quid cius conatibus impedimento esset, gauderent.

I l. Insinuaverat iam , Plan quo inseruerat in Omnium animis eam, quam de se volebat, opinionem. Ita quo progrediendum , atque instandum c piis ratus , SECreto cum Per Se , tum Per quosdam , quos consiliis non tam conscios dum , quam socios sibi adiunxerat , dabat operam ut pro cuiusque ingenio varias omnibus

oletlinibus cupiditatus iniiceret. Et quamquam ita scse plebi, et agrestibus tradiderat, ut ab nobilibus, propter ipsorum superbiam luxtimque, alientis videri vcl- Iet, tameti in iis iIuantum poterat rogum desiderium

renovabat: qua E COHditio maiorum, quae nmplitudoiai in sub regibus suisset, subinde disseri inter ipsos

SEARCH

MENU NAVIGATION