Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

modissime praetori ipsi satagiti ne coniunctus. Expecta bimus si quid ipse essiciet. Tu te interea in Asulano cum libellis tuis, Et pachm per litteras urgebis r nihil enim interpellatione hae tuo tempori importunius. Α patre nihil dum litterarum e pestilentia iter clausum esse arbitror; quam tamen extinctum iri hae vi

frigoris in spe sumus. Quod si tibi propterea pecunia

in sumptum non mittitur, sume de Cauco i) quantum opus erit, illi enim scripsimus ut tibi suppeditet. Curabis autem ut non solum tibi nihil desit, sed etiam De Coniecκ pol scii contubernales tui indigeant, si sorte eadem ipsi difficultate assiciuntur, quos velim meo nomino iubeas salvere. Et ne multis, cave putes quicquam te nobis gratius sacere Posse, quam si te nostra omnia , maxime tua ducere intelligamus. Quod in cxtrema epistola scribis de archiepiseopo, id est huiusmodi ut non tam ego monendus abs te suerim fetenim ne ipsi quidem cupiditati concedo qui te rogavit, euius tamen tu retices nomen ) quam ipse amandus a me es, qui mihi tam diligenter et tam studiose scripseris. Atque utinam huius voti compotes officeremuri quod mihi esset millo nominibus gratissimum et esset hoc ipso gratius, quod de eo tu tanto studio laborasses. Vale. Vietanae .XvΙΙ cal. ian. 1568.

u. GRATIANUS POMORSCEIO S. D.

Ego vero , mi PomOrschi , quod scripsi nuper Nicolao , nihil explico consilii et ita omnes nostras rationes importunae istae inimicitiae perturbarunt: quo magis a siligor dolore , pancorum temeritate nos impediri, et illius studia saepe interrupta, aliquando, ut mihil ιὶ Eeat hic Cardinalis Commendoni ex sorore nepos.

452쪽

έaa A. M. GRATIA I

ipse scripserat, constituta, denuo interpellari. Patavii vos esse sine gravi periculo non video posse , cui certo Nicolaus non est committendus ἰ neque quo Vos Potissimum transferatis, locum ullum eius studiis aptum invenio, et si maxime invenirem, tamen relinquendum Pendastu In , et sexcentas praeterea , quae Patavii sunt opportunitates, non censerem. Quid igitur, inquis, suades 3 Quidvis potius quam ut Pendas tum deseratis: in huius enim summa doctrina , et mirifico ita Nico- Iaum animo, omnem spem illius erudiendi repositam habeo. Cardinalis quidem, ut ex litteris quas Nicolao

scripsi, intelliges , in Asulano vos reditum suum expectare iubet. Ille est locus omni periculo vacuus, et ipsa solitudine Et salubritate aptissimus studiis r amant enim recessum litterae, in quibus sine ulla tuterpellatione Nicolao arbitratu suo abdere se licebit, atque eodem tempore valetudini operam dare. Interea aut pacabuntur res Patavii, quod illorum quatuor discessu sortasse siet, adnitente maxime archiepiscopo et novo praesecto urbis, ceterisque Cardinalis amicis: aut quid aliud, cum nos redierimus,

consilii de Cardinalis sententia capiemus. Nihil potuit

nobis accidere incommodius et itaque irascor etiam strenuis istis vestris. Ecquid malum lὶ illos in Poloniam

non compulistis 3 Quod corte nisi seceritis , quod auto monere non destiti, etiam praedico vobis , quocumque se conserant in Italia , periculo non carebunt et ubique illis insidiae, et vis parabitur. Hac enim caede Plane incitati sunt Belgae, nec eam inultam unquam serent. Extrudite homines; neque Tarvisti, neque circum ista loca Iabitare tuto possunt. Sed illud teneto maxime, ut

ubicumque illi sint, eo tu Nicolaum ire ne permittas: satis enim participem cum harum luimicitiarum fecit

453쪽

EpisTOLARUM LIB. VIII.

Adami audacia. Quod si etiam cum illis videretur,

omnis ira Belgarum, omnis impetus in ipsum converteretur , ipsum unum maxime peterent, qui insignem fore snam vindictam in adolescente cum praecipua nobilitate, tum excellenti gratia clarissimo, existimarent.

Sed haec omnia uberius scripsi Nicolaeo. Et quid praeterea de Coniecapolsciis consilii attulerim, cognosces de illius litteris. Vale. Vienuae X cal. ian. 1568.

Petrum Scargam canonicum leopoliensem cum Romam iens, Viennam ex Polonia venisset, plures dies apud nos habuimus, spe maturioris discessus nostri, ut una veta iret nobiscum. Sed hunc discessum disierri quotidie eum intelligeret, expectare noluit, quod ineuntibus ieiuniis Romae esse vult, quo non alia quam religionis causa prosectus est ex usque Russia. Quare hominis piam cupiditatem remorari diutius non pla-euit e ita tameta dimisimus, ut ad te salutatum divo tat , quod facturum uon dubito et recepit cuim, neque

est devium , et te videre iticensus fama praestantis ingenii et virtutis tuae , magnopere cupit. Cum Sacitum venerit, qua illi rectum est iter, paulum de via decedet ad Altanum comitem, ad quem litteras a nobis asseret di inde eum ad vos in Asulanum qui ducat, Alta nus dabit. Hic est Scarga , qui me superioribus annis

in Bussia gravissimo ac paene desperato morbo assectum , et cum ipsa morte luctantem , et visere saepissime . Et consolari solebat, vir inuocentiae Et probitatis singularis, quod iacile ex ipso vultu hominis et sermone intelligest quo minus necesse habeo abs te Petere, ut optimum et religiosissimum virum, et studio

454쪽

A. M. GRATIANI

tui flagrantem, humanitate et benivolentia tua complectaris. Retine aliquot. tecum di se eius te ot consuetudo delectabit, et res polonicas cognosces ab eo omnes; est enim inde recens. Vale, nam de ceteris robus dabo publicis tabellariis litteras, quae fortasse hanc epistolam antecedent. Quae hic Digora nos experti simus, ipse tibi Scarga probe narrabit, sentiet enim ante quam in Italiam veniat. Vale 'VII cal. ian. i568.

Cum diu tuas litteras desiderassem , nccepi landem uberrimas et amoris plenas, quas Tarvisio ipso Christi natali die dedisti. Video te diligontissime omnia collegisse ad minuendum dolorem meum , quem ex viri omnium praestantissimi mihique amicissimi nostri cepi . Atque ostecisti tu quidem quod cupiebas, ut

me consolareris, sed, mihi crede, non tam iis rationibus , quae sunt a te accurate Conquisitae, quam ipsa voluntate et studio tuo. Equidem mihi non desum, et eas recordationes quae acres quosdam doloris morsus habe in , quoad possum refugio. Verum magna vis est amoris. Cum me ex dolore ac tristitia exemi, ct ad constantiam , et ad illa de quibus me tuae litterae monent , revocavi animum , tum denuo peccare hoc ciens mihi videor, et nescio quomodo moerore ipso magis delector e nihil tamen gratius tuis littoris, nihil salutarius. Quare te rogo, ut scribere non intermittas; hoc enim ipso mirifice levas dolorem meum , quod de eo levando tantopere laboras. O mi Thomici, quae unquam aetas reseret talem virum Z Ac tu , quod me penitus angit, hoc amisso, ad quem te conseres Sed ecce tibi subito se lacrimae profuderunt. Hactenus igitur.

455쪽

Discessus nostri dies dicta erat ad XIII l. sobrii a- rii, quo tempore Caesar Posso ilium nil habendum Hiingariae concilium cogitabat. Sed prosectio dilata fuit ad

tempus incertum Propter nunciatos ex Hungaria nescio

quos principum motus, qnorum nobilissimi quidam ad Traii silva uiae Bogulum transfugisse dicuntur. Nobis quid futurum sit nescio. Tu tamen hoc scito, nillil esse

quod magis verear , quam ne ali hac spe, qun in tenere videmur, repente in novum aliquem verum Oceanum reiiciamur. Paratum video nimbum, a quo iiiiiic ressae tum timeam e quocumque seremur, danda nimirum vela erunt. Adhuc quidem nos tenuit hic opinione n stra diutius, quod Ponti sex huius urbis templa, sacraria , resque Omnes sacras Cardinalem invisere atqucius picere volui te quem etiam corrigendis sacerdotum moribus, et veteri disciplinae restituendae tota Germania ita praefecit, ut imperiit in tu ipsos etiam episcopos dederit. obire ipsum provincias, filiae quidem illi videbantur, iussit, lustrare omnos ecclesias, Singularum vitia , depravatasque consuetudines , quae irrcPscrunt , subiicero oculis , emendare, Corrigere ἰ VOCaru Pristinos res sacras tractandi ritus; in civitatibus seminaria puerorum, qui ad occlesiasticum usum erudiantur, instituero; in monasteriis quos abbates, aut monachos inquinatae vitae aut sui muneris negligentes esse compexerit, Potestate abrogare, novos Stil stituere , alios aliis poenis cocrcere ς dare denique operam ut et antiquentur ea , quae paulatim ab antiquis ecclesiae moribus institutisque degen rarunt, et studia atque artes, quae sunt veterum sanctissimorum virorum monumentis disciplinaque tradita, colantur ἰ atque omnia , quoad cius seri potest, ad pristinam integritatem spleiadoronaque rostituantur. Magnum, in-

456쪽

quis, negotium narras e niaximum. Sed, ne comm .

vearis, decretum est Cardinali liinc discedenti nihil de via, quae in Italiam ducit, huius rei causa defle

cterea

Ex itinere Bavariam, et Saltaburgensem provinciam ipse obibit, in nitas Germaniae partes , quae quidem medicinam ferre posse videntur, huius potestatis suae vicarios , spectatae integritatis et ecclesiasticae institutionis intelligentes viros dimittet; totam enim rem Pontifex rius arbitrio voluntatique permisit. Morabitur hoc quidem nostrum in Italiam cursum, tamen in ipso navigabimus portu. Alius vero ventus est, qui si nare coeperit, in altum nos roiiciat. Verum hoc quicquid suturum sit, gubernabit Deus r ego paratus nihil laboris, nihil de gere incommodi. Unum, ita me Deus adiuvet, , desiderium tui serre mihi vix videor posse. Si te ha-

berem , cum quo tamquam cum me altero omnia et laeta et tristia communicarem, quem sacerem omnium a rerum et quae accidunt et quae timentur participem, in hoc acquiesceremt cetora sic acciperem ut se darent.: Scit hoc quoque Deus gubernabit. Ex archiepiscopi ii

toris in spe sum , brevi te Patavium rediturum. Etiam atque etiam videbitis, ut tuto illic esse possitis: nobis quid videretur, et ad te et ad Pomorschium perscripsi. Si redibitis, mementote ita Belgarum fidei vos committere , ut nihil cautio uis ad vos custodiendos muniendosque Praetermittatis. Quantum enim credendum eis sit, iam profecto intellexistis: ogo non possum hac de PQ uou vehementer esse sollicitus. De rebus novis et maxime de gallico et aurangiano bello , quibus bellis de omnium prope rerum salut decoruitur, avere te certo scio scire quid agatur; tie que ego cupiditati tuae deessein sed incredibile est

457쪽

quanta in iis varietas et dissensio sit, qui ea aut scribunt aut nunciant, quae geruntur; ita sunt insecti partibus omnium animit Quo in genere mira est sedulitas adversariorum e cum veris multa assingunt, tum confingunt ipsi salsa et concinne pro veris venditant. Itaque quotidie nobis novae sunt clades audiendae, ut si tot accepta incommoda , tot proeliis superati nostri essent, quot tribus hisce mensibus iactata sunt, nihil

iam abesset quin internicionc deleti catholici exercitus omnes essent. Vide impudentia mi Dux sed reticebo nomen magna certe dignitate , magna etiam gravitate vir, superioribus diebus litteras Caesari misit, in quibus erat, Regem Galliae acie victum a Condet O , Caesas, profligatas, dissipatas eius copias , ipsum sugere Rogem , et iustare victis Condetum. Quid quaeris 3 Te ruerat is nuncius honos. Eas litteras germanice scriptas ipse Caesar Cardinali logit, ct interpretatus est, eum tamen constaret, neque tum Regem ad exercitum fuisse, et aliquot secunda proelia illis ipsis diebus a regiis ducibus esse iacta. Quid hos censes multitudinis auribus inculcare , qui tantam rem Caesari ementiri non sunt veriti P Atqui hos nuncios perscribunt suis per omnes Provincias , nunciant in concionibus populo , iubent ire, agere gratias Deo , qui illorum rem respiciat. Nosti genus. Atque his irretitum mendaciis vulgus tenent. Nostri non tam quidem impudenter ,

nec tam gloriose , sed tamen suorum res quoque esserunt verbis. Ita certatur studiis, et dissicile est, ut quaeque res gesta sit, Cognoscerc. Id nunc maxime caeditur omnium sermonibus, Regi Galliae Albanum ducem nihil satis secisse et primum quod Aurangium prohibens a Belgis, in Gallias potissimum compuleritς potuisse enim in Germaniam agi,

458쪽

A. M. GRATIA I

undo venerat ἰ deinde quod Protinus secutus ipso hostem non suerit. Contra queri Albanum, sc relictis Bol-gis in Galliam exercitum induxisse, neque ex regiis ducibus praesto sibi quemquam suisse ἔ atque Auran

gio , cum undique teneretur , et opprimi Posset, com- . meatum tutumque in Germaniam regressum a Gallis praebitum esse οῦ regios amicos non tam ut vincat Rex, quam ut ne vincatur , laborave οῦ id quantum peccatum sit, sero intellecturos. Has querelas, sive hae verae sint sive salsae , huic certe tempori non utiles, non desunt qui studiose serant. De receptu Aurangit in Germaniam , magnus fuerat rumor, et ni uciabant omnium litterae. Vorum cognitum est, ipsum in Gallia adhue esse ἔ et castra ad Catalaunum habere, atque ibi putatur moram ducturus , tum ut in hostium terra exercitum alat, et simul Condeio et reliquis regiis hostibus ex Propinquo animos addat. Tum sperat, si, quod timeri non dos initur , nova aliqua turpi pactione adolescenti Regi arma de manibus extorta fuerint, meliori loco fore suas res , hoc saltem ipso , quod suum discessum Galli redimere pecunia cogentur, cuius ita summa ipso dissicultate versatur.

Haec quidem hic de Aurangio intelligebamus; qui

si hellum in sequentem aestatem perduxerit, multo maiores motus suturi videnture miscentur enim passim in Germania belli consilia, et erexit animos in expectationem magni alicuius connati foederis nova Palatini eum

Saxone inita assinitas. Palatini enim silio Augusti filia

nupsit, inter quos Cum tantae et tam acres gestae inimicitiae sint, et tot odii et inimicitiarum causae inter- Cesserint, iure suspicantur homines, huic conglutinatae concordiae magnum aliquod subesse mystcrium. Nam Condeium Palatini omnes opes confirmant, Aurangi uin

459쪽

Saxonis. Illud quoque huc pertinet, quod eodem tem

pore pax inter reges Sueciae et Daniae , de regnorum possessione paulo ante omnibus viribus decernentes , consecta sit. Huius autem soror in Augusti matrimonio est. Aliquid certe monstri conceptum est. Huius totius coitionis auctor et architectus , qui putabatur, Christophorus virtembergensis dux, re nondum persccta , de vita migravit, magni vir consilii, atque eo acrior ho- .stis catholicae fidei. De rebus polonicis nihil erat magnopere nunciatum. Rex Lublinum X' cal. ianuar. cum splendido Lithuanorum principum comitatu ingressus est. Multi iisdem diebus senatores, quos admodum frequentes Cou- venisse scribunt. Prima erit actio de adiungenda Po- Ioniae Lithuania , quae res quotannis agitata, Persecta

iri tandem aliquando putatur. Quod si siet, regni vestri fines latissime proserentur , et fortasse niam importuno hosti iniicietur et qui quidem hostis movero dicebatur, et innumeris illis suis equitum gregibus potius quam turmis, Lithuaniae finibus appropinquare. Alii emissos dicunt a Lithualiorum principibus hos

rumores, quo maturius Lublino dimittantur , et res de adiunctione in sequentem annum disseratur. Sed incubuisse Rex iii hanc voluntatom videtur. ut perficiatur. Ad hunc conventum duos legatos amplissimos viros Caesar decrevit ἔ quorum princeps est C, ut lolimus Pro si noschi episcopus olomucensis, de cuius excellentibus animi atque ingenii ornamentis scio me tecum esse

saepe locutumr est enim mihi probe cognitus, quippe una Patavii viximus, qui cum Cardinalem mandato Caesaris convenisset, ut ab eo idoneis consiliis sic enim praefatus est ad hanc ipsam legationem instrue -

460쪽

A. M. GRATIA i

retur, Postea quam variis essent de rebus collocuti , incommonefaciendo opiscopo de quibusdam Poloniae principibus ad amicitiam partesque Caesaris adiungendis , de patre tuo multa, qua Prudentia , qua auctoritate , qua gratia , quibus in maiori Polonia clientelis sit praeditus. Sed haec omnia cum illa exceptione, alte. Datum eum a Catholicis esse: et ab episcopo vehementer petiit, daret Operam ut eum ecclesiae restitueret. Narravit etiam , amore communem sibi cum illo te esse filium. Itaque episcopus me de eo diligentissime postea et de te percunctatus est. Ego vero materiam nactus, accendi hominem studio tui , qui etiam mihi litteras ad te dedisset nisi fuisset summis occupationibus i m. peditus. Quibus autem de rebus missa haec Iegatio in Poloniam sit, hiate epistolae non committo, omnia Coram intelliges. Hunc tu virum, Prorsus volo ut ames et est pnim omnibus vitae et humanitatis laudibus cumulatissimus, et in episcopalibus muneribus, praeter consuetudinem horum et temporum et locorum , ita diligens, ut solus in hac gente episcopus esse videatur.

Quod senibis de Borussis, nihil equidem audivi; quamvis cum illis quoque negotii non nihil suturum videtur. Longe est aliud, quod ego tibi parturiri periculum scripsi ; qui nisi partus , quod sperare iam Coepi , maturis medicamentis abigatur , nullum est, quod nou impendat malum. Sed hoc quoque coram, utinam mea spe ut opinione celeriust Uale. Idibus ianuarii i568. Viennae.

5. GRATIANUS THOMICIO.

Ex Pendasti litteris , quae tranquilla osse Patavii omnia significabant, eo vos rediisse putabam , cum

SEARCH

MENU NAVIGATION