장음표시 사용
471쪽
EPlsTOLARUM LI s. ix. 44 icum Argentinenses, ne quid periculi eorum civitati ex illa re crearetur, ei Praecepissent ut urbe excederet,
ille se Manhemium in Palatini oppidum ad uxorem
recepit. Constat duos eius equitum praesectos ad Gallos transivisse , adiunctosque Philiberto badensi germanorum equitum in regiis castris praesecto. Francosordia legatorum cum Caesaris tum principum conventus habetur , in quo tot tumultibus qua ratione occurri possit consultatur. Atque hunc conventum publicum Germaniae concilium pariturum putant ἰ magni enim motus nunciantur. Haec nobis SallEburgum venientibus narrata sunt, quae tibi subito cum descendissem equo, ct proficisci celeriter in Italiam Caesaris tabellarium mihi nutici assent, penulatus exaravi. Reliqua scribam Postea. Vale. SaltEburgi, non is mariti i5 .
Litteras tuas XIII calendas mar. datas, Sali Eburgo proficiscens accepi in ipsa via, quibus resignatis primum me delectavit ipsa ubertas, erant enim longissimae. Quid quaeris eum lectione me illum diem commodissime reseci. Nam de Piotrowsclito , mi Thomici, quam mihi gratum acciderit, facilius ost tibi existimare quam mihi scribcre, qui meam curam de illius salute saepe perspexisti. Et factum vehementer laetor , et tua potissimum auctoritate . diligentia , consilio , industria
sactum, mi Thomici. Quando illud, Dei in eum benignitate et studio ac virtute tua , sublatum est quod quasi muro interiecto coire voluntates Dostras non Patiebatur, nihil est quod me retinere iam possit, qui uine tecum dem penitus in illius amorem. Tu vero macte pietate esto. Ego de eo quoque te amo, quod mihi
472쪽
sermonem omnem disputationemque accurate plenissi meque perscripseris. Orselchium doleo me non vidisse.
Eum ut diligam, quἰu opus fuit tam diligenti cobortatione 3 An me tui in illum animi et amoris significatio non impelleret 2 Tu vero essice ut ego ab ipso diligar, quod sane videris perfecisse; humanissimas enim ad me litteras et benivolentia plenas scripsit, ut iacile venditatum me illi abs te intellexerim. Ad ipsum et ad Piotrori schium quid ego rescripserim , Cognosces ex litterarum exemplis quae tibi misi. Nunc quidem Patavii certe es , tibi non dubito quin istam plurium dierum moram tuis studiis illa tam , cursu sis correcturus equem ego ne interrumpam, ne audeo quidem a te petere ut nobis obviam cum Renaldo ad Alpes procedas.
Verum de hoc , quid statuerimus , scribam tibi inni-
Nunc Salizburgum redeo unde discesseram. Ibi Ernestum Bavariae ducis filium invenimus, et quidem quamdiu Saltet burgi suimus cum . illo totos dies. Non te salvus videam , mi Thomici, si aliter scribo ac sentio e nihil illo puero vidi humanius, nihil amabilius, ita se apte in omni genere ossicii adhibet. Atque iuillo canonicatu ac munere suo ita vivit et princeps et Puer, ut pudoris, innocentiae, religionis, assiduitatis exemplum sit collegis suis e prorsus magna est indole, Persuasumque habere videtur, non omnem laudem esse in generis claritate, nisi propriis animi o namentis cumuletur; idque agit strenue; itaque maximis honoribus non solum commendatione maiorum ,
et dignitate et studio patris, summi viri ac principis, sed etiam bonorum optatis destinatur. Cardinalem nosque convivio accepit splendido illo quidem et magnifice ornato , verum nihil in eo conditius, nihil sua-
473쪽
vius ipsius familiaritato et humanitate pueri . Quid ego tibi sermoncs de te cum illo habitos a nobis scritiam 2 Eius iii te conceptum ante amoris igniculum non Excitavimus modo , sed plane accendimus. Quare licet tibi plane persuadeas , amari te ab eo , si xique plurimi. Incredibili cupiditate Italiae visenda otenetur, de qua cum mecum loqueretur, velim, iu- quam , ut ante Thomicii discessum. O utinam, inquiti Quin tu mihi, ut hoc Cardinalis a patre impetret, Cu-Tato. Dabo, inquam, operam. Proficiscentem Cardina- Iem honoris causa ipse et archiepiscopus prosecuti sunt ad quintum miliarst. Haud alia profecto de re quam de
te sermo ς nosti otiim meam, cum de te coepi, intem Perantiam. Ici ipso vero digressu nostro post dictam ut si omnibus salutem, postulanti mihi sua mandota , suavissime Dux Thomicium, inquit, nostrum cum videris , salute a me plurima. Si in ut dexteram gerluanico ritu constrinxit et qua quidem salute, quod ram tibi dulcissimam soro certo scio , claudam epistolam. Vale XU. cal. aprilis i 569, ipso Cardinalis natali die: cuius causa ut rem divinam ipse saceret, constitimus
Hodie accepimus, Wol sangum Lotharingia atque il- Io in Gallias aditu ab Um alio prohibitum , qu0erina congredi ausus non est, iter per Helvetios in Sequanos Coia vertisse Isurgundi hi sunt) ubi Condeiu, illi
occurret. Ducit septem milia optimorum Equitum , ct vigiliti peditum cohortes, iustum exerCitum et Pur timescenduin, si se cum illa manu sceleratissimorum latronum conivuxerit. Quid a nostris, contra hoc eius
474쪽
- consilium, consilii capiatur, vehementer ex Pectamus. Aurangius in infamiae suae sordibus iacet, vel sua consessione perditus ac miser. Si in militum manus incideret, ia in non vinciretur, non, sed discerperetur rita exarsere in ipsum odiat Locutus ipse sum cum quibusdam, qui eius fugae intersuerunt; omnia maledicta, quae in nequissimum proditorem ac perlagam dici possunt , in ipsum coniiciunt. Evasisse ita narrant. Cum sn intra moenia Argentinae urbis coniecisset, specie conquirendae in stipendium pecuniae, et iam illius consilium de fuga cognitum militibus esset, saepe postularunt a Civitatis consulibus milites ut imperatorem suum sibi dederent et quod cum ipsi recusarent, sod eum secedere urbe coacturi pollicerentur: milites eludi se existimantes, et vim Dustra suturam in oppidum egrogio opero munitum et iusto praesidio firmatum intelligentes, aliquot illorum variis portis hini ternive urbem ingrediuntur , et ad Aurangit domum eodem tempore conveniunt, tacitique so in nedes inserunt; atque ipsum Aurangium cum urbis praesecto, quod ei saluti fuit, caenantem imperatorio apparatu ostendunt: tum arma ei intentantes cooperiunt hominem omnibus Probris, desertorem, perfidum appellant. Cum ille metu simul ac pudore Conturbatus, se in conclave Proripuisset, milites vasa argontea totamque suppellectilem diripuerunt. Ipsum quidem appetiverunt, sed ab urbis praesecto defensus est, cuius sidei cnni se sens et assectam ac Perditam
suam fortunam conquerens Commendasset, ab PO eductus clam domo atque in parvum navigium cum tribus servis illatus effugit. En vindicem germanicae libertatis i en patriae liberatorem l Hia enim illum anto titulis esserebant.
475쪽
Ad III cal. aprilis cum venissem oelii pontem, binas abs te litteras accepi, quas mihi Alexander red- , didit .XVII et VIII cal. datas. Ad eas nihil equidem rescribam cum te propediem visuaeus sim. Tu enim Patavio III id. , nos pridie Brixino ne ubi festos dies agere decrevimus. Igitur ad constitutum Lavisti, et omnia ad nostros sermones, quorum ego incredibili cupiditate teneor. Unum praeterire non Possum. Quid, quaeso, quid est, mi Thomici, quod in postrumam epistolam obscure iniecisti, expectare te certum hominem a patre , qui tibi et litteras et mandata asserat, qualia uterque nostrum desiderat Hoc primum mihi
cum veneris aperito ς in magnam enim spem me COI
ieci. Mihi quidem de patre scribitur, ipsum Lublinum
nou venire decrevisse, ubi non rei publicae consulitur, sed Omne tempus tempestivis conviciis conteritur. Illa certe societatis spes cum Lithuanis coeundae penitus recisa videtur et eo enim contentionibus Progressum est, ut principes illius gentis, ne salutato quidem Rege, Lublino discesserint. Est omnino dissicile Dc-gotium, et in magnum aliquando malum erupturum, nisi provideatur. Contemni se Lithuani a Polonis iniquissime serunt; atque hinc illorum in vos odium acerbissimum accenditur. Roysius Regis iurisconsultus duobus versiculis non bellissimis illis quidem, sed tamen Veris , rem explicavit.
Vis gens iungatur genti lithuana polonae 7 Fac h inc contemptum dempseris, unde odium. Sed ne ipsi quidem inter se Lithuani conscutiunt. ἰVothinii enim et Podolii ab aliis secessisse , ct sc P
476쪽
lonis adiunxisse dicuntur, Polonorum iure et Iegibus acceptis: quo ne tota res penitus reiecta 3it, essectum
Sed quando res novas coepi, nos oenipontem venientes maximum de Condeii caede et Hugo notiorum clade nulloium accepimus, de quo cognovisse te ante existimo. Ferdinalido quidem archi duci quaternis hodie litteris sic allatus est. Ad 'III id. martias cuni rogis frater Castianum ab hostibus cepisset, ante quam ondeius opem ferre suis posset, atque ipse Postera die cum omni exercitu Condeius supervenisset; ne Dustra susceptus labor , neve illo incommodo quicquam sibi aut virium aut animi detractum videretur , quem prorsus Wolsangi spes, ad quem recipiendum vadebat, extulerat, aciem struxisse et nostris Pugnae potestatem ostendisse, non eo quidem consilio ut proelii fortunam
subiret, quam in Wolsangi adventum disserebat, sed
tantum ut se superbe adversariis Osic utaret. Ne regios
quidem tum de pugna cogitasse, quamquam et ipsi copias instructas habe rotat. Condeium, ubi paulum inaci constitisset, movisse suos, et transire fluvium coepisse, quo iter institutum persequeretur. Ita illius transitu numinis accensis aliquot lcvioribus certaminibus, dum subindo novae utrinque cohortes submittuntur , rem ad universam pugnam delapsam esse. Cuius initium ab G uisio sortissimo puero, et Paternae virtutis probe memore, ortum esse , quem tu hostes invectum secuti ceteri, Condeianos terga dar coligerunt, strago maxima totius exercitus. Ammiralium duobus vulneribus acceptis, apgro Sontagii Im Ovasisse et Eodem se Landet otium fratrem, et puerum Na-varrae Principem ex fuga recepisse. Rupeta caldium et nouu ullos praeterea nobiles duces vivos in potestatem
477쪽
pervenisse, in quibus Mongumerium , illum IIenrici
regis interfectorem esse et idque magnopere victorine laetitiam auxisse. Is enim cum veniam illius lanestae caedis et ab ipso Rege ante quam exanimaretur, et uregiis filiis impetrasset, tantum abest ut facti dolorum quem debuit ceperit, ut acerrimum se regiae domui hostem praestiterit, et saepe dexteram extollens, illam esse quae Henricum sustulisset, nefario gloriatus sit; cuius nunc gloriae digna praemia seret. At Con- deius amisso equo, qui ictu glandis traiectus conciderat , accurrentibus subsidio suis tamdiu se tutatum esse , dum in ambiguo quis esset sui te ex insigni cuim.
ornatu et suorum in ipso defendendo conatu , aut imperatorem eum aut imperatori proximum esse omnes
intelligebant, eoque instabant acrius. Demum tibi circumvento extracta galea est, et impii bselli dux atque auctor omnium calamitatis apparuit, nihil valuere preces vitam sibi concedi suppliciter obtestantis, et Praemium ducenta milia nummum aureorum , si vivus servaretur, militibus proponentis, quin reiectus conviciis, multis vulneribus obtruncatus sit, elusque corpus ad
Regis fratrem ab exultantibus gloria et gaudio militibus relatum.
Regi vero ipsi optatae magis quam expectatae tum
tantae victoriae nuncium Losslum pertulisse. Hu IIcΜetas post mediam noctem pervenisse , ac Begi e somno excitato fasciculum litterarum a fratro reddidisse recenti adhuc eruore conspersam, quo Rex territus, cum salvus ne frater interrogasset et Lossius, salvus
inquit, ac victor , a quo tibi has litteras Condeli sanguine tinctas attuli, quom ego multis vulneribus Cae- sum in fratris tabernaculo stratum hisce oculis aspexi. Tum Regem lectis fratris litteris et victoria cognita ,
478쪽
ingenti laetitia effusu in se lecto eiecisse, et confestim lucum ac militum concursu in regiam facto, laetissimi nuncii participes omnes habuisse, et totam continuo urbem clamore Et gratulatione repletam esse. Ast ubi illuxit, cum Rex ad agendas Deo gratias , Iacrimans Processisset , Primum Omnium templum Hugo notiorum , quod peramplum sibi in illa urbe extruxerant , ipsis inspectantibus civibus hugonotiis sere omnibus exscindi landitus, et aequari solo imperasse, idque incredibili militum alacritate iactum fuisse. Divinum adolescentem , qui nulla re magis pias persolvi Deo grates posse putavit, quam si eum demoliri Io- eum iut,eret, in quo maxime Dei ipsius iussa sacra- quo violari quotidie intelligebati Regium facinus iam diu nullum praeclariusi Potitus est maxima et insperata victoria , sed perinde sutura ac uti Rex sciet , aut Regem qui regunt. Sed ego nimis sui longus, qui tovisurus iam iamque sim. Fac, mi Thomici, ut valentem te hilaremque videam. Vale. Postridie cal. april. i 569. Oeniponte.
Nequc sera gratiarum actio reprehendi potest, quae nulla eius, qui debet, culpa praetermissa sit c neque ista, mi Piotrowschi, liberalitas animi, qua nescio quid ossicii a me in te prosectum , instar magni benescii
Commemoras , non amari magnopere non potest. Sed tu tarditatem scribendi tuam excusans , meumque in
te ut tu quidem interpretaris) promeritum Praedicans,
et cum eximia praeclarae tuae erga me voluntatis significatione coniungens, subtiliter in me omnem gratiae
debitionem retorsisti. Qui ct quam me diligeres , ut
479쪽
EPisTOLARUM L 3. ix. s piam ipse isto animo diligendus amandusque sis, de . et arasti. Ego vero et amore tuo ita delector ut a nemine diligi malim , et voluntati tuae ita studio et benivolentia responderi mea intelliges, si usus seret, ut ne eos quidem mihi ante laturus sis, quos tibi coniunctissimos habes. Referre praesertim apud te non libet, quae me tuae et quot Iaudes adiunxerint tibi, quae sunt certe ingenii et humanitatis maximae. Sed ut eas mittam, quantum illud est vinculum amoris qui tibi eum Thomicio meo intercedit Z Quo quidem vel uno vinculo ita astringimur, ut laxari coniunctio nostra nulla iam temporis longinquitate possit. Nam etsi charitate in Thomicium nec te mecum nec alium quempiam consero, etenim mihi in amando sic primas concedi volo , ut Proximum longe ponam, tamen et tuum esse singularem in illum amorem perspexi , et ego benivolentia erga te vol cum ipso Thomicio,
cui te carissimum esse scio , libenter sum certaturus. Qua profecto consensione nostra nectetur nodus amicitiae pulcherrimus e cuius fructum Praesentis Consuetudinis eripi nobis discessu in Poloniam tuo sane doleo, eo magis quo non voluntarium nunc quidem istum in patriam reditum esse intellexi ex tuis litteris, sed eius tibi ne essitatem impositam ab illis ipsis perturbatoribus studiorum vestrorum , qui Thomicium abesse plures Patavio dies magno suo nostroque cum dolore coegerunt ἰ quibus ego propterea irasci non desitio. Importuni l qui neque pacem pati propter inconstantiam animi potuerunt, et lacessentes ultro nova sinque cientes turbas gravius semper multati discesserunt , ignaviae ipsi multo magis quam vos iniuriae rei. Verum quoniam sic accidit, et tu immaturi discessus tui incommodum mitigabis rerum tibi carissima - 29
480쪽
rtim aspectu , et Thomicius amissum aliena cuIPa tempus facile recuperabit celeritate ingenii sui; cuius tanta vis est, ut nisi is cursus doctrinae et optimarum disciplinarum , in quo est, intercidatur praepropera ad suos revocatione, hoc tibi, mi Piotrowschi, consirmo noni cinere, nec bucii volentia inductus qua faveo eius laudi , sc d iudicia praestantissimorum virorum Secutus, uberri in os amoris nostri ex illius summa virtute Ductus capiemus. Non is graditur, mihi crede, ad gi viam, sed plane sic evolat, ni defuturum illi spatium videatur. Vos modo videte, De quid festinetis, et maturari hanc virtutem sinatis. Mihi si coram agere cum clavissimo viro patre eius liceret, essent sane permulta de quibus non iniucundam sperarem ei sore meam sent taliam. Quamquam vereor ne provehar studio , et saeiam parum Pudenter , qui consilium afferre me posse putem et patri do silio , et viro illa prudentia atque illo usu. Sed amoris mei in Nicolaum vis tanta est, ut parum admodum absuerit, quin nuper Vienna in P loniam hac una de causa colloquendi cum Patre ex- Et irreri me fecissemque, nisi me pestilentia, quae illis in Ioeis ingons esse serebatur, Inulto magis quam aut meae imbecillitas valetudinis , aut longitudo itineris, detorruisset. Cupio enim mirum in modum ipsi patri patefacere me ipsum, et susceptum erga totam illam familiam huius causa animum, cum re minus liceat, et Iitteris assequi non Possim , saltim congressu ipso , atque vultu, qui Praeclarus cst index animi, aperire. Sed huius quidem rei ereptam tum mihi facultatem, in Perpetuum Praecisam esse non statuo. Te tamen rogo, ut
suscipias meas partes, si Nicolai patrem fratresque videris , ct mihi eorum benivolentiam concilies et quo uno cave Putes te mihi gratius sacere quicquam posse.