Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

ErisTOLARUM LIB. VII.

stes traiectu nitininis aliquot modo dius arcebit, spes est haud dubia victoriae. Qui eliini cum Aurangio sunt milites, non tam ipsum quam praedae spem sequuntur, qua Praeclusa , instante Praesertim lite me , brevi dilabantur necesse est. Quod ipse intelligeus dat

Operam ut hostem ad universi certaminis fortunam eliciat; quam Albanus putatur tum consilio, tum etiam insita eius ingenio cunctatione nou subiturus , neque discessurus a sabianis illis consiliis, quibus olim Hannibal a victoria victus est. Transitiones quoque Crebras fieri scribunt ab Aurangianis, et quia rerum Omnium inopia premuntur, et quia certa Stipendia, quae ab Albano proposita sunt, ostentatae rapinarum Spei multi praeserunt. Brevis expectatio est: neque Qui messe in ea contentio ae diu possurit.

Gallia scilicet flagrat bello , non alio sed plane eOdcm quo superiori anno e neque enim pax illa fuit, sed belli ad ipsum tempus dilatio. In Germania quoque magni armorum terrores. Sed nihil mihi nunc scito

minus esse, quam otium ad haec scribenda. Hinc nostriduo prosiciscimur , decretuinquo est nobis iter navigiis sacero secundo Ocno. Nostri pueri germanice iam perbelle loquuntur, in quo mihi periucunda fuit Antonii garrulitas, cui abs te suavium , ut mihi Praeceperas, dedi e uterque te amat, et a Cardinali unice diligi intelligit, quo magis ad te imitandum accenduntur. Μeum desiderium , mi Thomici , aut potius nOstrum, fac ut quam creberrimis litteris leniatur. Εquidem in meis maximis laboribus respirare mihi videor

ad lo scribens, plane vero recreor tua legense amabo,

lac tuam tuam diligentiam in hoc genere ne desiderem. Cura ut valeas. Oeniponte pridie id. oct. I 568.

422쪽

7. GRATIANUS THOMICIO.

Discessimus oeui ponte ' XVII l. novembris, triduum retenti nautarum et remigum inopia , quos Ba- variae dux, qui nos antecesserat, secum omnes abduxerat. XV cal. Halae pransi Conscendimus, et non

flumine magis secundo quam caelo , quinto die Pataviam venimus ad oeni et Danubii confluentem, VIII cal. ante meridiem Lintium. Hic tantisper descendimus , dum Poloniae Reginam Cardinalis salutaret aevisereta Eodem die, quamvis humanissime et accepti a Regina et invitati ad manendum, quindecim milia passuum progressi sumus 'VI' Cal. mane coortus adversus ventus non cursum modo nostrum tardavit, sed

plane sic impedivit, Ot aegre Crompsium applicuerimus e ubi dum resistimus, haec ad te tirpocausto inclusus , et quasi cum praesente loquens scribebam. Interca magna vis et stridor venti ἔ et vereri nautae dicuntur ne plures laic dies renatu hoc teneamur. Vienna iter unius diei absumus . quo ego cras dispositis equis, si ventus manet. Inde ad te plura scribam. Dum hic moramur, ex viennensibus litteris intelleximus, Aurangium cum omnibus copiis Μosam traiecisse, ct ignobilibus quibusdam oppidis occupatis, magno frumenti numero , atque omni genere commeatus reperto, exercitum fame et desperatioue eonfectum, assa- im resecisse. Mirum quod aiunt, haud longius Sex milibus passuum a Catholicorum castris nemine impedienie , ac ust sentiente quidem , pacate tantam equitum ac peditum in altitudine in traductam esse, idque non antea catholicis ducibus intellectum, quam eis Sacerdos

quidam, dum eius diripitur domus, intcr hostium m Diuiti cu by Corale

423쪽

nus astu clapsus fidem primo non habentibus , mox rei magnitudine stupentibus nunciavit. In ea re magnopero sertur desiderata imperatoris vigilantia. Quid enim pHostium discessu cognito, non ue missum oportuit Exploratum illorum iter Vicerat si transitu prohibuisset, nunc negligentia videtur admissum, ut acquata sit belli fortuna , in qua profecto magnum ad universam rem publicam momentum vertitur. Ingens omisnes expectatio tenet et metus ne aut populorum motus aliquis et desectio ab Hispanis existat, aut ne qua nobilior urbs amittatur, ubi stativam belli sedem hahere , atque hibernare sub tectis hostes possint; aut proelio certare Albanus cogatur, quod ei omni ratione videbatur evitandum , cum multo plus ex adverso periculi, quam commodi ex Prospero pugnae eventu propositum sit. Crudele atque omni imbutum odio bellum geritur et non captis , non deditis parcitur e qui cumque in potestatem veniunt, Aura tigius exemptis praecordiis nammis exuri, Albanus suspendi iubet. Rem atrocem l Utinam auctoribus modo calamitosam lSed haec ipsi viderint. Ego cum tamdiu requiescam , quamdiu ad te seribo , egere mihi nunc videor epistolae argumento e nam uostro more: quicquid in buccam, non libet; ita sum animo minime ad garriendum parato. Et meherculuangor desiderio tui, cuius mihi ante oculos assidue obversantur discedentis lacrimae. Utinam mihi advenienti vie unam , quod spero, praesto sint tuae litterae , in quorum sermone omnes deponam molestias quibus assiciori Sed haec quoque missa sint. Scribenti, aut potius quid aliud ad te scriberem animo quaerenti, concidisse repente ventum mihi nunciatur, et Cardinalem vocare ad navem. Valebis igitur. Crempsit VII Cal. novembris I 568.

424쪽

A. M. GRATIANI 8. GRATIANUS TROMICIO.

Nunc ad eam epistolam respondebo quam mihi XIII cal. scripsisti , brevem sed suavissimi amoris tui plenam , sed hoc prius. Hodie sorte epistolam legens divi Pauli ad Timotheum, cum ad eum locum venissem , ubi divinus vir suam erga sanctissimum iuvenem pietatem verbis amplissimis testatur ἰ continuo mecum: quam haec apte usurparem ego in meum Thomicium l

Saepius deinde legi; .et plane tam belle quadrare mihi

visa sunt, ut libuerit adscribere, saltem quo plenior haec tibi veniat opistola. Gratias ago Deo meo in cono scientia pura, quod sine intermissione habeam tui meis moriam in orationibus meis , nocte et die desideranso te videre, memor lacrimarum tuarum et ut gaudio im- , , Plear, recordationem accipiens eius fidei , quae estis in te non sicia A. Quid potuit ad amorem nostrum , aptius 7 Tu vero, ut redeam ad tuam epistolam, me etiam rogas, ut in hisce laboribus interdum me respiciam, mihi parcam, alque in tuenda valetudine mea sim tua Cauissa diligentior , et me tibi conservom. Quod cum facis, quam refricas , mi Thomici , desiderium meum i quantos excitas am6ris ignes t Sed haec laici nimis saepe. Cum patre ante quam quid incipiamus, expectandum

censeo, ut ad eas litteras rescri hat, quas ei Verona

misisti circiter cal. Oct. Spero illum facilem se tibi praebiturum , planeque suturum in nostra Potestate, praesertim cum Cardinalis consilium paterni ossicii plenum a Cesserit. Festivum puerum tibi e Polonia missum , iucundumque eum esse tibi laetore curabis ut non Solum erudiatur iis artibus , ad quas illum tam longe ovocasti, sed ut moribus probis modestia lii e

425쪽

. EPIRTOLARUM LIB. VII.

sie imbuatur, ut Iaud te institutus agnosci possit. Martinum in Poloniam dimisi, habuique quamdiu mecum

fuit tua causa humaniter.

Benaldus uterque in suis litteris, quas ad me scripserunt, exultant praesentia tua, et mihi mirificas agunt gratias qui tibi auctor fuerim istuc secedendi. Paternum fac quaeso visast de institutione vinearum, doarborum ordinibus , de delectu , de lacu quem prope villam in convalle sacero instituimus, et quod oculus illius loci suturum est de aqua eductu videto ς ipsum sontem inspicias velim , laude ducenda Est aqua οῦ atque,

amabo, surculos etiam ex selectis arboribus tua manu

aliquot inserito , quorum tibi postea fructus vel in Poloniam mittam; mihi certe erunt hoc ipso, quod a te sati, multo suaviores. Quam vero velim videre te ibi villicum agentem, ct imperantem Operis r heus tu hanc

adminiculo sulci , illius caput religa , hoc amputa , illud propaga, hic arborem istam, illic aliam sere, istum huc ordinem dirige, ut illi recte respondeat, et efficiatur quincunx. O mirificum agricola mi Tibi, mi Thomici, illud pracdium vere Paternum puta. Nisi

uua tecum ambulatio mihi pluris esset, quam vel cum Caesare conspici, dicerem non invidere me aucupiis et venationibus vostris; nam Caesar occisarum serarum luculentam uobis copiam suppeditat. Proxime venatu rediens, venire recta tu domum nostram iussit onusta plaustra cervis et apris certe maximis, piscibus Praeterea lectissimis , in quibus crat sturio si) admirandae magnitudinis , cuius ingentia seu sta misimus omnibus principum legatis mi Paulibus tam immane beluae cor

pus. il ob notam nominis controversiam, ponit italicum vocabulum Gratianus. Videsis Forcell. lex. voe. GCUUnS P.

426쪽

A. M. GRATIANI

Do patavinis turbis nihil mihi seri his. Pomorsebius

quidem spem asserebat sodatas iri , et videbatur Patavium tecum cogitare et cuius rei mentionem nescio quam istic intulit: nam exclamans scribit ad me Hieronymus, et meam fidem, meum promissum appellatrspopondisse me sibi ait, non ante ieiunia te abs se discessurum. Equidem in medio desiderio tui te cum nemine malim quam cum illo esse , qui me haud minus diligit quam te . paene dixi quam tu ; sed mihi

antiquissimus est reditus ad studia tuus , et tu fortasse Patavii eris cum haec leges ; quod si ita est, nec te tuorum importunae inimicitiae impediunt, scilicet Pendasto omnem operam. De nostro reditu in Italiam quid ad te scribam nunc quidem nescio, incerta enim ad huc sunt omnia e vereri tamen cogor, ne paulo diutarnior haec nostra mansio sit, quam cum a te discessimus arbitrabamur. Venimus in negotium , mi Thomici , molestissimum , planeque Praeest ps , atque huiusmodi quod cadero sine omnium Propo rerum ruina non posse videatur. Caesaris quidem praeclara mens , sed ea miris quo rumdam artificiis oppugnatur. on voluntatis, sed opinionis vitio lapsus ab optimo sensu ad exitiosum cousilium deflexit. Ita tuo laboratur vehementer ut hic error , qui salsa spe obiecta maioris commodi, haesit iueius animo , evellatur. Spissum opus, sed hoc nobis tale iam essit videtur. Ecquis enim nodus his decem annis extitit in re publica difficilior, quin huic nostro traditus fuerit explicandus p Mihi omnis spes est in Deo , qui nos roget eius causam agentes. Filiola Cae- Sarem auctum scito , non solum sine Periculo , sed paene Eliam sine dolore Mariae uxoris . Nec mirum, quae hunc sextum decimum ediderit partum, quo Annae

427쪽

EPI TOLARUM LIB. v II. 39

reginae socrus suae soccunditatem felicissime superavit. At regina Hispaniaruin, in cuius capite duorum maximorum christianae rei publicae populorum Pax et societas nitebatur, optima ipsa et sanctissima semitia, enixa immaturum socium ex dolore Parturiendi mortua est, in summo et aetatis nore et inopia filiorum , et regiam domum unico nuper filio orbatam, quem quod multo miserius est, susceptum nunquam Vellet, funere suo acerbissimo cumulavit. Μi Thomici, pallida mors nequo Pulsat Pede pauperum tabernas regumque turres. Scri-hunt ipsam, quum omnibus sacramentis ecclesiae rite magna cum religione adhibitis , animam ageret, Regem ad se vocari iussisse, et magno dolore animi perturbatum nentemque, cum lacrimis ipsam obtestatam esse, ut quando rei publicae salutarem illum propinquitatis nodum , qui ci cum fratre Rege Galliae crat, et sua vita constringebatur, laxare suo interitu Deo visum esset, eum et benivolentiae vinculo revincire , et conservare ipse vellet , et sibi eius rei fidem dextera morienti obstringere. Atque inter haec , et Iacrimantis Regis com Plexum, extremum vitae spiritum edidisse, tristissimo desiderio sui universis Hispanis, a quibus studiosissime Colebatur , relicto. Huius morte novae hi Q nuptiarum Cogitationes suscipiuntur. Nemo enim dubitat quin aliam Rex ducturiis sit, cum marem ex ea nullum Susceperit. Itaque maior natu Caesaris filiarum virgo plenis annis nubilis paene desponsa Galliae Bogi, huic iudicio et sermone omnium destinatur ἰ ncPtis avunculo ς altera , quae Regi Lusitaniae petebatur , iungetur Gallo , aetate illi propior.

Belgica sic nunciantur litteris IX cal. novemb. datis ex castris. Traiecta Mosa Aurangius Lovanium iter habere coepit spe illius urbis haudquaquam Pro mag-

428쪽

398 a. M. GRATIA Initudine munitae potivi idae. Socutus cum exercitu Albanus r eodem die in conspectu castra sunt posita ridem sequenti iactum; et cum nostri ad occupandum collem , qui hostibus imminebat, misissent, at lae id animadvertisset Aurangius, quo nostros deterreret, eduxit omnes copias ἔ et Albanus, ne detrectare videretur, in acie idoneo loco structa constitit, paratus proelium. Excipere, si hostes invasissent; inter quos sententiis certatum scribunt. eum Hostratius committendam pugnam censeret, Aurangius pernegaret se fortunae Periculum facturum ante quam auxilia Gallorum in castra Venissent, quibus magnopere sidit; atque ita reducti

milites, levioribus proeliis aliquot locis commissis , ita

quihus nostri apparuere superiores, et aurangiarios villa quadam cum eaede eiecerunt. Postridie hostes,

quamquam dimicandi cupidi videri voluerant, praemissis ante lucem impedimentis , mane summo castra silentio moverunt: neque id a nostris aute est animadversum , Propter locorum ingenium, quo longior conspectus adimebatur , quam ipso Albanus ad explorandum progressus , abire hostes intellexit. Tum praemissis aliquot equitum turmis, quae ipsum fuerant secutae, iussisque morari hostium iter, ipse ad recipiendum

Exercitum revertitur. Continuoque cum omni equitatu, et expeditis tribus milibus sciopctariorum , reliquis copiis subsequi iussis, ad hostes proficiscitur. Erat eis, ante quam ad locum quo intendebant Pervenirent, transeundus fluviust hunc traiicientes consecuti nostri ita egerunt in fluvium , ut plus duobus milibus eorum interfeceritate et debellatum eo die vel consessione adversariorum fuisset, si omnes nostrorum copiae superinvenissente grave tamen incommodum est illatum; nam Praeter Occisos claros aliquot viros et captum Loye ilium

429쪽

nnum de Belgarum principibus, ipse Ηοstratius graviter plumbeae glandis ictu vulneratus e proelio elatus est , et putatur ex Vulnere Periturus. Hanc quidem Pugnam, quamquam ad minuendas vires hostium non multum , ad victoriae certe praeiudicium, et existimationem, continendosque in ossicio populos, nouparum profecisse disputant ii qui belli rationes tenent. Pendemus singularum horarum expectatione magni nil- cuius proclii, in quo de rei publicae salute decernatur. Vale. Viennae III id. novemb. I 568.

Quam essem occupatus cum haec scribebam, etiam

tacente me, ex litterarum brevitate iacile intolliges. Id tu non solum mihi ignosces , sed pro tua humanitate etiam dolebis vicem meam, cui hoc quoque solati uni, quod mihi reliquum csi, tecum per litteras colloquendi eripitur e et in quo uno tamquam diversorio huius

molestissimae operae soleo languens animo requiescere, eo excludor. Eram autem distentissimus qua opera , qua mente, et vehementer sane sollicitus do publicare, quam hic gerimus. Molestum omnino negotium et maximum i Iacenti ac paene moribundae in his locis religioni pro medicina venenum paratur ἰ et quam ruinam sulciri volunt, eam prorsus impellunt his adminiculis , si adminicula haec sunt, et non potius arietes ad ipsum disturbandum culmen acti. Inductus Cae- sar in eum se locum commisisse videtur, unde vereor lut reserendi pedem habeat facultatem. Ipse quidem la- ibitur opinione, ct suum hoc consilium utile fore reli- gioni persuasum habet, quo nullum bis quadraginta

annis susceptum est Exitiosius. Hanc opinionem , quam i

430쪽

omnes cogitationes, omnes Cardinalis curae consumuntur , flammam video e et sax accensa est, ex cuius agitatione quantum incendium excitari potesti Sed apertius haec et pluribus quam huic epistolae committendum fuit, quae tu tecum habebis, aut cum archiepiscopo Cypri communicabis, Praeterea Cum nemine , cuius viri egregium erga te studium tibi, mi Thomici, gratulor e et quando Patavii iam es, quod te hortari coram non destiti, fovebis illud, et quibuscumque Poteris rebus augebist capies ex eius viri benivolentia atque usu iucundissimos et uberrimos fructus. Iam quanta in eo sit doctrina , quanta optimarum Cognitio et exercitatio rerum , profecto intelligis, qui saepe mecum admirari solitus es in homino veneto , ut tu ais , atque eius dignitatis et amplitudinis viro tantam et tam reconditam philosophiae scientiam. Hoc ego praeterea tibi plane affirmo, has ingenii et industriae laudes , Acile superare innocentiam viri et integritatem , quae omnia ita condit humanitas , ita ornat domesticus splendor, ut nihil supra. Sed ogo ineptus . qui virum omnibus et animi et vitae ornamentis clarissimum laudare instituerim. Tu certe non ex ipsius solum, sed etiam ex doctissimorum hominum, quorum frequentia cius quotidie celebratur domus ,

sermonibus 't consuetudinc, magnum usum et utilitatem capies. Quae te cunx ipse de mo cum mea laude Iocutus est, secit ex veteri sua orga me benivolentia , et

fortasse dare etiam aliquid auribus tuis voluit, quod ipsum est mihi gratissimum. Sed ego sui longior, quam mihi meum tempus con cedit , et quam lare me putabam cum scribere coepi, ct te video adhuc expectare res belgicas. Accipe igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION