Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

rei publicae intulissent nostri temporis liaereses et ile vanitate , de lubrica et periculosa illorum tractatione suit enim in illo viro cum singulare lumen ingenii , tum mirificum pictatis studium )r praetcrea quam illa ipsa gloria, ut nostri nominis tama tradatur posteris et

monumentis litterarum ab interitu vindicetur, non magni facienda sit, cum eius omnis fructus , quantum ad nos attinet, ipso vitae spatio termine ture pOstremo quam christiano homini, spretis humanis rebus, in unam illam beatorum sedem coniiciendi sint oculi, illam spectandam, illo contendendum, illo fide et recte sectis iter aperiendum disso ruite inque omni illa disputatione ita diligens , itaque multus Praeter eius Consuetudinem suit, ut mihi Dunc videatur se ipsum, quasi iustans praesagiens satum, confirmari illa oratione voluisse. At quae commotio in digressu nostro quae adhortatio ad parentis huius mei , sic enim libet potius dicere quam domini, vitam custodiendam i quae do ipso laudes t quae praedicationes Quid multa l Ita me ab se dimisit nam domi conveneram quemadmodum

si nunquam Postea visurus esset. Et quidem postremum eius mandatum suit, quod mihi nunquam excidet, ut tibi ab se salutem dicerem, quem unico diligi a me probe norat. Ha c tum ego tantum amoris significationem Putavi, quae nunc caelesti quadam mente Percitus vicinum vitae occasum praesentiens dixisse mihi divinus vir videtur. Qualem ego, Thomici, in hoc viro amicum amisi In eius mihi amicitia ornamentum, consuetudine fructus, coniunctione praesidium fuit. Eumne in ipso flore aetatis repentina vi morbi alta

sumtum in tanto gloriae cursu Sed quid ego Τ Non resisto huic dolori; ita enim insedit, ut tempus ipsum,

442쪽

4i I quod mollire omneε agerbitates et abstergere paulatim recordatio nos solet, quid mihi subsidii allaturum sit nesciam e adhuc quidem nihil Proficit non solum minuendo , sed ne mitigando quidem dolore. Mihi illi memoria non perpetuo vigeat 3 Eius ego morte in luctu non sim3 At euius viri 3 omnium, quos aspicit sol, dignissimi et qui quoniam mortis necessitas nobis imposita

est, nonnisi exacta aetate moreretur. Ilei certe ita amantis, ut ego in illius admiratione virtutum, non admirari singularem eius erga me auimum non ΡΟ-

tuerim.

Quid igitur, inquis, aut tibi aut illi proderit conflictatio tua Z Quid Z Habet dolor , qui iuste percipitur,

executione ipsa ossicii, quoddam levamen. Me quidem nunc magis quam gemitus , recreat nihil. Tum amicus, tum vir bonus, tam gratus mihi in illum mortuum

osse videor , Cum lacrimis Eum extinctum Prosequor.

Hoc quoque sero commodi, quod disco haec despicere quae stabilitatem nullam habent. Quid mihi nunc Po-giani morte inopinatius poterat accidere, de illius honore nuntios quotidie expectanti Cum enim Florebellus episcopus , Pontificis ab epistolis, iam gravis senio ab Urbe in patriam , atque otium secessisset, ei Ponii sex Pogianum substituebat. Quem Iocum si ad cptus suisset, qua utum ei muneri gravissimo dignitatis et splendoris sua virtute attulisseti Quanta ex illo loco eius illuxisset laus t At tam praeclaram iacultatem singulari illius industriast invidit fortuna , mors praeripuit. Et nos quid spei in vita collocamus 3 Εius cupiditate duci nos patiemur In hisce rebus defigimus nostras cogitationes 3 Quam imbecillitatem nostram ignoramus i quibus interitus quotidie ita imminet propter

incertos casus, ut abesse longe propter vitae brevitatem nunquam Possit.

443쪽

Mi Thomici, quis tibi meum ad te reditum prac- statLT Propone dum tibi animo eundem de me casumet hunc de me nuncium tibi asserri cogita, quo quid facilius, in tanta tenuitato valetudinis evenire potest Tum ex tuo sensu, qui meus sit de illius acerbo int ritu dolor intelliges. At ego otiam eo mirifice crucior, quod tibi illum incommodissime ereptum esse video, in quo tantam spem inchoatae tuae laudis perficiendae collocaveramus e qui quidem te ita diligebat, ut mihi hoc ipso. esset eius in me amor multo ilicundior. Si eius itineribus, mi Thomici, ipso maxime ducento, ire potuisses , mihi credo, quae tua est ingenii vis, non eodem solum pervenisses, sed si ulterius progredi quisquam hominum potuit, tu esses progressus. Nunc tibi per te conandum atque enitendum erit, quod certe sa-cies ; neque ego tibi volenti difficile quicquam puto. Sed tamen Pogiano meo , illo inquam, quem tibi cantare tantopere solebam, carebis. Quos ego, cum tu Romam venisses studiorum, quos consuetudinis, quos domestici usus, Ductus mihi cum illo fingebam i O sal

laces cogitationes nostrast Sed vale, mi Thomici, neque enim te tam tristi sermone detinere diutius volo. Vale. Viennae, postridie cal. decemb. t 568. I uas XIII cal. decembris datas accepi litteras , quibus institutam abs te cum Pendasio, cum Amaltheo, cum Gallo studiorum rationem perspexi. Pcrge, mi Ihomici, atque perfice ut laetitia tua o laudis desiderium nostrum quam maxime leniatu P.

I 2. GRATIANUS T OMICIO.

Me adhue nihil praeter macro rem ipsum, Cui me dedidi, et quamdam spem nondum tamen Salis expli-

444쪽

4i4 a. Μ. GRATIANI

catam tui brevi videndi iuvat; animum ab illius cogitatione abducere non possum , in quo si tibi, fractior aut intemperautior videbor, erit humanitatis tuae mihi

ignoscere. Multum enim amabam, nec amabar minus, et scio quantum virum. Sed non committam , ut te

diutius meis questibus molestum habeam e deploratum sit, quod deplorari satis nunquam potest. Epistola tua qua te in Asulauum ad Benaldum cogitare significas , magnopere meum desiderium, quo utriusque vestriini incredibilem in modum afficior, refricavit; atque ita emersit amor, ut alas cupiverim ad evolandum. Me quidem certe, si capere nunc delectationem ullam possem, illius maxime loci recordatio delectaret. Atque utinam nobis illucescat aliquando ille dies, cum rediens ego vos ab ipso villae ingressu desilientcs gradibus, et serentes obviam amplexus conspiciami Sed quando id erit 3 Alia enim impendent. Interea me vel in hac frequetitia et celebritate hominum totum abstrudam in solitudinem , qua profecto mihi secundum to nihil est hoc tempore amicius. Quod scribis pueros nobis a Patre tuo cum litteris

venturos, eos expectabo, et ad litteras ita roscribam

quemadmodum te maxime velle intelligo. Tu quid ei responderis , de quo te intcrpellavit, aveo scire. Quamquam hos quidem pueros ego venturos non arbitror caut si vcncrint, quam recipiendi sint nescio e magna enim pestilentia dicitur esse in Polonia, praesertim maiori , atque adeo circum ea loca ubi habitat pater ret Silesia quoque, qua pueris iter laturum erit, valde infesta eadem est lue. Sed set patrem crodibile est diligentissime curare, ne qua pestis contagio suam ditionem attingat, et pueros, si veniunt, iter caute facturos. At aliud pestilentia ipsa multo gravius multoque

445쪽

Postilentius malum, Polo i iam nostram , mi Thomici, invasit; quod quale sit, si coram essemus, aperirem tibi, et lacuni perversitatem cum temporum , tum quorumdam hominum conquererer. Huic opistolae committere non est consilium , praesertim vulgo datae. Tantum habeto , lugens parturiri monstrum, quod si edetur aliquando, 'Iλιας magna malorum. Si ad unum modo sermonem tuarum mihi aurium facultas esset', incre .dibilia intolligeres et tu tamen hoc ipsum Potice. Cum Podosellio Regis legato saepe de tu sum locutus; item cum aliis. Εs mi, Thomici, in summa omnium expectatione-. Quare etsi supervacaneum sit te sponte tua currentem hortari, tamen quia me quaedam tenet propter singularem amorem insiti ita in te cupiditas gloriae , hortor ut quoniam in istis studiis optimarum disciplinarum tanta spe , tanta ingenii sa- ma versaris , ut nihil a te vulgare , nihil quotidianumeUectetur , sed summa et singularia omnia. Fac cogites assiduo quo pacto in omnibus rebus tantis hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, respondeas. ΛCardinali Warmiensi ij nuper accepimus litteras, in quibus erat de te honorifica , et plena amoris mentio , coniuncta tamen cum illa querela de patris tui, quo eum ei multa et pervetus benivolentia intercedit, abducto potius quam averso ab ecclesia animo. Qui quidem Cardinalis, si pestis ex Polonia abierit , Lublinum ad regni conventum cogitabat e ubi utinam ei iaciat sui copiam pateri cum doctrina et sermonibus, tum admirabili illius viri sanctitate permoveri poterit, ut aut occlesiae reconcilietur, aut sese prorsus det in Perditorum cauti in Stanislao Hosio, qui tunc erat catholicae religionis in Polo

nia sulcrum, et romanae purpurae lumen , cuius res gestae litterarum monumentis commendatae fiunt.

446쪽

A. M. GRATIANI

sam, et tibi opportunior ad sanandum eius animum postea tradatur. Quod ego sperare nunquam desinam cum propter ipsius eximiam prudentiam , tum propter eorum vanitatem, a quibus ille abduci se passus est: qui cupiditatem hominibus novitate rerum iniicientes quasi verborum quibusdam praestigiis in errorem inducunt; quorum licentia mixtim quanta in Poloniam religionum confusio illata sit, quae tamen ipsa Permnltos ad ecclesiam concordiae matrem et magistram

convortit.

Proximo Craco viae concilium haereticornm theologorum Miscovius Palatinus habuit, homo ut scis Calvini cultor, in quo conatus est omnes coniungere in unam aliquam de tota religione sententiam. Actares est plures dies summo et Palatini studio, ot illorum contentio uo. Domum non opinionibus magis quam odiis dissidentes discesserunt: tantum abest ut de re, quae maxime consensione nititur, convenire potuerintlllui e concilio ni tuo horum concertationibus Palatini vicarius intersuit, homo ot ipso calvinianus, sed qui Palatini potius quam suo starct iudicio. Is accensum

sermonem medium abrumpens, consessu Exsurgit, et

indignabundus ad Papistas , inquit, abeo. hoc enim ab iis nomen Catholicis inditum est apud quos consentiens est de religione sentcntia et vos Deus perdat, qui vestra ambitione et pertinacia unam Christi sidem confunditis, et nefarie discerpitis r tu videris, Palatine, qui nebulonibus istis fidem habes. Atque haec dicens, e concilio sese fremens proripuit. Quod factum ubi rescitum, risu et approbatione celebratum est. Ad eas disputationes Dudithius fuit adhibitus, quibus prorsus narrant a Calvinianis alienatum esse. Craco viae tribus locis in privatorum aedibus, trium diveraarum disci-

447쪽

plinarum haereticos docere sua quosque Calvinianos, Trinitarios, Ana baptistas. Luthe vatiae familiae doctorem nullum esse ; Eam desertam iam obsolevisse: maximum numerum esse Trinitariorum , quorum est doctrina proxima impietati illi , inquam , summae. Hac labe valde cotispersam esse uobilitatem, Plebem catholicam fidem colere, neque a maiorum institutis disceder . Sed tu mirabere unde mihi otium ad haec scribe u da. Mihi vero vacui temporis nihil conceditur: sed si quid conceditur , aut potius quicquid oripere assiduitati meae operae possum, id totum consumo tecum, et te res Polonicas minimas quoque scire velle intelligo. Dc Radgis illo tuo fama sano pPaeclara e tu Calliolica religione mirifice constans sic, ut Omnibus artibus cum a gentilibus suis summis viris , tum a Pa

ternis amicis oppugnatus , deiici de suscepta sententia manendi in ecclesia Dei non potuerit. Sororem is Bu-cZacEchio , illius Bucaacetchii fratri , qui proxime Patavii suit, despondit, catholico iuveni, ut audio, et cum praecipuae in Russia nobilitatis, tum magnis copiis praedito. Lublini si pestis discesserit Dcquentissimum

sonatum suturum scribunt. Rex eo Warso via proscctus erat e divertet tamen paulum de via , quod sibi Lithuanos prici Cipus in itinere occurrere iussit. De Mosco silentium est. In Borussi a triginta magnas naves opud Dantiscum aedificari Rex imperavit, quibus Ballici maris oram tueatur l. has naves deductas iam esse et instructas serunt, atque omnibus Iohannem Kostham Dantisci castellanum praesectum csse, et ei datum maxime negotium curandi ut ex maritimis Saxoniae civitatibus arma et bellica tormenta in Livoniam atque iude tu Mosco viam ad hostes non importentur, quod 27

448쪽

srequenter seri a Saxonibus ductis spe uberrimi quaestus consuevit. Classe ante hoc tempus Poloni nunquam usi sunt, Cuius conficiendae auctor sertur ipse praesectus, egregi ac vir industriae, et magnae virtutis et atque valde hoc eius consilium utilo regno Poloniae suturum putatur; ad multa enim pertinet. De Polonia Satis. De Galliis nunc omnis expectatio est , quo totius belli impetus conversus videtur. Nam Aurangius, contra quam sibi ac suis persuaserat, nusquam receptus a Belgis, et undique ab Albano actus, ad Guileium iter habere dicitur , ut coniunctis consceleratorum manibus impium bellum ut Pique Regi, communi consilio,

inserant. Sed eius magnopere cxtenuatum Esse exerci tum narrant, Parte suorum aut domum dilapsa, aut

variis proeliis consumpta. Decedens minacia et speciosa in singulis paene oppidis Belgarum edicta assigi cur vit. Patriam se Hispanorum Urannide oppressam, si per cos licuisset liberaturum advenisse , summis suis laboribus amicorum opibus elim paratum exercitum noufinibus modo admovisse , sed in interiorem provinciam induxisse; neminem eorum memorem libertatis suisset itaque brevi se maioribus copiis rediturum, nec patriam illam , scd hostium terram ducturum , serro

atque igni vastatum iri omnia. Irrisa haec sunt. Sed eum Condeio coniungi, ancipitem curam tacit. Quod tu genus calamitatis abfuturum a Galliis censes Quid illie Anglos, quid Belgas Auraugium secutos, quid Saxones totamque illam colluviem perditorum homicium scel vis praetermissuram Putas Quid in sacerdotus, si quos deprehenderint, effecturos Quas caedes, Deus bone, quae cxempla i Prosecto , in i Thomici, tu misera tem

pora et dissicillima incidimus. Diuitia od by Corale

449쪽

Hic rumor est ex litteris Spira allatis, Wol sangum Palatinum illum nimburgensem cum mille quinge tis equitibus ad Coudeium euntem profligatum esse ab Umalio , strenuo Gallorum duce, quem etiam scribunt gressum Galliae finibus cum tribus milibus equitum et viginti cohortibus, Bipontem Wol tangi oppidum in Germania obsidere ; et sunt qui putent progressurum, ei in ipsius Palatini provinciam impetum iacturum , ut intelligant Germani, Regem vires uon solum ad propulsandum , sed etiam ad inserendum bellum habere. Quod quidem de Umalio subiti atque expediti consilii duee credi facile potest, vel si violari propterea pax quae Gallis universe est cum Germanis atque Imperio deberet. Ual U idus decembris i 568. Vicunae.

LIBER VIII.

14 Vero nihil sesellit, qui irritatos vulneribus iuve-venes nunquam quieturos , et quo dissimulantius ag hant, eo vobis observandos et cavendos esse diligei lius , praedicebam. Nos quidem dici non potest quam commoti simus tuam epistolam legentes, in qua Primum erat de cura et sollicitudine, qua te Perturbatum narrabas, vix ut quid scriberes intelligeres. An

me hoc initium putas non pupugisse 2 Deinde de Piotro sellii reditu. Hic ego suspicatus, id quod res erat, reliqua magno animi timore legi, ne quid tibi aut tuis adversi accidisset. Illuc de pacis simulatione qua Belgae usi essent, post de impetu ab iis in Polonos facto, ut de Polonorum virtute, qui pauci plures non sustinuerunt modo , sed etiam illatis vulneribus repule-

450쪽

aorunt. Et haec quidem grata virtus, uisi caedes Belgae intervenisset, quae profecto mct Perstrinxit, cum illius misericordia qui cecidit, tum eorum causa qui patrarunt, qui se gravissimi delicti eulpa obstrinx runt. Postremo insanum Adami lacinus quid enim audacter eum secisse dicam qui veritus non sit ministris et satellitibus Publicae Potestatis manus asserre , ct quidem unus tam multis. Ego hominis audaciam

paene magis admiror, quam eius facti successu Ia tor. Grave crimen; itaque aliquo amandandus est, dum videatur ista quorsum evadant.

Vide modo e quid si cum illis quatuor tum misses 3 quod ego profecto vel potuisse fieri horreo. Per

Deum ,hac me sollicitudine libera , et te nunc a tu bis istis protinus subtrahe. Antiquissima cura sit salutis , proxima studiorum , quorum hanc iacturam, quam sacere in nationis tuae tempestate necesse habes , in Asulano eum suavissimo et humanissimo Re-naldo nostro facile resarcies industria et diligentia tua; quo nisi cogitare te Propediem significasses, equidem angerer animo, neque Possem quiescere , doneo te in aliquem locum periculo vacuum secessisse intelligerem. Nunc expecto hac spe tuas litteras , quae ad -XIIII. calendas ianuarii asserentur. De Pace, cum caedes intercesserit, video dissicilem esse rationem; et manentibus inimicitiis nullum invenio consilium, quod probem : riam quidvis potius, quam ut Patavii sis cum periculo ς et ut absis diu, aut te alio conseras ,

et Pendas tum et tantas praeterea Opportunitates re-

Iinquas . adduci non possum ut suram. Quamquam spem facit archiepiscopi aptissima persona , qui Se tua causa in istam pacificationem interposuit: Eius enim et

magna P Pudentia est, et singularis auctoritas , Et Com

SEARCH

MENU NAVIGATION