장음표시 사용
481쪽
Vides me uti coniunctione iam nostra, qui tibi huius
ossicii vicem mandare et onus imponere non dubitarim. Ex quo scilicet intelliges, et quam verus sit amor in te meus, et quam mihi tua in Nicolaum fides, itemque illius in te voluntas, perspecta sit. Restat ut tu de me tibi omnia pollicearis, quae ab amicissimo homine expectari possunt, et eum mihi amorem conserves quem humanissime detulisti. Vale.
8. A. M. GRATIANUS ANDREAE FABRICIO I. ODIENA . s. P. D.
Ad litteras tuas respondebo brevius quam velim, quod haec scribebam Monachio proficiscens, quo ad XI eat . aprilis venimus. De Fris ingensibus rebus actum est diligenter a Cardinali et cum duce Bavariae et cum
cancellario; demonstratumque est quam conveniat, Ducem prospicere illius ecclesiae rationibus , cum ipsius maxime virtute ac fide fretus Potiti sex maximus puero filio illam administrationem commendari te id autem maxime factum iri conservanda ac restituenda ecclesiae disciplina , corrigendis cleri illius inquinatis moribus, Coercendaque turpi quorumdam licentia r ad haec doeonsiliariis Ernesto adhibendis noti solum catholicae fidei cultoribus , sed moribus , studiis , Et totius vitae genere ad eius institutionem accommodatis ς item de seminario, deque aliis rebus. Ut est summae pietatis
atque optimi sensus princeps, videtur suscepturus hanc curam, ut illius ecclesiae vulnera sanentur, idque prorsus se iacturum recepit, ad quam rem magno adiumento erunt ea , quae vos istic in synodo sanciverilis. Vestris enim decretis stare omnes necesse erit. De
missione Ernesti in Italiam, nihil quidem nune statuit Dux et sed magnam spem fecit se brevi missurum , et
482쪽
magnopere Probare comitium visus este si accessisit
adhortatio quoque tua, facile a cancellario , qui rem valdo probat, impelli poterit, ut brevi vos mittat. Quod saxit Deus i nihil enim ego ad principem istum puerum , qui tantam de se spem bonis iacit, recte instituendum fieri posse puto commodius. Haec de re. Domea voluntate ema te, cum me tibi coram patefecerim nihil arbitror necesse esse ut ad te scribam amplius. Tiraim in me studium Et benivolentiam cum ex praesenti sermone tum ex tuis litteris ita perspexi, ut dubitare non possim quin ea perpetua sutura si te restat ut hac voluntatum coniunctione utamur quotiens usus seret. Nos prosequimur iter nostrum nivosa et incommoda sane via. Ernesti , qui nos sibi omnes humanitate ot inodestia sua certo singulari devinxit, gratiam mihi ut conserves, a te maiorem in modum peto. Ho
mihi sacero gratius nihil potes. Valetudinem tuam cura , et perge me amare ut coepisti. Vale. Monachii. .VII cal. aprilis l569.
Cum singularem voluptatem cepissem ex Ea epistola, quam mihi superioribus mensibus misisti, cum ipsam elegantem et Plane latinam , tum mirificum erga me animum ac studium tuum significantem , quo
mihi accidere optatius nihil nec potuit nec debuit, Prope nunc Pari dolore assicior quod parum tibi diligens ac paene negligens ossicii videri potuerim, qui humanissimis abs te litteris ad benivolentiam amicitiamque Provocatus, ad eas quarto iam mense responderim. Quod quidem ego peccatvm tantum duco, ut cruciarer animo , nisi me aequitatis et humanitatis tuae spes u la
483쪽
consolaretur, qua confido fore ut cum silentii mei causam cognoveris , Sic accipies excusationem meam , ut ego de tua voluntate erga me nihil detractum intelligam , planeque mihi te eundem constare, quem tuae litterae declarant. In itinere rediens ex Germania accepi tuas litteras, et cum assecto viarum molestiis, multisque praeterea euris animo, illarum responsum in meum reditum et quietius tempus reiecissem et simul ac Italiam attigi, exitis a valetudine, qua sere ego utor, in lentum et periculosum morbum incidi, quo ita sum conflictatus per hosce menses, ut saepe in salutis desperationem venerim. Eo emersi nunc quidem aliquantum et convalescendi, tam prostratis omnibus viribus, ne spem quidem video ullam. In illa morbi conflictatione, ut me tibi excusaret, saepe rogavi Thomicium meum , tuumque , cuius mihi amor, assiduitas , curaque et sollicitudo meae salutis paene saluti fuit. Ita iucundus aecidit fructus nostrae benivolentiael Is mihi de te prorsus ea dixit, ita ingenium, humanitatem, mores, eruditionem praedicavit tuam , ut et quanti te ipse sae eret
ostenderit, et me currentem ad te amandum complectendumque incitarit. Itaque qui diligendus mihi suisses , vel hoc ipso , quod Thomicio carissimus esses , aecedentibus praeterea tot tui animi ornamentis, tantaque in me benivolentia , statuere debes , nihil esse me uno in te amando iam ardentius. Quod cum tibi persuasum esse magnopere cupio, tum illud abs te peto , ut qua benignitate me diligendum auscepisti, eadem amorem et benivolentiam mihi tuam Perpetuo conserves. Haec scripsi ad te cum essem apud Thomicium n strum, et adessent WOiuo ichii, quorum ego sermonibus studio tui sum inclusus. Vale.
484쪽
A. M. GRATIAMI P. GRATIANU NICOLAO SANDERO.
Ante quam ad duas epistolas tuas rescribam , qua rum niteram X' cal. augusti datam a Gibbone , alteram XVI cal. decemb. a Butu ro paulo ante cal. ian. accepi, peto abs te ut minime aut oblivioni nostrae benivolentiae, aut meae negligentiae tribuas, quod annum paene ipsum nihil ad te litterarum dederim. Nam non solum ab urbe ab sui, sed partim itineribus in Germania enim mimus hoc a uno partim morbis ita
exercitus sum hoc totum tempus, ut amicos qui Iongissime ut ipse aberant tacita potius recordatioue quam ullis litterarum ossiciis coluerim. Huc accessit, quod ignorabam tu ubi esses e dictum erat enim mihi in Hispanias prosectum esse te ad Franciscum tuum illum, cuius humanitate, diligentia, iacultatibus, omnes qui Patria carere quam ecclesiam deserere mavultis , sustentamini si . Habes excusationem silentii meam, quam veram praesertim non dubito quin accepturus sis. Et quando Romae iam ipse sum , quo ad idus decemb. venimus, nco tu Lovanio discessisti, praeteriti temporis silentium tacite, ut spero, sarciemus frequentia litterarum. Gib- honus libellum mihi tuum de sacrificio missae cum
epistola reddidit. Quid mihi eum gratum dicam suisse , qui me ipsum paene pluris quam antea saeiam hoc
ingenii tui et doctrinae monumento memoriae Posteritatique commendatum 7 Et cum hac mea Iaude d lector, tum vero miri sim Iaetor extare hoc perpetuum amoris nostri indicium. Atque ego quid hac sive com-li Nieolai Sanderi angli satis nota sunt et eonstantia in sidecatholica , et ob eam exilium, et edita opera.
485쪽
4 , 5 mendatione mei nominis , sive testimonio tui animi erga me, sive utroque, ita fruor, ut me tibi plus multo hoc benivolentiae tuae munere dcbere intelliga in , quam quantum age udis gratiis assequi videar posse. Ago tamen maximas, habeoque eo maiores, quo librum ipsum doctissimi cuiusque iudicio maxime probari intelligo. Quem quoniam a me multi petiverunt, curabis ut eius plura huc exemplaria mittantur, et ad me aliquot publicis labellariis perserenda dabis. Ba lerus et Gibbonus eo amicitiae loco apud me erunt, quo sunt apud te ipsum ς cum quibus minus adhue sui frequens, quod hosce adventus nostri dies salutationibus amicorum ossiciisque omn s Constant psimus,suimusque in iis occupatiores quam quanti ipsa res
De Anglia tua ad nos quidem nihil certi asseru-hatur et erat tamen rumor satis ille quidem constans, ct esse in armis aliquot insulae civitates, et plures, stmodo sirmos duces viderint , ad eandem desectionem spectarer taedere Omnes impotontis iam quorumdam dominatus. Tu quaeso ad uos certi aliquid scribe , cum vestra omnium, qui Exulatis, at tuo in primis tua, tum Publicae rei causa, vehementer expectantes ut st Orontissimae olim christianae eeclesiae parti antiquum si dei et religionis decus recuperandi spes aliqua assulgeat. Tum, quod modo dicebam, fac ut amissus taciturnitate litterarum fructus, crebritate compensetur; et mihi qua oratio mittendarum litterarum dehinc sequenda sit, cilio tuto ad te perserantur, scribo. Has quidem ego Λ latiturpiam Taxo, qui publicis tabellariis dispositis iiii equi
praeest, misi. A Cardiuali meo, qui te merito tuast virtutis et diligit et facit plurimi, etiam atque etiam salve cet salvere iube ipsius verbis Anglos qui istic sunt omnes. Vale. Romae.
486쪽
I. ANTONIUS MARIA GRATIANUS NICOLAO SANDERO S. P. D.
Omnem conditionem eorum , qui in Anglia pro ebristiana religione, Et pro communi libertate, utraqueque impotenti seminae dominatu oppressa , arma ceperunt , statumque Anglici regni mihi demonstrarunt litterae tuae, quas ad me cal. martii Ioiagissimas dedisti et iii quibus ex omnibus partibus eum prudentiatum singularis piptas in patriam tua sese ostendit ἰquae profecto me, tanta praesertim amoris erga me significatione adiuncta , vel in medio dolore, quem existarum rerum perturbatione cepi, mirifice delectavit. Sic enim, Sandere, velim existimes, probitatem , religionem , excellentem doctritiam tuam, tanti a me fieri, ut ex omnibus amicis , ad quos diligendos ipsorum me virtus adduxit, te uno mihi neque cariorem esse quem quam , neque tallius benivolentiam iucundiorem e cui certe henivolentiae tantum tribuo , ut tuam de Patriae Salute sullicitudinem curamque , communem mihi du Cam, Planeque ea sic assciar, ut ne vobis quidem ipsis, quibus tanti suit catholicae fidei professio , ut Pro ea extorres patria , iis rebus omnibus careatis , quae sunt hominibus carissimae , studio et voluntate in Praestantissimi regni salute, concedam. Quod si par animo mihi facultas suppeteret, nae tu ex rebus ipsis intelligeres, quam amanti tui, quam cupido rei publicae
Sed redeo ad tuam epistolam. Ea mihi reddita est ad XII ' cal. aprilis, quam eum legissem, continuo ad Cardinalem qui, ut scis, singulari est iu vestram gera
487쪽
tem animo , detuli. Is eodem die , quod convellieuditum Pontificem propter eius incommodam valetudinem potestas nemini erat, Pontificis ipsius intimo consiliorum ministro ostendit, et apud eum reliquit, quo Pontificem de omnibus rebus, quae scripsisti, edocere Posisset. Quod et factum est ab eo diligenter , et plane est quod speremus currentem Pontificis animum ad vos complectendos suscipietisdosque iis litteris incitatum iri. Sed incredibile est, sanctissimus senex qu3m multis curis occupationibusque distineatura ut nisi Dei singulari in ecclesiam benignitate, quae tot temporum Procellis sic cuncta miscente adversario humani generis haud alio gubernatore eget, conservaretur, seri non posse videatur, ut illa aetate, illa etiam tenuitate valetudinis, tantis rerum fluctibus tempestatibusque sustinendis sussceret. Quo minus mirum tibi videri debet, si non ut quaeque provincia Buctuare coepit, continuo ad operii serendam praesto sumus. Quae enim nunc rei publicae pars uon periculose
iactatur Qua Hugonotii amentes scelere atque nuda Cia omnia Conturbant et qua Turcae perennes hostes C hvistiani nominis cunctorum exitio imita inent, et modo Venetos ingenti bello terra marique aggressi , in reliquorum quoque fortunas sua spicula intendere videntur. Et christiani cum principes tum Populi , aut religionis discordia , aut privatis simultatibus inter se perniciosissime dissidentes, dum quisque si eCtator esse
vult alterius periculi, omnes se opportunos barbarorum effrenatae violentiae praebent. In tantarum rerum curis cogitationibusque, quae Pontificem maximum maximo tangunt, ne vos quidem Expertes Opis suae princeps Paterna Plane iii omnes Charitate, quicumque e C-clesiae Dei amautus sunt, relinquet. Nam et do iis ip-
488쪽
sis remediis, quae ut Commemoras, cogitatum ante est, ut adhibebunt tir cum exploratum erit salutaria fore;
adhuc quidem habere videntur deliberationem ς de quare cum clarissimo viro priore Angliae, qui eximia pietate omnem suam industriam, curas, labores in patriae salute consumit, multumque apud optimum quemque Cardinalium et gratia et opinione virtutis pollet, locuti sumus. Ipse, ut arbitror, omnia Francisco In-gbesidio tuo, a quo mihi longam et prudenter scri-Ptam epistolam nuper ostondit, perscribet. Tu de Francisco ipso cognosces r ego certe agendo, rogando, monendo ubi opus fuerit, meam vobis et tibi in primis diligentiam ac si dem praestabo. Warmiensi Cardinali logendam epistolam tuam dedi, deque ea ipse et Cardinalis meus acturi sunt cum Pontifice. Qui quidem Cardinales tibi salutem ut adscriberern, suis verbis uterque mihi mandavit. Ego Bbs ac peto ut crobras ad nos, et ut iustituisti sacere, Plenas de omnibus robiis litteras mittas. Gratius sace
re mihi nihil potes. Illud etiam a te quaero, ecquod te Italiae atque huius urbis desiderium teneat 7 Nihil
Enim causae est . cur non te utilcm Patriae tuae operam praestaturum considoros, si Romae esses. Vale. Romae 'IIII cal. npr. I 57Ο.
In meas linitismodi occupationes inciderunt litterae tuae, ut si maxime velim rescribere, tamen tibi ad eas minime possim. Distineor enim, ut nogre huic tantulae epistolae raptim exarandae tempus necessariae operae eripuerim. Omisissem profecto ad te scribere , quod tibi visum esset monstri simile, nisi metuissem ne, quod
489쪽
minaris, omitteres posthac ipse ita lice ut instituisti ad
me scribere. Quod institutum obsecro te ut teneas. Deinque enim ego aut possum aut libenter iacio ut latine scribam, sed multo possum mitius voluntati tuae non obsequi. De peeunia tu tamen a gratiarum actione non discedis. Quousque haec manere in amicitia ripstra vis, quae pridem sublata esse oportuit Piotrowschio rescribam postear interea scito, mihi gratissimam eius suisse epistolam. Perbellam tu ad iocandum per littoras materiam praetermisisti qui mihi de Voronici Echio , si modo vera sunt quae seruntur , nihil scripsisti. Mirifica vero transitio a germanico contubernio l Os hominis speciemque per fora volitantis videre mihi videor , nec teneo risum. Sed plura quam putaram. Vale , et tibi me et Carolo Satiboni facio eomiti cxcusato, quod ad eius epistolam non rescribam. Rosd EraEonius nudius quartus Roma in Gallias missu Pontifices prosectus est per dispositos equos e desert sacratum ensem ad Begis fratrem. Proficiscens a me petiit ut tibi salutem a se dicerom. Vale, et salve ab utroque Cardinale. Romae, idibus aprilis i 57o.
Cum essem in magno desiderio de te aliquid cognoscendi , et scripsissem Thomicio si quid ipse accepisset, mihi ut significaret, commodissime mihi tua allata est epistola pridie id. subruarii data, quae humanitatis, benivolentiae, diligentiae tuae plena, fuit mihi ut quidem debuit iucundissima. Nam et vivere tibi
memoriam nostri , conservarique nobis optatissimum amorem tuum intellexi ἰ et qua una re efferri ego laetitia soleo, praeclaram istic de Thomicii mei laudibus Diqilirco by Corale
490쪽
samam esse , ex te libentissime cognovi. Nam etsi haec quae scribis, uoua mihi minime acciderant, cui et egregii eius conatus ad solidam virtutis gloriam, summaque illa spes, quam de se divinus adolescens commovit notissima sunt, et eadem ab aliis item multis saepe accepi et tamen vel in magna de eo praedicationis constantia , cogebat me illustris meus in illum amor et singularis animus , subvereri interdum ne aliquid Ia dis eius cupidissimis meis auribus etiam dare ut ii, qui
isthuc aut veniunt, aut ad me scribunt e quae in te suspicio non cadit, tanta fido, tanta in utrumque nostrum benivolentia. Itaque sic habeto e magnam me ex tua epistola cepisse voluptatem et quam praeterea mirifice cumulavit, quod scribis de patris eius animo et amore erga me , quem quidem ego amorem facio certe maximi, et quidni saeiam Τ Si enim ab illa amplitudine, dignitate, nobilitate viro diligi magnum est, quanti tandem mihi esse Putes et a tali viro , et a Nicolai patre diligi 2 Quem Nicolaum ego quid amicum appellem Z in quem
ita es usus sum , ita me cum illo coniunxit quaedam animi et naturae similitudo, ita vero cepit summum eius ingenium. suavissimi inores, singularis probitas, ut ne ipsum quidem carissimum et sanctissimum nomen amicitiae possρ mihi videatur assequi vim pietatis atque aut mi in illum mei. Tum quod in amicitia ipsa
Primum et maximum et summac felicitatis est, sic mihi ab eo par voluntas et gratia refertur, ut diiudicari non facile possit, utrum amabilior ipse, an mei amantior sit. Haec mutuae caritatis vinculis coniuncta et constituta summa et singularis inter nos benivolentia, non uuis
tameta ita nobis consistit, sed dissanditur et propagatur tu nostros, ut utrique aeque cari sint qui ab altero