Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Sedulii Scoti, Aug. Card. Valerii, Ant. M. Gratiani, Card. Ioh. Commen doni et P. Bembi, A. D. Sennazarii, Iul. Valerii, Ant. Galatei, Iul. Caesaris Capacii, Onuphrii Panvinii, Procli Lych, Sancti Augustini ep

발행: 1842년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

haec scribebam. Quod si ita est, et tua te iam in sede lcollocasti, primum illud etiam atque etiam moveo , ut i omnino caute nec siue comitibus per urbem incedas, 'ante quam indagaris Belgis quid animi sit; quod dabis '.

Operam Per Pendasium et reliquos amicos penitus ut odorere ἰ eorum enim gratiae reconciliationi sidendum magnopere non esse , intelleximus tum cum vulneribus modo essent irritati. Quid nunc credemus incitatis caede T Deinde ut litteris ac studiis te tuis totum Involvas , ita tamen ut valetudinis rationem ducas , et memineris tibi saepe ex lectionis intemperantia malum accersitum ς praesertim siquod tempus intermiseris , tum enim soles tamquam diuturnam sitim cxpleve cupiens , avidius te in litterarum uberrimos illos sontes ingurgitare. Fac tibi moderere , et tamen Penda sit op- Portunitatem ctiam atque etiam urgeto. De Tarvis inaciuventutis studio et observantia erga te scripsit ad me

Belialdus: id mihi gratissimum fuit, novum iiDu aC-cidit. Praetori, ut te velle intollexi, significabimus te nobis de eo scripsisse , grataque Cardinali osticia immanitatis, quae tibi praestitit esse. Laetari tu fama, quac de Cardinali ad vos perfertur,

certo scio et sed multo laetabere magis cum coram a m omnia Cognosces. Scis me ita parco solere loqui de eo, ut etiam Extenuare verbis eius res tibi saepe visus sim et tantum abest ut gloriari, pracsertim apud te, velim. Sed tamen sic habeto , plus multo in re esse, tua in in sermone. Illa, quae tu suspicere et admirari soles, maxime in hoc toto negotio atque itinere eni- tuerunt. Et quod fortunae fuit neque enim ratio hoc Praestare poterat) nii Pisico cst 'ab hac tota comitum Cohorte nostrae famav ct oxistimationi servitum e summa in omnibus modestia et abstinentia. Plane est illud

462쪽

A. M. GRATIA M

De Petro fugerat me ad tu scrit,ere, ita lauiIc elatus, ita inflatus est, ut se ipse non capiat. Eum Caesar se primum, deinde etiam filias pingere voluit. Fecit perbelle. Caesari corte suam scientiam mirifice probavit eius artificii intelligenti existimatorie et cum uno Caesare nihil coniius, 11ihil inveniri possit commodius, non solum loquitur iam cum eo Petrus , sed etiam familiariter garrit. IIui cum Caesare Petrus i Si videres

hominem, risum non teneres ἰ ita subnixus et se circumspiciens ambulat. Quid multa Vel cum veteri illo Apelle se confert, a quo uno pingi se rex Alexander

volebat. Ille autem noster Apelles , praeter Caesarem, pingere vult neminem. Itaque cum ego illum monerem , ut aliquando receptum ac promissum , quod tibi discederis, me sponsore secerat , exsolveret; non ha

lineo quid , inquit. Novi , inquam , tuam gloriam e depinge dum mihi Caesarem , cuius imaginem habes domi. Ille excusare se, credo quod vulgare Caesares uesas putaret. Appi chendi hominem, convicium ei miri sicum feci et et scis quam cum illo soleam pro imperio,

Ct Iuam me ipso revereatur. Ne multa et praeclaram Caesaris 'esIigiem atramento una nocte sic effecit, ut

ne illa quidem sit similior , quam coloribus depictam ha hut. Eam cum mihi attulisset, hoc quidem, inquam, extortum est: sac tua sponte Caesaris filias reddas , si vis sidem tuam solvere. Pollicitus est; ego urgebo hominem ἰ sed cessator est maximus. Eam imaginem in harum litterarum fasciculum addidi. De discessu, nisi quis novus casus nos impedierit, constitutum est no his prosicisci Vienua ante cal. seb. de quo ipso certius tibi scribam aliquid iis litteris quas ΡοIonicis tabellariis ad sextum calend. daturus Sum , ct sactam te de tota ratione itineris nostri certiorem.

463쪽

Ε Polonia nunciant ita frequentes convenisse Lublinum non Polo iliae modo sed etiam Lithitaniae principes , ut capere urbs tantam hominum multitudinem non possit, ac permultos in tabernaculis , quae sibi in.

campo collocarunt, manere. Pater tuus eo nondum venerat. Ut opinio est omnium , coibitur tandem illa in Perpetuum cum Lithuanis societas, sic ut idem sit utriusque gentis Rex, atque eam dirimere in posterum societatem neutri populo fas potestas ve sit. A Mosco

venerant illis ipsis diebus cum litteris ad Regem nuncii r quid sibi velint, nondum erat cognitum. Si in

partem regni Lithuani recipiuntur, pacem fortasse volet Barbarus. Indicio est, quod Regis legatum, quem superiori anno ad se euntem in vincula Coniecerat, dimisit, et tum ipsi tum mercatoribus , qui eum ut mos genti est, secuti fuerant, omnia ablata restituit. Crassinius certus putatur vicecancellarius. Haec ex Polonia.

Ex Gallia pridem nihil certi, quod ipsum non Placet. De Aurangio quotidie percrebrescit rumor, sed nullo auctore, excessisse Galliis a magna militum Parte desertum et ipsum cum reliquis ab Umalio, tu quem incidit, vapulasse. Sed hoc totum , ut dixi, serebatur sine auctore. Novi et magni belli initium hodie allatum est. Hispanica magna navis, quae Antuerpiam ρο- tebat , quadringenta milia nummum aureorum in belliti sum Albano duci serens, cum in Britanniae portum delata esset, eam Regiua suam praedam duxit; atque intercepta navi pecuniam omnem eripuit; ad quam repetendam , et questum de ea iniuria cum Albanus misisset, ita responsum est a Regina , ut Albanus britannos homines, qui in Belgis negotiantur, custodiae omnes tradiderit, corumque res in publicum retulerit, 28

464쪽

. a M. GRATIANI

litem Regina belgis negotiatoribus in Britannia secerit.

Turbulentus initur annus. Sed nos nostra praestemus, reliqua committamus Deo. Has ego litteras Patavium Fabio fratri misi, ut si Patavii es, tibi reddat; sin adhuc abes, ad te mittat. Domus nostra te tota salutat. Vale. -XIII cal seb. i568. Viennae.

Cardinali epistolam misisti sane perbellam, tum pure loquentem , tum multis ingenii conspersam Iuminibus. Cum te paulum incitasti, nihil est quod non

assequaris. Perge, et cave Putes nos ex ulla re plus Inetitiae capere, quam ex hoc genere tuae laudis. Do prosectione nostra nihil iam dubito ς dicta dies est ad pridie cal. sebr. Haec autem scribebam ad te VI cal. t eram sane occupatus. Cogitabamus parva itinera sacere propter nostrum quorumdam imbecillitatem, et laborum insolentiam, et profecto etiam quod intempestivo hoc caeli tempore solutis nivibus omnes vias teneri aquis uarrant qui veniunt, et nos curruum et plaustrorum impedimenta trahimus. Nostrum erit iter

primum Lintium ubi Reginam Poloniae videbimus, deinde Pataviam, qua Oenus in Danubium influit. Hic Cardinalis urbis templis inspiciendis et sacris ordinan dis rebus aliquot necessario dies dabit. Inde Saltaburgum ineuntibus ieiuniis; et incidet adventus noster ita concilium, quod ad eam diem indictum est illius pro . vinciae episcoporum, cui concilio vult Pontifex ut Car- diualis praesideat. Ea res plures nobis detrahet dies. SaltZburgo cogitamus Monachium, quo Cardinalis crebris litteris a duce Bavariae invitatur.

Sed haec tibi deinceps ex illis ipsis locis, in quibus Di illam by GOoste

465쪽

EPISTOLARUM LIB. vitia 435

consistemus, perscribam; et curabo ut itinerum nostrorum tempora scias, ut statuere possis quando et quo

nobis obviam cum Renaldo nostro progrediaris. Cum quo quidem Renaldo communes te meas litteras habere orbitrabar, et eo eram in ipsum negligentior. Sed questus nuper mecum est per litteras , quod ei de Cardinalis valetudine nihil significassem , do qua se dicit

multis post diebus a te casu intellexisse. Velim me hoc labore leves, et eum participem habeas omnium rerum quas ad te scribo. De vestro reditu Patavium statuetis, ut ex incolumitate, studiis, rationibusque vestris vobis

et archiepiscopo et Pendasto videbitur. Expecto quid Pomorschius egerit Patavii. Equidem ex litteris Pendasti, quas mihi misisti, rediisse vos putabam. Quod

quaeris, ita credendum censeo Belgis, ut eis facultatem tui nullam facias, teque ita compares, ita munias, ut etiam si velint, nocere tibi non possint. Qui cum Pomorschio locutus est, sane liberaliter; sed ut non simulate , quod assirmare est dissicile, tamen ei tam debes pari humanitate respondore, quam nihil de custodia tui remittere. Omnino toto isto negotio vobis opus noti suit. Bolderius triumphat tua epistola , mirificus

mehercule iuvenis et plane liberalis naturae , ita eerte probus, ita iucundus ut commodiorem hominen non viderim; itaque nobis est in amoribus, atque ego huius maxime suavitate tui desiderium sustento. Scargam tantopere properasse nollem et sirisset enim

tibi gratus illius de polonicis rebus sermo , Et vir ipse

est summa religione et innocentia r vidisse te tamen illum et allocutum esse, laetor. Cupivissem hanc epistolam longiorem sacere, sed me res iam et tempus

deficiunt. Pomorschio salutem. De puello tuo nihil nilneias e scire velim ecquid discat, ct quando tam bono

466쪽

a. M. GRATIARI

ingenio est, cura, obsecro, eum diligenter. Vale, et valere per litteraes Coniecapolschios tuos iube, atque ipse a Cardinali salve, et a domo nostra tota et rogant enim id me certatim omnes quotiens ad te scribo. Vale VI cal. sebr. i569. Viennae.

Sicut ad te scripseram nos esse facturos, pridie calosebr. pransi Vienna discessimus, et ad XV miliare Maurba cliti substitimus , cum ut comites qui alius aliis

de cauga ad biduum Viennae restiterunt expectaremus, tum ut litteras Romam publice mitteremusr qua in recum essem sane o upatus, et itineris nostri rationem

omnem perscripsissem tibi proximis meis litteris , non erat magnopere quid scriberem et tamen huic tabellario nihil dare ad te, religio fuit. Heri mihi profisciscenti litterae ex Polonia redditae sunt in quibus hoc potissimum crat, Lithua nos postulasse a Rege ut si adiungendi ipsi et eorum regio Poloniae serent, ante sanciretur , ut ne quis Polonorum in Lithuania magistratum gerere , neve ulli publico muneri sive id sacrum sive pro sanum fuerit praefici, neque omnino bona ulla

possidere possit. Hoc vero impudens senatui visum, et Polonis omnibus adeo movit stomachum, ut conviciis temperatum non sit. Regem corto habuit molestissimum, qui interposita haec postulata, quo tota res reiiciatur intelligit a paucis lithuanae nobilitatis principibus, subdi se Polonis id enim ipsi coniunctioiaemappellari suis persuadere student) non serentibus. Increpati a Rege sunt, et i ussi aequiora postulare ; sed

467쪽

in incerto res est, quam paene consectam putabamus ret equitum legati, quos appellatis, potestate illa sua plane iam tribunitia, quam ipsam sibi a paucis annis

fissumpserunt, negant se Passuros ulla de re agi antequam de coniunctione transactum si te ita pendent adhuc reliqua omnia. Publicum regni signum a Plocensium episcopo Praeter multorum expectationem sponte in senatu depositum, et Crassinio continuo datum a

Rege audivisti et id tu Crassinio gratulabere. Caesar Regi militares octo equos dono misit; item duos olicae duci, cum ipsos pulcherrimos, tum ephippiis et ornatu

insignes. Quem ego Duccm ad conventum , Dequeueia maxime Lithuanorum clarum, non venisse miratus sum. Ne pator quidem tuus venerat dum Lublinum, et venturus ne esset ignorabatur. Sed valebis, nam urgeor temporis angustia. Vale. Cal. seb. I 569. Maurin

Novae, quod me cruciat, res quotidie existunt, quae nostrum iter morentur, ut nec quando in Italia suturi simus, nec quam diu peregrinaturi, scire possim.

Verum id quidem sors viderit. Illud ego tibi confirmo, valde me negotii laedere e agitur iam duodecimus annus ex quo sine ulla certa sede Scytharum Pitu domum vellentes plaustris vagamur; in quo quanta miseria sit, credere te mihi malo quam re unquam experiri. At praeclarum est alienas regiones multas Peragrasse ἔ ego vero in illo meo lectulo , quem Patavii mihi librorum tuorum in conspectu , straverat Pomor ebius, requiescere multo malim et aut ita Asulano nostro tecum vel lacertas captare, quam illius omnem laudem

ferre, qui mores hominum etc. Quin illia mihi saepe

468쪽

A. M. GRATIANI

cano e quid brevi sortes iaculamur aevo multa Quid

terras alio calentes sole mutamus etc. otio mihi opus est, cuius tanta cupiditate teneor, ut semel nactus ita complectar, nae ut abstrahi me ab eo ulla causa non sim passurus. Sed hoc tum agemus eum licebit.

Novi haec habebamus. Non dis dere Galliis Aurangium ἔ ct quod maioribus quibusdam subsidiis ho.

minem sulciri argumento est, consumptis omnibus sa- Cultatibus, tamen unius mensis stipendium militibus solvisse , eoque alienatos ac prope aversos eorum animos adhuc retinere. IVolsangum quoque nimburgensem sex milia equitum germanorum scripta habere: ne hunc quidem sua pecunia, utrumque britannico auro sustentari. Ad hoc Daniae regis equitum ac peditum haud negligendas copias , quas contra Suecum habuit, post illam conglutinatam pacem transire ad Aurangium. Atque eo scilicet spectare hune totum c natum ut Galliae regi adolescenti, et a fidelibus amicis admodum inopi, novae pactionis compedes iniiciantur ae deinde totius belli moles in Philippum regem avertatur. Fovent illorum hanc spem mutuae Gallorum et

Albani ducis querelae , quibus nihil poterat rei publicae causae intervenire incommodius. Coniuncti enim hi duo Reges non solum quod timeant non habent, sed ultro terrori hostibus ipsi ossent suturi: disii 1licti, verendum est, ut pares multorum principutu couspirationi esse possint. Magni enim armorum strepitus Exaudiuntur. Hoc mihi cortius, ingens vere ineunte bellum fore. Quot hominum milia inuocentissimorum, quot urbes excidio et vastitati Paucorum scelere addictas putas . Quot templa diruta, quot sacras res dirc-ptas et pollutas iri O rem miseram l dimicare nefarios homines de sua potentia christianae sidei totius peri- Di ili sed by Cooste

469쪽

riculo, neque huic pesti tam apertae tam manifestae occurri a nostris principibus, qui mihi profecto prudentes et seientes ruere ad perniciem videntur e qui non intelligant, dum spectator quisque alterius ea lamitatis esse vuIt, se mox ipsos spectaculo futuros. Quot enim tu Condeios et Auranglos latere nunc censes qui cum tempus seret, nisi ante provideatur, Validissimi re urgent. An vero his scopum hunc esse existimas ut beati populi, ut liberi sint, et quod assidue iactant, ut suo iudicio de religionis cultu et fide Diantur P An ut ex dissidio et confusione religionum ipsi adversus reges convalescant, et populorum licentiam instrumentum habeant perturbandi et miscendi arbitratu suo omnia, et ad amplissimas opes et ad regnum ipsum viam assectandi Magnum, mi Thomici, in christiana re versatur malum. Haec tibi seribebam in Cariusianorii in monasterio, ipsis sane invidens monachis harum rerum ignaris omnium. Hinc autem cras cogitabamus, et Lintii brevi nos sperabam futuros , ubi non dubito quin tuas litteras accepturus sim et eo enim italios omnes litteras conferri iussimus. Inde ad te plura scribam οῦ neque sane ullum locum praetermittam , in quo Paulum modo consederimus, qirin aliquid ad te dem. Haec scribente me, litteras Vienna accepimus , excessisse Galliis Aurangium veritum Regis adventum, quem magno exercitu evocatis undique ducibus ad se opprimendum iter habere cognovit, simul ea spe deiectum, quam Catalaunum per proditionem occupandi alebat. Nam

eius cohortes , quae noctu cum scalis ad moenia acces erant, cum magno detrimento a regiis repulsae sunt iacastra; et intus re patefacta, de auctoribus sumptum pu

blice supplicium. Reliqui omnes Hugonotii ab oppida-

470쪽

A. M. GRATIANI

nis aut trucidati, aut eiecti sunt. Ipse traiecit Mosam Aurangius e alii ad Nassavium fratrem in Hessos , alii ad Wol sangum eum se recipere scribunt et et Volsango quidem et Palatinis omnibus Umalium ducem cum iusto exercitu imminere, quem eorum sinibus admovit.

Vale ex tam uicti id. seb. i569.

3. GRATIANUA TROMICIO.

Non dubitavit Umalius acer et bene sibi fidens dux, Aurangio exacto , in Palatinorum provinciam irrumpere; ut qui totiens nulla provocati iniuria milites in Gallias contra Regem traduxerint, Regis hostes omnibus rebus Inverint, non semper id eis impune lare intelligant; et quas belli calamitates aliis intulere, eas ipsi aliquando perserant. Late incensis ac depopulatis agris

Umalius tantum terrorem iniecit, ut Palatinus timens rebus suis, Sueuorum concilium convocaverit, ut quae propria ipsius ost, communem omnium efficiat causam.

Contra Umalius et edictis et litteris de nunciavit Germanis, se Palatinis tantum hostem venisse, qui priores Begi bellum intulere et ceterum pacem Colere. Ipse Rex magnis resertus copiis, ut Umalio ex propinquo praesidio sit, et Germanorum transitiones in regnum prohibeat, Metas venerat.

De Aurangio, si vera sunt quae scribuntur, nacille magno conatu magnam sibi infamiam Pepererit. Fertur enim post Eius in Germaniam receptum, Cum flagitantibus stipendium militibus et minas inter flagitandum iacientibus, solvendi neque facultatem neque spem ullam explicaret, metuens ne ab iis vinciretur, deseruisse exercitum, atque Argeiitinam ingressus, Seurbis moenibus a militum suorum vi tutabatur. Verum

SEARCH

MENU NAVIGATION